Carmen De Iona et Ninive
- 1
Post Sodomum et c Gomorum uiuentia funera in aeuum
- 2
et cinerum senio signata incendia poenae.
- 3
et frustra solis oculis nascentia poma.
- 4
et pariter facti mortem maris et salis illic:
- 5
si quis homo est poenam mutato corpore seruans:
- 6
paene alios ignis superi decusserat imbres
- 7
urbs. erat. (ut) iusti transgressio. Niniue dicta.
- 8
nam quis subuersae mentis metus ? omnia uulgo
- 9
poenarum documenta uacant. ubi possidet error.
- 10
at bonus et nostri patiens et plectere serus
- 11
omnipotens dominus nullam iaculabitur iram.
- 12
ni prius admoneat durataque pectora pulset,
- 13
praesagos agitans augusta mente prophetas.
- 14
namque Niniuitum meritis mandarat Ionam
- 15
praefari exitium dominus: sed conscius ille
- 16
parcere subiectis et. dicta cedere poena
- 17
shpplicibus facilisque bonis cessabat obire.
- 18
ne uanum caneret cessura pace minarum.
- 19
mox fuga consilium: si qua est tamen ista facultas
- 20
euitare deum dominique euadere dextram.
- 21
qua subter totus trepidans conpescitur orbis.
- 22
an ratio est. quod agit sancto de corde prophetes V
- 23
Litoris in labio. portu celeberrima fido.
- 24
urbs oras Cilicum contra libatur Ioppe.
- 25
inde igitur Tarsos properus rate scandit Ionas :
- 26
eiusdem fert acta deus; nec denique mirum,
- 27
si dominum in terris fugiens inuenit in undis.
- 28
paruula nam subito maculauerat aera nubes.
- 29
uellere sulpureo de semine conscia uenti.
- 30
paulatimque globus pariter cum sole cohaesit
- 31
deceptumque diem caliginis agmine clusit.
- 32
fit speculum caeli pelagus: niger ambitus undas,
- 33
inficit. in tenebras ruit aether et mare surgit.
- 34
nequiquam medios fluctus dum nubila tangunt.
- 35
gloria uentorum quos omnis turbine miscet.
- 36
diuersus furor in profugum frendebat Ionam;
- 37
una ratis certamen erat caeloque fretoque.
- 38
tunditur hinc illinc. tremit omnis silua sub ictu
- 39
fluctifrago. subter concussa est spina carinae,
- 40
palpitat antemna. stridens labor horret ab alto.
- 41
ipsa etiam infringi dubitans inflectitur arbor.
- 42
nauticus interea gemitus uoxque omnia temptat
- 43
pro rate proque anima: spiras mandare morantes.
- 44
oblaqueare mitram. clauorum stringere nisus
- 45
atque reluctantes impellere pectore giros.
- 46
pars maris interni putidum graue odore uicissim
- 47
egerit. at rapiunt (pars) merces atque onus omne
- 48
praecipitant certantque pericula uincere damnis.
- 49
sunt miserae uoces ad singula fragmina ponti.
- 50
expanduntque manus nullorum ad numina diuum.
- 51
quos maris et caeli uis non timet: haut minus illos
- 52
puppibus abstrusos irato turbine mergunt.
- 53
Nescius haec reus ipse cauo sub fornice puppis
- 54
stertens inflata resonabat nare soporem.
- 55
iam tunc in somno domini formando figuram.
- 56
hunc simul undisequae cogit qui munia prorae.
- 57
pace soporatum placidaque quiete superbum
- 58
increpat inpulsans: .. Quid. ait, discrimine in isto
- 59
somnia more capis tantoque in turbine ponti
- 60
solus habes? en unda operit, spes unica diuum est.
- 61
tu quoque, quisque tibi deus est, dic uota precesque
- 62
[indigetans patrium supplex inflectito numen.] "
- 63
sic tum quis culpae propior, quis causa procellae.
- 64
discere sorte placet. nec sors mentitur Ionam.
- 65
tunc rogitant: "Quis et unde hominum, quis denique rerum,
- 66
quo populo, qua sede cluens?" famulum ille fatetur
- 67
praetimidum fidumque dei, qui sustulit alte
- 68
caelum, qui terram posuit quique aequora fudit;
- 69
ipsius [et sese profugum causasque reuelat.
- 70
deriguere metu: "Quid nos igitur tibi culpae?
- 71
quid fore nunc, quonam placabimus aequora pacto ?"
- 72
namque magis multoque magis freta saeua tumebant.
- 73
[tunc domini uates ingestu spiritus infit:]
- 74
En ego tempestas, ego tota insania mundi;
- 75
in me, inquit, uobis aether ruit et mare surgit;
- 76
in me terra procul, mors proxima, nulla dei spes.
- 77
quin date praecipitem, causam nauem que leuantes:
- 78
unum onus hoc magnum pelago iactate uolentem."
- 79
Ast illi frustra nituntur uertere cursum
- 80
in reditum; nec clauus enim torquere sinebat,
- 81
dura nec antemnae mutari libra uolebat.
- 82
postremo ad dominum: „Ne nos in mortis hiatum
- 83
unam animam propter dederis, nec sanguine iusti
- 84
respersisse uelis, si sic tua dextera ducit."
- 85
Iamque illic imo exoriens de gurgite cetus,
- 86
squamosum et conchis euoluens corporis agmen,
- 87
urguebat proprios concusso marmore fluctus,
- 88
praedam sponte petens, quam celsae puppis ab arce
- 89
prouoluentem auide limosis faucibus hausit,
- 90
uiuentemque dapem longam percepit in aluum,
- 91
cumque uiro caeli rabiem pelagique uorauit.
- 92
sternitur aequoris unda, resoluitur aetheris umbra;
- 93
hinc fluctus, illinc flatus redduntur amici.
- 94
securamque uiam placida signante carina
- 95
spumea caeruleo candent uestigia sulco.
- 96
nautae tunc dominum laeti uenerantur eique
- 97
sacrificant grates: fertur ratis et uates aluo:
- 98
[nauigat et uates alio susceptus Ionas]
- 99
nauigium fluctus secat, et sub fluctibus imis
- 100
Iona defertur anima spirante ferina.
Next → — showing 1–100 of 105
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0276.stoa006.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.