Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Dialogus

Latin Library (medieval and later) · Abelard · The Latin Library · 294 sections

  1. 101

    Christianus: Gaudeo te huius philosophiae excellentiam tam diligenter attigisse et a ceteris distinxisse, ex quo te in eius studio maxime occupatum intelligo.

  2. 102

    Philosophus: Recte, inquam, occupatum. Haec quippe sola est naturalis disciplina, quae praeceptis moralibus tanto amplius philosophis congruit, quanto magis eos lege uti et rationibus constat inhaerere, sicut ille vir doctor meminit.

  3. 103

    Namet Iudaei, inquit, signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Iudaei quippe tantum, quod animales sunt et sensuales, nulla imbuti philosophia, qua rationes discutere queant, solis exteriorum operum mœraculis moventur ad fidem, quasi haec facere solius Dei sit et nulla in eis daemonum illusio fieri possit. Quod quam sit stultum recipere, et magi in Aegypto docuerunt et vos Christus praecipue instruxit, qui de pseudophilosophis Antichristi praemonens eos in seductione hominumtantaoperari miracula testatur, Ut in errorem, inquit, ducantur, si fieri potest, etiam electi.

  4. 104

    Quasi ergo haec signa quaerere stultitia sit, e contrario per adiunctum praedictus meminit Apostolus, cum adiecit, et Graeci sapientiam quaerunt, hoc est rationes a praedicatoribus exigunt, quae sunt certa sapientiae instrumenta. Unde maxime vestra, id est Christiana, praedicatio commendatur. Quod eos ad fidem convertere potuit, qui rationibus plurimum nitebantur et abundabant, omnium videlicet liberalium artium studiis imbuti, rationibus armati. Quorum quidem ipsi non solum inquisitores, verum etiam inventores exstiterunt et ex eorum fontibus in universum mundum rivuli manaverunt. Ex quo praecipue et nunc de vestra confidimus disciplina, ut, quo iam amplius solidata convaluit, in conflictu rationum plurimum possit.

  5. 105

    Christianus: Immo post tantorum conversionem philosophorum nec tibi nec posteris de fide nostra ambigere licet, nec iam tali conflictu opus esse videtur, cur in saecularibus disciplinis eorum omnia credatis auctoritati et non eorum exemplis ad fidem moveamini dicentes cum Propheta: Neque meliores sumus quam patres nostri.

  6. 106

    Philosophus: Nec eorum auctoritati ita concedimus, ut dicta ipsorum ratione non discutiamus, antequam approbemus. Alioquin philosophari desisteremus, si videlicet rationum inquisitione postposita locis auctoritatis, qui inartificiales iudicantur et a re ipsa omnino disiuncti sunt in opinione potius quam in veritate consistentes, plurimum uteremur; nec ipsos maiores nostros ad fidei vestrae confessionem tam ratione ductos quam vi tractos esse crederemus, sicut et vestrae consentiunt historiae. Ante imperatorum quippe vel principum ad fidem vestram per miracula, ut dicitis, conversionem paucos sapientum vel nullos vestra praedicatio acquisivit, quamvis tum facile a patentissimis idolatriae erroribus gentes possent avelli et in quemcumque unius Dei cultum transferri. Unde et provide Paulus vester invectionis suae in Athenienses occasionem sumens sic exorsus ait: Viri Athenienses, per omnia vos superstitiosos esse video, etc.

  7. 107

    Iam tunc enim legis naturalis et divini cultus scientia evanuerat et errantium multitudo paucitatem sapientum omnino deleverat vel oppresserat, atque ut ex nostra loquamur conscientia et praedicationis Christianae non modicum approbemus fructum, per hanc maxime idolatriam in mundo non ambigimus deletam tunc fuisse.

  8. 108

    Christianus: Adiunge et quod patet et legem naturalem suscitatam esse et perfectam morum disciplinam, qua vos, ut dicitis, sola nitimini et ad salvandum sufficere creditis, nonnisi ab ipso traditam fuisse, a quo tamquam vera sophia, id est sapientia Dei, quicumque instructi sunt, veri sunt dicendi philosophi.

  9. 109

    Philosophus: Atque utinam, ut dicis, sic convincere possis, ut ab ipsa, ut dicitis, suprema sapientia, quam Graece logon, Latine Verbum Dei vocatis, vos vere logicos et verborum rationibus exhibeatis esse armatos! Nec illud Gregorii vestri me miserorum commune refugium praetendere praesumatis. "Fides", inquit, "non habet meritum, cui ratio humana praebet experimentum." Quia enim apud vos fidem, quam astruunt, disserere non sufficiunt, statim ad suae imperitiae solatium hoc Gregorianum assumunt. Quod quidem iuxta eorum opinionem quid aliud agit, nisi ut quibuslibet fidei praedicationibus aeque stultis sicut et sanis acquiescamus? Si enim fides ratione minime sit discutienda, ne meritum amittat, nec, quid credi oporteat, animi iudicio sit discutiendum, sed statim his, quae praedicantur, assentiendum, quoscumque errores praedicatio seminet, suscipere nihil refert, quia nihil licet ratione refellere, ubi rationem non licet adhibere. Dicat idolatra de lapide vel ligno vel qualibet creatura: Hic est Deus verus, Creator coeli et terrae; vel quamlibet patentem abominationem praedicet, quis eam valebit refellere, si de fide nihil sit discutiendum ratione? Statim arguenti se et maxime Christiano id, quod praemissum est, obiciet: "fides non habet meritum", etc. Statim Christianus ex ipsa sua defensione confundetur dicens eius penitus rationes in talibus audiendas non esse, ubi eas ipse penitus induci prohibet, nec eum aliquem rationibus de fide recte impugnare, qui se impugnare minime permittat.

  10. 110

    Christianus:Utait ille maximus sapientum: "Sunt viae hominis, quae videntur rectae, novissima autem eius deducunt ad mortem." Sic et plerumque rationes videntur, hoc est rationabiliter et convenienter aliqua dici, cum minime ita sit.

  11. 111

    Philosophus: Quid et de ipsis, quae pro auctoritatibus habentur? Nonne in ipsis plurimum erratur? Alioquin non essent tot fidei sectae diversae, si eisdem omnes auctoritatibus uterentur. Sed prout quisque propria ratione deliberat, singuli, quas sectantur auctoritates, eligunt. Alioquin indifferenter omnium Scripturarum sententiae essent suscipiendae, nisi ratio, quae naturaliter prior eis est, de ipsis prius haberet iudicare. Nam et ipsi, qui scripserunt non nisi ex ratione, qua eorum abundare videntur sententiae, auctoritatem, hoc est credendi statim eis meruerunt dignitatem. Adeo autem ipsorum quoque iudicio auctoritati ratio praeponitur, ut, sicut vester meminit Antonius: "cum humanae rationis sensus inventor fuerit litterarum, cui sensus est incolumis, ei minime necessariae sint litterae." Quae in omni philosophica disputatione ita novissimum aut nullum obtinere censetur locum, ut ea, quae a rei iudicio, id est ab auctoritate ducuntur argumenta, eos omnino inducere pudeat, qui de propriis viribus confidentes alienae opis refugium dedignantur. Unde bene philosophi talium argumentorum locos, cum ad eos orator magis quam Philosophus confugere cogitur, omnino extrinsecos et a re disiunctos et ab omni virtute destitutos iudicaverunt, utpote in opinione potius quam in veritate consistentes et nullo ingenii artificio ad suorum inventionem argumentorum egentes, cum is, qui ea inducit, non suis, sed alienis utatur verbis.

