Dialogus
- 201
Quid magnanimitas.
- 202
Magnanimitas vero est, qua cure rationabilis subest causa, quaelibet ardua aggredi sumus parati.
- 203
Quid tolerantia.
- 204
Tolerantia autem est, qua in huius propositi incepto constanter perseveramus.
- 205
De partibus temperantiae.
- 206
Temperantiae vero, quantum mihi videtur, nec vos improbare arbitror, partes hae sunt; humilitas, frugalitas, mansuetudo, castitas, sobrietas.
- 207
Quid humilitas.
- 208
Humilitas est, per quam ab appetitu inanis gloriae ita nos temperamus, ut non supra, quam sumus, videri appetamus.
- 209
Quid frugalitas.
- 210
Frugalitas vero est superfluae profusionis frenum, per quam videlicet supra, quam necessarium est, possidere respuimus.
- 211
Sic et mansuetudo frenum est irae et castitas luxuriae et sobrietas gulae.
- 212
Et notandum, quod, cum iustitia sit constans animi voluntas, quae unicuique, quod suum est, servat, fortitudo et temperantia potentiae quaedam sunt atque animi robur, quo, ut supra meminimus, bona iustitiae voluntas confirmatur. Quorum et enim contraria impotentiae sunt, ea profecto constat esse potentias. Debilitas vero animi, quae fortitudini contraria est, quaedam eius infirmitas et impotentia est, quam ignaviam seu pusillanimitatem dicere possumus.
- 213
Intemperantia quoque temperantiae adversa quaedam imbecillitas animi et impotentia est irrationabilium motuum eius impulsibus resistere non valentis, a quibus quasi quibusdam satellitibus in miseram vitiorum captivitatem mens infirma trahitur et, quorum dominari debuit, ancilla fit. Sicut autem iustitia voluntas illa, quam diximus, bona est, ira iniustitia voluntas contraria. Et iustitia quidem bonum hominem, fortitudo vero ac temperantia probum efficiunt, quia, quod ex illa volumus, ex his ad efficiendum validi sumus.
- 214
Puto autem me in praesentiarum species seu partes virtutis ira distinxisse, ut in his gradus omnes concludantur, quibus ad beatitudinem pertingitur et summum pro meritis bonum apprehenditur. Nunc si visum sit prudentiae tuae, quid in his probare vel improbare decreveris, vel si quid fortasse ad perfectionem addendum esse censueris, patati sumus excipere.
- 215
Christianus: Sic profecto convenit. Sed priusquam ad hos summi boni, quos posuisti, gradus veniamus, ad intermissum, non dimissum de summo bono vel summo malo confiictum redeamus, et, quid simpliciter summum bonum vel summum malum dicatur, et, an aliud summum bonum sit quam summum hominis bonum vel summum malum quam summum hominis malum, determinetur.
- 216
Regressio ad intermissam inquisitionem de summo bono.
- 217
Philosophus: Summum utique bonum apud omnes recte philosophantes non aliud quam Deum dici constat et credi, cuius scilicet incorporabilis et ineffabilis beatitudo tam principii quam finis ignara nec augeri potest nec minui.
- 218
Summum vero malum summam cuiuscumque sit sive hominis sive alterius creaturae miseriam vel poenae cruciatum autumo, hominis autem summum bonum vel summum malum eius, sicut supra iam memini ac determinavi, futurae vitae requiem vel poenam perpetuam intelligo. Hoc itaque inter summum bonum et summum hominis bonum referre arbitror, quod, sicut ex praemissis liquet, summum bonum Deus ipse est vel eius beatitudinis summa tranquillitas, quam tamen non aliud quam ipsum aestimamus, qui ex se ipso, non aliunde, beatus est: summum autem hominis bonum illa est perpetua quies sive laetitia, quam quisque pro meritis post hanc vitam recipit, sive in ipsa visione vel cognitione Dei, ut dicitis, sive quoquo modo aliter contingat. Summum vero malum summa est, ut dixi, cuiuscumque creaturae miseria vel poena pro meritis suscepta. Summum autem hominis malum quoscumque hominum ibi cruciatus pro meritis susceptos nuncupamus.
- 219
De summo malo.
- 220
Christianus: Quantum percipio, tam summum malum quam summum hominis malum non nisi poenas futuri saeculi pro meritis redditas intelligis.
- 221
Philosophus: Ita utique.
- 222
Christianus: At profecto poenae illae pro meritis collatae utique iustae sunt, quia iustum est sic eos punire, qui meruerunt. Quidquid vero iustum est, bonum esse constat. Poenae itaque illae, quas summum malum vel summum hominis malum nuncupas, sine dubio bonae sunt. Vide ergo, an id, quod bonum est potius quam malum, concedere videaris esse summum malum. Qua enim ratione summum malum vel summum hominis malum dicas, quod nullatenus malum sit, non video.
- 223
Philosophus: Meminisse te oportet, a te ipso superius tam nostrorum quam vestrorum testimoniis ostensum esse omnem quoque afflictionem malum potius quam bonum esse. Non tamen ideo omnem esse malam concedendum arbitror; frequenter quippe generum permutatio in adiectivis nominibus sensum variat, ut aliud sit dicere poenam esse bonam et aliud dicere poenam esse bonum, id est rem bonam. Sicut aliud est dicere hanc aeream statuam esse perpetuam, quod falsum est, aliud eam esse perpetuum, id est rem aliquam, quae perpetua sit, quod verum est, utpote ipsum aes, cuius perpes et indeficiens est natura. Sed et cum omnis propositio compositum quoddam sit, non tamen omnem compositam dicimus, sed illam tantum, quae propositiones in partibus habet, hoc est hypotheticam, nec omnem dictionem compositam dicimus, quam esse rem compositam scimus, nec omnem dictionem, quam simplicem vocamus, esse rem simplicem concedemus. Sic igitur et cum poenam aliquam iustam aut bonam esse dicimus, eo scilicet, quod iustum sit aut bonum sic eum affligi, qui torquetur, non tamen ideo eam esse rem iustam aut bonam concedere cogimur. Vos quoque, cum omnem creaturam bonam esse ponatis, eo videlicet, quod nihil ex creatione Dei nisi bonum sit, nec hunc etiam hominem, qui malus est, creaturam esse negetis et per hoc eum, qui malus est, esse rem bonam annuatis, non tamen ideo eum esse hominem bonum recipitis. Nemo quippe hominum esse bonus dicendus est, nisi qui bonis adornatus est moribus. Bona autem res sive bona creatura dici potest etiam, quae irrationalis est et inanimata. Sed cum omnia Deus creasse bona dicatur et hic parvulus homo vel equus ab eo iam creatus sit, quamvis res bona creatus sit, non tamen bonus homo vel bonus equus iam creatus est, nec ipse Deus hunc parvulum, qui perversus est futurus, aut bonum hominem aut malum hominem creavit, sed bonam rem vel bonae naturae substantiam eum condidit, nec eum equum, qui numquam bonus est futurus, umquam bonum equum creavit, licet nonnullos equorum vitiosos creare videatur, qui videlicet in ipsa creatione sua vitium aliquod contrahere dicuntur, unde postmodum inutiles aut parum utiles fiant. Ipsos quoque homines naturaliter ex elementorum complexione in ipsa sua creatione nonnulla vitia contrahere constat, ut iracundi scilicet vel luxuriosi vel aliis irretiti vitiis naturaliter fiant.
- 224
Sed neque illum fortassis angelum ceteris quasi luciferum praelatum, quem postmodum apostatasse dicitis, bonum angelum vel bonum spiritum condidit, quem numquam in veritate vel in dilectione Dei constitisse dicitis; et plerique vestrum caritatem semel habitam numquam fateantur amitti. Nullus quippe angelus sive spiritus aut etiam homo a dilectione Dei et vera caritate alienus bonus recte dicitur, sicut nec malus, quamdiu peccato caret. Si igitur angelus ille neque cum peccato neque cum caritate Dei creatus est, quomodo bonus adhuc angelus vel malus creatus esse dicendus est?
- 225
Sic nec singuli homines, cum creantur nondum rationis compotes, aut boni homines autmalicreatione dicendi sunt, cum videlicet ipsa creatione sua, ut boni homines autmaliessent, non acceperint. Quorum etiam aliqui, cum aegrotativi vel stulti naturaliter fiant et diversis tam animi quam corporis vitiis occupati nascantur et omnes communiter homines creentur mortales, prorecto ex ipsa sua creatione substantia humanae naturae bona multorum particeps fit malorum. Ut enim Aristoteles meminit et manifesta tenet veritas, bono contrarium esse non potest nisi malum. Patet igitur tam mortalitatem quam cetera modo praemissa, cum quibus nascimur,malisesse connumeranda, cum eorum scilicet contraria nemo dubitet esse bona et quaedam vitia seu mala naturaliter ex ipsa creatione quibusdam bonis inesse substantiis, ut mortalitas homini, irrationabilitas equo. Quamvis enim mortalitas non dicatur vitium hominis, cum videlicet secundum eam nemo alio homine deterior sit, qua aequaliter omnes participant, quoddam tamen est vitium naturae in ipso homine, quoniam in hoc humana natura ab ea, quae immortalis est, deterior vel infirmior existit.
