Ancient Texts

← Library

Alfonsi.disciplina

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 253 sections

  1. 1

    Peter Alfonsi: Disciplina clericalis

  2. 2

    PETRI ALFONSI DISCIPLINA CLERICALIS

  3. 3

    Prologus .

  4. 4

    Dixit Petrus Alfunsus, servus Christi Ihesu, compositor huius libri: Gratias ago Deo, qui primus est sine principio, a quo bonorum omnium estprincipium, finis sine fine, totius boni complementum, sapiens qui sapientiamet rationem præbet homini, qui nos sua aspiravit sapientia et suaerationis admirabili illustravit claritate et multiformi sancti spiritussui ditavit gratia. Quia igitur me licet peccatorem Deus multimoda vestiredignatus est sapientia, ne lucerna mihi credita sub modio tecta lateat, eodem spiritu instigante ad multorum utilitatem hunc librum componere admonitussum, ipsum obsecrans ut huic mei libelli principio bonum finem adiungatmeque custodiat, ne quid in eo dicatur quod suae displiceat voluntati. Amen.

  5. 5

    Deus igitur in hoc opusculo mihi sit in auxilium, qui me librum hunccomponere et in latinum transferre compulit. Cum enim apud me saepius retractandohumanae causas creationis omnimodo scire laborarem, humanum quidem ingeniuminveni ex praecepto conditoris ad hoc esse deputatum, ut quamdiu est insaeculo in sanctae studeat exercitatione philosophiae, qua de creatoresuo meliorem et maiorem habeat notitiam, et moderata vivere studeat continentiaet ab imminentibus sciat sibi praecavere adversitatibus eoque tramite gradiaturin saeculo, qui eum ducat ad regna caelorum. Quodsi in praefata sanctaedisciplinae norma vixerit, hoc quidem pro quo creatus est complevit debetqueperfectus appellari. Fragilem etiam hominis esse consideravi complexionem: quae ne taedium incurrat, [p. 2] quasi provehendo paucis et paucis instruendaest; duritiae quoque eius recordatus, ut facilius retineat, quodammodonecessario mollienda et dulcificanda est; quia et obliviosa est, multisindiget quae oblitorum faciant recordari. Propterea ergo libellum compegi, partim ex proverbiis philosophorum et suis castigationibus, partim ex proverbiiset castigationibus Arabicis et fabulis et versibus, partim ex animaliumet volucrum similitudinibus. Modum tamen consideravi, ne si plura necessariisscripserim, scripta oneri potius sint lectori quam subsidia, ut legentibuset audientibus sint desiderium et occasio ediscendi. Scientes vero perea quae hic continentur, oblitorum reminiscantur. Huic libello nomen iniungenset est nomen ex re: id est Clericalis Disciplina; reddit enim clericumdisciplinatum. Vitandum tamen decrevi pro possibilitate sensus mei, nequid in nostro tractatu inveniatur quod nostrae credulitati sit contrariumvel a nostra fide diversum. Ad quod adiuvet me omnipotens Deus cui supernitor. Amen.

  6. 6

    Si quis tamen hoc opusculum humano et exteriori oculo percurrerit etquid in eo quod humana parum cavit natura viderit, subtiliori oculo iterumet iterum relegere moneo et demum ipsi et omnibus catholicae fidei perfectiscorrigendum appono. Nihil enim in humanis inventionibus perfectum putatphilosophus.

  7. 7

    De timore Dei .

  8. 8

    Enoch philosophus, qui lingua arabica cognominatur Edric, dixit filiosuo: Timor Domini sit negotiatio tua, et veniet tibi lucrum sine labore.

  9. 9

    Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, omnia timent eum; qui veronon timet Deum, timet omnia.

  10. 10

    Dixit alius philosophus: Qui timet Deum, diligit Deum; qui diligit Deum, obedit Deo.

  11. 11

    Dixit Arabs in versu suo: Inobediens es Deo: simulas tamen te eum amare, et incredibile est; si enim vere amares, obedires ei. Nam qui amat, obedit.

  12. 12

    De ypocrisi .

  13. 13

    Dixit Socrates discipulis suis: Videte ne sitis Deo obedientes et inobedientesin eodem. Dicunt ei: Enuclea nobis quod dicis. Qui ait: Dimittite ypocrisim!Est enim ypocrisis coram hominibus simulare se obedire Deo, in occultovero inobedientem esse. Dicit ei unus ex discipulis: Estne aliud genusypocrisis, unde homini cavendum sit? Dicit Socrates: Est homo qui in apertoet in occulto obedire se Deo ostendit, ut sanctus ab hominibus habeatur[p. 3] et ab eis ideo plus honoretur. Est alius isto subtilior, qui hancrelinquit ypocrisim, ut maiori deserviat: Cum enim ieiunat vel elemosinamfacit et ab eo quaeritur si fecerit, respondet: Deus scit! vel: non, utin maiori reverentia habeatur et dicatur quia ypocrita non est qui hominibusfactum suum nolit propalari. Credo etiam paucos esse qui aliquo huius ypocrisisgenere non participent. Videte igitur ne hac seducti laboris vestri praemioprivemini! Quod ne contingat, omnia facite munda intentione; ne inde gloriamhabere quaeratis!