  12. 112

    Unde et Boetius vester tam Themistianam quam Tullianam locorum divisionem in Topicis suis complectens: "A rei iudicio", inquit, "quae sunt argumenta, quasi testimonium praebent, et sunt inartificiales loci atque omnino disiuncti nec rem potius quam opinionem iudiciumque sectantes." Rursus idem de eodem loco secundum Tullium: "Restat locus", ait, "quem extrinsecus dixit assumi. Hic iudicio nititur et auctoritate et totus probabilis est nihil continens necessarium." Et post aliqua: "Hic vero locus extrinsecus dicitur esse constitutus, quoniam non de his, qui praedicati vel subiecti sunt, terminis sumitur, sed ab extrinsecus posito iudicio venit. Hinc etiam inartificialis et expers", ait, "vocatur, quoniam hinc non sibi ipse conficit argumentum orator, sed praeparatis positisque utitur testimoniis." Quod vero dixisti in rationibus quoque discernendis sive cognoscendis nonnumquam errari, verum utique est atque liquidum. Sed hoc eis accidit hominibus, qui rationalis peritia philosophiae et argumentorum carent discretione; quales se Iudaei profitentur esse, qui pro argumentis signa requirunt, et quicumque suum in dictis alterius praesidium ponunt; tamquam de auctoritatis vel scripto absentis facilius iudicetur quam de ratione vel sententia praesentis, et sensus illius melius quam istius possit inquiri. Dum vero, quantum valemus, de nostra solliciti salute Deum inquirimus, eius utique supplet gratia, quod nostra non sufficit opera, et volentes adiuvat, ut possint, qui hoc ipsum etiam inspirat, ut velint. Et qui saepe invitos trahit, volentes non reicit et nitenti porrigit dexteram, cuius arguere non potest negligentiam. De quo vos ipsa, quam dicitis, veritas securos Christus efficiens congrua similitudine praemissa subintulit: Petite, et accipietis, quaerite, et invenietis, pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperitur. Quae quidem memini praecedentia verba Augustinus exponens quodam suo tractatu De misericordia inquit: "Petite orando, quaerite disputando, pulsate orando." Unde et artem disputandi secundo De ordine libro ceteris praeferens disciplinis, et tamquam ipsa sola sciat vel scientes faciat, eam commendans ait:

  13. 113

    "Disciplinam disciplinarum, quam dialecticen vocant. Haec docet docere, haec docet discere. In hac se ipsa ratio demonstrat, quid sit, quid velit, scit sola. Scientesque facere non solum vult, sed etiam potest." Idem in libro sec undo De Christiana doctrina eam admodum sacrae lectioni necessariam ostendens: "Restant", inquit, "ea, quae non ad corporis sensus, sed ad rationem pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in sacris litteris sunt penetranda, plurimum valet. Tamen ibi cavenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim multae, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum et plerumque veras imitantes, ut non solum tardos, sed etiam ingeniosos minus attentos decipiant. Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est."

  14. 114

    Christianus: Nemo certe nostrum, qui discretus sit, rationibus fidem vestigari ac discuti vetat, nec rationabiliter his, quae dubia fuerint, acquiescitur, nisi cur acquiescendum ratione praemissa. Quae videlicet, cum rei dubiae fidem efficit, prorecto id, quod a vobis argumentum dicitur, ipsa fit. In omni quippe disciplina tam de scripto quam de sententia se ingerit controversia, et in quolibet disputationis conflictu firmior rationis veritas reddita quam auctoritas ostensa. Neque enim ad fidem astruendam referet, quid sit in rei veritate, sed quid in opinionem possit venire, et de ipsius auctoritatis verbis pleraeque quaestiones emergunt, ut de ipsis prius quam per ipsa iudicandum sit. Post rationem vero redditam etiam, si ratio non sit, sed videatur, nulla quaestio remanet, quia nulla dubitatio superest.

  15. 115

    Tecum vero tanto minus ex auctoritate agendum est, quanto amplius rationi inniteris et Scripturae auctoritatem minus agnoscis. Nemo quippe argui nisi ex concessis potest, nec nisi per ea, quae recipit, convincendus est, et aliter tecum, aliter nobiscum ad invicem confligendum est. Quid Gregorius aut ceteri doctores nostri, quid etiam ipse Christus vel Moyses astruat, nondum ad te pertinere novimus, ut ex ipsorum dictis ad fidem cogaris. Inter nos, qui hoc recipimus, habent ista locum et maxime rationibus nonnumquam fidem astruendam esse vel defendendam, de quibus quidem memini contra eos, qui fidem rationibus vestigandam esse denegant, secundus etiam Theologiae Christianae liber tam virtute rationum quam auctoritate scriptorum plenius disserit et rebelles convincit. Nunc ad propositum, si placet, revertamur.

  16. 116

    Philosophus: Immo quia placet et super omnia placere oportet, quoad possumus, adnitamur et verioris ethicae documentis legem poscitare conemur naturalem. Quod recte et ordine consummari credimus, si iuxta comprehensam a te superius ethicae summam, quod sit summum bonum et qua illuc via perveniendum sit, discusserimus, ut sit videlicet in his ethicae nostrae tractatus bipartitus.

  17. 117

    Christianus: Approbo tecum, quod probas. Sed quia iuxta superioris condictum propositi conferendae sunt nostrae cum vestris sententiae, ut potiora valeamus eligere, et tu ex antiquitate legis naturalis primum tibi locum vindicasti, tuum est, qui priore, ut dicis, lege, hoc est naturali, contentus es et ea tantum uteris, tuas vel tuorum super hoc in medium proferre sententias et postmodum nostrorum, si in aliquo dissentimus, rationes audire.

  18. 118

    Philosophus: Summum bonum sive finem boni, hoc est consummationem vel perfectionem eius, definierunt, sicut plerique vestrorum meminerunt, quo quisque, cum pervenerit, beatus est, sicut e contrario summum malum, cuius assecutio miserum facit. Quorum utrumque moribus promeremur. Mores autem virtutes vel eis contraria vitia constat appellari. Quidam tamen nostrum, sicut et in octavo De Civitate Dei meminit Augustinus, virtutem ipsam summum bonum dixerunt, alii voluptatem.

  19. 119

    Christianus:Utquid, obsecro, voluptatem intellexerunt?

  20. 120

    Philosophus: Non, ut plerique aestimant, carnalium illecebrarum inhonestam et turpem oblectationem, sed quandam interiorem animae tranquillitatem, qua inter adversa et prospera manet quieta et propriis bonis contenta, dum nulla eam peccati mordeat conscientia. Absit enim, ut philosophi, terrenae felicitatis maximi contemptores et praecipui carnis domitores, in huius vitae turpitudinibus summum bonum constituerent, sicut Epicuro et eius sequacibus, id est Epicureis, multi per ignorantiam imponunt non equidem intelligentes, quid illi, ut diximus, voluptatem nominarent. Alioquin, ut diximus, Seneca, ille maximus morum aedificator et continentissimae, sicut et vos ipsi profitemini, vitae, nequaquam Epicuri tamquam magistri sui sententias tam crebro ad instructionem morum induceret, si ita, ut dicitur, sobrietatis atque honestatis tramitem excessisset.

