Commentariorum In Genesim Libri Tres
- 2.147
Assiduisq; datur studijs: arte vel vsu
- 2.148
Quod capimus, Domino semper donate tenemus.
- 2.149
Et vero ad primos vt se digressa parentes
- 2.150
150 Nostra chelys referat, iam paucis,
- 2.151
Pulsus ab augustis Paradisi sedibus Adam,
- 2.152
Nullum habuit prius officiu qua usum,
- 2.153
Atq; omne natis operam nauare creandis:l)
- 2.154
Ergo vbi prima domus natis iam plena duobus
- 2.155
*Inter tam varios solatia multa labores
- 2.156
Attulit: atq; nouum se vidit vterq; parentem:
- 2.157
Multiplicata graues releuauit cura dolores :
- 2.158
Et spes iam propriis gaudere ministris
- 2.159
Ruris in officio: quorum qui maximus aeuo,
- 2.160
Arua Cain duris vertebat pinguia rastris.
- 2.161
At viuo gaudere lucro dignissimus Abel
- 2.162
Collibus in nudis, & sicci germine campi
- 2.163
Innocuas pascebat oues, & lacte parentes.
- 2.164
Verum expectati sensere vt gaudia fructus
- 2.165
Diuino intuiti vinci sua vota fauore:
- 2.166
Mox decreuit vterq; sui libamina fructus
- 2.167
Prima dicare Deo: sacras prior impedit aras
- 2.168
Frugibus ille nouis: niueo magis hic litat agno:
- 2.169
Prima sacerdotum species, mox hostia fratris
- 2.170
Impia: sed Christum longe tamen ante figura
- 2.171
Signans. Perpetuus nam foret ille sacerdos
- 2.172
* Summi Melchisedech ex ordine: protinus in se
- 2.173
* Conflata inuidia, fratrum liuore suorum est,
- 2.174
* Hostia saluifica dum pendet ab arbore factus:
- 2.175
*Sic olim ante sui praesensit candidus Abel
- 2.176
Inuidiam fratris: nam quum de fruge
- 2.177
Iste sua: niueo ille agno, mox protinus altum
- 2.178
In coelum ascendit combusto fumus ab agno:
- 2.179
At contra per inane volans de frugibus illis
- 2.180
* In terram redijt fugienti fumus olympo:
- 2.181
* Aut quod peiores domino sacrauerat, aut quod
- 2.182
* Illi non gratum est animo quod prodit auaro .
- 2.183
* Inde Cain tamen insanas flammatur in iras
- 2.184
Inuidiae ducens illo de fonte venenum,
- 2.185
Vnde propinarat serpens: ; cauendi
- 2.186
Ignarum saeua mactatum caede trucidat.
- 2.187
Heu facinus, quo non miseros furiosa libido,
- 2.188
Quo non ira, recens odiu, improba -? \')
- 2.189
Quid innocuus frater? num sanctior ille
- 2.190
Qu fuit, interimi meruit? iam facta parentum
- 2.191
Non est posteritas quod accuset, ipsi
- 2.192
* addidimus: ; est quod callidus anguis
- 2.193
*Obijciat, si fors illum accusare velimus,
- 2.194
Qu morimur: ; ad illa propago 2)
- 2.195
Criminis, adiecit mortem: culpamq; parentum
- 2.196
Inductam mundo (horrendum est id dicere) fecit
- 2.197
Impietas scelus esse nouum, sic impie, sic tu
- 2.198
*Dire Cain primore nouum caede inficis orbem:
- 2.199
Pro qua perpetuas poenas iam morte solutus
- 2.200
Aeternumq; dabis, longe serpente nephando
- 2.201
*Deterior, tua metimur si crimina, namq;
- 2.202
Attulit. ille necem nobis, non intulit, at nos
- 2.203
* adlatam: tu vero hanc primitus infers:
- 2.204
Tanto illo peior, vitari publicus hostis
- 2.205
Qu potuit: tu priuatus nulla arte caueri
- 2.206
Iam poteras : quis enim dilecto a fratre timeret?
- 2.207
At vero nulla est hominis tam dira nephandi
- 2.208
Culpa, Deus qua non animo demente remittat,
- 2.209
Si modo poeniteat facti: quod teste )
- 2.210
Accipimus: quem fraterna caede madente
- 2.211
Non indigna habuit (tanta est clementia) sese
- 2.212
*Correptore Deus, quin blanda voce rogatum
- 2.213
Frater vbi suus ille foret, facinusq; negantem,
- 2.214
Arguit, & leuiter tanto pro crimine punit.
- 2.215
Nd atq; ab vtroq; parite )
- 2.216
Longius amandat, uastasq; relegat in oras: 2)
- 2.217
Et iubet a patrijs confestim excedere terris:
- 2.218
*Hac etiam longe misero foeliciter in re
- 2.219
Gratificans: grauior na multo est poena videri
- 2.220
Inter foelices, & pura mente beatos
- 2.221
Victuro post supplicium, factiq; pudorem.
- 2.222
Vtq; sit exilium leuius, comes additur vxor
- 2.223
Fida reo forsan ne desperatio solum
- 2.224
Arriperet : tu etid quae duras. pectoris aegri
- 2.225
curas, & moto corpore fractum
- 2.226
Sisteret amplexu, nulliq; obnoxia culpae
- 2.227
Et dominii votis & pura mente colendo,
- 2.228
Eliceret quidquid posset satis esse duobus.
- 2.229
Sic multa extorres comitatur gratia: )
- 2.230
Auxit multiplicans per nomina mille nepotum
- 2.231
Progeniem Deus : ;
- 2.232
Esse dedit populis, quos cingere moenibus vrbes
- 2.233
Erudijt, praelonga videns in tempora natos.
- 2.234
Interea maesto rursum grauis Eua marito
- 2.235
Pensarat primu sancto ia pignore :
- 2.236
Reddideratq; iterum nata iam prole parenti
- 2.237
Multiplices animi curas, d; mixta labore
- 2.238
Gaudia: Seth puero nomen fecere, vice Abel
- 2.239
Qui dedit illis Deus: vnde secuta est 5)
- 2.240
Posteritas, cuius de semine prodi;Y Enos,
- 2.241
Qui primus tacita lectus virtute sacerdos,
- 2.242
Posse ciere pijs precibs votoq; potentem
- 2.243
Sperauit, meruitq; Deum, populumq; secutum
- 2.244
Imbuit aeterni cultu seruare parentis. 6)
- 2.245
Cuius de serie pollens virtutibus Enoch
- 2.246
Descendens, meritis etiam non impar auitis.
← Previous · Next → — showing 801–900 of 1,854
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292b.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.