  14. 14

    Dicit alius philosophus: Si Deo firmiter inniteris, omnia erunt prosperaquocumque ieris.

  15. 15

    De formica. De gallo. De cane .

  16. 16

    Balaam, qui lingua arabica vocatur Lucaman, dixit filio suo: Fili, nesit formica sapientior te, quae congregat in aestate unde vivat in hyeme. --Fili, ne sit gallus vigilantior te, qui in matutinis vigilat, et tu dormis. --Fili, ne sit gallus fortior te, qui iustificat decem uxores suas, tusolam castigare non potes. --Fili, ne sit canis corde nobilior te, quibenefactorum suorum non obliviscitur, tu autem benefactorum tuorum oblivisceris. --Fili, ne videatur tibi parum unum habere inimicum vel nimium mille habereamicos. Dico tibi:

  17. 17

    I. Exemplum de dimidio amico .

  18. 18

    Arabs moriturus vocato filio suo dixit: Dic, fili, quot tibi, dum vixi, adquisieris amicos! Respondens filius dixit: Centum, ut arbitror, mihiadquisivi amicos. Dixit pater: Philosophus dicit: Ne laudes amicum, donecprobaveris eum! Ego quidem prior natus sum et unius dimidietatem vix mihiadquisivi. Tu ergo centum quomodo tibi adquisisti? Vade igitur probareomnes, ut cognoscas si quis omnium tibi perfectus erit amicus! Dixit filius: Quomodo probare consulis? Dixit pater: Vitulum interfectum et frustatimcomminutum in sacco repone, ita ut saccus forinsecus sanguine infectussit. Et cum ad amicum veneris, dic ei: Hominem, care mi, forte interfeci;rogo te, ut eum secreto sepelias; nemo enim te suspectum habebit, sicqueme salvare poteris. Fecit filius sicut pater imperavit. Primus autem amicusad quem venit dixit ei: Fer tecum mortuum super collum tuum! Sicut fecistimalum, patere satisfactionem! In domum meam non introibis. Cum autem persingulos sic fecisset, eodem [p. 4] responso ei omnes responderunt. Adpatrem ergo rediens nuntiavit quae fecerat. Dixit pater: Contigit tibiquod dixit philosophus: Multi sunt dum numerantur amici, sed in necessitatepauci. Vade ad dimidium amicum meum quem habeo et vide, quid dicat tibi!Venit et sicut aliis dixerat huic ait. Qui dixit: Intra domum! Non esthoc secretum quod vicinis debeat propalari. Emissa ergo uxore cum omnifamilia sua sepulturam fodit. Cum autem ille omnia parata videret, remprout erat disseruit gratias agens. Deinde patri retulit quae fecerat. Pater vero ait: Pro tali amico dicit philosophus: Hic est vere amicus quite adiuvat, cum saeculum tibi deficit. Dixit filius ad patrem: Vidistihominem qui integrum sibi amicum lucratus fuerit? Tunc pater: Non vidiquidem, sed audivi. Tunc filius: Renuntia mihi de eo, si forte talem mihiadquisiero! At pater:

