Antibarb
- 1
Eramus: Libri Antibarbarorum
- 2
ERASMVS ROTERODAMVS LIBRI ANTIBARBARORUM
- 3
[35,1] ERASMVS ROTERODAMVS IOANNI SAPIDO SVO S- D-.
- 4
[35,2] Miram quandam esse naturae uim atque g-energeian uel hinc colligo, Sapide charissime, quod cum me puero prorsus exularent ludis literariis bonae literae, cum deessent librorum ac praeceptorum subsidia, cum nullus honos adderet ingenio calcar imo cum passim omnes ab his studiis deterrerent et ad alia compellerent, me tamen non iudicium, quod mihi tum per aetatem esse non poterat, sed naturae sensus quidam ad Musarum sacra uelut afflatum rapiebat.
- 5
[35,3] Inuisos habebam quoscunque noueram humanioribus studiis infensos.
- 6
[35,4] Adamabam quos eadem delectabant, qui in his aliquid opinionis sibi parassent, eos ceu numina quaedam uenerabar ac suspiciebam.
- 7
[35,5] Huius animi ne senem quidem adhuc poenitet.
- 8
[35,6] Non quod aliorum studia damnem, quae mihi non perinde placuerunt, sed quod intelligam quam frigida, manca caecaque sit eruditio, si quis Musarum detrahat praesidia.
- 9
[35,7] Caeterum dictu pudendum quam hanc longe optimam doctrinae portionem stolide contemnant quidam poetriam appellantes, quicquid ad uetustam ac politiorem literaturam pertinet.
- 10
[35,8] Hi cum mihi puero satis odiose facesserent negocium meque a meis amoribus depellerent, institueram ulcisci me calamo, sic tamen, ut nullius nomen perstringerem.
- 11
[35,9] Nondum annum uigesimum attigeram, cum hoc operis sum aggressus.
- 12
[35,10] Pauculis deinde post annis uisum est idem argumentum in dialogum retexere, quo lectio minus haberet taedii.
- 13
[36,11] Operis summum in quatuor libros digesseram.
- 14
[36,12] Primus refellebat ea, quae quidam, uel superstitiosi uel hypocritae religionis uerius quam religiosi, solent nobis in os iacere.
- 15
[36,13] Secundus subornata persona, qualis est apud Platonem Glauco, summis eloquentiae uiribus uituperabat eloquentiam totamque rhetorices panopliam ex intimis illius armariis petitam in ipsam rhetoricen expediebat adeo, ut felicis memoriae Ioannes Coletus simulatque librum eum legisset, serio mihi dixerit in familiari colloquio: plane liber tuus mihi persuasit neglectum eloquentiae.
- 16
[36,14] Cumque monerem, suspenderet sententiam, donec audiret eloquentiae patrocinantem, negabat a me posse dilui, quae intendissem.
- 17
[36,15] Tertius refellebat secundi uoluminis argumenta, uerum id nondum absolueram.
- 18
[36,16] Quartus agebat separatim causam poetices mihi puero tenere adamatae.
- 19
[36,17] Hunc nondum digesseram, sylua tantum ingens erat congesta operi futuro.
- 20
[36,18] Primum librum locupletaram Bononiae iam meditans aeditionem.
- 21
[36,19] Secundum emendaram relicturus Italiam, deposui apud Ricardum Pacaeum uirum omni uirtutum et ornamentorum genere cumulatum.
- 22
[36,20] Apud hunc uterque periit eorum uidelicet culpa, quorum fidem uir syncerissimus e suis moribus aestimabat.
- 23
[36,21] Prioris libri iactura me sane leuiter mouit, quod nimium resiperet ingenium puerile.
- 24
[36,22] Et in hunc crassissima quaeque congesseram.
- 25
[36,23] Caeteros malebam superesse, sed aliter uisum est fucis istis, qui cum ipsi nihil praeclari moliantur, insidiantur alienis laboribus.
- 26
[36,24] Louanium ubi commigrassem, comperi primum librum, ut olim a me scriptes erat, latius esse sparsum, quam ut premi posset.
