Apologeticum
- 40.7.1
Nondum Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat nec illic Christianae sectae origo consederat, cum regiones adfines eius Sodoma et Gomorra igneus imber exussit. Olet adhuc incendio terra, et si qua illic arborum poma, conantur oculis tenus, ceterum contacta cinerescunt.
- 40.8.1
Sed nec Tuscia iam tunc atque Campania de Christianis querebantur, cum Vulsinios de caelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis. Nemo adhuc Romae deum verum adorabat cum Hannibal apud Cannas per Romanos anulos caedes suas modio metiebatur.
- 40.9.1
Omnes dei vestri ab omnibus colebantur, cum ipsum Capitolium Senones occupaverant. Et bene quod, si quid adversi urbibus accidit, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut iam hoc revincam non ab eis evenire, quia et ipsis evenit.
- 40.10.1
Semper humana gens male de deo meruit. Primo quidem ut inofficiosa eius, quem cum intellegeret ex parte, non requisivit, sed et alios insuper sibi commentata quos coleret; dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum et nocentiae iudicem et exactorem omnibus vitiis et criminibus inolevit.
- 40.11.1
Ceterum si requisisset, sequebatur, ut cognosceret requisitum et recognitum observaret et observatum propitium magis experiretur quam iratum. Eundem igitur nunc quoque scire debet iratum quem et retro semper, priusquam Christiani nominarentur.
- 40.12.1
Cuius bonis utebatur ante editis quam sibi deos fingeret, cur non ab eo etiam mala intellegat evenire cuius bona esse non sensit? Illius rea est cuius et ingrata.
- 40.13.1
Et tamen si pristinas clades comparemus, leviora nunc accidunt, ex quo Christianos a deo orbis accepit. Ex eo enim et innocentia saeculi iniquitates temperavit et deprecatores dei esse coeperunt.
- 40.14.1
Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem cotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponiis et lupanaribus operantibus, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et caelo:
- 40.15.1
nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.
- 41.1.1
Vos igitur inportuni rebus humanis, vos rei publicorum incommodorum inlices semper, apud quos deus spernitur, statuae adorantur. Etenim credibilius haberi debet eum irasci qui neglegatur quam qui coluntur, aut nae illi iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum.
- 41.2.1
Hoc, inquitis, et in deum vestrum repercutere est, si quod et ipse patiatur, propter profanos etiam suos cultores laedi. Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis.
- 41.3.1
Qui enim semel aeternum iudicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est condicio iudicii, ante saeculi finem. Aequalis est interim super omne hominum genus et indulgens et increpans. Communia voluit esse et commoda profanis et incommoda suis, ut pari consortio omnes et lenitatem eius et severitatem experiremur.
- 41.4.1
Quia haec ita didicimus apud ipsum, diligimus lenitatem, metuimus severitatem, vos contra utramque despicitis: et sequitur ut omnes saeculi plagae nobis, si forte, in admonitionem, vobis in castigationem a deo obveniant.
- 41.5.1
Atquin nos nullo modo laedimur; inprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo nisi de eo quam celeriter excedere, dehinc, quia si quid adversi infligitur, vestris meritis deputatur. Sed etsi aliqua nos quoque praestringunt ut vobis cohaerentes, laetamur magis recognitione divinarum praedicationem, confirmantium scilicet fiduciam et fidem spei nostrae.
- 41.6.1
Sin vero ab eis quos colitis omnia vobis mala eveniunt nostri causa, quid colere perseverans tam ingratos, tam iniustos, qui magis vos in dolore Christianorum iuvare et adserere debuerant?
- 42.1.1
Sed alio quoque iniuriarum titulo postulantur, et infructuosi in negotiis dicimur. Quo pacto homines vobiscum degentes, eiusdem victus, habitus, instructus, eiusdem ad vitam necessitatis? Neque enim Brachmanae aut Indorum gymnosophistae sumus, silvicolae et exules vitae.