  19. 19

    II. Exemplum de integro amico .

  20. 20

    Relatum est mihi de duobus negotiatoribus, quorum unus erat in Aegypto, alter Baldach, seque solo auditu cognoverant et per internuntios pro sibinecessariis mittebant. Contigit autem ut qui erat Baldach, in negotiationemiret in Aegyptum. Aegyptiacus audito eius adventu occurrit ei et suscepiteum gaudens in domum suam et in omnibus ei servivit sicut mos est amicorumper octo dies et ostendit ei omnes manerias cantus quas habebat in domosua. Finitis octo diebus infirmatus est. Quod valde graviter dominus deamico suo ferens ascivit omnes medicos Aegyptiacos, ut amicum hospitemviderent. Medici vero palpato pulsu, iterum et iterum urina respecta, nullamin eo agnoverunt infirmitatem. Et quia per hoc nullam corporalem agnovereinfirmitatem, amoris sciunt esse passionem. Hoc agnito dominus venit adeum et quaesivit si qua esset mulier in domo sua quam diligeret. Ad haecaeger: Ostende mihi omnes domus tuae mulieres, et si forte inter eas hancvidero, tibi ostendam. Quo audito ostendit ei cantatrices et pedissequas: quarum nulla ei complacuit. Post haec ostendit ei omnes filias: has quoquesicut et priores omnino reppulit atque neglexit. Habebat autem dominusquandam nobilem puellam in domo sua, quam iam diu educaverat, ut eam acciperetin uxorem; quam et ostendit ei. Aeger vero aspecta hac ait: [p. 5] Ex hacest mihi mors et in hac est mihi vita! Quo audito dedit ei puellam nobilemin uxorem cum omnibus quae erat cum ea accepturus. Et preterea dedit eiea quae erat daturus puellae, si eam acciperet in uxorem. His completis, accepta uxore cum his quae cum uxore acceperat et negotiatione facta rediitin patriam. --Contigit autem post haec ut Aegyptiacus omnia sua multismodis amitteret, et pauper effectus cogitavit apud se quod iret Baldachad amicum quem ibi habebat, ut sui misereretur. Iter ergo nudus et famelicusarripuit atque Baldach intempestae noctis silentio pervenit. Pudor autemei obstabat ne domum amici adiret, ne forte incognitus tali tempore domoexpelleretur. Templum ergo quoddam antiquum intravit ut ibidem pernoctaret. Sed cum ibi anxius multa secum diu volveret, occurrerunt sibi duo viriprope templum in civitate, quorum unus alium interfecit clamque aufugit. Multi ergo cives pro strepitu decurrentes interfectum repperierunt, etquaerentes quisnam homicidium perpetrasset, intraverunt templum speranteshomicidam ibidem reperire. Aegyptiacum vero illic reperierunt et sciscitantesab eo quisnam virum interfecisset, audierunt ab ipso quia ego illum interfeci. Paupertatem enim suam morte saltem finire vehementer cupiebat. Captus itaqueet incarceratus est. Mane autem facto producitur ante iudices et mortecondempnatus ducitur ad crucem. Multi vero de more accurrerunt, quorumunus fuit amicus eius cuius causa Baldach adierat. Qui acutius eum intuensdeprehendit esse amicum quem in Aegypto reliquerat. Reminiscens itaquebonorum quae sibi in Aegypto fecerat, cogitans etiam quia post mortem retribuereilli non poterat, mortem pro ipso subire se decrevit. Voce igitur magnaexclamavit: Quid innocentem condempnatis quove eum ducitis? Non mortemmeruit, ego virum interfeci. At illi iniecerunt manus in eum atque ligatumsecum ad crucem traxerunt aliumque a poena mortis absolverunt. Homicidavero in eodem agmine haec intuens gradiebatur atque secum ait: Hunc interfeciet iste dampnatur! Hic innocens supplicio deputatur, ego nocens libertatefruor! Quaenam causa est huius iniusticiae? Nescio nisi sola sit Dei patientia. Verum Deus, iudex iustus, impunitum scelus nullum dimittit. Ne igitur posteriusin me durius vindicet, huius me prodam criminis esse reum; sicque eos amorte absolvendo [p. 6] quod commisi luam peccatum. Obiecit se ergo periculodicens: Me me qui feci; istum dimittite innoxium! Iudices autem non parumadmirantes hunc alio a morte absoluto ligaverunt. Iamque de iudicio dubitanteshunc cum reliquis prius liberatis ante regem duxerunt eique omnia ex ordinereferentes ipsum etiam haesitare compulerunt. Communi itaque consilio rexeis omne crimen quod sibi imposuerant condonavit, eo tamen pacto ut criminissibi impositi causas patefacerent. At illi rei veritatem ei exposuerunt. Communi autem consensu omnibus absolutis indigena qui pro amico suo moridecreverat ipsum in domum suam introduxit eique omni honore pro ritu factoinquit: Si mecum manere adquiescis, omnia nobis prout decet erunt communia;si vero repatriare volueris, quae mea sunt aequa lance partiamur. At illenatalis soli dulcedine irretitus partem totius substantiae quam ei obtuleratrecepit sicque repatriavit. --His itaque sic relatis inquit filius ad patrem: Vix poterit talis reperiri amicus.

  21. 21

    De consilio .

  22. 22

    Dixit alius philosophus propter amicos non probatos: Provide tibi semelde inimicis et milies de amicis, quia forsitan quandoque amicus fiet inimicuset sic levius poterit perquirere dampnum tuum.

  23. 23

    Item alius philosophus: Cave tibi de consilio illius a quo petis consilium, nisi tibi sit fidelis comprobatus.

  24. 24

    Item alius philosophus: Consule amico tuo in bonum quantum poteris, etsi tibi credere noluerit. Iustum est enim ut sibi bene consulas, licetrectum ut insulsus tuum non sequatur consilium.

  25. 25

    Alius: Noli consilium tuum omni revelare homini. Qui enim consiliumsuum in corde suo retinet, sui iuris est melius eligere.

  26. 26

    Alius: Consilium absconditum quasi in carcere tuo est reclusum, revelatumvero te in carcere suo tenet ligatum.

  27. 27

    Alius: Ne te associaveris inimicis tuis, cum alios possis reperire socios. Quae enim male egeris, notabunt; quae vero bona fuerint, devitabunt.

  28. 28

    [p. 7] Dixit quidam versificator: Est una de huius saeculi adversitatibusgravioribus libero homini quod necessitate cogitur ut sibi subveniat requirereinimicum. Quaesivit quidam a quodam Arabe: Quae maior adversitas contigittibi in hoc saeculo? Arabs: Necessitas compulit me convenire inimicum, ut quae volebam mihi concederet.

  29. 29

    De leccatore .

  30. 30

    Alius: Ne te associaveris leccatori, cuius societas est tibi dedecus.

  31. 31

    Alius: Ne glorieris in laude leccatoris, cuius laus est tibi vituperiumet vituperium laus. --Quidam philosophus transiens per viam alium repperitphilosophum cum quodam leccatore iocantem atque ait: Simile sibi simileattrahere adamantis est. At ille inquit: Nunquam me sibi adiunxi. Ad haectransiens: Cur ergo ei applaudebas? At ille: Non, sed magna necessitatecogitur etiam honestus homo latrinam adire.