  21. 121

    Christianus: Esto, ut aestimas, sed hoc, quaeso, aperi, utrum hoc modo voluptatem intelligentes ab eis, qui virtutem nominant, sensu etiam sicut et verbis dissident.

  22. 122

    Philosophus: Nulla aut parva, quantum ad sententiae summam, est eorum distantia. Hoc ipsum virtutibus polIere est hanc animae tranquillitatem habere et e converso.

  23. 123

    Christianus: Una itaque sententia est utrorumque de summo bono, vero nuncupatio diversa; ac sic duae illae, quae videbantur de summo bono, sententiae ad unum sint redactae.

  24. 124

    Philosophus: Sic aestimo.

  25. 125

    Christianus: Et quam, rogo, viam ad hoc summum bonum, id est virtutem, perveniendi constituebant?

  26. 126

    Philosophus: Ipsum prorecto moralis lectionis studium vel domandae carnis exercitium, ut bona in habitum solidata voluntas virtus dici queat.

  27. 127

    Christianus: Et quem esse beatum definiunt?

  28. 128

    Philosophus: Beatum quasi bene aptum dicunt, hoc est in omnibus bene et facile se agentem, ut idem sit scilicet beatum esse, quod bonis moribus, id est virtutibus, pollere.

  29. 129

    Christianus: Numquid de immortalitate animae et quadam futurae vitae beatitudine quidquam aestimant et eam pro meriris suis exspectant?

  30. 130

    Philosophus: Ita equidem, sed quid inde?

  31. 131

    Christianus: Numquid illius vitae beatitudinem iudicant maiorem, ubi videlicet eos susceptos nullus affiiget passionis dolor, ut ibi potius quam hic summum hominis bonum et veram beatitudinem exspectemus?

  32. 132

    Philosophus: Quies quidem illius vitae maxima est ab omni, ut dixisti, passione immunis, sed, cum afflictio cessat, nequaquam augeri beatitudinem dicunt, nisi virtus excrescat; nec quisquare ab eis beatior fieri dicitur, nisi virtute melior efficiatur; hoc ipsum quippe, ut dixi, definiunt beatum esse, quod est virtutibus pollere. Unde et quislibet, dum pro iustitia patitur et patiendo amplius mereri dicitur, aeque beatus in tormentis, ut ante dicitur, quia aeque bonus. Quamvis enim virtus eius nunc magis quam prius appareat, nequaquam tamen ex tormento crevit, sed ex tormento, quanta erat, apparuit. Absit enim, ut quaecumque ad corporalem vel quietem vel afflictionem pertinent, beatitudinem nostram vel augeant vel minuant, si in eodem proposito virtus mentem custodiat. Ipse quidem Christus vester numquid patiendo suam minuit beatitudinem aut resurgendo auxit? Nequaquam igitur, quia illic cessant corporales istae afflictiones, nos ibi censeas futuros beatiores, si futuri non sumus meliores.

  33. 133

    Christianus: Quid, si sumus?

  34. 134

    Philosophus: Utique beatiores, quia meliores.

  35. 135

    Christianus: Illam, ut dixi, vitam pro meritis tamquam debitam exspectatis, tamquam hic cum vitiis pugna sit, ibi victoriae corona.

  36. 136

    Philosophus: Ita omnibus patens est.

  37. 137

    Christianus: Quo igitur modo ibi merces recipienda est agonum, si felicius ibi non sit vivendum nec illa vita sit praesenti melior ac beatior? Quod si illa, quam haec beatior sit, prorecto et qui ea fruuntur, beatiores quam hic esse videntur.

  38. 138

    Philosophus: Utique beatiores, ut dixi, si meliores.

  39. 139

    Aliter nequaquam recipimus. Nec enim, qui coronam adeptus est, majore igitur praeditus est virtute, quam antea fuerit in certamine, nec eius fortitudo maior est facta, licet magis numquam prius sit probata vel cognita, immo ex ipso gravamine conflictus fortassis diminuta; nec triumphantis quam pugnantis est vita melior, quamquam suavior.

  40. 140

    Christianus: Egestatem, infirmitatem, mortem et ceteras adversitatum vel passionum molestias tam vestri quam nostri doctores et pariter universimalisconnumerant; et propter illa, quae virtutibus contraria sunt, tam a nimae quam corporis multa sunt vitia, quae nihilominus inter mala sunt reputanda, ut claudicatio corporis sive caecitas, hebetudo mentis vel obliviositas. De contrariis quidem Aristoteles in Categoriis suis disserens: "Contrarium", inquit, "bono quidem ex necessitate est malum; hoc autem palam est per singulorum inductionem: ut sanitati languor et iustitiae iniustitia et fortitudini debilitas. Similiter autem et in aliis. Malo autem aliquando quidem bonum est contrarium, aliquando malum. Egestati enim, cum sit malum, superabundantia contraria est, cum sit ipsa malum. Sed in paucis hoc tale quislibet inspiciet. In pluribus vero semper malum bono contrarium est." Et in Topicis suis Tullius, cum a contrariis locum assignaret: "Si bona est", inquit, "sanitas, mala est aegritudo": Ipse etiam Dominus de pace, quam oboedientibus tribuit, et de persecutionibus, quam rebellibus immittit, per prophetam ait: Ego, Dominus, faciens bonum et creans malum. Et in Evangelio Dominus de terrenis bonis etmalisad divitem ait: Recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Ille quoque vester prius et postea noster Augustinus mortem malam astruit. "Sicut lex", inquit, "non est malum, quoniam auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est, quoniam auget patientium gloriam et efficit martyres. Lex quidem bona est, quia prohibitio est peccati.

  41. 141

    Morsautem mala, quia stipendium peccati. Sed quem ad modum iniusti male etiam utuntur bonis, ita etiam iusti bene utanturmalis. Hinc fit, ut etmalimale lege utantur, quamvis lex sit bonum, et boni bene moriantur, quamvis sit mors malum."

  42. 142

    Philosophus: Quorsum, obsecro, ista?

  43. 143

    Christianus: Ut eam, inquam, meliorem esse vitam intelligas, quam et ab istismalisomnino constat esse immunem et in tantum a peccato prorsus remotam, ut non solum ibi non peccetur, sed nec peccari possit. Quae nisi melior vita praesente sit aut magis placeat, frustra est in retributione posita. Sin autem magis placet nec melior est, irrationabiliter huic praefertur, et qui eam plus desiderant, indiscrete agunt.

  44. 144

    Philosophus: Certe, ut verum fatear, nunc te primum philosophum comperior, nec tam manifestae rationi impudenter convenit adversari. Sed ibi potius quam hic iuxta propositam rationem tuam summum est hominis bonum exspectandum. Et fortassis hoc fuit Epicuri sententia summum bonum voluptatem dicentis, quoniam videlicet tanta est animae tranquillitas, ut nec exterius eam corporalis afflictio nec interius mentem aliqua peccati conscientia inquietet vel vitium obstet, ut optima eius voluntas omnino compleatur. Quamdiu autem voluntati nostrae aliquid obsistit vel deest, vera beatitudo nequaquam est. Quod utique semper evenit, dum hic vivitur, et anima terreni corporis mole gravata et quasi carcere quodam conclusa vera non fruitur libertate. Quis enim aliquando non desideret calorem, dum nimium friget, vel e converso, aut serenum, dum pluvia gravatur, aut ad esum vel indumentum saepe amplius, quam habeat? Innumerabilia sunt et alia, quae si manifestae veritati non resistamus, nobis nolentibus ingeruntur vel volentibus denegantur. Si autem, ut se ratio habet, illud vitae futurae bonum nobis summum aestimandum est, puto viam, qua illuc pervenitur, virtutes esse, quibus hic adornamur. De quibus postmodum diligentius nobis conferendum erit.

