Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Campion.elegies

Latin Library (medieval and later) · Campion · The Latin Library · 333 sections

  1. 301

    nec sociis socio iam licet esse mihi. verum vos video absentes et somnio, somnis

  2. 302

    anxia turba meis non onerosa tamen. 40 vestra vel in somnis lachrimavi funera, flentes

  3. 303

    vos quoque si moriar tymbon adite meum.

  4. 304

    XVIII. (1595 only)

  5. 305

    Postquam Vulcanus Veneris nudaret amores

  6. 306

    fertur frons tenerae diriguisse deae; fracto dedidicit stupra occultare pudore,

  7. 307

    iamque odit fabricas conditor ipse suas. "ah Venus," exclamat, spumosa fusior unda 5

  8. 308

    quae non nuptibiles undique miscet aquaa: nos coniunxit Hymen, nos festa corona derorum,

  9. 309

    nos Charites, tua nos non violanda fides. cur non alternos simul exercemus amores?

  10. 310

    hostibus externis cur mea regna patent? 10 sanguineam ex acie referens Mars horridus hastam

  11. 311

    ibit in amplexus, o Cytherea, tuos? proditione illam victor possidereit arcem

  12. 312

    quam mihi connubii iure remisit Hymen? dispeream si non pereat male perditus ille 15

  13. 313

    qui iacit in nostras nubila nigra faces." protinus induitur monichorum more cucullum,

  14. 314

    et cadit a fusco vertice rasa coma. candorem vultu simulat germanaque claustra

  15. 315

    ingreditur simplex, quam minimeque malus. 20 insidias intus struit, inconcessa recludens

  16. 316

    arcana, Aetnaeo sacraque operta cavo. fulmina syderei Iovis arma micantia, et altos

  17. 317

    quod superos tonitru Tartaraque ima quatit, amens committit miseris mortalibus, amens 25

  18. 318

    sulphureoque ardens igne odioque deus. "et quid Thracis," ait, "clipeusve vel hasta iuvabit

  19. 319

    inter fulminei concita tela Iovis?" ecce Neapolitas Galli obsidione recingunt

  20. 320

    arces, haec Marti suaserit arma Venus, 30 quos mollis comitatur Amor; sed ut inclita cernunt

  21. 321

    fulmina, et aeratos igne volare globos, stragibus hinc atque hinc diris, foedoque cruore

  22. 322

    interpidus totos sparsit adulter agros. insidias risit dea coniugis, atque superbum 35

  23. 323

    candido amatorem suscipit apta sinu. infremuit Lemni pater, eque voragine fumos

  24. 324

    colligit Aetnaea tartareaque Styge. hos consopitis aspergat, fata vetabant

  25. 325

    tangere foelices spurca venena deos. 40 aere sed laeso feriunt contagia Gallos,

  26. 326

    atque Neapolita coepit in urbe lues, quam vitare satis poterat nec foemina, nec vir,

  27. 327

    dum redit in seriem transitione malum. debuerat saltem formosis parcere, at illis 45

  28. 328

    et color et vires interiere simul. respexit tandem Venus, et miserata puellas

  29. 329

    corticibus sacris nigra venena fugat. restauratque toris vires, membrisque colorem,

  30. 330

    lacteolumque genis purpureumque decus. 50 ergo ubi nec cessisse dolos, nec viribus aequum

  31. 331

    vidit se Marti qui paret arma faber obticet, indulgens Veneri et rivalis amori,

  32. 332

    si decuma obtingant nox sibi, laetus habet.

  33. 333

    Campion Neo-Latin The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 301333 of 333

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.