  32. 32

    De sapientia .

  33. 33

    Alius philosophus: Fili, grave est arduas ascendere mansiones, et abeisdem descendere facile est.

  34. 34

    Alius philosophus: Melior est inimicitia sapientis quam amicitia insipientis.

  35. 35

    Alius philosophus: Non habeas pro magno amicitiam stulti, quia non estpermanens.

  36. 36

    Alius philosophus: Melior est societas simplicis inter sapientes nutritiquam prudentis cum leccatoribus educati.

  37. 37

    Alius philosophus: Dulcior est sapienti aspera vita inter sapientesquam dulcis vita inter insipientes.

  38. 38

    Alius philosophus: Sapientiae duae sunt species: una naturalis, aliaartificialis; quarum una non potest manere sine alia.

  39. 39

    Alius: Ne committas stultis sapientiam quia eis esset iniuriosum; nequesapientibus eam deneges, quia quod suum est eis auferres.

  40. 40

    Alius: Huius mundi dona diversa sunt: quibusdam enim datur rerum possessio, quibusdam sapientia. Quidam loquens filio inquit: Quid malles tibi dari, an censum an sapientiam? Cui filius: Horum quodlibet alio indiget. --Fuitquidam versificator egregius, sed egenus et mendicus, semper de paupertatesua amicis conquerens, de qua etiam versus composuit talem sensum exprimentes: Tu qui partiris partes monstra mea cur mihi desit! Culpandus non es, seddic mihi: quem culpabo? Nam si constellatio mea est mihi dura, a te quoqueid factum esse indubitabile est. Sed inter me et ipsam tu orator et iudexes. Tu dedisti mihi sapientiam sine substantia. Dic ergo mihi: quid facietsapientia sine substantia? [p. 8] Accipe partem sapientiae et da mihi partempecuniae! Ne patiaris me illo indigere cuius damnum erit mihi pudori!

  41. 41

    Dixit quidam philosophus: Tribus modis indiget unus alio: Cuicumquebenefeceris, in eo maior eo eris; quo non indigueris, par ipsius eris;quo vero indigueris, minor eo eris.

  42. 42

    Alius: Claritas anime sapientia est, census vero claritas corporis est.

  43. 43

    Alius: Sapientia corpora mortua sua claritate vivificat, velut terraarida humiditate pluviae virescit.

  44. 44

    De silentio .

  45. 45

    Discipulus magistro: Quomodo habendo me inter sapientes discipulos computabor?Magister: Serva silentium, donec sit tibi loqui necessarium. Ait enim philosophus: Silentium est signum sapientiae, et loquacitas est signum stultitiae. “Alius: Ne festines respondere donec fuerit finis interrogationis, nec quaestionemin conventu factam solvere temptes, cum sapientiorem te ibi esse prospexeris, nec quaestioni alii cuiquam factae respondeas, nec laudem appetas pro retibi incognita. Philosophus enim dicit: Qui de re sibi ignota laudem appetit, illum mendacem probatio reddit. --Alius: Adquiesce veritati sive a te prolataesive tibi obiectae. --Alius: Ne glorieris in sapientibus verbis tuis, quiaprout philosophus testatur: Qui in suis verbis sapientibus gloriatur, stultusesse comprobatur. --Haec omnia faciens connumeraberis inter discipulossapienciae atque prudentiae.

  46. 46

    Philosophus dicit: Qui prudenter inquirere voluerit solutionem prudenterintelliget.

  47. 47

    Alius: Quicumque erubuerit sapientiam ab aliis investigare, magis erubesceteandem a semetipso inquiri.

  48. 48

    Alius: Qui brevi tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni temporein pudore insipientiae permanebit.

  49. 49

    Alius: Non omnis qui sapiens dicitur sapiens est, sed qui discit etretinet sapientiam.

  50. 50

    Alius: Qui in doctrina defecerit, parum generositas sua ei proderit. Dogmate indiget nobilitas, sapientia vero experientia.

  51. 51

    Alius: In quo sua desinit nobilitas, avorum nobilitatem haut congruereservat.

  52. 52

    Alius: Nobilitas a me procedens est mihi cordi plus quam quae patrumprocedit nobilitate. [p. 9]

  53. 53

    III. Exemplum de tribus versificatoribus .

  54. 54

    Arabs: Quidam versificator prudens et facetus, sed ignobilis cuidamregi versus suos obtulit. Cuius notata prudentia rex eum honorifice suscepit. Huic igitur invidebant alii versificatores sua superbi generositate regemqueconvenientes inquiunt: Domine rex, cur hunc tam vili ortum prosapia adeomagnificas? Ad haec rex: Quem vituperare putastis, magis laudastis. Ipsevero qui vituperabatur, haec adiunxit: Rosa ex spinis orta nequaquam blasphematur. Rex autem maximis honoratum muneribus eum dimisit.