  45. 145

    Christianus: Ecce ad hoc disputatio nostra perducta est, ut summum hominis bonum sive ipsum, ut dictum est, finem boni futurae vitae beatitudinem et, qua illuc pervenitur, viam virtutes ponamus. Sed prius de hoc summo bono nostram, id est Christianam, cum vestris conferre volo disciplinam, ut, quae huius boni doctrinam vel exhortationem habet uberiorem, tamquam perfectior habeatur et ei amplius obtemperetur. De veteri autem lege, qua Iudaei gloriantur, te optime arbitraris monstrasse nullum ibi praemium huius beatitudinis promissum fuisse nec inde aliquam ibi exhortationem adhibitam esse. Dominus autem Iesus, cum novum traderet testamentum, in ipso statim exordio tale doctrinae suae fundamentum collocavit, quod et ad contemptum mundi et ad huius beatitudinis desiderium pariter incitaret, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et post aliqua: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et si diligenter attendamus ad haec, universa eius praecepta vel exhortationes adhibentur, ut spe illius supernae et aeternae vitae omnia contemnantur prospera sive tolerentur adversa. Quod nequaquam arbitror vestros attigisse doctores aut ad hunc finem boni vestros animos aeque invitasse. Quod si tales erant, assigna universa ethicae vestrae percurrens instituta, aut si assignare non possis, tanto doctrinam Christi perfectiorem atque meliorem esse fatearis, quanto nos causa vel spe meliori ad virtutes adhortatur, cum vos potius virtutes vel earum contraria propter se ipsa magis quam propter aliud appeti vel vitari debere censeatis. Unde et illa honesta vel inhonesta vocari haec debere censetis. Honestum quippe dicitis, quod per se ipsum placet et propter se ipsum, non propter aliud est appetendum, sicut e contrario inhonestum, quod ex propria turpitudine est fugiendum. Quae enim propter aliud vel appetenda sunt vel vitanda, ea potius utilia vel inutilia nuncupatis.

  46. 146

    Philosophus: Sic profecto nostris visum est maioribus, sicut in secundo Rhetoricae suae M. Tullius plenius exsequitur. Sed profecto cum dicitur: Virtus propter se ipsam, non propter aliud expetenda, non omnino merces meritorum excluditur, sed terrenorum intentio commodorum removetur. Alioquin virtutum finem, id est causam finalem non bene constitueremus beatitudinem, sicut in secundo Topicorum suorum Boetius vester Themistium secutus commemorat. Ibi quippe cum de loco a fine subiceret exemplum: "Si beatum", inquit, "esse bonum est, et iustitia bona est." Hic enim, ait, finis est iustitiae, ut, si quis secundum iustitiam vivat, ad beatitudinem perducatur. "Ecce hic aperte monstrat beatitudinem in retributionem iustae vitae positam esse et nobis intentionem iuste vivendi esse, ut ad illud perveniamus. Quam, ut arbitror, beatitudinem Epicurus voluptatem, Christus vester regnum coelorum nominat. Quid autem refert, quo nomine vocetur, dummodo res eadem permaneat nec sit beatitudo diversa nec juste vivendi philosophis quam Christianis intentio praeponatur alia? Ut enim vos sicut et nos hic vivere iuste disponimus, ut illic glorificemur, et contra vitia pugnamus, ut meritis virtutum illic coronemur summum illud scilicet bonum pro mercede adepti.

  47. 147

    Christianus: Immo longe, quantum percipio, nostra in hoc et vestra intentio quam merita sunt diversa, et de ipso quoque summo bono non modice dissentimus.

  48. 148

    Philosophus: Id, obsecro, si vales, aperias.

  49. 149

    Christianus: Nemo recte summum bonum dicit, quo maius aliquod invenitur. Quod enim inferius vel minus est aliquo, id nullo pacto supremum vel summum dici potest. Omnem vero beatitudinem vel gloriam humanam longe et ineffabiliter a divina transcendi constat. Nulla igitur praeter illam recte summa nuncupanda est; aut praeter ipsum nihil iure summum bonum dicitur.

  50. 150

    Philosophus: Non hoc loco absolute summum bonum, sed summum hominis bonum intendimus.

  51. 151

    Christianus: Sed nec summum hominis bonum recte dicimus, quo maius aliquod hominis bonum reperitur.

  52. 152

    Philosophus: Ita profecto liquet.

  53. 153

    Christianus: Quaero igitur, an in illa beatitudine alius alio beatior sit, sicut hic alterum alio iustiorem vel sanctiorem esse contingit, ut videlicet secundum diversitatem meritorum sit et remuneratio diversa.

  54. 154

    Philosophus: Quid si ita est?

  55. 155

    Christianus: Immo, quia ita est, oportet concedas alium ibi hominem alio beatiorem effici nec per hoc eius hominis beatitudinem, quae minor est, nequaquam summum hominis bonum esse nuncupandum. Unde nec illum, qui minus alio beatus est, iam beatum dici convenit. Summum quippe bonum id definisti, quo cum quisque pervenerit beatus est, aut igitur illum, qui alio ibi minor est, summum bonum adeptum esse concesseris, aut eum minime beatum esse concesseris, sed eum tantummodo, quo nemo ibi sit beatior. Si enim id quod adeptus est, eum beatum efficit, profecto iuxta suprapositam definitionem summum bonum illud dici convenit.

  56. 156

    Philosophus: Sustine paululum, obsecro, et attende, quid nunc interrogationi novissimae subiecerim. Quem etiam maledicta corrigere licet, cum ad inquisitionem veri, non ad ostentationem ingenii, sicut dictum est, conferamus.

  57. 157

    Christianus: Approbo et concedo, quod dicis. Non enim nobis circa inquisitionem veritatis penitus occupatis more puerili vel importunae declamationis corrixari convenit nec, si qua minus provide conceduntur, hinc eum, qui doceri vel docere intendit, erubescentiae inferendae occasionem sumere, ubi etiam argumentandi gratia liceat nonnumquam concedere falsa. Omnem itaque licentiam vel mutandae penitus vel corrigendae sententiae damus.