- 27
[36,25] Parum enim abfuerat, quin iam euulgatus fuerit a quibusdam, qui sedulo magis quam prudenter fauent Erasmo.
- 28
[36,26] Id nequando fieret, ipse recognitum librum typographis commisi, cum alioqui perpetuo suppressum maluissem, praesertim cum hac de re prodiderit opus eruditum, acutum et expolitum Hermannus Buschius, cui titulum fecit, Vallum humanitatis.
- 29
[37,27] Sed tamen a nobis utcunque recognitum exire malui, quam sic ut erat descriptus nempe deprauatissime.
- 30
[37,28] Addetur secundus, si licebit nancisci.
- 31
[37,29] Reliquum operis addetur e pectore nostro, nisi penes quos lateant nostri commentarioli, maluerint esse boni uiri, quam alienarum uigiliarum furunculi.
- 32
[37,30] Quibus haec pars, quae totius operis deterrima est, non omnino displicet, aduigilent, ut caetera quoque peruestigentur.
- 33
[37,31] Eo libentius dabimus et alia quae nobis adhuc in schedis sunt indolata, uelut opus de conscribendis epistolis.
- 34
[37,32] Interim tibi dicabitur hoc fragmentum, eruditissime Sapide, qui tuae ciuitatis iuuentutem non minus diligenter instituis bonis moribus, quam bonis literis.
- 35
[37,33] Constanter perge quod coepisti, neque conquiescito, donec omnem barbariem pro tua uirili e Germania nostra profligaris.
- 36
[37,34] Satis diu nos ipsos ignorauimus pene pro beluis habiti iis, qui sibi nihil non tribuunt.
- 37
[37,35] Bene uale.
- 38
[37,36] Louanii.
- 39
[38,37] ANTIBARBARORUM LIBER PRIMUS AUTORE D- ERASMO ROTERODAMO.
- 40
[38,38] Cum adolescens, pestilentiae quae tum apud nostrates inclementissime saeuiebat defugiendae studio, in rusculum quoddam Brabanticum me contulissem tum salubre tum amoenum, quod is locus non solum tuendae saluti uerumetiam studiorum secessibus uel maxime uideretur idoneus, hoc nomine uel Platonis Academia potior, quod ocio par, salubritate uinceret, cum illam pestilenti coelo fuisse legamus, hic praeter salubris aurae commendationem habebat et silentii plurimum, amoenitatis etiam quantum philosopho satis esset fortassis et Musis, quae lympidis fontibus ac ripis smaragdinis et opacis nemorum umbris delectari feruntur; - hic latitantem ac suauiter rusticantem praeter spem inuisit Hermannus Guilhelmus, tum aequalium meorum unus longe mihi charissimus, quicum mihi a teneris (ut aiunt) unguiculis singularis quaedam charitas saneque iucunda studiorum societas sic cum ipsa prope aetate accreuerat, ac penitus iis uinculis ea fide ea beneuolentia conglutinarat, ut nec Oresti Piladem nec Pirithoo Theseum nec Patroclo Achillem nec Damoni Pithiam nec Eurialo Nisum coniunctiorem fuisse crediderim.
- 41
[39,39] Adeo copulat arctius animos hominum puerilium studiorum communio quam ulla cognationis aut affinitatis propinquitas.
- 42
[39,40] Ex huius igitur aduentu, uel hoc etiam gratiore, quod esset inexpectatus, cum incredibilem cepissem uoluptatem, ne hoc tanto bono solus adeo fruerer inuidus, communi amico Iacobo Batto, qui proximae ciuitatis Berganae tum erat publicus a secretis, confestim renunciandum curo, homini, deum immortalem, quo candore, qua morum suauitate, qua doctrina, quam felici facundia.
- 43
[40,41] Is iampridem partim mea praedicatione, qua de ueteri sodali lubens apud recentem uti solebam, partim ipsius literis accensus, incredibili quodam uidendi Guilhelmi desiderio flagrabat.
- 44
[40,42] Neminem enim adhuc mortalium uidi qui sic admiraretur, sic ueneraretur, sic adamaret eruditos, praesertim in his literis, quas non absque causa bonas appellant.