  55. 55

    Contigit ut quidam versificator nobili ortus prosapia, parum autem disciplinatusregi cuidam versus suos offerret. Quos acceptos rex male quippe compositossprevit nihilque sibi dedit. Inquit igitur versificator regi: Si non proversibus, saltem pro generositate aliquid mihi tribuas. Rex ergo: Quisest pater tuus? At ille sibi indicavit. Ait rex: Semen in te degeneravit. Cui versificator: Saepe, rex, exfrumento oritur siligo. Ad haec rex: Teminorem quam patrem tuum probasti. Illumque immunem sic dimisit.

  56. 56

    IV. Exemplum De mulo et vulpe .

  57. 57

    Alius versificator item venit ad regem, patre ignobili, sed matre generosa. Incompositus quidem incompositos obtulit versus. Cuius mater fratrem habebatlitteratura et facetia splendidum. Rex autem nequaquam eum honorifice suscepit. Quaesivit tamen ab eo, cuius filius erat. At ille praetendit ei avunculumsuum; unde rex in nimium risum se convertit. Aiunt ei sui familiares: Undeiste tantus risus procedit? Ait rex: Fabulam quandam in libro quodam legeram, quam hic oculis conspicio. At illi: Quae est illa? Ait rex: Mulum noviternatum vulpis in pascuis invenit atque admirans ait: Quis es tu? Mulus dicitse Dei creaturam esse. Cui vulpis: Habesne patrem aut matrem? Mulus ait: Avunculus meus est equus generosus. --Sicut ergo mulus non recognovit asinumpatrem suum, eo quod pigrum et deforme animal est, sic iste patrem suumconfiteri erubescebat pro inertia sua incognitum. Rex tunc convertens sead versificatorem ait: Volo ut indices mihi patrem tuum. At ille sibi indicavit. Cognovit ergo rex quia pater eius vilis et indisciplinatus erat, et aitservis suis: Demus huic de rebus nostris, quia non degenerat.

  58. 58

    De vera nobilitate .

  59. 59

    Arabs ait patri: Miror me legisse in temporibus praeteritis nobiles, facetos, sapientes honorari, modo vero soli venerantur leccatores. Ad quodpater: Ne mireris, fili, quia clerici clericos, generosi generosos, facetifacetos honorant, leccatores a leccatoribus venerantur. Filius: Vidi etaliud: quod clerici pro sapientia sua non sunt honorati; unde facti suntleccatores et ad magnum venere honorem. Tunc pater ait illi: Hoc quidemex inertia temporis contigit. Ad quod filius: Edissere mihi, pater karissime, veram nobilitatis deffinitionem. Et [p. 10] pater: Ut, inquit, Aristotilesin epistola sua quam Alexandro regi composuit, meminit: qui cum ab eo quaereretquem sibi ex hominibus consilarum faceret, taliter per epistolam respondit: Accipe, ait, talem qui septem liberalibus artibus sit instructus, industriisseptem eruditus, septem etiam probitatibus edoctus, et ego hanc aestimoperfectam esse nobilitatem. --Et filius: Haec nobilitas in tempore meonon contingit, immo auri et argenti tota est quam video nobilitas, ut aitversificator:

  60. 60

    Glorificant gazae privatos nobilitate Paupertasque domum premit altam nobilitate.

  61. 61

    Versificator quidam de adversitatibus saeculi quae super nobiles veniunt, versus fecit istos sub persona nobilium: Dic, inquit, illis qui pro adversitatibusquae nobis accidunt nos contempnunt quod saeculum nulli fecit Deus contrariumnisi nobilibus tantum. Nonne vides quod mare devehit stercora et paleas, et pretiosi lapides in fundum vadunt? Et nonne vides quod in caelo suntstellae e quibus nescimus numerum? At insuper nulla quidem patitur eclipsimpraeter solem et lunam. Et pater: Ex temporis inertia accidit quia hominesin divitiis solum iudicant gloriandum.

  62. 62

    De septem artibus, probitatibus, industriis .

  63. 63

    Unus ex discipulis interrogavit magistrum suum et dixit: Cum septemsint artes et septem probitates et septem industriae, vellem ut haec mihisicut se habent enumerares. Magister: Enumerabo. Hae sunt artes: Dialectica, arithmetica, geometria, phisica, musica, astronomia. De septima vero diversaeplurimorum sunt sententiae quaenam sit. Philosophi qui prophetias non sectantur, aiunt nigromantiam esse septimam. Aliqui ex illis videlicet qui prophetiisnon credunt, philosophiam volunt esse septimam, quae res naturales velelementa mundana praecellit. Quidam qui philosophiae non student, grammaticamesse affirmant.

  64. 64

    Probitates vero hae sunt: Equitare, natare, sagittare, cestibus certare, aucupare, scaccis ludere, versificari.

  65. 65

    [p. 11] Industriae hae sunt: Ne sit vorax, potator, luxuriosus, violentus, mendax, avarus et de mala conversatione. Discipulus: Hoc tempore puto neminemhuiusmodi esse.

  66. 66

    De mendacio .

  67. 67

    Correxit quidam philosophus filium suum: Cave mendacium, quia dulciusest carmine volucrum.

  68. 68

    Alius: Cum leve sit mendacium proferre, quare videtur grave veritatemdicere?

