Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Decretum

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 194 sections

  1. 101

    III. Item dictum est:

  2. 102

    INCIPIT DECRETALE DE RECIPIENDIS ET NON RECIPIENDIS LIBRIS QUI SCRIPTUS EST A GELASIO PAPA SEPTUAGINTA VIRIS ERUDITISSIMIS EPISCOPIS IN SEDE APOSTOLICA URBIS ROMAE

  3. 103

    1 . Post has omnes propheticas et evangelicas atque apostolicas quas superius depromsimus scripturas, quibus ecclesia catholica per gratiam dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus quod, quamvis universae per orbem catholicae diffusae ecclesiae unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana ecclesia nullis synodicis constitutis ceteris ecclesiis praelata est, sed evangelica voce domini et salvatoris nostri primatum obtenuit: 'tu es Petrus' inquiens 'et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferni non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni caelorum, et quaecumque ligaveris super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveris super terram erunt soluta et in caelo'.

  4. 104

    2 . Addita est etiam societas beatissimi Pauli apostoli 'vas electionis', qui non diverso, sicut heresei garriunt, sed uno tempore uno eodemque die gloiosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans coronatus est; et pariter supradictam sanctam Romanam ecclesiam Christo domino consecrarunt aliisque omnibus urbibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt.

  5. 105

    3 . Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana ecclesia 'non habens maculam nec rugam nec aliquid eiusmodi'.

  6. 106

    Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco eius disciplulo atque evangelista consecrata est, ipseque in Aegypto directus a Petro apostolo verbum veritatis praedicavit et gloriosum consummavit martyrium.

  7. 107

    Tertia vero sedes apud Antiochiam beatissimi apostoli Petri habetur honorabilis, eo quod illic priusquam Romae venisset habitavit et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est.

  8. 108

    IV. Et quamvis 'aliud fundamentum nullus possit ponere praeter id quod positum est, Christus Iesus', tamen ad aedificationem sancta idem Romana ecclesia post illas veteris velo novi testamenti quas regulariter superius enumeravimus etiam has suscipi non prohibet scripturas:

  9. 109

    1 . sanctam synodum Nicenam secundum trecentos decem et octo patres mediante maximo Constantino Augusto,

  10. 110

    in qua Arrius hereticus condemnatus est; sanctam synodum Constantinopolitam mediante Theodosio seniore Augusto, in qua Macedonius hereticus debitam damnationem excepit;

  11. 111

    sanctam synodum Ephesinam, in qua Nestorius damnatus est consensu beatissimi Caelestini papae mediante Cyrillo Alexandrinae sedis antiste et Arcadio episcopo ab Italia destinato;

  12. 112

    sanctam synodum Calcedonensem mediante Marciano Augusto et Anatolio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana et Eutychiana hereses simul cum Dioscoro eiusque conplicibus damnatae sunt.

  13. 113

    sed et si qua sunt concilia a sanctis patribus hactenus instituta post istorum quattuor auctoritatem, et custodienda et recipienda decrevimus. Iam nunc subiiciendum de opusculis sanctorum patrum, quae in ecclesia catholica recipiuntur.

  14. 114

    Item opuscula beati Caecilii Cypriani martyris et Cathaginensis episcopi; item opuscula beati Gregorii Nanzaneni episcopi; item opuscula beati Basilii Cappadociae episcopi; item opuscula beati Iohannis Constantionipolitani episcopi; item opuscula beati Theophili Alexandrini episcopi; item opuscula beati Cyrilli Alexandrini episcopi; item opuscula beati Hilarii Pictaviensis episcopi; item opuscula beati Ambrosii Mediolanensis episcopi; item opuscula beati Augustini Hipporegiensis episcopi; item opuscula beati Hieronimi presbyteri; item opuscula beati Prosperi viri religiosissimi;

  15. 115

    3 . item epistulam beati papae Leonis ad Flavianum Constantinopolitanum episcopem destinatam, de cuius textu quispiam si usque ad unum iota disputaverit et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit;

  16. 116

    item opuscula atque tractatus omnium patrum orthodoxorum, qui in nullo a sanctae Romanae ecclesiae consortio deviarunt, nec ab eius fide vel praedicatione seiuncti sunt sed ipsius communicatione per gratiam dei usque in ultimum diem vitae suae fuere participes, legendos decernit;

  17. 117

    item decretales epistulas, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum patrum consultatione dederunt, venerabiliter suscipiendas esse;