- 45
[40,43] Is uero simulatque resciuit, ascito e congerronibus suis uno duntaxat non dicam accurrit, sed prorsus aduolat, idque adeo nocte fere concubia, quod interdiu aegre liceret abesse, praesertim quod nuper in administrationem Rei p- uocato omnia popularius ac studiosius essent obeunda.
- 46
[40,44] Eius noctis minima portio somno tributa est.
- 47
[40,45] Vixdum diluxerat: consurgitur, reditur ad literatas fabulas, mox coeli serenitas ad prodeambulandum inuitat.
- 48
[40,46] Obambulatur, ac loci situm regionisque faciem hospiti demonstro.
- 49
[40,47] Ibi forte fortuna in diuerticuli ponte consistentibus, improuiso Iodocus Medicus, uir cum primis humanus atque eruditus, una cum Guilhelmo Conrado, eius urbis ciue primario, de uia nobis sese ostendit.
- 50
[41,48] Erat huic haud procul a nobis praediolum rusticanum, quo uir prudentissimus recipere sese solitus erat, quoties eum urbis urbanorumque negociorum cepisset satietas (nam apud suos summo magistratu subinde fungebatur), quoties fluctus illos ciuilium causarum uoluisset paulisper effugere, quoties nugari liberius atque (ut ait Flaccus) discincto ludere collubitum esset.
- 51
[41,49] Porro perpetuum hoc tempus quod ruri agebatur aut ille apud nos aut nos apud illum eramus, tum quod hominis et comis et eruditi consuetudine delectabar, tum quod essent mihi quaedam communia cum illo negocia.
- 52
[41,50] Is ubi nobis conspectis suo more blandius arrisisset, mox ego: Quo tam mane, inquam, fugitiue?
- 53
[41,51] Male (ita me deus amet) cum Rep- agitur quae tibi sit tradita, qui tanquam luscinia quaedam nemoribus nihil anteponis: urbem non secus quam caueam odisti.
- 54
[41,52] Quid cum rure consuli, quid tibi cum hoc ocio, homo hominum qui uiuunt turbulentissime?
- 55
[42,53] Ad haec ille exhilaratus : Prorsus, inquit, tuis delitiis inuideo, homo hominum qui uiuunt felicissime, qui dum nos miseri turbulentissimis illis negociorum undis sursum ac deorsum iactamur, ociosus interim ac uacuus cum tuis Camoenis obambulas et animum oblectas, nunc cum amiculo quopiam quicquid libuit garriens, nunc cum ueterum scriptorum aliquo confabulans, interdum poeticam aliquam cantilenam modulans, nonnunquam chartis ceu fidis sodalibus committens quod animo uersaris.
- 56
[42,54] Quo minus miror si nobis persaepe uocantibus tu a tuis istis nemoribus in urbem extrahi nequeas.
- 57
[42,55] Hic ego: Nae tu, inquam, non paulo minus desipis quam tui collegae, qui istoc sis animo.
- 58
[42,56] Quod si tuae te Sirenes sinerent, cupiditas atque ambitio, mirum ni istos fluctus plane cum totis urbibus facile contemneres.
- 59
[42,57] Sed dum parum optimatem uideri pudet, parum recte quid ad iucundam uitam sit optimum eligis.
- 60
[42,58] Tum ille: Non ita procul, inquit, a scopo tua aberrat oratio.
- 61
[42,59] Atque utinam inficiari liceret quod dicis, sed excutiam me fortassis aliquando, et Scipionem illum tuum, quem mihi praedicare non desinis, imitabor.
- 62
[42,60] Verum interim, cum per dies aliquot ferias a negociis futuras scirem et heri forte uespertinus occasus serenitatem polliceri uideretur, sub auroram rus me cum tota familia contuli.
- 63
[42,61] Simul autem et Battum intuitus, ex insidiis se proferentem: Et unde, inquit, tu huc? aut quinam, cedo, tam mane, qui nobiscum heri ad multam usque noctem potaris ?