  69. 69

    Alius philosophus: Si dicere metuas unde paeniteas, melius est dicere: non! quam: sic!

  70. 70

    Alius: Verecundia negandi cave ne inferat tibi necessitatem mentiendi, quia honestius est rem negare quam longos terminos dare.

  71. 71

    Alius: Terminum termino addere roganti est hoc tempore calliditas negandi.

  72. 72

    Alius: Si mendacio quilibet salvatur, multo magis veritate salvatur. --Accusatus quidam ductus est ante regem iudicem negansque crimen impositumtandem convincitur. Cui rex: Duppliciter punieris: semel pro crimine commisso, secundo pro commisso negato.

  73. 73

    Alter quidam consimiliter accusatus quod commiserat non negavit. Dixeruntquequi regi astiterunt: De crimine confesso iudicium sumet. Non ita, rex inquit, quia philosophus dicit: Confitenti peccatum ratio est relaxare iudicium. Sicque liber factus a rege discessit.

  74. 74

    Socrates: Sicut homo mendax in principis comitatu non convenit, sica regno caelorum excludendus erit.

  75. 75

    Quidam philosophus dixit filio suo: Dic esse mentitum, qui malum dicitmalo vincendum, quia sicut ignem ignis non perimit, sic malum malo noncedit. Ut igitur ignem aqua extinguit, sic bono malum quilibet destruit.

  76. 76

    Alius: Ne reddas malum ne similis sis malo, sed redde bonum ut meliorsis malo.

  77. 77

    Alius: Ne confidas in malo si periculum evaseris, ut aliud ineas, quiaillud non faciet ut simile pertranseas.

  78. 78

    Dixit Arabicus filio suo: Si quemlibet videris malis operibus praegravari, ne te intromittas, quia qui pendulum solverit, super illum ruina erit. [p. 12]

  79. 79

    V. Exemplum de homine et serpente .

  80. 80

    Transiens quidam per silvam invenit serpentem a pastoribus extentumet stipitibus alligatum. Quem mox solutum calefacere curavit. Calefactusserpens circa foventem serpere coepit et tandem ligatum grave strinxit. Tunc homo: Quid, inquit, facis? Cur malum pro bono reddis? Naturam meam, dixit serpens, facio. Bonum, ait ille, tibi feci, et illud malo mihi solvis?Illis sic contendentibus vocata est inter eos ad iudicium vulpis. Cui totumut evenerat est monstratum ex ordine. Tunc vulpis: De hac causa iudicareper auditum ignoro, nisi qualiter inter vos primum fuerit ad oculum videro. Religatur iterum serpens ut prius. Modo, inquit vulpis, o serpens, si potesevadere, discede! Et tu, o homo, de solvendo serpente noli laborare! Nonnelegisti quod qui pendulum solverit, super illum ruina erit?

  81. 81

    Dixit Arabs quidam filio suo: Si gravatus fueris aliquo modo et facilepossis liberari, non expectes, quia dum expectabis liberari facilius, gravaberisamplius. Et ne tibi contingat quod contigit gibboso de versificatore. Etquomodo? filius inquit. Pater:

  82. 82

    VI. Exemplum de versificatore et gibboso .

  83. 83

    Quidam versificator versus faciens regi praesentavit, et laudavit rexingenium illius iussitque ut pro facto donum exposceret. Qui donum taleexpostulat ut se ianitorem suae civitatis per rnensem faceret, et ab omnigibboso denarium et a scabioso denarium et de monoculo denarium et de impetiginosodenarium et de hernioso haberet denarium. Quod rex concessit et sigillocorroboravit. Qui ministerio suscepto portae assedit et ministerium suumegit. Quadam die gibbosus quidam bene cappatus cum baculo portam intravit. Cui versificator obvius denarium postulat. Qui denegat dare. Vim inferenteversificatore, dum caputium de capite levat, gibbosum deprehendit monoculumesse: duos ergo denarios postulat, a quo prius unum expetiit. Noluit dare, retentus est. Non habens auxilium fugere voluit, sed per caputium retractuscapite nudato apparuit scabiosus. Interrogat protinus ille tres denarios. Videns gibbosus neque fuga neque auxilio se posse defendi coepit resisteredefendensque se nudatis brachiis apparuit habens in his impetiginem: quartumergo denarium postulat. Cui defendenti cappam abstulit, et cadente illoin terram herniosum comperit: quintum ergo denarium ab eo extorsit. Siccontigit ut qui unum ultro dare noluit, quinque invitus dedit.