- 226
Sicut igitur hominem quemlibet, quantiscumque vitils deturpetur, rem bonam esse concedimus, nec tamen ideo bonum hominem esse annuimus, ira e contrario quamlibet poenam rem esse malam profitemur, licet nonnullam esse bonam poenam ponamus. Vide itaque non esse consequens, ut, si bonam et iustam poenam summum hominis malum esse statuamus, ideo quod bonum est, summum eius malum esse concedamus. Etsi enim, ut dictum est, poena illa sit bona, non ideo bonum simpliciter, id est bona res est dicenda.
- 227
Christianus: Esto modo, ut dicis, te videlicet ex concessis non posse argui, ut, quod bonum est, concedas summum hominis malum esse, quamvis poenam illam, quae bona est et iusta, summum illud malum esse non abnuas. Sed iterum quaero, cum tam culpa praecedens quam poena inde proveniens malum sit, quod horum deterius ac malus hominis malum dicendum sit: utrum videlicet culpa eius, quae hominem malum efficit, an poena, quae a Deo illata iustum in eo iudicium agit?
- 228
Philosophus: Certe, ut aestimo, deterius hominis malum est culpa eius quam poena ipsius. Cum enim inter quaelibet mala illud alio maius esse non dubitetur, quod amplius Deo displicet et poena dignum est, quis non dubitet culpam deterius esse quam poenam culpae. Ex culpa quippe homo Deo displicet, unde malus dicitur, non ex poena, quae pro culpa irrogatur. Illa quippe iniustitia est, haec iustitiae debitus effectus et ex intentione recta proveniens. Patet itaque in homine id deterius esse, quod eum reum constituit, quam quod puniendo iustum in eo iudicium agit.
- 229
Christianus: Cum igitur culpa hominis maius sit hominis malum quam poena ipsius, quomodo poenam hominis summum eius malum nuncupas, qua, ut dictum est, malus malum est culpa?
- 230
Philosophus: Placet itaque, si nostram in hoc improbas opinionem, tuam super hoc audire sententiam, quid videlicet summum hominis malum censeas appellandum?
- 231
Christianus: Illud utique, quod eum deteriorem efficere potest, sicut e contrario summum eius bonum, per quod eum meliorem effici constat.
- 232
Philosophus: Et quae, obsecro, sunt illa?
- 233
Christianus: Summum eius odium vel summa dilectio in Deum, per quae videlicet duo ei, qui simpliciter ac proprie summum bonum dicitur, displicere amplius vel placere nos constat. Quorum profecto utrumque post hanc vitam sequitur. Qui enim perpetuis et maximis cruciantur poenis, quanto se amplius his gravari sentiunt, tanto in eum, cuius puniuntur iudicio, ex ipsa desperatione veniae odio maiori inardescunt. Quem penitus non esse vellent, ut sic saltem a poena liberari possent, et ita longe deteriores ibi sunt odiendo, quam hic exstiterunt contemnendo.
- 234
Sic e contrario quicumque illa Dei visione fruuntur, de qua dicit Psalmista: Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Id est: postquam divinitatis tuae maiestatem per temetipsum mihi manifestaveris, nihil ulterius indigendo requiram; tanto tunc meliores efficiuntur, quanto amplius eum diligunt, quem in semetipso verius intuentur, ut videlicet summa illa dilectio in illa summi boni fruitione, quae vera est beatitudo, summum hominis bonum recte sit dicenda.Tantaquippe est illa divinae maiestatis gloria, ut nemo eam conspicere queat, qui non in ipsa visione eius statim beatus fiat, unde et dicitur: Tollatur impius, ne videat Dei gloriam. Cum igitur fideles eius, qui eum super omnia dilexerunt, tantam conspexerint beatitudinem, quantam nullatenus fide potuerunt aestimare: haec eorum summa exsultatio perpes erit ipsorum beatitudo.
- 235
Philosophus: Placet itaque summum hominis bonum sive malum illud intelligi, quo melior, ut dicis, vel de terior homo efficitur. Sed si hoc in futura vita contingit, ut videlicet meliores ibi vel deteriores quam hic efficiamur, prorecto et ibi aliquid amplius quam hic promereri videmur. Quo enim meliores efficimur vel deteriores quam prius, maiori poena vel praemio digni iudicamur. Quod si ibi quoque meritorum sit profectus, ut, quo amplius Deum cognoscimus, magis eum diligamus et cum ipsa retributione pariter nostra dilectio crescat in Deo, ut semper meliores efficiamur, prorecto in infinitum ita nostrae beatitudinis extenditur augmentum, ut numquam sit perfectum, quia semper recipit incrementum.
- 236
Christianus: Nescis, quod in hac vita tantum tempus sit promerendi et in illa retribuendi, hic videlicet seminandi, ibi colligendi. Quamvis igitur ibi meliores efficiamur ex praemio meritorum, quam hic ex meritis fueramus, non tamen necesse est, ut ibi rursus aliquid promereamur. Hoc ipsum quoque, quia ibi meliores quam hic efficimur, meritorum hic habitorum retributio est. Quae cum meritis reddita nos meliores efficiat, non iterum praemium promeretur, quae in praemium meritorum tantum est constituta, non ad aliquid promerendum rursus habita.Namet apud nos cum quis aliquam amicitiae remunerationem ab amico suscipit et eum ex hac propter hoc diligit, non iterum apud eum ex hac maiori dilectione, quae scilicet venit ex praemio reddito, praemium mereri iudicatur, ut sic in infinitum merita extendantur. Quamvis etenim necessitudinis coactione ex retributione praemii augetur dilectio, ut non tam voluntaria quam necessaria videatur, ita quippe omnibus naturaliter insitus est affectus, ut ipsa praemii retributio quoddam dilectionis secum afferat augmentum et quadam nos necessitare vel amore nostri potius quam virtute vel amore remunerantis in eius dilectionem nos accendat. Si igitur inter homines amicus ab amico praemium ferat et ex ipso praemio amplius diligere cogatur, nec tamen ex hoc dilectionis augmento rursus promereri dicitur, quid mirum, si et in alia vita ex suscepto praemio amplius Deum diligentes nequaquam rursum ipsum praemium convertamus in meritum? Aut quid denique concedi prohibeat illam divinae maiestatis gloriam tantam esse, ut semper in eius visione profectus noster aliquis possit esse, ut, quo diutius eam conspiciemus et se ipsam nobis amplius innotuerit, beatiores nos efficiat? Plus quippe istud iugae beatitudinis incrementum valet quam maior beatitudo unum tantum modum custodiens et in nullo cremento proficiens.
- 237
Philosophus: Quomodo, quaeso, in illa visione Dei profectus quisquam esse possit vel aliqua inter ipsos videntes differentia, cum videlicet illud omnino summum bonum sit simplex? Nec umquam conspici nisi totum possit nec aliquid conspici ab uno, quod non conspiciatur ab alio.
- 238
Christianus: Non utique in re conspecta, sed in modo conspiciendi est diversitas, ut, quo melius intelligitur Deus, beatitudo nostra in eius visione augeatur.Namet animam vel spiritum quemlibet intelligendo non aequaliter omnes intelligimus, quamvis tales incorporeae naturae partes in suae essentiae quantitate non habere dicantur. Et cum corpus quodlibet vel aliqua pars eius ab aliquibus simul aspicitur, melius tamen ab uno quam ab alio videtur, et iuxta naturam aliquam corporis illius melius ab isto quam ab alio homine ipsum cognoscitur et perfectius intelligitur; et cum eadem res sit intellecta, non tamen aequaliter est intellecta. Sic et divinam essentiam, quae omnino indivisibilis est, licet omnes intelligendo videant, non tamen aequaliter eius naturam percipiunt. Sic Deus huic perfectius ac melius quam illi sui notitiam pro meritis impertit ac se amplius manifestat. Potest quippe contingere, ut, cum omnia sciat iste, quae ille, melius tamen ac perfectius singula sciat iste quam ille; et cum tot res ab isto quam ab illo sciantur, non tamen tot de eisdem rebus scientias habet unus quot alter aut non tam bene sciat eadem.
- 239
Philosophus: Numquid illam visionem Dei, in qua beatitudo vera consistit, angeli, quos lapsos dicitis, numquam habuerunt vel saltem ille inter eos praecipuus, qui ceterorum comparatione Lucifero est comparatus?
- 240
Christianus: Nequaquam utique habuisse credendum est, nec aliquis eorum, qui corruit, nec illi etiam, qui non corruerunt, donec post aliorum lapsum hanc visionem, per quam simul et beati fierent et confirmati, ne amplius cadere possent, in remunerationem suae humilitatis acceperint. Omnes quippe angeli sicut et homines tales creati sunt, ut et bene agere possent et male. Alioquin hi, qui non peccaverunt, de hoc ipso, quod ceteris peccando non consenserunt, meritum non haberent. Quod autem Lucifero cuiusdam excellentiae praerogativa comparata est, non tam ex beatitudine quam ex scientiae perspicacitate factum est, eo videlicet, quod scientiae luce praestantior ceteris ad quaslibet rerum naturas intelligendas subtilior conditus esset. Quod quidem in se considerans ex ipsa scientiae suae magnitudine, qua se ceteris praelatum vidit, inflatus intumuit et maiora, quam possit sperare, praesumpsit, ut videlicet, quia se ceteris praelatum novit, se fieri aequalem Deo aestimaret et ut ipse videlicet sicut Deus regnum obtineret. Unde quo se altius erexit per superbiam, eo deterius corruit per culpam.