  18. 118

    4 . item gesta sanctorum martyrum, quae multiplicibus tormentorum cruciatibus et mirabilibus confessionum triumphis inradiant. quis catholicorum dubitet maiora eos in agonibus fuisse perpessos nec suis viribus sed dei gratia et adiutorio universa tolerasse? sed ideo secundum antiquam consuetudinem singulari cautela in sancta Romana ecclesia non leguntur, quia et eorum qui conscripsere nomina penitus ignorantur et ab infidelibus et idiotis superflua aut minus apta quam rei ordo fuerit esses putantur; sicut cuiusdam Cyrici et Iulittae, sicut Georgii aliorumque eiusmodi passiones quae ab hereticis perhibentur conpositae. propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsannandi oriretur occasio, in sancta Romana ecclesia non leguntur. nos tamen cum praedicta ecclesia omnes martyres et eorum gloriosos agones, qui deo magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur;

  19. 119

    item vitas patrum Pauli Antonii Hilarionis et omnium heremitarum, quas tamen vir beatissimus descripsit Hieronimus, cum honore suscipimus;

  20. 120

    item actus beati Silvestri apostolicae sedis praesulis, licet eius qui conscripserit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus et pro antiquo usu multae hoc imitantur ecclesiae;

  21. 121

    item scriptura de inventione crucis et alia scriptura de inventione capitis beati Iohannis Baptistae novellae quidem relationes sunt et nonnulli eas catholici legunt; sed cum haec ad catholicorum manus advenerint, beati Pauli apostoli praecedat sententia: 'omnia probate, quod bonum est tenete'.

  22. 122

    item Rufinus vir religiossimus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est; sed quoniam venerabilis Hieronimus eum in aliquibus de arbitrii libertate notavit, illa sentimus quae praedictum beatum Hieronimum sentire cognoscimus; et non solum de Rufino, sed etiam de universis quos vir saepius memoratus zelo dei et fidei religione reprehendit.

  23. 123

    item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronimus non repudiat, legenda suscipimus, reliqua autem cum auctore suo dicimus renuenda.

  24. 124

    item chronica Eusebii Caesariensis atque eiusden historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit et post in laudibus atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit librum, propter rerum tamen singularum notitiam, quae ad instructionem pertinent, usque quaque non dicimus renuendos.

  25. 125

    item Orosium virum eruditissimum cinlaudamus, quia valde necessariam nobis adversus paganorum calumnias ordinavit historiam miraque breviatet contexuit.

  26. 126

    item venerabilis viri Sedulii opus paschale, quod heroicis descripsit versibus, insigni laude praeferimus.

  27. 127

    item Iuvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus sed miramur.

  28. 128

    V. Cetera quae ab hereticis sive scismaticis conscripta vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana ecclesia; e quibus pauca, quae ad memoriam venerunt et a catholicis vitanda sunt, credidimus esse subdenda:

  29. 129

    ITEM NOTITIA LIBRORUM APOCRYPHORUM

  30. 130

    inprimis Ariminensem synodum a Constantio Caesare Constantini filio congregatum mediante Tauro praefecto ex tunc et nunc et in aeternum confitemur esse damnatam.

  31. 131

    Itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis libri numero novem, apocryphum

  32. 132

    Actus nomine Andreae apostoli apocryphi

  33. 133

    Actus nomine Thomae apostoli apocryphi

  34. 134

    Actus nomine Petri apostoli apocryphi

  35. 135

    Actus nomine Philippi apostoli apocryphi

  36. 136

    Evangelium nomine Mathiae apocryphum

  37. 137

    Evangelium nomine Barnabae apocryphum

  38. 138

    Evangelium nomine Iacobi minoris apocryphum

  39. 139

    Evangelium nomine Petri apostoli apocryphum

  40. 140

    Evangelium nomine Thomae quibus Manichei utuntur apocryphum

  41. 141

    Evangelia nomine Bartholomaei apocrypha

  42. 142

    Evangelia nomine Andreae apocrypha

  43. 143

    Evangelia quae falsavit Lucianus apocrypha

  44. 144

    Evangelia quae falsavit Hesychius apocrypha

  45. 145

    Liber de infantia salvatoris apocryphus

  46. 146

    Liber de nativitate salvatoris et de Maria vel obstetrice apocryphus

  47. 147

    Liber qui appellatur Pastoris apocryphus

  48. 148

    Libri omnes quos fecit Leucius disciplulus diabuli apocryphi

  49. 149

    Liber qui appellatur Fundamentum apocryphus

  50. 150

    Liber qui appellatur Thesaurus apocryphus

  51. 151

    Liber de filiabus Adae Leptogeneseos apocryphus

  52. 152

    Centonem de Christo virgilianis conpaginatum versibus apocryphum

  53. 153

    Liber qui appellatur Actus Theclae et Pauli apocryphus

  54. 154

    Liber qui appellatur Nepotis apocryphus

  55. 155

    Liber Proverbiorum ab hereticis conscriptus et sancti Sixti nomine praesignatus apocryphus

