Historia persecutionis Africanae provinciae
- 3.41.1
Illis diebus et duo negotiatores, Frumentius et alius Frumentius ipsiusdem urbis, egregio martyrio coronati sunt. Tunc et septem fratres non natura, sed gratia, simul in monasterio commanentes, confessionis certamine expleto inmarcescibilem peruenerunt ad coronam [id est Liberatus abba, Bonifatius diaconus, Rusticus subdiaconus, Rogatus monachus. Septimus monachus et Maximus monachus].
- 3.42.1
(V, 11) Nam illo tempore crudeling Arrianorum episcopi, presbyteri et clerici cum rege et Uuandalis saeuiebant. Nam ad persequendum ipsi cum suis clericis ubique gladiis accincti currebant; sicut quidam episcopus inter illos, ceteris crudelior, Antonius nomine, qui tam nefaria et incredibilia in nostris exercuit, ut narrari non queant. Fuit iste in quadam ciuitate proxima heremo, quae Tripolitanae prouinciae uicinatur: qui ut bestia insatiabilis, catholicorum sitiens sanguinem, huc illucque ad rapiendum rugiens excurrebat.
- 3.43.1
Nam impius Huniricus sciens Antoni ferocitatem in ipsis heremi partibus uoluit sanctum Eugenium relegare. Quem dum custodiendum Antonius accepisset, ita eum artiori custodia cinxit, ut nullum ad eum introire permitteret, insuper uariis insidiarum atque poenarum suppliciis extinguere cogitaret. Sed Eugenius [sanctus, dum nostrae persecutionis incommoda et asperitate cilicii senilem adtereret corpus, nudamque super humum cubitans stratum sacci sui rigaret imbribus lacrimarum, aliquando sensit infestum paralysis morbum.
- 3.44.1
Quo nuntio in gaudio conuersus Arrianus pergit festinus ad exilii hominis dei; et cum uideret urguente passione uerum pontificem balbuttientia uerba producere, cogitauit simul extinguere, quem superesse nolebat. Praecepit ut acetum asperum nimisque acerrimum quaereretur; qui, cum fuisset allatum, uenerabilis senis recusantibus et nolentibus faucibus ingerebat. Nam si communis dominus, qui ad hoc uenerat ut potaret, cum gustasset noluit bibere, quanto magis iste seruus et confessor fidelis omnino nollet, nisi heretica feritas ingessisset! Ex quo aceto praesertim illi passioni noxio morbus accepit augmentum; cui pietas Christi misericorditer subueniens postea sanum exhibuit.
- 3.45.1
(V, 12) Alio autem nostro episcopo Habetdeum similiter relegato Tamallumensis ciuitatis, in qua Antonius fuerat, quantum potuerat infestari, res ipsa demonstrat. Nam cum diuersis eum persecutionibus adfligeret nec posset facere Arrianum, uideretque Christi militem semper in confessione constantem — promiserat enim suis dicens: cnisi eum nostrae fecero religionis, non \'; — at ubi in sua promissione minor inuentus est, suggerente sibi diabolo cogitat aliud.
- 3.46.1
Pedibus manibusque ligatis uinculis ingentibus artat episcopum, oreque obturato, ne lingua clamaret, aquam corpori at putabat rebaptizationis spargit: quasi ualeret conscientiam ligare cum corpore, aut non aderat qui audit gemitus compeditorum et cordis secreta rimatur, uel superare posset aqua mendax tantae uoluntatis propositum, quem iam homo dei metantibus lacrimis miserat legatum in caelum. Exuit statim uirum uinculis et tali quasi gaudens prosequitur uoce: ecce iam, frater Habetdeum, noster Christianus effectus es; quid ultra facere poteris, nisi ut uoluntati consentias regis\'? Cui Habetdeum: \'illa est, impie Antoni, mortis damnatio, ubi uoluntatis tenetur adsensio. Ego fidei meae tenax, uocibus confitens crebris, quod credo et credidi, clamando defendi. Sed et posteaquam catenis uinxisti et oris ianuam , in praetorio cordis uiolentiae meae scribentibus angelis gesta confeci et lectitanda imperatori meo transmisi\'.
- 3.46.2
(Y, 13) Erat quidem generalis ista uiolentia tyrannorum.