- 241
Philosophus: Illud quoque, obsecro, definias, utrum hoc hominis summum bonum, illam dico videlicet summam Dei dilectionem, quam ex visione Dei homo percipit, accidens hominis dicenda sit, et iterum accidens dici conveniat summum substantiae bonum, tamquam ipsum subiectae substantiae sit praeferendum.
- 242
Christianus: Cum accidentia eisque subiectas substantias distinguens ad philosophicae verba doctrinae converteris, ea tantum, quae vitae terrenae, non coelestis sunt, metiris: haec quippe disciplina saecularis et terrena his tantum documentis contenta exstitit, quae ad praesentis vitae statum accommodata sunt nec ad illius futurae vitae qualitatem, in qua nec verba ista nec ulla hominum necessaria est doctrina; artium suarum regulas applicaverunt, cum rerum investigaverunt naturas, sed sicut scriptum est: Qui de terra est, de terra loquitur. Si ergo ad illud coelestis vitae fastigium conscendere niteris, quae omnem terrenam longe transcendit disciplinam, ne plurimum innitaris terrenae prophetiae regulis, quibus nec adhuc ad plenum comprehendi ac definiri terrena potuerunt, nedum coelestia.
- 243
Utrum autem dilectio illa, quae in coelesti vita habenda dicitur, accidens sit an qualiscumque qualitas, nihil utilitatis affert definire, quae nisi experimento sui vere cognosci non potest, cum omnem terrenae scientiae sensum longe transcendat. Quid autem ad beatitudinem refert, utrum eam accidens an substantiam sive neutrum esse ponamus, cum quidquid dicamus vel arbitremur, ipsa ideo non mutetur vel beatitudinem nostram minuat? Ac si, quae de accidentibus et substantialibus formis philosophi vestri dixerunt, diligenter consideres, nec substantialem illam nobis videbis, quae non inest omnibus, nec accidentalem, quae, postquam adfuerit, abesse non potest. Unde accidens etiam vestra opinio describit, quod adesse potest et abesse. Quid etiam impedit, si illam quoque dilectionem ibi futuram, sicut et praesentem, quam habemus hic, accidens concedamus?
- 244
Quamvis enim nostra substantia quolibet accidenti suo melior censeatur aut dignior, summum tamen hominis bonum id non incongrue dicendum videtur, quod ipsum hominem participatione sui optimum reddit atque dignissimum, atque, ut verius ac probabilius loquamur, ipsum Deum, qui solus proprie et absolute summum bonum dicitur, summum etiam hominis bonum esse constituamus.
- 245
Cuius videlicet illa, quam diximus, visionis suae participatione, qua fruimur, efficimur vere beati. Ex quo ipso quippe, quem in ipso videmus, ad nos eius illa summa dilectio manat, ideoque rectius ipse, qui ab alio non est et nos ita beatos efficit, summum hominis dicendus est bonum.
- 246
Philosophus: Placet utique illa de summo bono sententia, quae nec philosophiae nostrae est ignota. Sed si haec, ut dicitis, visio Dei, quae beatos efficit, oculis tantum mentis, non corporis pater, quid necesse est sanctis animabus, ut dicitis, corpora sua tandem resumere, quasi per hoc earum gloria vel beatitudo sit auge nda? Cum enim, ut dicitis, mensura, quae hominis, quae et angeli, quid ad beatitudinem vestram resumptio prodest corporum, quae, cum angelis desint, nequaquam tamen eorum praepediunt vel minuunt beatitudinem?
- 247
Christianus: Omnium, quae Deus agit, non tam ad beatitudinem nostram quam ad gloriam suam convertit, ut illa, quae nonnullis nociva sunt. Unde Salomon: Propter semetipsum omnia creavit Deus, impium quoque ad diem malum.
- 248
Ipsa quoque etiam poena impii, qua eius iniquitatem Deus punit, iustitiam Dei commendat et sic eum glorificat. Quamvis itaque poneremus corporum illam resumptionem nihil sanctis animabus beatitudinis conferre, non tamen eam censeamus superfluam, quae ad divinae potentiae laudem plurimum valet. Quo enim illa prius inferiora et passioni cognovimus obnoxia, tanto postmodum magis Deum glorificandum ostendent; et cum sic ea videlicet solidata et indissolubilia videbimus facta, ut nulla ex eis passio nobis provenire, nulla in eis dissolutio possit contingere. Hinc etiam nonnihil beatitudinis animae videntur contrahere, quia, quo amplius divinae potentiae magnitudinem experientur, amplius eum diligere et beatiores esse non sunt denegandae.
- 249
Philosophus: Illud quoque, obsecro, dilucides, utrum illa Dei visio, in qua beatitudo consistit, aliqua loci differentia vel augeri possit vel minui, an ipsa in omnibus locis exhiberi omnibus queat, vel si certus ei aliquis deputatus sit locus, quo scilicet omnes necesse sit pervenire, qui illa fruituri sunt visione?
- 250
Christianus: Qui Deum ubique per potentiae suae magnitudinem non dubitant esse, sed ita ei omnia loca praesentia credunt, ut in omnibus, quaecumque velit, agere possit et tam ipsa loca quam omnia in illis eius operatione vel gerantur vel disponantur, nequaquam ista quaestione movendi sunt. Ipse quippe est, qui sic nunc quoque sine positione locali sicut ante tempora consistens non tam in loco esse dicendus est, qui nullatenus localis est, quam in se cuncta concludere loca, ipsos etiam, ut scriptum est, coelos palmo suo continens. Qui enim ante omnia sine loco exstitit, nec sibi postmodum, sed nobis loca fabricavit, cuius nec minui nec augeri beatitudo potest nec ullam percipere variationem, nullam prorecto nunc quoque, sicut nec ante, positionem habet localem, cuius omnino simplex et incorporea perseverat aeternitas. Cum igitur nusquam sit localiter, id est positione locali conclusus, ubique tamen, id est tare in omnibus locis quam circa omnia loca per operationis potentiam esse dicitur. Etenim in omnibus locis nulla nisi eo disponente geruntur, et sic ei loca cuncta praesentia sibi vel ipse illis, ut, quodcumque velit, ibi fieri necesse sit, et sic ubique, ut dictum est, per potentiae suae magnitudinem esse dicitur. Unde ipsemet per prophetam loquitur: Coelum et terram ego impleo. Et Psalmista nusquam irati potentiam se effugere posse considerans dicebat: Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades, etc.
- 251
Sicut autem in omnibus locis vel intra omnia per potentiae suae operationem vel dispositionem dicitur esse, quia videlicet cuncta ibi vel disponi per eum necesse est, sic etiam ipsa loca concludens circa ea nihilominus asseritur esse, hoc est, sic ea in sua potestate habere, ut nihil in eis sine ipso vel eius dispositione fieri possit. Cum itaque per potentiam suam, ut dictum est, tam intra omnia quam extra Deus sit et omnia, quantumcumque solida sint, propria virtute penetret, quis eum locus impediat, ne, ubicumque velit, omnibus aeque suam impertire notitiam possit? Eo quippe modo, quo locis omnibus inesse vel praeesse per potentiam, non per localem positionem dicitur, ubique sui notitiam, quibuscumque voluerit, habet impertire; nec summa et spiritualis virtus, cui omnia sunt pervia loca, quae sunt, aliqua soliditate vel qualitate praepediri potest.
- 252
Quippe cum claritas solis solidissimum vitrum sic penetret, ut per ipsum quoque suam nobis illuminationem infundat, et corpora nostra post resurrectionem tantae subtilitatis fore credamus, ut iam eis quodam modo spiritualibus factis nulla possit obstare materia, unde et Dominicum corpus, quod adhuc mortale clauso utero natum fuerat, post resurrectionem iam immortale et impassibile clausis ianuis ad discipulos intravit. Multo ergo magis summam illam divinae claritatis visionem nullo praepediri posse obstaculo vel loci propinquitate ad illuminandum adiuvari credendum est.