- 42.2.1
Meminimus gratiam debere nos deo, domino, creatori: nullum fructum operum eius repudiamus: plane temperamus, ne ultra modum aut perperam utamur. Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo.
- 42.3.1
Navigamus et nos vobiscum et militamus et rusticamur et mercamur; proinde miscemus artes, operas nostras publicamus usui vestro. Quomodo infructuosi videmur negotiis vestris, cum quibus et de quibus vivimus, non scio.
- 42.4.1
Sed si caerimonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non lavor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam, attamen lavor honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet; rigere et pallere post lavacrum mortuus possum.
- 42.5.1
Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam coenantibus mos est, attamen ubiubi de copiis tuis coeno.
- 42.6.1
Non emo capiti coronam. Quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar? Puto gratius esse liberis et solutis et undique vagis. Sed etsi in coronam coactis, nos coronam naribus novimus; viderint qui per capillum odorantur.
- 42.7.1
Spectaculis non convenimus; quae tamen apud illos coetus venditantur si desideravero, liberius de propriis locis sumam. Thura plane non emimus. Si Arabiae queruntur, sciant Sabaei pluris et carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis.
- 42.8.1
Certe, inquitis, templorum vectigalia cotidie decoquunt: stipes quotusquisque iam iactat? Non enim sufficimus et hominibus et deis vestris mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus inpertiendum. Denique porrigat manum Iupiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim quam vestra religio templatim.
- 42.9.1
Sed cetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependentibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur quantum vectigalibus pereat fraude et mendacio vestrarum professionum, facile ratio haberi possit, unius speciei querela conpensata pro commodo ceterarum rationum.
- 43.1.1
Plane confitebor, quinam, si forte, vere de sterilitate Christianorum conqueri possint. Primi erunt lenones, perductores, aquarioli, tum sicarii, venenarii, magi, item aruspices, arioli, mathematici.
- 43.2.1
His infructuosos esse magnus est fructus. Et tamen quodcunque dispendium est rei vestrae per hanc sectam, cum aliquo praesidio conpensari potest. Quanti habetis, non dico iam qui de vobis daemonia excutiant, non dico iam qui pro vobis quoque vero deo preces sternant, quia forte non creditis, sed a quibus nihil timere possitis?
- 44.1.1
At enim illud detrimentum reipublicae tam grande quam verum nemo circumspicit, illam iniuriam civitatis nullus expendit, cum tot iusti impendimur, cum tot innocentes erogamur.
- 44.2.1
Vestros enim iam contestamur actus, qui cotidie iudicandis custodiis praesidetis, qui sententiis elogia dispungitis. Tot a vobis nocentes variis criminum elogiis recensentur: quis illic sicarius, quis manticularius, quis sacrilegus aut corruptor aut lavantium praedo, quis ex illis etiam Christianus adscribitur? aut cum Christiani suo titulo offeruntur, quis ex illis etiam talis quales tot nocentes?
- 44.3.1
De vestris semper aestuat carcer, de vestris semper metalla suspirant, de vestris semper bestiae saginantur, de vestris semper munerarii noxiorum greges pascunt. Nemo illic Christianus nisi plane tantum Christianus, aut si et aliud, iam non Christianus.
- 45.1.1
Nos ergo soli innocentes. Quid mirum, si necesse est? Enimvero necesse est. Innocentiam a deo edocti et perfecte eam novimus, ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam.
- 45.2.1
Vobis autem humana aestimatio innocentiam tradidit, humana item dominatio imperavit; inde nec plenae nec adeo timcndae estis disciplinae ad innocentiae veritatem. Tanta est prudentia hominis ad demonstrandum bonum quanta auctoritas ad exigendum; tam illa falli facilis quam ista contemni.
- 45.3.1
Atque adeo quid plenius, dicere: Non occides, an docere: Ne irascaris quidem? Quid perfectius, prohibere adulterium, an etiam ab oculorum solitaria concupiscentia arcere? Quid eruditius, de maleficio, an et de maliloquio interdicere? Quid instructius, iniuriam non permittere, an nec vicem iniuriae sinere?
