Commentarium In Evangelium Matthaei (Lib. 12-17)
- 17.36.5
partem modicam habent de eo et non habent eum in toto; si autem dicimus, quoniam ager ille illius est, demonstramus quia totum agrum illum possidet ille. sic et ubi dicitur »deus Hebraeorum«, inperfectio demonstratur eorum, quoniam unusquisque eorum aliquid modicum de deo habebant. Abraham auteni totum habebat deum et Isaac totum habebat deum et lacob totum habebat deum. ideo non dicitur in communione: deus eorum, sed: »deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob«, quasi eorum totum habeant deum. sic et alibi dicitur: »dues Eliae«. Christi autem et deus et pater est. quod beneficium singulare donavit etiam discipulis suis, ut non solum deus sit eorum, sed etiam pater, sicut dicit ad Mariam post resurrectionem suam: wvade ad fratres meos et dic eis: ascendo ad patrem meum et
- 17.36.6
patrem vestrum, ad deum meum et ad deum vestrumc. Lucas autem hoc addidit amplius dicens: »non est deus mortuorum, sed vivorum; omnes enim ei vivunt«, quod non modicam laudem respicit papatriarcharum, qui non solum vivebant, sed deo vivebant quod vivebant et nemim alteri. ut nos festinemus nemini vivere, nisi deo <in Christo>.
← Previous — showing 701–702 of 702
First Thousand Years of Greek. CTS URN tlg2042.tlg030.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.