- 253
Namet ignem, qui ceteris subtilior est elementis, inde non recipere sectionem dicitis, quia nullo interposito corpore partes eius dividi non queant. Multo autem minus spiritualis substantia, quae longe omni corpore subtilior est, corporeo praepeditur obstaculo. Cum vero divinitas tantae subtilitatis sit, ut in eius comparatione quaelibet aliae naturae corporea censeantur et ipsa sola respectu aliarum incorporea iudicetur, quomodo summa eius claritas, quae cuncta cognoscendo considerat, obstaculum habeat? Qua etiam, qui fruuntur, cum videntem omnia videant, quidquid eos scire conveniat, quantumcumque remotum non ignorant. Alioquin paradiso fruentes tormenta inferni non conspicerent, ut eo amplius Deum diligant, quo per eius gratiam graviora se evasisse viderint. Quem quidem paradisum in ipsa visione Dei ubique consistere Dominus lesus patenter insinuat, dum ipso die, quo eius anima in carne passa descendit ad inferos, ut inde suos liberaret, latroni eum confesso ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
- 254
A quo quidem paradiso ne tunc etiam anima Christi extranea exstitit, cum, ut dictum est, ad inferos descendit. Iuxta itaque hanc fidem nostram et rationem manifestam, quocumque loco fidelis sit anima, quia ubique praesentem, ut dictum est, reperit Deum et quoniam nullo impeditur obstaculo, ubique in sua aeque perseverat beatitudine, quam videlicet ex visione Dei nobis per eum infusa, non ex nostris viribus apprehensa consequimur. Quippe nec ad corporalis solis apprehendendam claritatem conscendimus, sed ipsa se nobis infundit, ut ea fruamur. Ita et nos tam Deo quam ipse nobis appropinquat tamquam desuper claritatem suam nobis et amoris sui calorem infundens, ad quem etiam nusquam localiter consistentem, si quo modo propinquare dicimur, non id locis, sed meritis fieri est intelligendum, dum ei videlicet quantum similiores in bono efficimur vel eius amplius voluntati concordamus, sic e contrario ab eo recedere intelligendi sumus. Quod venerabilis doctor Augustinus et doctrinarum quoque vestrarum peritissimus diligenter aperiens: "Deo", inquit, "qui ubique est, non locis, sed moribus aut propinqui aut remoti sumus." Unde cum post resurrectionem tantae facilitatis corpora sanctorum futura sint, ut, ubicumque velint animae, ipsa statim esse credantur, nullus tamen eorum recessus visionem Dei praepediet, quominus animae sint beatae, nec ulla loci qualitas poenalis esse his poterit, in quibus nihil puniendum erit, sicut nec ante peccatum primis hominibus quidquam potuerat esse nocivum. Unde et cum sancti angeli ad nos missi iussa Dei exsequuntur, nequaquam loci aliqua qualitate vel intervallo eius visione, qua beati sunt, privantur seu inaniuntur. Nec daemones in aere commorantes, unde et volucres coeli dicuntur, quamvis positione loci superiores nobis esse videantur, non ideo tamen ad Deum, qui propriae dignitate naturae cunctis superior est naturis, amplius quam nos appropinquare dicendi sunt.
- 255
Unde Satan veniens inter filios Dei et stans in conspectu Domini et ad eum mutuo loquens, sicut in libro Iob conscriptum est, nequaquam hoc adventu suo a sua relaxatur miseria, ut beatior fiat. Qui etiam de coelis ceteris altior corruendo patenter ostendit nihil ad beatitudinem conferre loci dignitatem. Non enim, quia inter filios Dei, hoc est inter sanctos angelos, veniens in conspectu Dei astitit, in eius conspectum Dominus venit, ut ab eo scilicet Dominus conspiciatur, cum ipse a Domino conspicitur, quasi caecus in sole inter videntes assistens, non ab eis positione loci, sed beneficio lucis dissidens. Quod enim agit in visione corporalis solis qualitas corporum, hoc in visione spiritualis solis qualitas meritorum; et quemadmod um hic nulla differentia consistit virtutum in qualitate corporum aut locorum, sic nec ibi retributionum; et tanto mirabilior illa divinae gloriae visio, qua beati fiunt, apparet, quanto amplius nulla loci qualitate vel diversitate ad hoc impediri vel iuvari potest, cum in his etiam, qui etiam loco disiuncti non sunt, sic agat, ut alios illuminando beatificet, alios in sua caecitate miseros derelinquat, sicut et in hac vita per impertionem gratiae suae non desistit agere.
- 256
Sic quippe Deus ubique per potentiam esse dicitur, ut nihilominus alicubi per gratiam adesse, alicubi dicatur deesse. Quocumque igitur modo vel adesse vel abesse seu advenire vel recedere divinitatis gratia dicatur, non id localiter vel corporaliter fit, sed magis spiritualiter vel per aliquam suae operationis efficaciam contingit. Si enim ubique localiter esset, quo advenire localiter vel unde recedere posset?
- 257
Nonnumquam ad nos descendere dicitur vel per aliquod gratiae suae beneficium nobis collatum vel per aliquam ex signo visibili manifestationem sive, dum aliquid insolitum gerit in terra. Sic sol iste descendere ad nos dicitur vel mundum ipsum implere non localiter, sed efficaciter, id est non locali sui positione, sed illuminationis operatione.
- 258
Philosophus: Miror te rationibus tuis, quibus me arguere niteris, eas quoque auctoritates ex Scripturis vestris proferre, quibus me non dubitas minime cogendum esse.
- 259
Christianus: Propositum mihi est, sicut nosti, non me tibi proprias inferre sententias, sed communem maiorum nostrorum tibi fidem seu doctrinam aperire. Quae igitur testimonia de nostris affero, non, ut per hoc cogaris, intendo, sed ut aliorum magis ista intelligas esse quam me ipsum finxisse.
- 260
Philosophus: Certe nec istud improbo, si talis processerit intentio. Sed nunc ad reliqua festinemus. Si ergo, ut asseris,tantavirtus est divinae visionis, ut, ubicumque sint animae, participatione sui aeque illas beatas efficere queat, cur, obsecro, regnum coelorum Deo et sanctis animabus specialiter assignatur, ut in coelo scilicet praecipue dicuntur esse, quasi beatius illic habeant esse? Quod etiam in tantum Christus vester proprio exhibuit exemplo, ut in conspectu suorum corporaliter coelum ascenderit et illic, ut scriptum est, ad dexteram Patris residens inde ad iudicium venturus promittatur in aera ei obviam occurrentibus. Cur igitur divinae habitationi nulla mundi regio nisi coelum deputetur, si ubique, ut dicitis, Deus existens ubique beatitudine sua aeque fruatur et eius visionis claritas, quibuscumque velit et ubicumque velit, sese, prout vult, pariter infundens aeque illos ubique beatos efficiat nullo adminiculo, nulla loci qualitate vel propinquitate ad hoc indigens, sed ex se penitus sufficiens? Cum, inquam, Dominus ubique per potentiam existens et quasi in uno loco suae maiestatis mansionem concludens dicat: Coelum mihi sedes est, et omnes tam Novi quam Veteris Testamenti scriptores non aliam mundi partem nisi coelum eius habitationi deputent, non immerito videri potest huius superioris loci serenitas ipsis vel nobis non nihil conferre beatitudinis. Unde et per Isaiam ad huius beatitudinis plenitudinem lux lunae sicut lux solis futura et lux solis septempliciter promittitur tunc splendere et nova tam coeli quam terrae creatio, ut ipsa quoque innovatione rerum nostra felicitas augeatur.
- 261
Christianus: Si prophetizare magis quam iudaizare in littera nosses et, quae de Deo sub specie corporali dicuntur, non corporaliter ad litteram, sed mystice per allegoriam intelligi scires, non ita, ut vulgus, quae dicuntur, acciperes.
- 262
Cuius profecto si communem sequeris opinionem nec eorum fidem tua transcendat intelligentia, qui nihil nisi corporeum vel admodum rei corporeae mente concipiunt, in tantum utique dilaberis errorem, ut Deum nullatenus nisi rem quandam corpoream et quibusdam partibus consistentem, capite videlicet, manibus ac pedibus seu reliquis membris compositam intelligere queas, maxime cum omnes fere humani corporis partes ei iuxta similitudinem aliquam in Scripturis assignentur. Quis enim illitteratorum aut simplicium hominum te audire sustineat, si Deum praedices nec oculos nec aures habere nec cetera, quae nobis videntur necessaria membra? Statim quippe obiciet eum nequaquam videre posse, qui oculos tales non habeat, similiter nec audire nec operari, cui aures desint et manus. Sicut ergo haec omnia, quae corporis sunt, nonnisi parabolice iudicas in Deo intelligenda, sic, quaecumque ad corporalem loci positionem de divinitate dicuntur, non dubites accipienda. Cum itaque Isaiam audis dicentem: Haec dicit Dominus. Coelum sedes mea et terra scabellum pedum meorum. Quae est ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis est iste locus quietis meae? Omnia haec manus mea fecit, etc.