- 3.47.1
Nam Uuandali pro hac re ubique fuerant destinati, ut transeuntes itinera sacerdotibus suis adducerent iugulandos. At ubi eos fallacis aquae gladio peremissent, indicium eis perditionis scriptura teste tradebant, ne alibi simili uiolentia traherentur, quia non licebat siue priuatis siue negotiatoribus alicubi transire, nisi descriptam caracteris indicio suam miseri ostenderent mortem; quam per reuelationem seruo suo Iohanni olim iam ostenderat Christus, ubi dicit: nulli licebit aliquid emere uel uendere, nisi qui habuerit caracterem bestiae in fronte sua et in manu sua.
- 3.48.1
Nam et episcopi atque presbyteri illorum cum armatorum manu nocturnis temporibus uicus uel oppida circuibant, et sic despicatis postibus ianuarum aquam gladiumque gestantes animarum praedones intrabant; et quos domi reppererant, alios forte in lectulis soporatos, imbre igneo atque fulmineo respergentes daemonica uociferatione Christianos suos ipsi pariter uocitabant, ut ludum prorsus suae hereseos quam aliquam religionem ostenderent. In quo minus capaces et ignaui impletum in se pollutionis sacrilegium imputabant, prudentiores uero nihil sibi, quod nolentibus atque dormientibus ingestum est, obesse gaudebant. Nam et multi eadem hora cinerem capitibus suis iniecerunt, alii sese, uel quia factum est, cilicio lugubri texerunt, nonnulli caeno fetido linierunt et linteamina uiolenter inposita par fila atque in latrinis fetidisque locis manu fidei proiecerunt
- 3.49.1
(V, 14) Tali uiolentia nobis uidentibus ibi GLrthagine filius cuiusdam nobilis annorum circiter septem iussu Cyrilae a parentibus separatus est, matre sine uerecundia matronali solutis crinibus post raptores tota urbe currente, infantulo clamante ut poterat: \'Christianus sum, Christianus sum per sanctum Stephanum Christianus sum\'. Cui et os opturantes insontem infantiam in suum gurgitem demerserunt.
- 3.50.1
Ita de filiis medici uenerabilis Liberati factum esse probatur. Nam cum iussu regis cum uxore et liberis ad exilium mitti iuberetur, cogitauit impietas Arriana a parentibus paruulos filios separare, ne posset per pietatis affectum uirtutem prosternere genitorum. Disconiunguntur tenera pignera filiorum Qui cum uellet lacrimas emittere, auctoritate uxoria , in ipso meatu exitus sui ilico lacrimae siccauerunt. Ait enim et coniux: (et propter filios, Liberate, perditurus es animam tuam? computa eos non fuisse natos; nam et ipsos omnino uindicaturus est Christus. nonne uides eos clamantes et dicentes: Christiani sumus\'?
- 3.51.1
Sed haec mulier quid in eonspectu indicum egerit, tacendum non est. Nam cum ipsa uel maritus, licet seorsum, carceris tamen custodia tenerentur, ita ut se penitus non uiderent, mandatur mulieri diciturque illi: iam duritiam tuam; ecce uir tuus paruit imperio regis et noster factus est Christianus\'. Aitque illa: cuideam illum et faciam et ego quod uoluerit deus\'. Educta igitur de carcere inuenit uirum suum stantem cum ingenti multitudine pro tribunalibus conexum, et uerum aestimans quod finxerant inimici, iniecta manu adprehendens ora uestimentorum eius gutturi proxima, uidentibus omnibus suffocabat eum dicens: \'perdite et reprobe, gratiae dei et eius indigne, quare uoluisti ad modicum gloriare et in aeternum perire? quid tibi proderit aurum, quid argentum? numquid liberabunt te de camino gehennae\'? dixit et alia multa. Cui maritus respondit: cquid pateris, mulier? quid tibi uidetur aut quid forte de me audire potuisti? ego in nomine Christi catholicus . permaneo, nec amittere potero aliquando quod teneo\'. Ubi heretici mendacii sui conscii et detecti fallaciam suam colorare minime potuerunt.
- 3.52.1
(V, 15) Et quia superius de uiolentia inmanitatis eorum breuiter diximus, hanc plurimi metuentes alii se in speluncis, alii in desertis locis uiri uel feminae nullo sibi conscio sese claudebant, et ibidem nulla succurrente sustentatione ciborum fame uel frigore uicti contritum et contribulatum spiritum , inter haec adflictionis incommoda inuiolatae fidei securitatem portantes. Sic enim Cresconius presbyter Mizeitanae ciuitatis in spelunca Ziquensis montis repertus est, putrescente iam cadauere.