- 45.4.1
Dum tamen sciatis ipsas leges quoque vestras quae videntur ad innocentiam pergere de divina lege, ut antiquiore forma, mutuatas. Diximus iam de Moysi aetate.
- 45.5.1
Sed quanta auctoritas legum humanarum, cum illas et evadere homini contingat et plerumque in admissis delitiscenti, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate deliquenti?
- 45.6.1
Recogitate ea etiam pro brevitate supplicii cuiuslibet, non tamen ultra mortem remansuri. Sic et Epicurus omnem cruciatum doloremque depretiat, modicum quidem contemptibilem pronuntiando, magnum vero non diuturnum.
- 45.7.1
Enimvero nos qui sub deo omnium speculatore dispungimur, quique aeternam ab eo poenam providemus merito, soli innocentiae occurrimus, et pro scientiae plenitudine et pro latebrarum difficultate et pro magnitudine cruciatus non diuturni, verum sempiterni, eum timentes quem timere debebit et ipse qui timentes iudicat, deum, non proconsulem timentes.
- 46.1.1
Constitimus, ut opinor, adversus omnium criminum intentationem, quae Christianorum sanguinem flagitat. Ostendimus totum statum nostrum, et quibus modis probare possimus ita esse sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum. Qui nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma qua probationem constituimus, de veritate?
- 46.2.1
Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus. Eadem, inquit, et philosophi monent atque profitentur, innocentiam, iustitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam.
- 46.3.1
Cur ergo quibus comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae? vel cur et illi, ut pares nostri, non urgentur ad officia quae nos non obeuntes periclitamur?
- 46.4.1
Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit? Quinimmo et deos vestros palam destruunt et superstitiones vestras commentariis quoque accusant laudantibus vobis. Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias pronuntiantur.
- 46.5.1
Sed merito. Philosophi enim non Christiani cognominantur. Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat. Quidni? cum secundum deos philosophi daemonas deputent. Socratis vox est: Si daemonium permittat. Idem et cum aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat, credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit.
- 46.6.1
O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei viro qui negabat deos esse. In quantum odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et adfectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis.
- 46.7.1
Quam inlusores et corruptores inimice philosophi adfectant veritatem et adfectando corrumpunt, ut qui gloriam captant, Christiani et necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.
- 46.8.1
Adeo neque de scientia neque de disciplina, ut putatis, aequamur. Quid enim Thales ille princeps physicorum sciscitanti Croeso de divinitate certum renuntiavit, commeatus deliberandi saepe frustratus?
- 46.9.1
Deum quilibet opifex Christianus et invenit et ostendit et exinde totum quod in deum quaeritur re quoque adsignat; licet Plato adfirmet factitatorem universitatis neque inveniri facilem et inventum enarrari in omnes difficilem.
- 46.10.1
Ceterum si de pudicitia provocemus, lego partem sententiae Atticae, in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum. Sexum nec femineum mutat Christianus. Novi et Phrynen meretricem Diogenis supra recumbentis ardori subantem, audio et quendam Speusippum de Platonis schola in adulterio perisse.
- 46.11.1
Christianus uxori suae soli masculus nascitur. Democritus excaecando semetipsum, quod mulieres sine concupiscentia aspicere non posset et doleret si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur.
- 46.12.1
At Christianus salvis oculis feminas non videt; animo adversus libidinem caecus est.
- 46.13.1
Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculeat: Christianus nec in pauperem superbit. Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios, Zenon apud Prienenses tyrannidem adfectant: Christianus vero nec aedilitatem.
- 46.14.1
Si de aequanimitate congrediar, Lycurgus apocarteresin optavit, quod leges eius Lacones emendassent; Christianus etiam damnatus gratias agit. Si de fide conparem, Anaxagoras depositum hospitibus denegavit: Christianus et extra fidelis vocatur.