- 263
Sicut minime eum corporalem intelligis, sic nec eius corporalem sedem coelum nec corporale scabellum pedum eius terram neque ullam eius localem positionem intelligas, qua sedere aestimetur, magis quam cum eius angeli thronus appellantur. Absit enim, ut eius maiestas aliquid infirmitatis habeat, ut sede aliqua vel scabello sustentari egeat! Coeli ergo nomine et terrae hoc loco bonae et malae distinguuntur animae, tamquam ex meritis suis superiores et inferiores. Bonae itaque animae tamquam templum eius seu coelum dicuntur iuxta illud Psalmistae: Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes eius, eo, quod ipsis, qui sunt meritis celsiores, praesideat et quasi in propria domo et templo sibi sanctificato per gratiam inhabitet. Carnales vero animas, quae videlicet terrenis et infimis inhiant desideriis, quasi scabellum pedibus conculcat, quia eos, quos despicit, nec ad se misericorditer attollit, tamquam inferius derelictos premit et conculcando conterit et quasi in pulverem dissolutum redigit. Cum ergo inquit Dominus, qui in manu factis non habitat: ita excellentem in sanctis animabus habitem sedem et tanto despectui carnales et terrenos habeam homines, cur mihi terreni aedificii quasi necessariam construere domum quaeritis et non potius apud vosmetipsos domum mihi spiritualem aedificatis? Alioquin cassa est significatio templi visibilis, si invisibile desit. Cum itaque coelum vel regnum coelorum futuram beatitudinem audis appellari, sublimitatem futurae vitae magis quam corporalem coeli positionem intellige! Quam etiam nonnunquam nomine terrae propter stabilitatem eius sicut et nomine coeli propter ipsius dignitatem constat designari. Unde et Psalmista: Credo videre bona Domini in terra viventium; et per Ezechielem ipse Dominus post resurrectionem electis suis futuram beatitudinem promittens: Ecce ego, inquit, aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulturis vestris, populus meus: et inducam vos in terramIsrael, et requiescere vos faciam super humum vestram.
- 264
Quod autem Dominus noster Christus corporales coelos corporaliter et visibiliter ascendit, non eius gloriae, in quo plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat, sed fidei nostrae profuit. Qui ergo prius clausis ianuis ad discipulos intrando resuscitandorum corporum subtilitatem, qua videlicet cuncta penetrare queant, ex ipsa sua resurrectione monstraverat, postmodum ipse in ascensione sua tantam ipsorum futuram levitatem exhibuit, ut nulla terrenitatis mole, qua prius gravabantur, sicut scriptum est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, quoquam ulterius praepediantur ascendere, sed, quocumque animae velint, sine ulla difficultate statim eo transferri.
- 265
Quod tamen ad dexteram Patris sursum conscendisse memoratur, sicut nec dextra patris intelligitur corporalis, ita nec ista sessio, qua ipse Pater sedeat, est localis positio, sed per hoc pariter cum Patre dominandi potestas et aequalis dignitas exprimitur, cum ei collateraliter a dexteris consedisse dicitur, quod quidem sedere ad dexteram cum corporaliter ad litteram stare non possit, id quoque, quod de corporali eius ascensione praemittitur, quamvis in re ita corporaliter sit factum, quendam tamen eius ascensum in mentibus fidelium meliorem designat. De quo videlicet ascensu ipse ad Mariam iam antea dixerat: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Tunc enim tamquam in nube ab oculis hominum sustollitur Christu s ad coelum, ut ad dexteram Patris resideat, quando praedicatione sanctorum ab aspectu praesentis et laboriosae vitae subtractus praedicatur ita in gloria sublimatus, ut Patri corregnando pariter universis imperet et tamquam coaequalis substantia vel Filius aeque dominetur omnibus.
- 266
Quod vero de splendore lunae vel solis multiplicando subiecisti, tamquam id corporaliter fieri ad futuram beatitudinem attineat, facile est tam ex auctoritate ipsius prophetae, qui illud dixit, quam ex ratione manifesta refelli. Dominus quippe postmodum per eundem Isaiam ad Hierosolymam loquens et ei futurae vitae claritatem promittens ait: Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur tibi. Sed Dominus erit tibi in lucem sempiternam et complebuntur dies luctus tui: populus autem tuus omnes iusti hereditabunt terram, etc.
- 267
Quae est ista terra ab his, qui in perpetuum iusti sint, hereditanda et praesentia divinae claritatis, tamquam sole, qui numquam occidat, illuminanda nisi illa futurae beatitudinis aeternitas? Quae profecto claritas, cum tanta sit, ut nullo ad illuminandum egeat adiumento, recte sol iste amplius illuminandi officium amittere dicitur, postquam videlicet non iam animales, sed spirituales effecti illud experiemur, quod praemissum est: mensura hominis, quae et angeli. Quis denique ignoret minora luminaria maioribus apposita ex praevalenti luce statim obtenebrari aut vigorem perdere illuminandi? Quod igitur officium illuminandi lux ibi corporea possit habere, ubi divinae claritatis praesentia sic illuminabit abscondita tenebrarum, ut ipsa etiam manifester consilia cordium? Videmus nunc, inquit Apostolus, per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut cognitus sum.
- 268
Tum quippe perfecte, tunc verissime cuncta cognoscentur a nobis sicut ab angelis per oculos cordis, ubi omnium sensuum, omnium administrationum cessabunt officia, cum erit Deus omnia in omnibus. Eius quippe visio sic omnibus nostris per omnia satisfaciet desideriis, ut ipsa per se omnia nobis conferat, quae verae beatitudini sunt necessaria. Ipsa illa divinae maiestatis visio nobis erit lux indeficiens, sanctitas summa, quies perpetua, pax omnem sensum exsuperans, omne denique bonum, omnis virtus, omne gaudium. Cum itaque Deus erit omnia in omnibus, constat tunc, ut idem Apostolus dicit, omnem evacuari principatum et potestatem, cum iam videlicet sola illa per semetipsam principabitur potestas, quae omnia, ut dictum est, bona per suae visionem praesentiae omnibus electis ministrat. Nullus iam nobis principatus angelicus vel humanus in administratione aliqua, nulla potestas in aliquo regimine praeerit, quia nihil deesse poterit, ubi omnia in omnibus Deus erit, ubi, cum aderit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. Nihil quippe nunc nobis nisi ex parte aliqua proficit, nihil ad omnia nobis necessaria conferre sufficit. Quidquid nobis nunc ad doctrinam vel ad aliquam virtutem vel ad aliquam proficit administrationem, imperfecte agit, quia solus est Deus, qui omnia possit. Cessabunt itaque, quaecumque imperfecte aguntur, cum ille per se suffecerit, qui omnia potest. Quod itaque ibi oculos carnis cum ceteris corporis membris resumpturi sumus, non utique flet propter officia eorum, quibus egeamus, sed ad glorificandum Deum, ut praefati sumus. In quibus videlicet eius potentiam tanto amplius experiemur, quanto illa in officiis suis, si opus esset, peragendis validiora esse sentiemus et longe fortiorem ac meliorem consecuta statum esse viderimus.
- 269
Quod si etiam de luce solis ac lunae multiplicanda corporaliter, non mystice tantum accipiamus, ad gloriam Conditoris potius quam ad officii sui necessitatem referendum est, sicut et universus mundi status in melius est commutandus, quod etiam coelestium luminarium adiumento vel commutatione mundi manifeste Deus nobis innotescet; id, quod ante minus habebant, non ex impotentia Conditoris exstitisse, sed pro vitae suae mortalis et infirmae necessitudine, quae nequaquam talia vel tanta ferre posset nec etiam tantis uti beneficiis digna esset. Mystice tamen intelligi facile est lunam tunc ut solem fulgere, id est Ecclesiam electorum sicut et eius solem Deum indeficientem lucem habere et tamen ipsum eius solem tunc quoque ira lucem ipsius lunae transcendere, ut in ipso solo lucis sit perfectio, quae septenario designatur numero.
- 270
Philosophus: Quantum video, si haec ita se habent, ut dicitis, multa fidei vestrae Deus videtur debere, cuius in omnibus maxime gloriam praedicatis. Restat autem nunc, ut quid de inferis etiam sit sentiendum, diligenter aperias. Sicut enim summum hominis bonum eo amplius est appetendum, quo magis cognitum; ita e contrario summum malum eo magis erit vitandum, quo minus fuerit ignotum.
- 271
Christianus: Hinc quippe apud nos sicut et apud vos diversa olim exstitit opinio. Alii quippe infernum corporalem quendam locum sub terris existimant, qui ex ipsa locali quoque positione, quae inferior sit ceteris mundi partibus, dicatur infernus; alii quoque non tam corporale tormentum quam spirituale arbitrantur infernum, ut quemadmodum nomine coeli, quae superior est pars mundi, summam animarum beatitudinem distinguimus, ita nomine inferni summam miseriam, quae tanto inferius iacere perhibetur, quanto ab illa summa beatitudine amplius distare cognoscitur et ei amplius contraria videtur. Sicut enim, quod melius est, per excellentiam suae dignitatis dicitur altum, ita e contrario, quod peius est, per abiectionem sui dicitur infimum. Multa quippe de poenis inferni tam Vetus quam Novum Testamentum narrat, quae nequaquam ad litteram accipi posse videntur. Quid est enim ad litteram, quod de iustis et impiis Dominus per Isaiam ait: Et egredientur, et videbunt cadavera eorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur.