  84. 84

    Dixit philosophus quidam filio suo: Fili, vide ne transeas per aedemgentis iniquae! Transitus namque causa fit status, et status occasio sessionis, et sessio causa mortis. [p. 13]

  85. 85

    VII. Exemplum de clerico domum potatorum intrante .

  86. 86

    Dictum enim est duos clericos de civitate quadam vespere ut exspatiarenturexisse. Venerunt ergo in locum ubi potatores convenerant. Dixit alter sociosuo: Divertamus alia via, quia philosophus dicit: Non est transeundum persedem gentis iniquae. Respondit socius: Transitus non nocebit, si aliudnon affuerit. Et transeuntes audierunt in domo cantilenam. Substitit alterretentus dulcedine cantus. Monuit socius ire: noluit. Recedente socio remansitsolus illectusque cantu domum intravit. Undique vocatus sedit sedensquecum aliis potavit. Et ecce praeco exploratorem civitatis fugientem sequenspost illum in domum potantium intravit. Invento exploratore in illa domoipse et omnes capti sunt. Hic, inquit, hospitium huius exploratoris fuit: hinc exiit, huc rediit; omnes conscii et socii huius fuistis. Ducti suntomnes ad patibulum, et clericus inter illos magna voce praedicabat omnibus: Quisquis iniquae gentis consortio fruitur, procul dubio mortis immeritaepoenas lucratur.

  87. 87

    VIII. Exemplum de voce bubonis .

  88. 88

    Fertur de duobus discipulis quod exeuntes de quadam civitate veneruntin locum ubi vox cuiusdam feminae valde sonora audiebatur, verbaque cantusbene composita erant et cantus ipse musice constructus valde delectabiliset amatorius insonuit. Substitit alter cantilena retentus. Cui socius: Divertamus hinc! --Et diverterunt inde --quia intantum volucris cantu decipiturquod ad mortem perducitur. Item unus: Ista vox dulcior est illa quam egoet magister meus iam pridem audieramus. Et qualis erat illa, inquit alter, et quomodo illam audistis? Evenit, dixit socius, quod a civitate exieramus, et sic vox una asperrima audiebatur et cantus incompositus verbaque inordinatesonabant; quique cantaverat, saepius per idem repetebat et suo licet asperocantu quasi delectabili detinebatur. Tunc mihi magister: Si verum est quodhomines dicunt vocem bubonis hominis mortem portendere, tunc ista sinedubio vox bubonis mortem annunciat. Cui ego: Miror, cum cantus sit tamhorridus, cur iste tantum in illo delectatur. Et ille mihi: Non recordarisillius philosophi qui dicit: In tribus delectatur homo, et si bona nonsint: in sua voce, in suo carmine et in suo filio? --Ut istud de se etde suo magistro narraverat, digressi sunt inde ambo.

  89. 89

    Dixit quidam philosophus filio suo: Sequere scorpionem, leonem et draconem, sed malam feminam non sequaris!

  90. 90

    Alius philosophus: Ora deum ut te liberet ab ingenio nequam feminarum, et tu ipse ne decipiaris provide tibi. --Dictum namque est de quodam philosophoquod transiens iuxta locum quo auceps rete tetenderat avibus decipiendisvidit mulierculam cum eo lascivientem. Cui dixit: Qui aves decipere conaris, vide ne avicula factus huius visco tenearis.

  91. 91

    [p. 14] Dixit quidam discipulus magistro suo: Legi in libris philosophorumquibus praecipiunt ut ab ingenio feminae perversae custodiat se homo. EtSalomon in proverbiis hoc idem admonet. Sed tu si super ingenio illiussive de fabulis sive de proverbiis aliquid memoriter tenes, vellem renarrandome instrueres. Magister: Faciam, inquit, tui causa libenter. Sed vereorne si qui nostra simplici animo legentes carmina quae de mulierum artibusad earum correptionem et tuam et aliorum instructionem scribimus viderint, videlicet quomodo quaedam earum nescientibus viris suos advocent amasioset complectentes deosculentur advocatos et quae illarum expetat lasciviain ipsis expleant, earum nequitiam in nos redundare credant. Discipulus: Ne timeas hoc, magister, quia Salomon in libro proverbiorum et multi sapientespravos earum corrigendo mores talia scripserunt nec culpam sed laudem indepromeruerunt. Tu similiter de illis scribens ad nostram utilitatem nonvituperium, sed coronam promereberis. Et ob hoc rogata sine cunctationedemonstra. Tunc magister:

  92. 92

    IX. Exemplum de vindemiatore .

  93. 93

    Perrexit quidam ut vindemiaret vineam. Quod uxor illius videns intellexitillum circa vineam diutius moraturum et misso nuntio convocat amicum conviviumqueparat. Accidit autem ut dominus ramo vineae in oculo percussus domum citorediret nihil de oculo percusso videns; veniensque ad portam suae domushostium pulsavit. Quod uxor intelligens nimium turbata convocatum amicumabscondit seorsum et domino suo hostium postea aperire cucurrit. Qui intranset graviter pro oculo tristis et dolens iussit cameram parari et lectumsterni, ut posset quiescere. Timuit uxor ne intrans cameram amicum latitantemvideret. Dixit ei: Quid tantum properas ad lectum? Dic mihi quid tibi sitprius! Narravitque ei totum ut acciderat. Permitte, inquit illa, karissimedomine, ut oculum sanum medicinali arte confirmem et carmine, ne ita eveniatde sano ut mihi evenit de iam percusso, quia dampnum tuum commune est nobis. Apponensque os suum ad oculum sanum tantum fovit quousque amicus a locoubi absconditus erat viro nesciente discessit. Tandemque se erigens: Modo, inquit, karissime vir, sum secura ne simile de hoc oculo eveniat, qualede altero evenit. Iam potes, si placet, ad lectum descendere. --Tunc discipulusait magistro: Bene me instruxisti, et quod de illarum artibus retulistisiticuloso et desideranti animo commendavi; nec quod inde scio pro divitiisArabum commutare volo. Sed si placet progredere, et quod transferre inactum publicae administrationis futurorum valeamus edissere! --Faciam, inquit magister: [p. 15]