- 3.53.1
(V, 16) Et quia de sancto Habetdeum praefati iam sumus, pergit tunc ad Carthaginem, adire censuit nefarium regem, conscientiam suam, quam semper familiarem trinitas habuit et amicam, etiam hominibus faceret manifestam; nec eum retinere potuit Antonius propter uerecundiam suam. Offert impiissimo regi libellum in hac similitudine uerborum: \'Quid quaeso iam cum proiectis habetis? quid cum eis, quos exilio relegastis, cotidie dimicatis ? Abstulistis substantiam, ecclesiis, patria domibusque priuastis; sola anima remansit, quam captiuare contenditis.s o tempora, o mores! uniuersus haec mundus intellegit et ipse qui persequitur uidet. Si fides dicitur quam tenetis, quid uerae fidei membra tantis persecutionibus agitatis? quid uobis cum exilio nostro, quid uobis cum egenis in saeculo, quorum est uita semper in Christo P Liceat saltem gaudere consortio bestiarum eis, quos abiecistis a facie omnium .
- 3.54.1
Dum haec et his similia pontifex dei dixisset, sceleratus tyrannus hoc ei mandasse perhibetur: cuade ad episcopos nostros, et quod tibi dixerint sequere, quia ipsi huius rei habere noscuntur per omnia potestatem\'. Sed neque Antonium haec res ab insania potuit reuocare, sciens se magis impio regi ob multum posse placere. uero episcopus gaudens bono conscientiae suae ad locum exilii maluit remeare.
- 3.55.1
(V, 17) Ea tempestate facta \'est incredibilis fames et coepit Africam totam una depopulatione uastare. Nullus tunc adfuit imber, nulla prorsus gutta de caelo profluxit: nec frustra, sed uero et iusto iudicio dei, ut ubi persequentibus Arrianis caenosi gurgitis aqua ignis et sulphuris bulliebat, indulgentiae caelestis, quae semper adfluenter aderat, pluuia negaretur. Lurida remanserat terrae facies omnis. Non uitis tegebatur aestate panpineis opacata uirgultis, non sata respersa uultus cespitum uiridabant, non olea semper uiridis foliisque repleta iucundis decoris sui consuetum tegmen habebat, non pomorum uirgulta maritante tellure gemmas produxerant florum, postea fructus, ut adsolent, editurae.
- 3.56.1
Tristia mere tetraque omnia, et par pestilentiae Africam confuderat omnem. Non hominibus, non iumentis germinantis herbae ediderat tellus omnino uirorem. Aruerant dudum currentium impetu praecipiti aluei fluminum, fontiumque crispantes perennitate subtracta pariter siccauerant uenae. Oues et boues uniuersi, insuper et pecora campi simulque bestiae siluarum inedia consumente nusquam penitus uisebantur. Et ubi forte graminosus cespis humida. tunc in ualle locatus pallentem potius quam uirentem nascentis foeni coeperat proferre colorem, ilico urens et igneus flatus aderat, totum torrendo desiccans, quia puluerea tempestas arido sub aere decoquens cuncta omnem nebulauerat locum.
- 3.57.1
Nullum gestum est tempore illo conmercium; nullum cespitem terrae iuuencis trahentibus scindens uertit aratrum, quia nec boues suberant nec castra omnino remanserant. Sed et rusticorum manus alia interierat, et subinde quae forte supererat, iam sepulturam quaerebat. Et quia urguente famis incommodo neque conmercia ut fati sumus, consuetudini, neque cultura reddebatur debita terris, iuuenum, senum, adulescentium atque adulescentularum, puerorum uel etiam puellarum agmina simul et funera, ubi potuerant, quomodo poterant, passim diffundebantur, circum. euntes oppida, uicos uel singulas urbes. Conuersi enim in arcum peruersum atque inritantes deum ad aquam contradictionis famem patiebantur ut canes, non ut comederent panem, sed ut infensam sentirent quam nega.
- 3.58.1
uerant trinitatem. Alii diffusi per campos, alii siluarum secreta petebant, antiquas radices herbarum uel quisquilia alia requirentes. Nonnulli, cum domo niterentur egredi, in ipso limine conruentes cateruatim fame debellante cadebant; stratae uero uel semitae. cadaueribus repletae exalantium fetore mortuorum gradientes uiuos omni ex parte . Nec deerant cotidie ubique expirantium funera et non fuerat uirtus, quae miserationis inpenderet sepulturam; neque enim sufficiebant ad sepeliendum uiui, fame dominante et ipsi post paululum morituri. singuli libertatem suam filiorumque suorum perpetuae seruituti redigere, et non poterant inuenire. Montes et colles, plateae ciuitatum, uiae uel semitae unum omnibus fecerant ubique sepulchrum, quibus inedia depascens denegauerat uictum.