- 272
Quis est sanctorum corporalis egressus, ut poenas impiorum videant, aut qui vermes sunt corporales in corporibus reproborum, quae omnibus integra membris sicut et sanctorum corpora sunt resurrectura? Quae ibi erit corrosio vermium, ubi omnium pariter immortalitas absque ullo defectu erit corporum? Sed et quod Dominus de divite et Lazaro defunctis in Evangelio refert: Quomodo ad litteram stare potest, quippe cum corporalem sepulturam non inferno anima illa divitis habere queat? Aut quis sit ille corporalis Abrahae sinus, quo anima Lazari refertur ab angelis deferri, quam ibi linguam anima divitis habeat, vel quem digitum habeat anima Lazari, aut quae est ibi corporalis aqua, cuius stilla linguae ardentis infusa incendium eius exstinguere possit aut minuere? Unde cum haec iuxta litteram nequaquam in animabus iam exutis carne contingere queant, sicut nec illud, quod alibi dicitur: Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium.
- 273
Tam ex Veteri quam ex Novo Testamento innui videtur ea, quae de inferno dixerunt, mystice magis quam corporaliter accipi debere; ut videlicet, sicut ille Abrahae sinus, quo suscepta est anima Lazari, spiritualis est, non corporalis intelligendus, ira et infernus spiritualis ille cruciatus, quo anima divitis sepulta memoratur. Quamdiu enim animae corporibus carent, quo ferri localiter aut moveri vel quasi corporis ambitu coerceri possint, quae nullatenus locales sunt omnique corpore propria natura longe subtiliores existunt, aut quae sit vis elementorum corporea, tam videlicet ignis quam ceterorum, quae ipsas sine corporibus contingere vel cruciare possit, non facile disseri aut intelligi potest. Unde et daemones post lapsum, ut corporaliter etiam pari possint, in quaedam devoluti aeria corpora dicuntur, quae quasi carcerem acceperunt. Hinc et aeriae dicti sunt potestates, quod videlicet in illo plurimum possint elemento, cui sint incorporatae, sicut et terrenae potestates vocati sunt homines, qui in terris principantur. Sin autem vermes animarum quandam earum interiorem corrosionem, qua de conscientia sua, desperatione veniae et futurae poenae augmento iam cruciantur, ac postmodum ignem, quo resumptis corporibus cruciabuntur, intellexisse propheta dicatur, facile est tam spirituale quam corporale tormentum definiri infernum, comparatione scilicet aliarum poenarum, his tamquam infimis vel extremis ita vocatis, sive sub terris sive alibi dicantur exerceri.
- 274
Cum enim terras super aquas fundatas esse constat, quomodo sub terris corporeus aliquis ignis esse dicetur, nisi forte "sub terris" intelligatur quaecumque terrae profunditas post hanc, in qua sumus, terrae superficiere? Sed rursum: cum infinitus reproborum numerus et iuxta Veritatis assertionem parvus sit electorum futurus, non facile fortassis recipietur tantum alicubi terrae sinum haberi, qui tot corpora capere possit. Unde si cuidam videatur tantam divini iudicii potentiam esse, ut in omnibus aeque locis, quos voluerit, punire possit nihilque ad poenam sicut nec ad gloriam referre qualitates locorum, non dubito id tanto faciliorem assensum invenire, quanto amplius et divinam potentiam videtur commendare et rationi magis propinquare. Ut enim communem fere omnium sequamur opinionem, qui in eodem igne positos, alios magis, alios minus, pro meritis suis non pro quantitate incendii cruciari dicunt, non video, qualiter eiusdem ignis tanta moderatio per divinam potentiam in poena fieri possit et non potius diversis locis positos diversis affligere queat tormentis, vel quoslibet etiam, ubicumque sint, quibuscumque velit, torquere poenis et omnia eis in quaslibet poenas elementa convertere, sicut scriptum est: Pugnabit pro Deo contra insensatos orbis terrarum.
- 275
Namet iuxta eorum existimationem in ipso aethereo coelo, ubi quo purior tanto acutior et vehementior ardet ignis et splendet, absque laesione ulla beatorum corpora communis fides asserit permanere et hoc eis post resurrectionem ad gloriam collatum esse, quod antea nullatenus nostra sustinere infirmitas possit. Sic quippe et sanos oculos lux recreat et infirmos gravat. Quis etiam quotidie tam diversas animalium non experiat naturas, ut, quod aliorum vitam construat, aliorum exstinguat et corporum diversa complexione, quod uni proficiat, alteri obsit, tam animatis scilicet quam inanimatis. Homines sub aqua, pisces sub divo moriuntur. Salamandrias in igne vivere constat, qui maturum ceteris animantibus affert interitum. Venenum vita est serpentis, mors hominis, et eadem aliis animantibus gustum praebent necessarium, aliis mortiferum. Nihil omnino est, quod omnibus possit convenire naturis. Qui ex eodem utero, ex eodem patre geniti processerunt, nequaquam iisdem vivunt moribus nec iisdem pariter rebus oblectantur vel offenduntur nec in eodem aestu vel gelu consistentes pariter cruciantur. Non haec profecto diversitas passionum ex qualitate punientium, sed punitorum provenit. Quid itaque mirum, si resuscitata corpora pro meritis cuiusque vel eodem loco vel diversis consistentia sic divinae potentiae iustitia moderetur ad poenam, ut ubicumque omnia illis aeque poenalia sint? Quod utique file diligenter attendebat, qui vindictam Dei nusquam se effugere posse fatebatur, dicens: Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades.
- 276
Denique quis malorum hominum animas in inferno plus cruciari censeat quam spirituales nequitias in aere consistentes sua aeque tormenta secum ubicumque circumferentes? Quas utique tanto maiore tormento dignas esse certum est, quanto nequiores esse minime dubitantur; quis eodem modo neget animas impiorum in corporibus resumptis, quocumque loco moveantur, sua secum tormenta gestare, etsi nihil exterius inferatur tormenti? Multas quippe passiones animae adhuc in corpore manenti vel extrinsecus inferri vel intrinsecus ex aliqua perturbatione vel corporis inaequalitate videmus, quae semel habitae nulla possint auferri loci permutatione. Ut enim ceteras omittam passiones, quid valet ad remedium poenae, quo loco nunc constituas morientem vel maxima passione laborantem, si minime illa passio lenienda sit ex loco?
- 277
Aut cum modo nobis morientibus, ut beatus meminit Augustinus,tantasit in corpore passio mortis, ut propter hanc ipsum relinquere anima compellatur, quis in corporibus resumptis et iam immortalibus factis hanc passionem, qua hic moriendo dissolvimur, si ibi perpetua ruerit, ad damnationem satis esse non censeat, vel si qua forte alia possit esse maior nullo extrinsecus tormento adiuncto?
- 278
Quid enim magis iustitiae convenit, quam quod ipsa praecipue corpora sua resumant animae ad tormentum, quibus maie usae sint ad oblectamentum? Tantam vero in dissolutione mortis passionem esse certum est, ut pro quovis peccato, irrogata quamvis sit brevissima, ad purgationem tamen eius, quod non aeterna damnatione dignum fuerit, sufficere credatur, unde, ut beatus asserit Hieronymus, illa est prophetae sententia: Non iudicabit bis Dominus in id ipsum, et non consurget duplex tribulatio.
- 279
Legimus et nonnullas defunctorum animas damnatas noluisse reddi vitae praesenti, ut bene operando salvarentur, si eam rursum morte interveniente finire cogerentur. Scriptum esse alibi reperimus quasdam sanctorum morientium animas timore poenae dissolutionis suae tempore ad paratam sibi beatitudinem egredi prorsus refugere, donec eas Dominus iussisset ab angelis suscipi sine dolore. Ex quo liquidum est, quanta sit huius mortis passio, cuius, ut diximus, metu alius ad salutem redire noluit, alius ad beatitudinem egredi trepidavit. Et hanc tamen omnino passionem auferre, quibuscumque voluerit, divinae constat esse potentiae, sicut et praedictus asserit doctor dicens Ioannem apostolum tam a dolore mortis quam a corruptione carnis alienum fuisse. Qui ergo in morte passionem mortis sic omnino auferre potest, ubique cuicumque velit, multo facilius et eam, ubicumque velit, conferre posse videtur. Pronior quippe est natura passibilis, ut poenam incurrat, quam careat. Ex quibus omnibus liquere iam arbitror nihil ad poenam damnatorum loci qualitatem referre, sicut nec ad gloriam beatorum, sed hoc sit in inferno cruciari vel perpetuo igni tradi, quod illis summis poenis torqueri; quae inde praecipue igni comparantur, quod huius elementi cruciatus acrior videtur. Id quoque plurimum divinae potentiae gloriam commendare videtur, si in omnibus aeque locis et damnationis poenam et beatitudinis gloriam ipse largiatur, qui ubique per potentiam deesse non dubitatur.
- 280
Philosophus: Aeque, ut video, poenam damnatorum sicut et gloriam electorum ad divinae potentiae laudem convertere studes, ut in summis etiammalismagna eius bona praedices.
- 281
Christianus: Et sic certe convenit, quia nulla eius sunt opera nisi magnifica et admiratione plena. Superfluum autem censeo, quibus in locis haec contingant, definire, dummodo haec adipisci possumus aut vitare.