- 46.15.1
Si de simplicitate consistam, Aristotcles familiarem suum Hermian turpiter loco excedere fecit: Christianus nec inimicum suum laedit. Idem Aristoteles tam turpiter Alexandro regendo potius adolatur, quam Plato Dionysio ventris gratia venditatur.
- 46.16.1
Aristippus in purpura sub magna gravitatis superficie nepotatur, et Hippias dum civitati insidias disponit, occiditur. Hoc pro suis omni atrocitate dissipatis nemo unquam temptavit Christianus.
- 46.17.1
Sed dicet aliquis etiam de nostris excedere quosdam a regula disciplinae. Desinunt tamen Christiani haberi penes nos, philosophi vero illi cum talibus factis in nomine et honore sapientiae perseverant.
- 46.18.1
Adeo quid simile philosophus et Christianus? Graeciae discipulus et caeli? famae negotiator et vitae? verborum et factorum operator, et rerum aedificator et destructor? amicus et inimicus erroris? veritatis interpolator et intcgrator et expressor, et furator eius et custos?
- 47.1.1
Antiquior omnibus veritas, nisi fallor, et hoc mihi proficit antiquitas praestructa divinae litteraturae, quo facile credatur thesaurum eam fuisse posteriori cuique sapientiae. Et si non onus iam voluminis temperarem, excurrerem in hanc quoque probationem.
- 47.2.1
Quis poetarum, quis sophistarum, qui non omnino de prophetarum fonte potaverit? Inde igitur philosophi sitim ingenii sui ligaverunt, ut quae de nostris habent, ea nos conparent illis. Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico, et a Spartiatis et Argivis,
- 47.3.1
dum ad nostra conantur, et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis [scripturis] offenderunt digestis, ex proprio instituto curiositatis ad propria opera verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur.
- 47.4.1
Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata mutabat, per quod in incertum miscuerunt etiam quod invenerant certum.
- 47.5.1
Inventum enim solummodo deum non ut invenerant disputaverunt, ut et de qualitate et de natura eius et de sede disceptent.
- 47.6.1
Alii incorporalem adseverant, alii corporalem, ut tam Platonici quam Stoici; alii ex atomis, alii ex numeris, qua Epicurus et Pythagoras, alius ex igni, qua Heraclito visum est: et Platonici quidem curantem rerum, contra Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem humanis rebus;
- 47.7.1
positum vero extra mundum Stoici, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc;intra mundum Platonici, qui gubernatoris exemplo intra id maneat quod regat.
- 47.8.1
Sic et de ipso mundo natus innatusve sit, decessurus mansurusve sit, variant. Sic et de animae statu, quam alii divinam et aeternam, alii dissolubilcm contendunt, ut quis sensit, ita et intulit aut reformavit.
- 47.9.1
Nec mirum, si vetus instrumentum ingenia philosophorum interverterunt. Ex horum semine etiam nostram hanc novitiolam paraturam viri quidam suis opinionibus ad philosophicas sententias adulteraverunt et de una via obliquos multos et inexplicabiles tramites sciderunt. Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur et ex varietate defensionum iudicet veritatem.
- 47.10.1
Expedite autem praescribimus adulteris nostris illam esse regulam veritatis quae veniat a Christo transmissa per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi isti commmentatores probabuntur.
- 47.11.1
Omnia adversus veritatem de ipsa veritate constructa sunt, operantibus aemulationem istam spiritibus erroris. Ab his adulteria huiusmodi salutaris disciplinae subornata, ab his quaedam etiam fabulae inmissae quae de similitudine fidem infirmarent veritatis vel eam sibi potius evincerent, ut quis ideo non putet Christianis credendum quia nec poetis nec philosophis, vel ideo magis poetis et philosophis existimet credendum quia non Christianis.