  58. 158

    Philosophus: Memento, inquam, quid dixerim, et conditionis appositae recordare, ubi videlicet dictum est: Quid si ita est? Multis namque philosophorum visum est omnibus bonis hominibus omnes simul inesse virtutes nec eum ullatenus bonum censeri, cui virtus aliqua desit, ac per hoc omnium bonorum hominum nec in meritis vitae nec in beatitudinis remuneratione ullam esse distantiam. Quod si forte ita sit, eadem omnibus beatitudo retribuitur, et omnes aequaliter summum bonum adepti pariter fiunt beati. Quam patenter sententiam Tullius in secundo De officiis libro his verbis profitetur: "Iustitia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine iustitia nihil valet ad fidem faciendam. Quo enim quisque versutior et callidior, hoc invidiosior et suspectior detracta opinione probitatis. Quam ob rem intelligentiae iustitia coniuncta, quantum volet, habebit ad faciendam fidem virium. Iustitia sine prudentia multum poterit, sine iustitia nihil valebit prudentia. Sed, ne quis sit admiratus, cur, cum inter omnes philosophos constet, a meque ipso disputatum saepe sit, qui unam haberet, omnes habere virtutes, nunc ita seiungam, quasi possit quisquam, qui non idem prudens sit, iustus esse: alia est illa, cum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas, alia, cum ad omnes accommodatur oratio. Quam ob rem, ut vulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios viros bonos, alios prudentes esse dicamus. Popularibus enim verbis est agendum et usitatis, cum loquimur." Qui etiam in Paradoxis non solum in virtutibus bonos, verum etiam in peccatis ita aequat malos, ut omnia peccata paria esse astruat.

  59. 159

    Christianus: Nunc primo te importunum impudenter fieri et corrixari magis quam philosophari video. Quippe ne ad confessionem manifestae veritatis cogi videaris, ad patentissimae falsitatis insaniam te convertis, ut omnes videlicet bonos aequaliter bonos, omnes reos aequaliter reos et omnes pariter eadem gloria vel poena censeas dignos.

  60. 160

    Philosophus: Siquidem in re, non in hominum opinione consistit, qui operum effectum magis quam morum qualitatem diiudicant atque remunerant et secundum ea, quae geri exterius videntur, alios iustiores vel fortiores sive meliores vel deteriores aliis iudicant. A qua profecto sententia nec vos longe esse arbitror, si vestram diligenter consideretis disciplinam. Omnes quippe virtutes, ut vester ille maximus astruit Philosophus Augustinus, uno nomine caritas comprehendit, quae sola, ut ipsemet ait, inter filios Dei et filios diaboli discernit. Unde et merito quodata loco meminit: "Ubi est caritas quidem, quod possit deesse? Plenitudo quippe legis est dilectio." Quam ipse, qui hoc dicit, Apostolus plenitudinem prosequens et tam mala inde removens quam ibi bona comprehendens ait: Caritas patiens est, benigna est, caritas non aemulatur, non agit perperam, etc. De qua etiam, cum inter cetera dicatur, quod omnia suffert vel omnia sustinet, utique et mortem; ut autem Christus meminit; Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Non ergo alius alio magis in caritate abundat, cum haec omnia caritas in se contineat et secum afferat. Quod si in caritate nemo alium transcendit, utique nec in virtutibus aut meritis, cum omnem, ut dicis, caritas complectatur virtutem.

  61. 161

    Christianus: Revera, si proprie virtus intelligatur, quae videlicet meritum apud Deum obtinet, sola caritas virtus appellanda est. Quae quidem pro eo, quod iustum efficit vel fortem seu temperantem, iustitia recte dicitur vel fortitudo sive temperantia. Sed sicut omnes, qui habent caritatem, non aequaliter ea succensi sunt, nec omnes prudentes aequaliter intelligunt, ita nec omnes iusti aequaliter iusti sunt, aut omnes aequaliter fortes vel temperantes. Et quamvis secundum specierum distinctionem omnes virtutes aliquibus inesse concedamus, cum videlicet unusquisque illorum sit iustus et fortis et temperans, non omnino tamen in virtutibus aut meritis eos esse pares annuimus, cum alium alio iustiorem vel fortiorem seu modestiorem esse contingat. Quamvis enim in praedictis speciebus virtutum singulos convenire ponamus, magna tamen est in individuis specierum differentia, cum huius maior quam illius sit iustitia vel fortitudo seu temperantia; sed cum caritas omnia, quae dixisti, conferat, non tamen singulis, quibus inest, omnia largitur. Sicut enim a natura omnia corporis commoda tribuuntur, sed non omnia omnibus, sic et in bonis animae seu virtutibus contingit, ut non omnes omnibus aequaliter ditentur.

  62. 162

    Unde volo, ut attendas, quam sit illa ratio infirma, immo vilissimum sophisma, quod videlicet ex aliorum opinione in Paradoxa praedictus inducit Philosophus, ut virtutes sicut et vitia pares in omnibus esse convincat, cum videlicet dixerit "bono viro meliorem non esse nec temperante temperantiorem nec forti fortiorem nec sapienti sapientiorem." Etsi enim bono viro non sit aliquis melior, tamen aliquo bono viro melior est. Quid est enim aliud dicere de aliquo, quod sit melior bono, nisi quod sit melior quam bonus vir, quicumque ille sit? Non enim cum Deum homine dicimus meliorem, aliter intelligimus, nisi quod omnes transcendat homines. Sic etiam cum tamen aliquem bonum dicimus virum bono viro meliorem, id est, quam bonus vir sit vel quam sit aliquis vir bonus, non aliter accipiendum videtur, nisi generaliter omnibus bonis viris ille praeponatur. Quod omnino falsum est, cum ipse etiam sit aliquis bonorum virorum. Si enim melior sit quam bonus vel quam sit aliquis bonus vir, consequens videtur, ut neque bonus vir neque aliquis bonus vir sit adeo bonus, sed si quis bonus sit, eo minus sit bonus. Multum itaque referre videtur, si quis dicatur melior aliquo bono viro, et melior, quam sit aliquis bonus vir. Et hic quidem sophismatis laqueus in omni incidere comparatione potest, ut quemadmodum omnes bonos aequaliter bonos probare conantur, ita quoslibet pulchros, cum videlicet nemo pulcher sit pulchrior pulchro simpliciter scilicet et generaliter, licet sit pulchrior alio pulchro. Quis denique, qui non intelligat, quam insanissimum sit dicere omnia peccata paria esse? Sive enim peccatum in voluntate sive in operatione constituas, clarum est inmalishominibus alium alio habere nequiorem voluntatem et amplius nocere sive deterius agere. Voluntas quippe ad actum perducit, et cum facultas nocendi datur, amplius hic quam ille nocet vel magis aliquem iustum persequitur, quia plus eum odit et affligere cupit. Similiter nec omnes boni aequaliter prosunt vel prodesse volunt. Ex quo liquidum est nec bonos pares invicem nec malos existere nec eorum merita aequari debere, ut remuneratio quoque par esse intelligatur. Praeterea si stultorum opinione postposita probatorum philosophorum excellentia de virtutibus dogmata consideres et disertissimi viri Plotini diligenter quaternariam virtutum distinctionem attendas, alias videlicet politicas, alias purgatorias, alias purgati animi, alias exemplares dicentis, ex ipsis statim nominibus et earum descriptionibus confiteri cogeris plurimum in virtutibus homines differe. Quam etiam differentiam ipse, de quo nobis obiecisti, Apostolus non praetermittens, cum de continentia et indulgentia nuptiarum loqueretur, ait: Volo omnes homines esse sicut meipsum. Sed unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius quidem sic, alius sic, etc. Qui etiam secundum quali tatem virtutum vel meritorum praemia futurae vitae distinguens, Differt, inquit, stella a stella in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum. Et alibi: Qui parce seminat, parce et metet. Quod vero plenitudinem legis caritatem esse dixit, hoc est per caritatem legem adimpleri, non omnes in caritate pares esse convincit, cum supra mandatum caritas se extendat. Unde et illa est Veritatis adhortatio: Cum feceritis omnia, quae praecepta sunt, dicite: Servi inutiles sumus; quae debuimus facere, fecimus. Hoc est, pro modico reputetis, si hoc solum impleatis, quod ex praecepto debetis, nisi videlicet debito praecepti aliquid ex gratia superaddatis, et hoc est, quod dicit: quod debuimus facere, fecimus. Ac si videlicet diceret: Quia in expletione praeceptorum debita tantum solvimus et quasi necessaria, non gratuita operamur. Cum vero aliquis ad eminentiam virginitatis transit, praeceptum utique in ea transcendit, ad quam ex praecepto non cogitur. Unde idem meminit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Sed in his etiam, qui legem adimpleverint nec transcenderint, impar esse caritas potest, cum in eodem videlicet opere maior huius quam illius sit caritatis affectus. Quod etiam obiectum est ex illo Augustini dicto: "Ubi est caritas, quid est, quod possit deesse", etc., nemo est, qui sic eum accepisse hoc aestimet, ut omnes omnibus in virtutibus et meritis unire velit; quod tam Dominum quam Apostolum secutus fere ubique contradicit. Tale est utique, quod ait: quid est, quod possit deesse ad salutem, sed non ad virtutum perfectionem? Nemo quippe cum illa perit, sed non omnes in illa aequantur.