- 282
Philosophus: Et hinc equidem adhuc sermo est, ut tam summo bono nostro quam summo malo, ut tibi visum est, descriptis, iuxta propositum nostrum, quibus ad ea pertingitur viis, non minus diligenter aperias, ut eo melius has tenere vel illas vitare possimus, quo amplius eas noverimus. Sed quia, quid summum bonum sit vel summum malum, nondum videtur satis intellegi posse, ut primo determinatum sit, quid bonum vel malum generaliter sit dicendum, id quoque, si vales, te definire desidero. Multas quippe harum species cognoscimus. Sed tamen, in quo bonae vel malae res dicendae sint, non satis intelligere vel disserere sufficimus. Nostri quippe auctores, qui dicunt alia bona, alia mala, alia indifferentia, nullis haec definitionibus distinxerunt, sed quibusdam exemplis ad eorum demonstrationem contenti sunt.
- 283
Christianus: Quantum aestimo, difficile definiri ea censuerunt, quorum nomina vix umquam in una significatione consistere videntur. Quippe cum dicitur: bonus homo vel bonus faber aut bonus equus et similia, quis nesciat hoc nomen "bonus" ex adiunctis diversum mutuare sensum; hominem quippe bonum ex moribus dicimus, fabrum ex scientia, equum ex viribus et velocitate, vel quae ad usum eius pertinent. Adeo autem ex adiunctis boni significatio variatur, ut etiam cum nominibus vitiorum ipsum iungere non vereamur, dicentes scilicet bonum vel optimum furem, eo quod in hac malitia peragenda sit callidus vel astutus. Nec solum ad res ipsas, verum etiam ad ea, quae de rebus dicuntur, hoc est ad ipsa propositionum dicta, sic nonnumquam boni vocabulum applicamus, ut etiam dicamus, quia bonum est malum esse, quamvis minime concedamus bonum malum esse. Aliud quippe est dicere: malum est bonum, quod omnino falsum est, aliud dicere: malum esse bonum est, quod minime negandum est. Quid itaque mirum, si et nos sicut et illi horum significationem, quae ita inconstans est, definire non sufficiamus?
- 284
Quantum tamen mihi nunc occurrit, bonum simpliciter, id est bonam rem dici arbitror, quae, cum alicui usui sit apta, nullius commodum vel dignitatem per eam impediri necesse est. E contrario malam rem vocari credo, per quam alterum horum conferri necesse est. Indifferens vero, id est rem, quae neque bona est neque mala, illam arbitror, per cuius existentiam nec ulla bona deferri nec impediri necesse est, sicut est fortuita motio digiti vel quaecumque actiones huiusmodi. Non enim actiones bonae vel malae nisi secundum intentionis radicem iudicantur, sed omnes ex se indifferentes sunt; et, si diligenter inspiciamus, nihil ad meritum conferunt, quae nequaquam ex se bonae sunt aut malae, cum ipsae videlicet tam reprobis quam electis aeque conveniant.
- 285
Philosophus: Hic paululum nobis standum arbitror atque immorandum, si forte, quae dixisti, pro definitionibus stare possint.
- 286
Christianus: Difficillimum equidem est omnia propriis definitionibus sic circumscribere, ut ab omnibus aliis ea separari queant, maxime nunc, cum nobis ad definitiones excogitandas mora temporis non concedatur. Pleraque nominum, quibus rebus conveniant, ex rationis usu didicimus. Quae vero sit sententia eorum vel intelligentia, minime assignare sufficimus. Multa etiam reperimus, quorum nec nominationem sicut nec sententias definitione possumus terminare. Etsi enim rerum naturas non ignoremus, earum tamen vocabula in usu non sunt et saepe promptior est mens ad intelligendum, quam lingua sit ad proferendum vel ad ea, quae sentimus, disserendum. Ecce: omnes ex usu quotidiani sermonis cognoscimus, quae res appellantur lapides. Quae tamen sunt lapidis propriae differentiae, aut quae sit huius speciei proprietas nullo adhuc, credo, valeamus assignare vocabulo, quo lapidis aliqua distinctio seu descriptio perfici possit. Nec id tibi mirabile videri debet, si me in his deficere videas, ad quae nequaquam magnos illos vestros doctores, quos iactatis philosophos, suffecisse cognoscimus. Quae tamen potero, ad obiectionem tuarum inquisitionum de his, quae promisi, respondere conabor.
- 287
Philosophus: Et ratione satis et probatione, quae nunc dicis, videntur abundare. Sed revera, quae dicuntur, nisi intelligantur, frustra proferuntur, nec docere alios possunt, nisi disseri queant. Nunc, si placet, immo quia et sic consensisti, ipsa, quae dixisti, aliquantulum expedire te volo.
- 288
Quare ergo, inquam, cum rem bonam definires, non visum est sufficere, ut diceres, quae alicui apta est usui, hoc est alicui commoda utilitati.
- 289
Christianus: Commune proverbium atque probabile vix aliquod bonum esse, quod non noceat, et malum, quod non prosit. Verbi gratia: Ecce iamdudum aliquis in bonis operibus se adeo exercuit, ut inde saepius laudatus vel de suis confisus virtutibus in superbiam extollatur vel alius invidia hinc accendatur. Sic itaque malum de bono constat provenire et frequentermalietiam bonum causam esse. Quippe vitia nostra vel peccata, quae sunt proprie mala dicenda, nonnisi in anima vel bonis habent consistere creaturis, nec nisi a bono surgere possit corruptio. Quis e contrario non videat saepe homines post magnas peccatorum ruinas fortiores aut meliores per humilitatem vel poenitentiam surgere, quam antea fuerint? Ipsam denique poenitentiam peccati, quia mentis afflictio est nec cum beatitudine perfecta, quia dolorem ingerit, convenire potest, malum esse potius quam bonum constat. Et tamen hanc ad indulgentiam peccatorum nemo necessariam esse dubitat. Quis etiam nesciat summam Dei bonitatem, quae nihil sine causa fieri permittit, adeo mala quoque bene praeordinare et eis etiam optime uti: ut etiam sit bonum malum esse, cum tamen malum nullatenus sit bonum? Sicut enim summa diaboli nequitia ipsis etiam bonis saepe pessime utitur, ut videlicet ea in causas pessimorum effectuum convertat, ac sic perea, quae bona sunt, quaedam pessima operetur, ita e contrario vel e converso Deus agit ex ipsis videlicet malis bona multa faciens provenire et eisdem saepe utens optime, quae file pessime molitur. Quippe et tyrannus et principes eodem gladio male uti possunt et bene, ille quidem ad violentiam, ille ad vindictam; et nulla, credo, sunt instrumenta, vel quaecumque usibus nostris sunt commodata, quibus pro intentionum qualitate tam male uti non possumus quam bene; ad quod scilicet nihil refert, quid fiat, sed quo animo fiat. Unde et quilibet homo tam bonus quam perversus tam bonarum quam malarum causae sunt rerum, et per eos tam bona quam mala esse contingit. Non enim bonus homo a malo in eo dissidere videtur, quod id, quod bonum sit, facit, sed potius, quod bene facit. Etsi enim nunc usus sermonis pro eodem habet bene facere et bonum facere, vis tamen et proprietas locutionis non ita fortassis sonat. Sicut enim "bonum" saepe dicitur, nec tamen "bene", id est bona intentione, ita et bonum fieri posse videtur, cum tamen bene non fiat. Saepe quippe contingit idem adversis fieri, ita ut pro eorum intentione alius bene, alius male illud faciat. Veluti, si duo aliquem reum suspendant, alter quidem eo solummodo, quod eum odit, alter vero, quia habeat hanc exercere iustitiam; iusta haec suspensio ab isto iuste fit, quia recta intentione, ab illo iniuste, quia non amore iustitiae, sed odii zelo vel irae. Nonnumquam etiammalihomines vel ipse quoque diabolus in eodem facto ita Deo cooperari dicuntur, ut idem tam a Deo quam ab illis fieri asseratur. Ecce: enim a Satan ea, quae Iob possidebat, ablata videmus, et tamen haec a Deo sibi auferri Iob ipse profitetur dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit.
- 290
Unde autem et ad illud veniamus, quod Christianorum mentes carius amplectuntur, etsi tibi vel tui similibus ridiculum videatur. Traditio Domini Iesu in manus Iudaeorum tam ab ipso Iesu quam a Deo Patre vel a Iuda traditore fieri memoratur; nam et Pater Filium et Filius se ipsum et Iudas eundem tradidisse dicitur, cum tamen in talibus vel diabolus vel Iudas id ipsum fecerit, quod Deus. Et si forte ideo "bonum " aliquod videantur fecisse, non tamen dicendi sunt "bene" fecisse. Aut si fecerint id vel fieri voluerint, quod vult fieri Deus, vel eandem faciendo aliquid voluntatem habeant, quam Deus habet, numquid ideo bene facere dicendi sunt, quia scilicet faciunt, quod Deus vult fieri; aut ideo bonam habent voluntatem, quia volunt id, quod Deus? Non utique! Etsi enim faciant vel facere velint, quod Deus vult fieri, non tamen id faciunt vel facere volunt, quia credant Deum id velle fieri; nec eadem intentio est in eodem facto illorum quae Dei, et quamquam id velint, quod Deus, eadem illorum et Dei voluntas ideo dici possit, quod idem volunt; mala tamen eorum voluntas est et bona Dei, cum scilicet id diversis de causis velint fieri. Sic et cum eadem sit actio diversorum, quia videlicet idem agunt, pro diversitate tamen intentionis actio huius bona est et illius mala, quia, quamquam idem operentur, tamen bene hic, ille male id ipsum facit.