- 47.12.1
Itaque ridemur praedicantes deum iudicaturum. Sic enim et poetae et philosophi tribunal apud inferos ponunt. Et gehennam si comminemur, quae est ignis arcani subterraneam ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur. Sic enim et Pyriphlegethon apud mortuos amnis est.
- 47.13.1
Et si paradisum nominemus, locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt. Unde haec, oro vos, philosophis aut poetis tam consimilia? Nonnisi de nostris sacramentis.
- 47.14.1
Si de nostris sacramentis, ut de prioribus, ergo fideliora sunt nostra magisque credenda quorum imagines quoque fidem inveniunt. Si de suis sensibus, iam ergo sacramenta nostra imagines posteriorum habebuntur, quod rerum forma non sustinet. Nunquam enim corpus umbra aut veritatem imago praecedit.
- 48.1.1
Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute distorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi propterea? Persuasum quis habeat, ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet? At enim Christianus si de homine hominem ipsumque de Gaio Gaium reducem repromittat, lapidibus magis, nec saltim coetibus a populo exigetur.
- 48.2.1
Si quaecunque ratio praeest animarum humanarum reciprocandarum in corpora, cur non in eandem substantiam redeant, cum hoc sit restitui, id esse quod fuerat? Iam non ipsae sunt quae fuerant, quia non potuerunt esse quod non erant, nisi desinant esse quod fuerant.
- 48.3.1
Multis etiam locis ex otio opus erit, si velimus ad hanc partem lascivire, quis in quam bestiam reformari videretur. Sed de nostra magis defensione, qui proponimus multo utique dignius credi hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eandem restauraretur conditionem, etsi non effigiem.
- 48.4.1
Certe quia ratio restitutionis destinatio iudicii est, necessario idem ipse qui fuerat exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti iudicium a deo referat. Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine materia stabili, id est carne, et quod omnino de iudicio dei pati debent animae, non sine carne meruerunt intra quam omnia egerunt.
- 48.5.1
Sed quomodo, inquis, dissoluta materia exhiberi potest? Considera temetipsum, o homo, et fidem rei invenies. Recogita quid fueris antequam esses. Utique nihil. Meminisses enim, si quid fuisses. Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis rursus esse de nihilo eiusdem ipsius auctoris voluntate qui te voluit esse de nihilo?
- 48.6.1
Quid novi tibi eveniet? Qui non eras, factus es; cum iterum non eris, fies. Redde si potes rationem qua factus es, et tunc require qua fies. Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es quod nunquam fuisti aliquando.
- 48.7.1
Dubitabitur, credo, de dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo quod non fuerat non minus quam de morte vacationis et inanitatis inposuit, animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum et ipsum humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis.
- 48.8.1
Lux cotidie interfecta resplendet et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta vivescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt, fruetus consummantur et redeunt, certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur.
- 48.9.1
Tu homo, tantum nomen, si intellegas te vel de titulo Pythiae discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas? Ubicumque resolutus fueris, quaecunque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te. Eius est nihilum ipsum cuius et totum.
- 48.10.1
Ergo, inquitis, semper moriendum erit et semper resurgendum? Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At nunc non aliter destinavit quam praedicavit.
- 48.11.1
Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte: eadem aevum quoque ita destinata et distincta condicione conseruit, ut prima haec pars, ab exordio rerum quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.
- 48.12.1
Cum ergo finis et limes, medius qui interhiat, adfuerit, ut etiam ipsius mundi species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa est, tunc restituetur omne humanum genus ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exinde pendendum in immensam aeternitatis perpetuitatem.
- 48.13.1
Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus idem qui nunc, nec alii post, dei quidem cultores apud deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis: profani vero, et qui non integre ad deum, in poena aeque iugis ignis, habentes ex ipsa natura eius divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis.
- 48.14.1
Noverunt et philosophi diversitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est qui usui humano, alius qui iudicio dei apparet, sive de caelo fulmina stringens, sive de terra per vertices montium eructans; non enim absumit quod exurit, sed dum erogat, reparat.