  63. 163

    Philosophus: Ne gravet te, oro, multas nos sententias seu opiniones inducere, ut ex omnibus veritatem rationum possimus eligere. Qui enim, quem adhuc ignorant, locum vestigant, multas explorare coguntur vias, ut rectiorem valeant eligere, sicut nunc summum inquirendo bonum facere compellor, dum videlicet maiorum nostrorum sententias vel propriam, a te invitatus, propono.

  64. 164

    Christianus: Non gravaret, si tale quid pro sententia induceretur, quod si verum non esset, aliquid saltem probabilitatis haberet. Non enim, quod patenter falsum est, aliqua refelli ratione opus est.

  65. 165

    Philosophus: Quid si summum hominis bonum dicamus statum illum futurae vitae comparatione tantum bonorum praesentis vitae?Namet cum vos nobis duos fines a Deo propositos dicatis, summum videlicet bonum in coelo vel summum malum in inferno, non aliter hoc accipitis, nisi quantum ad vitae praesentis statum bonum vel malum. Sex quippe hominum status nobis ratio suggerit, tres videlicet in hac vita et secundum hos tres similiter alios in futura. Primus quippe hominis status est, in quo nascitur, dum nondum in eo excitata ratione liberum est adeptus arbitrium, ut, secundum quod elegerit, bonus homo vel malus dicendus sit, quamvis ipse bona res vel bona sit substantia sive creatura. De hoc quidem priore statu hominis, cum ad discretionis aetatem ipse perductus, scienter se ad bonum sive ad malum inclinaverit, iam bonus ipse homo vel malus effectus bonum hominis statum vel malum ingressus est. Primus quidem homini status quasi indifferens nec bonus videlicet nec malus proprie dicendus est, secundus, si ad virtutes conscenderit, bonus, si ad vitia descenderit, malus. Sic etiam futura vita tres habet status: Unum quidem quasi indifferentem, nec beatum proprie, sed nec miserum, qui videlicet eorum est, quorum etiam in hac vita indifferens, ut diximus, status exstitit omnibus videlicet destitutus virtutibus et meritis nondum excitata hominis ratione, alium vero pro meritis optimum et alium pessimum. Hos autem duos comparatione duorum aliorum praesentis vitae, qui eos promerentur, summum bonum et summum malum dici arbitror, eo quod nihil adversi vel prosperi eis sit admixtum, cum alios duos talibus constet esse permixtos, ut nec boni nec mali puritas insit eis.

  66. 166

    Christianus: Ecce secundum te summum bonum illa supernae vitae quies intelligenda est, sicut e contrario summum malum illa malorum damnatio futura. Quorum utrumque, sicut meministi, ipsi nostris acquirimus meritis, per quae videlicet quasi quibusdam viis illuc pervenitur.

  67. 167

    Philosophus: Ita aestimo, et planum est. Nulla quippe his, qui naturalem amplectantur legem, sententia firmior habetur, quam ut virtus ad beatitudinem sufficiat et, quod solae faciant virtutes beatum, nulla alia quisquam via hoc nomen adipiscitur. Sic e contrario nullum vere miserum, nisi ex vitiis, fieri constat. Unde sicut illas ad summum bonum, sic ad summum malum has esse vias constat.

  68. 168

    Christianus: Quoniam nunc aliquantum ad summum hominis bonum sicut et ad summum eius malum accessisse videris et eorum insuper vias attigisti, libet paululum obiectionum vestrarum habenas cursui tuo relaxare, quo facilius ad propositi tui metam pervenias et de consummatione operis verius atque perfectius diiudicari queas. Ostenso itaque, quid tu summum hominis bonum seu summum ipsius malum dicas, superest, ut has quoque eorum, quas dixisti vias, virtutes scilicet ac vitia diligenter definias atque distinguas, ut eo amplius vel appetantur vel vitentur, quo melius cognoscuntur.