  56. 156

    Revelatio quae appellatur Pauli apocrypha

  57. 157

    Revelatio quae appellatur Thomae apocrypha

  58. 158

    Revelatio quae appellatur Stephani apocrypha

  59. 159

    Liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae apocryphus

  60. 160

    Liber qui appellatur Paenitentia Adae apocryphus

  61. 161

    Liber de Ogia nomine gigante qui post diluvium cum dracone ab hereticis pugnasse perhibetur apocryphus

  62. 162

    Liber qui appellatur Testamentum Iob apocryphus

  63. 163

    Liber qui appellatur Paenitentia Origenis apocryphus

  64. 164

    Liber qui appellatur Paenitentia sancti Cypriani apocryphus

  65. 165

    Liber qui appellatur Paenitentia Iamne et Mambre apocryphus

  66. 166

    Liber qui appellatur Sortes apostolorum apocryphus

  67. 167

    Liber qui appellatur Lusa apostolorum apocryphus

  68. 168

    Liber qui appellatur Canones apostolorum apocryphus

  69. 169

    Liber Physiologus ab hereticis conscriptus et beati Ambrosii nomine praesignatus apocryphus

  70. 170

    Historia Eusebii Pamphili apocrypha

  71. 171

    opuscula Tertulliani apocrypha

  72. 172

    opuscula Lactantii sive Firmiani apocrypha

  73. 173

    opuscula Africani apocrypha

  74. 174

    opuscula Postumiani et Galli apocrypha

  75. 175

    opuscula Montani, Priscillae et Maximillae apocrypha

  76. 176

    opuscula Fausti Manichei apocrypha

  77. 177

    opuscula Commodiani apocrypha

  78. 178

    opuscula alterius Clementis Alexandrini apocrypha

  79. 179

    opuscula Thascii Cypriani apocrypha

  80. 180

    opuscula Arnobii apocrypha

  81. 181

    opuscula Tichonii apocrypha

  82. 182

    opuscula Cassiani presbyteri Galliarum apocrypha

  83. 183

    opuscula Victorini Petabionensis apocrypha

  84. 184

    opuscula Fausti Regiensis Galliarum apocrypha

  85. 185

    opuscula Frumentii Caeci apocrypha

  86. 186

    Centonem de Christo virgilianis conpaginatum versibus apocryphum

  87. 187

    Epistula Iesu ad Abgarum apocrypha

  88. 188

    Epistula Abgari ad Iesum apocrypha

  89. 189

    Passio Cyrici et Iulittae apocrypha

  90. 190

    Passio Georgii apocrypha

  91. 191

    Scriptura quae appellatur Salomonis Interdictio apocrypha

  92. 192

    Phylacterua omnia quae non angelorum, ut illi configunt, sed daemonum magis nominibus conscripta sunt apocrypha

  93. 193

    Haec et his similia quae Simon Magus, Nicolaus, Cerinthus, Marcion, Basilides, Ebion, Paulus etiam Samosatenus, Photinus et Bonosus qui simili errore defecerunt, Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinus sive Manicheus, Faustus Africanus, Sabellius, Arrius, Macedonius, Eunomius, Novatus, Sabbatius, Calistus, Donatus, Eustatius, Iovinianus, Pelagius, Iulianus Eclanensis, Caelestius, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Nestorius Constantinpolitanus, Maximus Cynicus, Lampetius, Dioscurus, Eutyches, Petrus et alius Petrus, e quibus unus Alexandriam, alius Antiocham maculavit, Acacius Constantinopolotanus cum consortibus suis nec non et omnes heresei hereseorumque disciplui sive scismatici docuerent vel conscripserunt, quorum nomina minime retinuimus, non solum repudiata verum ab omni Romana catholica et apostolica ecclesia eliminata atque cum suis auctoribus sequacibus sub anathematis insolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.

  94. 194

    Christian Latin The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 101194 of 194

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.