- 3.59.1
Uuandali autem ipsi, quos et postea frequens multarum spolia et retentio Africae primo . rant diuites, maiore magis inopia torquebantur: et quanto sibi uidebantur seruorum adgestione superbi, tanto amplius deficiebant fame torquente defecti. Nullus filium, nullus coniugem, nullus proprium tenuit seruum; sed exiens unusquisque non ubi noluit, sed ubi ualuit, aut statim defecit aut numquam omnino rediuit.
- 3.60.1
Urguebatur infelix multitudo ad ipsam se urbem Carthaginem congregare: et dum illuc cateruatim animata cadauera confluerent, ubi rex inferendarum mortium uidit strages, pelli urbe omnes ilico iubet, ne contagio deficientium communem pararet etiam exercitui eius quoque sepulchrum. Suis ergo prouinciis et domibus singulos imperat reuocari; sed nec erant qui reuerterentur, dum uterque sepulturam suam in uultu portarent. Et idcirco forte maior rebaptizatorum perditio potuit prouenire, quia dum promittitur ab Arrianis praesentis transactio uitae, nec illud obuenit et mors sequens primam secunda prouenit. In tantum sibi deuastans uindicauit fames dominium, ut loca nonnulla et admodum populosa habitatoribus extinctis alto nunc silentio parietibus solis extantibus conquiescant.
- 3.61.1
(V, 18) Sed quid ego iam iam inmoror in hoc, quod explicare non queo? Nam si nunc superessent u.et eis fari de talibus rebus licuisset, et Tullianae eloquentiae fluuius siccaretur et Sallustius elinguis omnimodis remaneret. Et ut alienos indignos II rei tantae praeteream, si Caesariensis surgeret Eusebius ad I hoc opus idoneus, aut eius translator Graecae facundiae Latinisque floribus Rufinus ornatus — et quid multa? — non Ambrosius, non Hieronimus, nec ipse noster sufficeret Augustinus. Audite haec omnes, auribus percipite omnes qui habitatis orbem, quique terrigenae et filii hominum, simul in unum diues et pauper.
- 3.62.1
Nonnulli qui barbaros diligitis et eos in condemnationem uestram aliquando laudatis, discutite nomen et intellegite mores. Numquid alio proprio nomine uocitari poterant, nisi ut barbari dicerentur, ferocitatis utique, crudelitatis et terroris uocabulum, possidentes? Quos quantiscumque muneribus foueris, delinieris obsequiis, illi aliud nesciunt nisi inuidere Romanis. Et quantum ad eorum adtinet uoluntatem, semper cupiunt splendorem et genus Romani nominis ; nec ullum Romanorum omnino desiderant uiuere, et ubi adhuc noscuntur parcere subiectis, ad utendum seruitiis illorum . parcunt; nam nullum dilexerunt aliquando Romanum.
- 3.63.1
Si disputare nitebatur de fide nobiscum barbara ferocitas et heresis Arriana rationabiliter disputaret — sed quando tenuit rationem, quae a patre deo deum filium separat saluatorem? — quare dolis et calumniis egerunt, et uelut spiritus tempestatis procella sui furoris totum subuertere uoluerunt P Si disputatio necessaria fuerat episcopalis, quare suspendia, quare ignes, quare ungulae simul et cruces? quare Arrianorum serpentina proles contra innocentes genera talia tormentorum inuenit, qualia nec ipse Mezentius exquisiuit? Dimicauit contra innocentiam cupiditas furoris et auaritia crudelitatis, ut et animas perderet et substantiam arpagaret. Si conlatio desiderabatur, quare rapinae rerum alienarum non tantum sacerdotum, uerum etiam omnium laicorum? Sed illi expoliati laetati sunt, et rapinam rerum suarum cum gaudio susceperunt.
- 3.64.1
(V, 19) Adsit iam quaeso omnis aetas, omnis sexus omnisque I condicio; adsit obsecro omnis turba. catholici nominis, quae gremio orbe gestatur, quia sola germanum commodare nouit adfectum, quae didicit a Paulo magistro et gaudentibus conlaetari et cum lugentibus lamentare. Conueniant simul ad domum nostri doloris et paribus oculis fundamus flumina lacrimarum, quia causae et fidei nostrae unum est negotium.