- 64
[43,62] Hic Battus homo ad iocos factus: Mirari, inquit, non debes, si nocturnum compotorem tuum mane ruri offendas.
- 65
[43,63] An ignoras quanta soleam esse noctua?
- 66
[43,64] Adest qui me Daedalum fecit.
- 67
[43,65] Apud Nasonem cuidam "pedibus timor addidit alas", mihi amor alas plusquam Daedaleas assuit.
- 68
[43,66] Atque interea Guilhelmum conniuens subindicabat.
- 69
[43,67] An tu putas fieri potuisse, ut Battum a tam desiderati capitis conspectu tenebellae illae remorari possent, quas leuioribus etiam in rebus saepenumero fortiter contempsit?
- 70
[43,68] Arrisit consul, conscius Battum in prima adolescentia ad furtiuos puellarum amores fuisse propensum, a quibus tamen mox auocarunt literae.
- 71
[43,69] Porro ubi de Guilhelmo sensit consul, continuo ipse quidem cum Medico de rheda descendit, uxorem uero cum sua pompa (ut aiebat) in uillam praemisit.
- 72
[43,70] Hic ego: An non, inquam, de nostro rure perquam maligne sentis, qui tantum puellarum gregem tecum apportaris?
- 73
[43,71] Quid ita? respondit ille.
- 74
[43,72] Quia satis apparet, inquam, tuo iudicio neque Pieridum neque Charitum neque Dryadum neque Naiadum ullam in nostris uersari nemoribus.
- 75
[43,73] Imo chorum, inquit, facere uolui, et uestras semideas cum his humani generis Nymphis coniungere.
- 76
[43,74] Sub haec Batto paululum seducto familiarius in aurem: Scelerate, inquit, cur non passus es me Icarum tuum tecum huc aduolare, praesertim cum scires me non minus teipso hominis uidendi desiderio teneri, idque adeo tua opera.
- 77
[43,75] Primum omine terrebar, inquit; deinde, ne dolo dicam, inuidebam tibi tam opiparam uoluptatem, ipse adhuc famelicus; expletus, tum denique sodales aduocassem, quare (ut ingenue fatear) nunc quoque uenisse te submolestum est.
- 78
[44,76] Vereor enim ne homo negociosissimus, qui non solum ut Caecias quispiam attrahas negocia, uerumetiam ultro sequentia fugientem nusquam non tecum circunferas, ocium nostrum nonnihil sis interturbaturus.
- 79
[44,77] Iodoci quoque quem tecum adducis tetricam philosophiam odimus.
- 80
[44,78] Nos perpetuum hoc triduum meris nugis liberrimisque susurris transigere decreueramus.
- 81
[44,79] Quid inter haec nobis cum fascibus aut quid cum supercilio philosophorum?
- 82
[44,80] Tum consul: Imo, inquit, in tempore adsumus; una nugabimur omnes.
- 83
[44,81] Nam et Iodocus quicquid seuerioris philosophiae uxori commisit (habebat autem submorosam) et ego consulem domi reliqui.
- 84
[44,82] Quae cum risissemus, Agite, inquit Battus, si fidem datis ita futurum, recipimus uos in gregem nostrum.
- 85
[44,83] Deinde consalutato Guilhelmo, perreximus obambulare, non sine uariis (ut fit) sermonibus, de regionis situ, de soli natura, de coeli salubritate, de calamitate nostrae Hollandiae; tandem (ut solet in huiusmodi fabulis alius ex alio sermo incurrere) in ueterem quidem illam sed prorsus iustissimam nostrorum temporum querelam incidimus.
- 86
[45,84] Quaerebamus non sine uehementi admiratione, quae tam uasta calamitas tam uberem, tam florentem ac laetam optimarum artium frugem dissipasse, quod tam dirum et immane proluuium omnes prope ueterum literas olim purissimas tam turpiter confudisset; qui fieret ut nos priscos scriptores tam immenso interuallo sequeremur, ut qui nunc doctrinae tenerent arcem, pauculis quibusdam exceptis, uix idonei uiderentur qui cum priscorum mulierculis aut pueris elementariis in palaestra literaria possent decertare, et qui nunc imperatores exercitum ducerent, apud illos ne inter gregarios quidem milites asscribi mererentur, quique nunc disciplinarum clauum moderarentur, tunc ne in sentina quidem locum inuenissent.