  69. 169

    Philosophus: "Virtus", inquiunt, "est habitus animi optimus"; sic e contrario vitium arbitror esse habitum animi pessimum; habitum vero hunc dicimus, quem Aristoteles in Categoriis distinxit, cum in habitu et dispositione primam qualitatis speciem comprehendit. Est igitur habitus qualitas rei non naturaliter insita, sed studio ac deliberatione conquisita et difficile mobilis. Unde hanc, quam naturalem in quibusdam castitatem nominant, ex corporis videlicet frigiditate vel aliqua complexione naturae, quae nullam unquam concupiscentiae pugnam sustinet, de qua triumphet, nec meritum obtinet, nequaquam virtutibus connumeramus, vel quaecumque animi qualitates facile sunt mobiles. Ubi quippe non est aliqua repugnantiae pugna, non est superantis virtutis corona, iuxta illud etiam magni vestri philosophi: Non coronabitur, qui non legitime certaverit. Hinc et illud ipsius Philosophiae ad Boetium in libro quarto Consolationis suae: "Ex quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur adversis." Hic etiam virtutem omnem difficile mobilem esse asserens, cum in praedicto qualitatis tractatu Aristotelem exponeret scientias et virtutes inter habitus collocantem: "Virtus enim", inquit, "nisi difficile mutabilis non est. Neque enim, qui semel iuste iudicat, iustus est, neque, qui semel adulterium facit, est adulter, sed cum ista voluntas cogitatioque permanserit." Optimus vero est ille animi habitus, qui ad verae beatitudinis meritum nos informat, quales sunt singulae virtutis species, quas alii plures, alii pauciores statuerunt. Socrates quidem, per quem primum vel maxime moralis disciplinae studium convaluit, quattuor virtutis species distinguit: Prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Nonnulli vero prudentiae discretionem matrem potius sive originem virtutum quam virtutem nominant. Prudentia quippe est haec ipsa morum scientia, quae, ut tractatus ethicus tradit, rerum bonarum et malarum scientia dicitur, hoc est ipsa bonorum discretio sive malorum, quae videlicet in se ipsis proprie bona dicenda sunt aut mala. Quaedam etenim bona aut mala ex se ipsis proprie et quasi substantialiter dicuntur, utpote virtutes ipsae vel vitia; quaedam vero per accidens et per aliud. Veluti operum nostrorum actiones, cum in se sint indifferentes, ex intentione tamen, ex qua procedunt, bonae dicuntur aut malae. Unde et saepe, cum idem a diversis agitur vel ab eodem in diversis temporibus, pro diversitate tamen intentionum idem opus bonum dicitur atque malum. Quae vero substantialiter et ex propria natura bona dicuntur aut mala, ita impermixta perenniter manent, ut, quod semel bonum est, malum numquam fieri possit, vel e converso. Horum itaque discretio tam bonorum scilicet quam malorum prudentia dicitur. Quae quidem discretio, quia aeque perversis ut bonis inesse potest hominibus nec meritum habet, nequaquam virtus vel optimus animi habitus recte dicitur. Unde Aristoteles a virtutibus sc ientlas distinguens cum in praedicto qualitatis tractatu De habitu exempla subiceret: "Tales", inquit, "sunt scientiae vel virtutes." Quem quidem locum Boetius exponens ait: "Aristoteles enim virtutes non putat scientias ut Socrates." Sic et ille, ut iam supra memini, prius noster et postmodum vester Augustinus quandoque virtutis nomen usque ad fidem etiam et spem extendit, quandoque ad solam caritatem contrahit, quae videlicet propria et specialis est bonorum, cum ceterae duo tam reprobis quam electis sint communes. Scriptum quippe est: Fides sine operibus otiosa est; et: spes impiorum peribit. Sicut autem fides aut spes sine operibus inutiles aut potius nocivae nobis efficiuntur, ita etiam prudentia. Magis quippe rei sumus vel dum scienter, quod faciendum est, vitamus, vel, quod non est, agimus, quam si hoc per ignorantiam contingeret, quae videlicet aliquam excusationem praetendere posset. Unde et illud est, quod nostis: Servus sciens et non faciens voluntatem domini sui, vapulabit multis. Et alibi: "Melius esset non nosse viam veritatis, quam post agnitam retrorsum abire." Prudentia itaque sicut fides vel spes, quaemalisaeque ut bonis hominibus conveniunt, non tam virtutes dicendae sunt quam ducatum quendam vel incitamentum ad virtutes praebere.

  70. 170

    Christianus: Hoc ad praesens de prudentia satis esse arbitror. Nunc ad reliquas, ut Socrati placet, virtutes superest te meare.

  71. 171

    Philosophus: Iustitia itaque virtus est communi utilitate servata suam cuique tribuens dignitatem, haec est ea virtus, qua volumus unumquemque habere id, quo dignus est, si hoc commune non inferat damnum. Saepe etenim contingit, ut dum alicui pro meritis sua reddimus, quod singulariter in uno agitur, commune inferat damnum. Ne itaque pars toti, singularitas praeiudicet communitati, adiunctum est "communi utilitate servata". Ad hunc quippe finem omnia, quae gerimus, recte referri convenit, ut in omnibus scilicet non tam proprium quisque bonum quam commune attendat, nec tam rei familiari quam publicae provideat, nec tam sibi quam patriae vivat. Unde et ille primus et maximus moralis philosophiae doctor Socrates cuncta in commune redigi et ad commune commodum censuit applicari, ut uxores quoque communes esse institueret, ita scilicet, ut nemo proprios recognosceret liberos; hoc est, non tam sibi eos quam patriae crederent generatos, ut haec videlicet communitas uxorum non in usu carnis, sed in fructu prolis accipiatur. Quod tam verbo quam opere Aulus proprium occidendo filium posterorum memoriae reliquit in exemplum, eum se, inquiens, non Catilinae adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genuisse. Hic vero iustitiae zelo accensus nec in filio filium suum, sed hostem patriae considerans praedictam iustitiae definitionem non tam ore quam manu exhibuit.

  72. 172

    Quisquis igitur in hac constans est voluntate, quam diximus, ut ab ea facile dimoveri non possit, virtute pollet iustitiae etiamsi fortitudine et temperantia nondum sit consummatus. Sed quia, quod difficile amittitur, recedere tamen nonnumquam grandi aliqua interveniente causa cogitur, sicut haec ipsa bona voluntas, quae iustitia dicitur, timore aliquo vel cupiditate evanescit, contra timorem fortitudo, contra cupiditatem temperantia est necessaria. Timor quippe rei, quam nolumus, vel cupiditas eius, quam volumus, si tantae sint, ut rationi praevaleant, facile a bono proposito mentem retrahunt et in contraria ducunt. Unde adversus timorem fortitudo clipeum, adversus cupiditatem temperantia sumit frenum, ut, quae scilicet per virtutem iustitiae iam volumus, per has etiam roborati implere potentes simus, quantum in nobis est. Unde utramque harum quandam animi firmitatem et constantiam dicimus, quibus potentes efficimur ad hoc, quod per iustitiam volumus, exsolvendum. Quarum quidem contraria quaedam infirmitates animi et impotentiae vitiis resistendi recte nominantur, ut ignavia sive pusillanimitas, quae remissum hominem reddunt, et intemperantia, quae nos in obscenas voluptates vel turpia desideria resolvit. Est quidem fortitudo considerata, id est rationabilis laborum perpessio et periculorum susceptio. Haec est ea virtus, quae promptos nos efficit ad suscipienda pericula vel tolerandos labores, prout opportunum est; quod maxime pendet de amore iustitiae, quem bonum zelum dicimus in propulsandis videlicet aut vindicandismalis.

  73. 173

    Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Saepe enim modum excedentes, dum nobis temperantes esse videmur, temperantiae terminos transgredimur, ut, dum sobrietati studemus, immoderatis ieiuniis nos affligamus, et dura vitium domare cupimus, ipsam exstinguamus naturam et sic in multis excedendo pro virtutibus finitima ipsis vitia statuimus. Unde merito postquam dictum est "firma", subiunctum est "moderata".

  74. 174

    Cui profecto rationi ipsam prudentiae rationem praeesse necesse est, quam virtutum, ut diximus, matrem nominant, hoc est originem ipsarum atque nutricem. Per hanc enim nisi virtutes praenoscamus et eas diligenter non solum a contrariis et manifestis, verum etiam a finitimis vitiis discernere valeamus, nequaquam eis, quas ignoramus, habendis vel conservandis operam damus. Unde quicumque his consummatus est virtutibus, ei prudentia inesse necesse est, per quam videlicet et iustitia, quae merita dispensat, quid cuique debeatur, sciat. Fortitudo in suscipiendis periculis vel laboribus tolerandis discretionem habeat, temperantia, ut dictum est, in concupiscentils reservandis moderationem. Constat igitur in his tribus, quas diximus, virtutibus, quibus prudentia deesse non potest, hominem consummari et in bonis perfici. Nunc vero ipsarum species seu partes superest distinguere, quo diligentius eas agnoscamus et earum doctrinam per singula prosequendo verius iudicemus.

  75. 175

    Christianus: Immo, quia sic placet et placere oportet, id fieri optamus.