- 3.65.1
Nullum nolo ad condolendum mecum conuenire, qui forte addere concupiscit super dolorem uulnerum meorum et gratulatur malis meis. Nolo, nolo ego extraneum, sed fraternum quaero adfectum; nolo filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis, quia filii alieni semper mentiti sunt mihi, qui inueterauerunt et claudicauerunt a semitis suis. Isti dicunt mihi cotidie: cubi est deus tuus\'? dum adfligitur populus pretioso agni sanguine conparatus. Inter quorum obprobria ego ad flagella paratus cantare non desisto domino : amoue a me flagella tua, quia de feci non a fortitudine manus tuae sed a persecutione heresis Arrianae.
- 3.66.1
Adueniant omnes, qui mecum angustae uiae carpiunt iter et propter uerba labiorum dei uias custodiunt duras, et uideant si est dolor sicut dolor meus, quoniam uindemiata sum in die furoris domini. Aperuerunt super me os suum omnes inimici mei, sibilauerunt et fremuerunt dentibus, dixerunt: deuorauimus eam: enim ista est dies quam expectabamus : inuenimus, uidimus.
- 3.67.1
Adeete, angeli dei mei, qui numquam deestis constituti in ministerio uestro propter eos, qui hereditatem sunt aeternae salutis, et uidete Africam totam, dudum tantarum ecclesiarum cuneis fultam, nunc ab omnibus desolatam, tantis ordinibus sacerdotum ornatam, modo sedentem uiduam et abiectam. Sacerdotes eius et seniores in desertis locis et insulis defecerunt, quaerendo sibi escas ad manducandum, et non inueniunt. Considerate et uidete, loquia Sion ciuitas dei nostri facta est uilis, facta quasi polluta menstruis inter inimicos suos. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius, quia uidit gentes inuadere et ingredi atria sua, de quibus praeceperas ne introirent ecclesiam tuam. Uiae eius lugent, eo quod nemo conueniat in die festo.
- 3.68.1
Egressus est a facie eius omnis deoori et deliciae. Didicerunt uias asperas ambulare uirgines et iuuenes eius, in aulis educati monasteriorum; abierunt in captiuitate Maurorum, dum lapides sancti eius disperguntur, non tantum in capitibus omnium platearum, sed etiam in locis squalidis metallorum. Dicite deo nostro susceptori eius, habentes fiduciam supplicandi, quoniam tribulatur et uenter illius turbatus est a fletu eius, quia sedit inter gentes et requiem non inuenit, nec est qui consoletur eam. Quaesiuit a partibus Orientis qui simul contristaretur, et non fuit, et consolantem, et non inuenit, dum manducaret in esca sua fel et in siti sua potaretur aceto, sponsi et domini sui passiones imitando, qui idcirco passus est pro ea, ut sequatur uestigia eius.
- 3.69.1
(V, 20) Deprecamini patriarchae, de quorum stirpe generis nata est quae nunc laborat in terris; orate sancti prophetae, cognoscentes adflictam, quam antea uaticinante praeconio cecinistis; estote apostoli suffragatores eius, quam ut congregaretis, uniuersum orbem ascendente in uobis domino ut equi uelocissimi cursitastis. Praecipue tu, Petre beate, quare siles pro ouibus et agnis a communi domino magna tibi cautela et sollicitudine conmendatis? Tu, sancte Paule, gentium magister, qui ab Hierusalem usque ad Illyricum praedicasti euangelium dei, cognosce quid Uuandali faciunt Arriani, et filii tui gemunt lugendo captiui; uniuersique ingemescite sancti simul pro nobis apostoli.
- 3.70.1
Sed scimus quia indignum est uobis pro nobis orare, quia ista, quae uenerunt nobis ad probationem, non quomodo sanctis, sed malis meritis supplicia debebantur. Sed et pro malis orate iam filiis, quia et Christus orauit etiam pro inimicis Iudaeis. Sufficiant castigationi quae iuste inlata sunt nobis, et iam iamque delinquentibus uenia postuletur; dicatur angelo percutienti: sufficit, iam cohibe manum tuam. Quis ignoret haec nobis probrorum nostrorum scelera procurasse, a a mandatis dei et in lege eius nolentibus ambulare? Sed prostrati rogamus, ut non spernatis uestros miseros , per eum, qui uos ad apostolicum culmen prouexit humiles piscatores.
- 3.71.1
- (V, 21) [Tenuit sceleratissimus Huniricus dominationem regni annis septem, mensibus decem, meritorum suorum mortem consummans. Nam putrefactus et ebulliens uermibus non corpus, sed partes corporis eius uidentur esse sepultae. Sed ille legis datae transuersor ex Donatianorum heresim ad eos ueniens quondam Nicasius in breui simili morte periit.]
← Previous — showing 201–232 of 232
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292d.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.