- 87
[45,85] Ac Medicus quidem, homo promptae facundiae, sed astrologiae mire deditus, cui nihil non tribuebat, alioqui uir pius ac probus, totius mali causam in sydera reiicere moliebatur, permulta in eam rem disserens cum acute tum etiam probabiliter: ab his rerum humanarum uicissitudines proficisci, hinc orta atque extincta rursus imperia, hinc regna aliunde alio translata, hinc toties immutatos mortalium animos mores habitus studia fortunas fluxisse docebat.
- 88
[46,86] Syderum certas quasdam esse uices, nec uim omnibus eandem; alia studiis amica, alia rursus infensa.
- 89
[46,87] Ita fieri ut illis imperia uicissim alternantibus studia quoque inuicem modo frigere modo uigere, modo iacere, modo in precio esse contingeret; et ab orbe condito prope repetens singularum aetatum mutationes magna admiratione memoriae collegit.
- 90
[46,88] At consul non improbatis usquequaque quae disseruerat Medicus, literarum interitum multis coniecturis in Christianam religionem conferre nitebatur.
- 91
[46,89] Non quod de hac parum pie sentiret, cui et si quis alius erat addictus, sed quod ab hac crederet ansam esse porrectam.
- 92
[46,90] Videbant exordia nostrae religionis non a philosophis, non ab oratoribus, non a dialecticis aut mathematicis, sed a simplicissimo Christo nata, ab idiotis apostolis propagata.
- 93
[46,91] Proinde mundanas disciplinas prisci religionis cultores ut rem Christo inimicam horrebant, et pulchrum habebatur nescire prophanas literas, neque minus laudis erat negligenti philosophiam Aristotelicam aut Platonicam quam contemnenti regna, calcanti diuitias, spernenti uoluptates.
- 94
[46,92] Quicquid enim mundus suspiciebat, hoc fastidiit religio, cuius studio uehementi magis quam sapienti et immodico quodam aduersariorum odio, cum quibus adeo sibi nihil uoluerunt esse commune, ut uel optima relinquerent, neglectae sunt disciplinae liberales, nihilo prudentius agentibus quam si Gallus odio Britannorum mallet nudus incedere quam panno apud Britannos texto uestiri, aut si Britannus mallet siti disrumpi quam uinum bibere apud Gallos natum.
- 95
[46,93] Et fortassis erant qui simpliciter errantes negligerent studia literarum; erant et qui laborem fugientes inertiam suam honesto religionis nomine praetexerent, quando sub nulla umbra melius tegitur iners ocium et segnis ignauia.
- 96
[46,94] Nonnulli fortassis, et haud scio an multo maxima pars, non alia de causa oderunt bonas literas quam quia non didicerant, et pigebat simul ac pudebat discere.
- 97
[47,95] Huc adiuuerunt primum tyranni quidam qui Christianis scholas praecludebant, existimantes fore ut religio destituta doctrinae facundiaeque praesidiis sponte sua consenesceret et tandem aboleretur.
- 98
[47,96] At cum sentirent se per aduersarios eruditionis et eloquentiae praesidiis urgeri, coeperunt et ipsi iisdem armis ac telis communire sese, ut hostem suo (quod aiunt) gladio iugularent.
- 99
[47,97] Deinde secuti sunt homines impense pii, qui cum animaduerterent ex ethnicorum libris, uehementer adamatis ob eruditionis splendorem et illecebram eloquentiae, hauriri etiam nonnihil paganismi, iamque sic ubique propagatam esse religionem Christianam, ut eorum librorum usus non magnopere desideraretur ad confutandos aduersarios, huc incumbebant ut extincta superstitione Iudaeorum et Ethnicorum simul et literae et linguae tollerentur.
- 100
[47,98] Fortassis et illud perspexerunt, non optime conuenire purae religioni et perfectae doctrinae.
Next → — showing 1–100 of 1,451
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.