  76. 176

    Philosophus: Ad iustitiam itaque, quod suum est, unicuique servantem, ut succincte dicam, pertinent reverentia, beneficentia, veracitas, vindicatio.

  77. 177

    Quid sit reverentia.

  78. 178

    Reverentiam eam partem iustitiae dicimus, per quam omnibus debitam venerationem exhibere spontanei sumus, tam videlicet Deo, quae religio dicitur, quam et hominibus potestate vel aliquo merito dignis, quae observantia vocatur. Hic igitur oboedientiae virtutem constat includi, qua videlicet praeceptis superiorum obtemperando hinc quoque illis honorem deferimus, quod rationabilia eorum instituta nequaquam contemnimus.

  79. 179

    Quid beneficentia.

  80. 180

    Beneficentia vero est, per quam necessitudinibus hominum opem debitam afferre prompti sumus vel indigentibus scilicet necessaria dando, quae largitas dicitur, cum in superfluis prodigalitas consistat, vel violenter oppressos liberando, quae clementia vocatur.

  81. 181

    Misericordiam autem, a miseris ita vocatam, maiores nostri vitium potius et quandam infirmitatem animi quam virtutem dixerunt, per quam videlicet aliis eo tantum, quo affliguntur, naturaliter compatiendo subvenire cupimus. Clementia vero nonnisi rationabili affectu ad subveniendum aliquibus fertur, nec tam, quod affliguntur, quam, quod injuste affliguntur, attendit, ut iniustitiae obviando iustitiae obtemperet. Alioquin iustitiae non sunt opera, quando aliis subvenimus, nisi in hoc sua cuique reddamus. Sed et cum virtus habitus sit animi, quem, ut ex superioribus liquet, per applicationem vel studium magis quam per naturam haberi constat, nequaquam talis compassio naturalis ad virtutes referenda est, per quam videlicet ipsis etiam reis in afflictione positis humano quodam vel carnali, non rationabili affectu, subvenire satagimus in hoc potius iustitiae adversantes, ne illis debitae reddantur poenae. Denique, quicquid accidat, dolori animum submittere, infirmitatis potius quam virtutis est et miseriae quam beatitudinis et perturbatae, non quietae mentis. Cum enim nihil sine causa Deo cuncta optime disponente fiat, quid accidit, und iustum tristari vel dolere oporteat et sic optimae dispositioni Dei, quantum in se est, contraire, quasi eam censeat corrigendam esse?

  82. 182

    Quid sit veracitas.

  83. 183

    Veracitas est, per quam e a, quorum nos debitores pollicendo efficimur, observare studemus. Non enim si, quod non oportet, promittimus, rei efficimur id non implendo, cuius nos debitores mala promissio nequaquam fecit. Qui enim, quod promittendum non fuit, exsequitur,malioperis geminat effectum, cum perversae scilicet promissioni perversum adiungit factum nec cessando ab opere malam promissionem eligit corrigere.

  84. 184

    Quid vindicatio.

  85. 185

    Vindicatio est ille constans affectus, per quem illatismalisdebita inferatur poena. In singulis autem his quattuor iustitiae partibus illud, quod in definitione praemisimus, "communi scilicet utilitate servata" subintelligendum esse constat. Hunc enim operum nostrorum, ut supra quoque meminimus, finem esse convenit, ut non tam propria quam communia quaerat quisque commoda nec tare sibi quam omnibus vivat, iuxta illud videlicet, quod in laude Catonis Lucanus decantat:

  86. 186

    Uni quippe vacat studiis odiisque carenti, Humanum lugere genus . . . Item

  87. 187

    . . . Hi mores, haec duri immota Catonis

  88. 188

    Secta fuit, servare modum finemque tenere

  89. 189

    Naturamque sequi patriaeque impendere vitam

  90. 190

    Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo.

  91. 191

    Et post aliqua:

  92. 192

    . . . Urbi pater est, urbique maritus.

  93. 193

    In commune bonus.

  94. 194

    Quippe quod propriis quis intendit commodis, naturae est infirmae, quod alienis, virtutis egregiae. Et parvi suam aestimare vitam debet, qui unius sui curam gerens propriis contentus est commodis nec aliorum sibi meretur gratiam et laudem. Imitari quisque pro modulo suo Deum debet, qui, cum nullius egeat, sui minime curam, sed omnium agit nec sibi necessaria, sed omnibus ministrat, totius mundanae fabricae tamquam unius magnae rei publicae procurator.

  95. 195

    Sunt, qui partes iustitiae ampliori numero non rerum, sed nominum distinguentes plerasque a nobis uno comprehensas vocabulo pluribus distinguunt, et quod in toto conclusum est, in partes discernunt, pietatem scilicet erga parentes, amicitiam, id est benevolentiam erga eos, qui nos diligunt, ipsorum causa magis quam sperandi alicuius commodi, cum pari eorum erga nos voluntate, gratiam in remuneratione beneficiorum. Sed tria haec profecto beneficentiae supponi constat, per quam videlicet animus ad quaelibet debita beneficentia impendenda tam parentibus scilicet quam ceteris promptus est.

  96. 196

    De naturali sive positiva iustitia.

  97. 197

    Oportet autem in his, quae ad iustitiam pertinent, non solum naturalis, verum etiam positivae iustitiae tramitem non excedi. lus quippe aliud naturale, aliud positivum dicitur. Naturale quidem ius est, quod opere complendum esse ipsa, quae omnibus naturaliter inest, ratio persuadet; et idcirco apud omnes permanet, ut Deum colere, parentes amare, perversos punire, et quorumcumque observantia omnibus est necessaria, ut nulla umquam sine illis merita sufficiant. Positivae autem iustitiae illud est, quod ab hominibus institutum ad utilitatem scilicet vel honestatem tutius muniendam vel amplificandam aut sola consuetudine aut scripti nititur auctoritate, utpote poenae vindictarum vel in examinandis accusationibus sententiae iudiciorum, cum apud alios ritus sit duellorum vel igniti ferri, apud alios autem omnis controversiae finis sit iuratum et testibus omnis discussio committatur. Unde fit, ut, cum quibuscumque vivendum est, nobis eorum quoque instituta, quae diximus, sicut et naturalia iura teneamus.

  98. 198

    Ipsae quoque leges, quas divinas dicitis, Vetus scilicet ac Novum Testamentum, quaedam naturalia tradunt praecepta, quae moralia dicitis, ut diligere Deum vel proximum, non adulterari, non furari, non homicidam fieri; quaedam vero quasi positivae iustitiae sint, quae quibusdam ex tempore sunt accommodata, ut circumcisio Iudaeis et baptismus vobis et pleraque alia, quorum figuralia vocatis praecepta. Romani quoque pontifices vel synodales conventus quotidie nova condunt decreta vel dispensationes aliquas indulgent, quibus licita prius iam illicita vel e converso fieri autumatis, quasi in eorum potestate Deus posuerit, ut praeceptis suis vel permissionibus bona vel mala esse faciant, quae prius non erant, et legi nostrae possit eorum auctoritas praeiudicare. Superest autem nunc, ut post considerationem iustitiae ad reliquas duas virtutis species stilum convertamus.

  99. 199

    De partibus fortitudinis.

  100. 200

    Fortitudo itaque nobis partibus videtur comprehendi, magnanimitate scilicet et tolerantia.

← Previous · Next → — showing 101200 of 294

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.