- 291
Et (quod dictu mirabile est) nonnumquam etiam bona est voluntas, cum quis vult ab altero malum fieri, quia id videlicet bona intentione vult. Saepe namque Dominus per diabolum vel tyrannum aliquem decrevit eos affligere, qui innocentes sunt vel qui illam afflictionem non meruerunt, ad purgationem scilicet alicuius peccati eorum, qui affliguntur, vel ad augmentum meriti sive ad exemplum aliis dandum vel quacumque causa rationabili, quamvis nobis occulta. Unde et de eo, quod permittente Domino bene diabolus egerat male, Iob meminit dicens: Sicut Domino placuit, ita factum est. Quod, quam bene a Domino permissum esse non dubitet, referendo ei gratias ostendit, cum addit: Si t nomen Domini benedictum. Liber quoque Regum tertius spiritum mendacem ad decipiendum Achab impium docet a Domino missure fuisse.
- 292
Cum enim diceret Dominus: Quis decipiet Achab? Egressus spiritus mendax stetit corum Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? Et ille ait: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies et praevalebis; egredere et fac ita. Quod quidem Micheas propheta, cum coram ipso Achab exposuisset sibi revelatum fuisse, adiecit: Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacem in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt; et Dominus locutus est contra te malum. Sive autem in sanctos sive in impios Dominus diabolum saevire permitrat, constat profecto nec ipsum nisi bene permittere, quod bonum est permitti, nec illum nisi male facere, quod tamen bonum est fieri, et cur fiat, rationabilem habet causam, licet nobis incognitam. Ut enim ille magnus philosophus vester in Timaeo suo meminit, cum Deum optime cuncta facere probaret: "Omne", inquit, "quod gignitur ex aliqua causa gignitur necessaria. Nihil enim fit, cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat." In quo patenter ostenditur, quaecumque a quocumque fiant, quia haec ex optima divinae providentiae dispensatione contingunt, rationabiliter et bene sic ea provenire, sicut eveniunt, quia videlicet rationabilem, cur fiant, habeant causam, quamvis is, qui ea facit, non rationabiliter aut bene ipsa faciat, nec eam in his faciendis, quam Deus, causam attendat. Cum itaque nihil nisi Deo permittente fieri constet, nihil quippe eo invito vel resistente fieri possit, certumque insuper sit nequaquam aliquid Deum sine causa permittere nihilque omnino nisi ratiohabiliter facere, ut tam permissio eius quam actio rationabilis sit, profecto cum videat, cur singula, quae fiunt, fieri permittat, cur et ipsa facienda sint, non ignoret, etiamsi mala sint vel male fiant. Non enim bonum esset ea permitti, nisi bonum esset ea fieri, nec perfecte bonus esset, qui, cum posset, non disturbaret id, quod fieri non bonum esset, immo patenter arguendus in eo, quod non sit bonum fieri, consentiendo, ut fiat. Patet itaque, quidquid contingit fieri vel non fieri, cur fiat vel non fiat, rationabilem habere causam. Ideoque bonum est illud fieri vel bonum est non fieri, etiam si ab eo, a quo bene non fit, fiat, vel ab eo, a quo non fit, male non fiat, hoc est mala intentione dimittatur fieri. Unde etiam ipsa mala esse vel fieri bonum est, quamvis ipsa mala nequaquam sint bona. Quod et Veritas ipsa patenter profitetur, cum ait: Necesse est enim, ut reniant scandala. Vae autem homini illi, per quem scandalum venit.
- 293
Ac si aperte dicat: Opportunum est et humanae congruum saluti, ut quidam ex me offensi vel irati scandalum inde animae suae, id est damnationem incurrant, ut per quorundam scilicet malitiam agatur, per quod omnes salventur, quicumque videlicet sanandi praedestinantur. Sed tamen vae illi, hoc est damnatio erit, cuius consilio vel persuasione hoc scandalum movetur. Malum itaque est scandalum, sed bonum est scandalum esse. Sic et bonum est quodlibet malum esse, cum tamen nullum malum sit bonum. Quod et ille magnus veritatis discipulus attendens Augustinus et, quam optime ipsa etiam mala Deus ordinet, considerans ira de eius bonitate et diaboli nequitia loquitur: "Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum voluntatum iustissimus ordinator, ut, cum ille male utatur naturis bonis, ipse bene utatur etiam voluntatibusmalis." Item dicit idem de diabolo: "Deus, cum eum creavit et futurae malignitatis eius non erat ignarus et praevidebat, quae bona demaliseius esset facturus." Item post aliqua: "Neque enim Deus ullum non, dico, angelorum vel hominum creasset, quem malum esse praescisset, nisi pariter nosset, quibus eos bonorum usibus commendaret." Item alibi: "Sunt bona singula simul vero universa valde bona, ex omnibus consistit universitatis amabilis pulchritudo." Item: "Illud, quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabilia sint, dum cooperatur bonis. Nec enim Deus omnipotens cum summe bonus sit, ullo modo sineretmalialiquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo." Item: "Nec dubitandum est Deum facere bene etiam sinendo fieri, quaecumque fiunt mala. Non enim hoc nisi iusto iudicio sinit, et profecto bonum est, quod iustum est. Quamvis ergo ea, quae mala sunt, vel quantum mala sunt, non sunt bona, tamen, ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo sinerentur ab omnipotente bono, cui procul dubio quam facile est, quod vult, facere, tam facile est, quod non vult, esse non sinere. Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam, quidquid vult, potest, nec voluntate cuiusdam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus. " Ecce: audisti aperta ratione monstrari, quia bonum est malum esse, quamvis nequaquam verum sit bonum malum esse. Aliud quippe est dicere, malum esse est bonum, aliud dicere malum esse bonum. Ibi enim ad rem malam, hic ad rem malam esse applicatur "bonum", hoc est ibi ad rem, hic ad eventum rei. Rem autem, ut dictum est, eam bonam dicitur, quae cum alicui apta sit usui, nullius rei commodum vel dignitatem per eam impediri aut etiam minui necesse est; quod quidem impediri vel minui tunc eam rem necesse esset, si per eius contrarium vel defectum dignitas illa vel commodum necessario non remaneret. Verbi gratia: vita, immortalitas, laetitia, sanitas, scientia, castitas talia sunt, quae, cum aliquid habeant dignitatis vel commodi, constat illud supervenientibus horum contrariis non remanere. Sic et quaslibet substantias constat bonas res esse dicendas, quia cum aliquid conferre valeant utilitatis, nihil per eas dignitatis vel commodi necesse est praepediri.Namet perversus homo, qui corruptae vel etiam corrumpentis vitae est Ç sic esse posset, ut perversus non esset Ç ideoque per eum nonnihil deteriorari necesse esset. Hoc autem ad praesens ad descriptionem rei bonae satis esse arbitror. Cum vero ad eventus rerum, hoc est ad ea, quae a propositionibus dicuntur et per eas evenire proponuntur, boni vocabulum applicamus, ut videlicet hoc esse vel non esse bonum dicamus, tale est, ac si diceretur ad aliquam Dei optimam dispositionem complendam illud necessarium esse, etsi nos omnino illa lateat dispositio. Non enim aliquem etiam bene facere bonum est, si hoc eum facere alicui divinae ordinationi non competit, sed potius obsistit, quia nec bene fieri potest, quod rationabilem, cur fiat, causam non habet. Tunc autem rationabilem non habet causam, cur fiat, si quid a Deo dispositum praepediri necesse esset, si illud contingeret. Saepe itaque decepti dicimus, quia bonum est nos hoc vel illud facere, quod faciendum esse ab omnibus censetur. Sed cum a divina dissentiat ordinatione, per errorem mentimur, sed mendacii rei non sumus ita opinantes, ut dicimus. Qui etiam saepe per errorem multa nobis minime profutura in oratione petimus, quae divina dispositione commodissime nobis a Deo denegantur, qui melius quam nos ipse, quid nobis sit necessarium, agnoscit. Unde praecipuum est illud Veritatis documentum, quo cum oratione semper Deo dicendum est: "Fiat voluntas tua." Haec, nisi fallor, in praesentiarum satis est me dixisse ad ostendendum videlicet, qualiter nomen boni est intelligendum, quando pro re bona simpliciter sumitur, vel quando etiam rerum eventibus, vel quae a propositionibus dicuntur, applicatur. Quod quia ex inquisitione summi boni pendebat, si quid superest, quod de ipso ulterius quaeri censeas, licet te subinferre vel ad reliqua festinare . . .
- 294
Christian Latin The Latin Library The Classics Page
← Previous — showing 201–294 of 294
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.