- 48.15.1
Adeo manent montes semper ardentes, et qui de caelo tangitur, salvus est, ut nullo iam igni decinerescat. Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum iugis iudicii poenam nutrientis. Montes uruntur et durant. Quid nocentes et dei hostes?
- 49.1.1
Hae sunt quae in nobis solis praesumptiones vocantur, in philosophis et poetis summae scientiae et insignia ingenia. Illi prudentes, nos inepti; illi honorandi, nos inridendi, immo eo amplius et puniendi.
- 49.2.1
Falsa nunc sint quae tuentur et merito praesumptio, attamen necessaria; inepta, attamen utilia; siquidem meliores fieri coguntur qui eis credunt, metu aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii. Itaque non expedit falsa dici nec inepta haberi quae expedit vera praesumi. Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt.
- 49.3.1
In vobis itaque praesumptio est haec ipsa quae damnat utilia. Proinde nec inepta esse possunt; certe etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia. Nam et multis aliis similia quibus nullas poenas inrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et inpunitis, ut innoxiis.
- 49.4.1
Sed in eiusmodi enim, si utique, inrisui iudicandum est, non gladiis et ignibus et crucibus et bestiis, de qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat et insultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur.
- 49.5.1
Quasi non totum quod in nos potestis nostrum sit arbitrium. Certe, si velim, Christianus sum. Tunc ergo me damnabis, si damnari velim; cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, iam meae voluntatis est quod potes, non tuae potestatis. Proinde et vulgus vane de nostra vexatione gaudet.
- 49.6.1
Proinde enim nostrum est gaudium, quod sibi vindicat, qui malumus damnari quam a deo excidere: contra illi, qui nos oderunt, dolere, non gaudere debebant, consecutis nobis quod elegimus.
- 50.1.1
Ergo, inquitis, cur querimini quod vos insequamur, si pati vultis, cum diligere debeatis per quos patimini quod vultis? Plane volumus pati, verum eo more, quo et bellum miles. Nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse.
- 50.2.1
Tamen et proeliatur omnibus viribus, et vincens in proelio gaudet qui de proelio querebatur, quia et gloriam consequitur et praedam. Proelium est nobis quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus, victoria est autem pro quo certaveris obtinere. Ea victoria habet et gloriam placendi deo et praedam vivendi in aeternum.
- 50.3.1
Sed obducimur. Certe cum obtinuimus. Ergo vicimus, cum occidimur, denique evadimus, cum obducimur. Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus.
- 50.4.1
Merito itaque victis non placemus; propterea enim desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio et perditio penes vos in causa gloriae et famae vexillum virtutis extollunt.
- 50.5.1
Mucius dexteram suam libens in ara reliquit: o sublimitas animi! Empedocles totum sese Catanensium Aetnaeis incendiis donavit: o vigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo se secundum matrimonium dedit: o praeconium castitatis!
- 50.6.1
Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: o virum fortem et in captivitate victorem! Anaxarchus, cum in exitum tisanae pilo contunderetur: Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem, Anaxarchum enim non fundis: o philosophi magnanimitatem, qui de tali exitu suo etiam iocabatur!
- 50.7.1
Omitto eos qui cum gladio proprio vel alio genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis.
- 50.8.1
Attica meretrix carnifice iam fatigato postremo linguam suam comesam in faciem tyranni saevientis exspuit, ut exspueret et vocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset.
- 50.9.1
Zeno Eleates consultus a Dionysio, quidnam philosophia praestaret, cum respondisset contemptum mortis, inpassibilis flagellis tyranni obiectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum honorem tolerantiae domui conferunt quantum sanguinis fuderint.
- 50.10.1
O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nee persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est quantum pro deo non licet!
- 50.11.1
Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem. Quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui veram a deo sperat, si pro deo patiatur, insanus est.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 505
Perseus Latin. CTS URN stoa0275.stoa009.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.