  94. 94

    X. Exemplum de lintheo .

  95. 95

    Dictum est de quodam qui peregre proficiscens commisit uxorem suam suaesocrui. Uxor autem sua alium quendam adamavit et matri hoc indicavit. Quaecommota pro filia favit amori et convocans procum eundem coepit cum illoet filia epulari. Epulantibus illis supervenit maritus et hostium pulsavit. Et consurgens mulier procum abscondit et hostium postea domino aperuit. Qui postquam intravit, ut lectus sibi pararetur praecepit; nam quiescerevolebat quia lassus erat. Turbata mulier dubitavit quid faceret. Quod vidensmater: Ne festines, inquit, filia, lectum parare, donec monstremus maritotuo lintheum quod fecimus. Et extrahens lintheum vetula quantum potuitunum cornu illius sustulit et alterum filiae sublevandum dedit. Sicquelintheo extenso delusus est maritus, quousque qui latuerat egredereturamicus. Tunc ait mulier filiae suae: Extende lintheum super lectum marititui, quia manibus tuis et meis est contextum. Cui maritus: Et tu, domina, scis tale lintheum parare? Et illa: O fili, multa huiusmodi paravi. --Adhaec discipulus: Mirabile quid audivi; sed vellem ut amplius me instrueres, quia quanto plus ingenium illarum attendo, tanto magis ad mei custodiamexacuor. Respondit magister: Adhuc tertium tibi dicam, et sic tibi ad instructionemexempla nostra sufficient. Discipulus: Ut placet.

  96. 96

    XI. Exemplum de gladio .

  97. 97

    Relatum est, inquit, iterum quod quidam proficiscens peregre commisitconiugem suam socrui suae servandam. Uxor autem clam iuvenem quendam amavit, quod suae matri protinus indicavit. Illa vero amori consensit paratoqueconvivio ascivit iuvenem. Quibus epulantibus dominus veniens ianuam pulsavit. Surrexit itaque uxor et dimisit maritum intrare. Sed mater cum amasio filiaeremanens, quia locus ubi absconderetur non erat, quid faceret prius dubitavit. Sed dum filia sua hostium aperiret marito, arripuit vetula nudum gladiumet commisit amasio iussitque ut ante hostium in introitu mariti filiaesuae stricto gladio staret, et si aliquid ei maritus loqueretur, nihilresponderet. Fecit ut iusserat. Hostioque aperto ut illum maritus sic starevidit, substitit et: Quis, inquit, tu es? Quo non respondente, cum primumobstupuisset, tunc magis extimuit. Respondit intus vetula: Care gener, tace, ne aliquis te audiat! Ad haec ille magis mirans: Quid hoc est, inquit, cara domina? Tunc mulier: Bone fili, venerant huc tres persequentes istum, et nos aperto hostio hunc cum suo gladio intrare permisimus, donec discederentqui illum interficere volebant. Qui nunc timens te aliquem ex illis essestupefactus nihil tibi respondit. Et ait maritus: Bene habeas, domina, quae hoc modo hunc liberasti a morte. Et introiens advocavit amasium uxorissuae [p. 16] et secum sedere fecit. Sicque dulcibus alloquiis delinitumcirca noctem exire dimisit. --Discipulus: Miranda dixisti; sed nunc magisillarum praesumptuosam admiror audaciam. Volo tamen ut adhuc mihi de earumingeniis si non fuerit grave dicas. Quanto enim magis dixeris, tanto maiorapromereberis. Ad quem magister: Nonne tibi sufficiunt ista? Tria tibi narravi, et tu nondum desinis instigare? Discipulus: Tria dicendo nimium auges recitandonumerum, sed pauca sonuerunt verba. Dic ergo unum quod longa verbositatemeas repleat aures, et sic mihi sufficiet. Magister: Cave ne contingatinter nos quod inter regem et suum accidit fabulatorem. Discipulus: Quid, care magister, quid tandem accidit? Magister:

  98. 98

    XII. a). Exemplum de rege et fabulatore suo .

  99. 99

    Rex quidam suum habuit fabulatorem, qui singulis noctibus quinque sibinarrare fabulas consueverat. Contigit tandem quod rex curis quibusdam sollicitusminime posset dormire pluresque solito quaesivit audire fabulas. Ille autemtres super hoc enarravit, sed parvas. Quaesivit rex etiam plures. Illevero nullatenus voluit; dixerat enim sicut iam visum fuerat sibi, multas. Ad haec rex: Plurimas iam narrasti, sed brevissimas. Vellem vero aliquamte narrare quae multis producatur verbis, et sic te dormire permittam. Concessit fabulator et sic incepit:

  100. 100

    b). De rustico .

Next → — showing 1100 of 253

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.