Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Decretum

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 194 sections

  1. 1

    Decretum Gelasianum

  2. 2

    DECRETVM GELASIANVM

  3. 3

    INCIPIT CONCILIUM URBIS ROMAE SUB DAMASO PAPA DE EXPLANATIONE FIDEI

  4. 4

    I. Dictum est:

  5. 5

    1 . Prius agendum est de spiritu septiformi, qui in Christo requiescit:

  6. 6

    spiritus sapientiae: 'Christus dei virtus et dei sapientia'. spiritus intellectus: 'Intellectum dabo tibi et instruam te in via, in qua ingredieris'. spiritus consilii: 'Et vocabitur nomen eius magni consilii angelus'. spiritus virtutis: ut supra 'Dei virtus et dei sapientia'. spiritus scientiae: 'Propter emninentiam Christi scientiae Iesu apostoli. spiritus veritatis: 'Ego sum via et vita et veritas'. spiritus timoris dei: 'Initium sapientiae timor domini'.

  7. 7

    2 . Multiformis autem nominem Christi dispensatio:

  8. 8

    dominus, quia spiritus; verbum, quia deus; filius, quia unigenitus ex patre; homo, quia natus ex virgine; sacerdos, quia se obtulit holocaustum; pastor, quia custos; vermis, quia resurrexit; mons, quia fortis; via, quia rectus; ostium, quia per ipsum ingressus in vita est; agnus, quia passus est; lapis, quia structio angularis; magister, quia ostensor vitae; sol, quia inluminator; verus, quia a patre; vita, quia creator; panis, quia caro; Samaritanus, quia custos et misericors; Christus, quia unctus; Iesus, quia salvator; deus, quia ex deo; angelus, quia missus; sponsus, quia mediator; vitis, quia sanguine ipsius redempti sumus; leo, quia rex; petra, quia firmamentum; flos, quia electus; propheta, quia futura revelavit.

  9. 9

    3 . Spiritus enim sanctus non est patris tantummodo aut filii tantummodo spiritus, sed patris et filii spiritus; scriptum est enum: 'Si quis dilexerit mundum, non est spiritus patris in illo'; item scriptum est; 'Quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius'. nominato ita patre et filio intelligitur spiritus sanctus, de quo ipse filius in evangelio dicit quia spiritus sanctus 'a patre procedit' et 'de meo accipet et adnuntiabit vobis'.

  10. 10

    II. Item dictum est:

  11. 11

    Nunc vero de scripturis divinis agendum est, quid universalis catholica recipiat ecclesia vel quid vitare debeat.

  12. 12

    1 . INCIPIT ORDO VETERIS TESTAMENTI:

  13. 13

    Genesis liber unus

  14. 14

    Exodus liber unus

  15. 15

    Leviticus liber unus

  16. 16

    Numeri liber unus

  17. 17

    Deuteronomium liber unus

  18. 18

    Iesu Nave liber unus

  19. 19

    Iudicum liber unus

  20. 20

    Ruth liber unus

  21. 21

    Regum libri quattuor

  22. 22

    Paralypomenon libri duo

  23. 23

    Psalmorum CL liber unus

  24. 24

    Salomonis libri tres

  25. 25

    proverbia

  26. 26

    liber unus

  27. 27

    ecclesiastes

  28. 28

    liber unus

  29. 29

    cantica canticorum

  30. 30

    liber unus

  31. 31

    Item sapientiae liber unus

  32. 32

    ecclesiasticum

  33. 33

    liber unus

  34. 34

    2 . ITEM ORDO PROPHETARUM:

  35. 35

    Esaiae liber unus

  36. 36

    Hieremiae liber unus

  37. 37

    cum Cinoth id est lamentationibus suis

  38. 38

    Ezechielis liber unus

  39. 39

    Danihelis liber unus

  40. 40

    Oseae liber unus

  41. 41

    Amos liber unus

  42. 42

    Micheae liber unus

  43. 43

    Iohel liber unus

  44. 44

    Abdiae liber unus

  45. 45

    Ionae liber unus

  46. 46

    Naum liber unus

  47. 47

    Abbacuc liber unus

  48. 48

    Sophoniae liber unus

  49. 49

    Aggei liber unus

  50. 50

    Zachariae liber unus

  51. 51

    Malachiae liber unus

  52. 52

    3 . ITEM ORDO HISTORIARUM:

  53. 53

    Iob liber unus

  54. 54

    Tobiae liber unus

  55. 55

    Hesdrae libri duo

  56. 56

    Hester liber unus

  57. 57

    Iudith liber unus

  58. 58

    Machabeorum libri duo

  59. 59

    4 . ITEM ORDO SCRIPTURARUM NOVI TESTAMENTI quem sancta et catholica Romana suscipit et veneratur ecclesia:

  60. 60

    Evangeliorum libri quattuor

  61. 61

    secundum Matheum

  62. 62

    liber unus

  63. 63

    secundum Marcum

  64. 64

    liber unus

  65. 65

    secundum Lucam

  66. 66

    liber unus

  67. 67

    secundum Iohannem

  68. 68

    liber unus

  69. 69

    Item actuum apostolorum liber unus

  70. 70

    Epistulae Pauli apostoli numero quattuordecim

  71. 71

    ad Romanos

  72. 72

    epistula una

  73. 73

    ad Corinthios

  74. 74

    epistula una

  75. 75

    ad Ephesios

  76. 76

    epistula una

  77. 77

    ad Thesalonicenses

  78. 78

    epistulae duae

  79. 79

    ad Galatas

  80. 80

    epistula una

  81. 81

    ad Philippenses

  82. 82

    epistula una

  83. 83

    ad Colosenses

  84. 84

    epistula una

  85. 85

    ad Timotheum

  86. 86

    epistulae duae

  87. 87

    ad Titum

  88. 88

    epistula una

  89. 89

    ad Philemonem

  90. 90

    epistula una

  91. 91

    ad Hebreos

  92. 92

    epistula una

  93. 93

    Item apocalypsis Iohannis liber unus

  94. 94

    Item canonicae epistulae numero septem

  95. 95

    Petri apostoli epistulae duae

  96. 96

    Iacobi apostoli epistula una

  97. 97

    Iohannis apostoli epistula una

  98. 98

    alterius Iohannis presbyteri epistulae duae

  99. 99

    Iudae Zelotis apostoli epistula una

  100. 100

    EXPLICIT CANON NOVI TESTAMENTI.

Next → — showing 1100 of 194

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.