Adversus Marcionem
- 4.9.4
Secundum haec cetera quoque occurrunt. quantum enim ad gloriae humanae auersionem pertinebat, uetuit eum diuulgare, quantum autem ad tutelam legis, iussit ordinem impleri: uade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses. argumenta enim figurata utpote prophetae legis adhuc in suis imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem uerbo mox dei emaculatum offerre debere munus deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam per Christum Iesum, catholicum patris sacerdotem. itaque adiecit: ut sit uobis in testimonium, sine dubio quo testabatur se legem non dissoluere, sed adimplere, quo testabatur se ipsum esse, qui morbos et ualitudines eorum suscepturus adnuntiabatur. hanc tam congruentem et debitam interpretationem testimonii adulator Christi sui Marcion sub obtentu mansuetudinis et lenitatis quaerit excludere. nam (ut bonus\', inquit, (praeterea (ut) sciens omnem, qui lepra esset liberatus, sollemnia legis executurum, ideo ita praecepit\'. in uanum ergo descendit quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus legis. atquin, quasi sciens formam eorum, magis ab ea auertendos praeuenire debuerat, si in hoc uenerat. quid tum? perseuerauitne in bonitate, id est permissione legis. an non? si enim bonus perseuerauit, nusquam destructor erit legis nec dei alterius habebitur, cessante legis destructione, per quam alterius dei uindicatur. si non perseuerauit bonus, destruendo postea legem, falsum ergo testimonium [postea collocauit apud illos in curatione leprosi; deseruit enim bonitatem, dum destruit legem. malus iam, quando legis euersor, si bonus, cum legis indultor. sed et eo, quod indulsit legi obsequium, bonam legem confirmauit. nemo enim malo obsequi patitur. ergo et sic malus, si obsequium legi malae indulsit, et sic deterior, si bonae legis destructor aduenit. proinde si ut sciens omnem, qui lepra liberatus esset, ita facturum, ideo praecepit munus offerre, potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum. cur enim non tacuit. ut homo solo suo arbitrio legi oboediret? tunc enim aliquatenus posset uideri patientiae suae praestitisse. sed adicit etiam auctoritatem suam exaggeratam testimonii pondere. cuius iam testimonii, nisi legis adsertae? certe nihil interest. quomodo firmauerit legem, siue qua bonus siue qua superuacuus, siue qua patiens siue qua inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. ecce praecepit legem impleri. quocumque modo praecepit, eodem potuit etiam illam praemisisse sententiam: non ueni legem dissoluere, sed adimplere. quid ergo tibi fuit de euangelio erasisse quod saluum est? confessus es enim prae bonitate fecisse illum quod negas dixisse. constat ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius uocem domini de euangelio eradicasse quam nostros iniecisse.
- 4.10.1
Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante populo. uidebit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem domini et gloriam dei. quam sublimitatem et quam gloriam? conualescite, manus dimissae et genua dissoluta — hoc erit paralysis —; conualescite. ne timete, non otiose iterans (conualescite') nec uane subiungens \'ne timete\', quoniam cum redintegratione membrorum uirium quoque repraesentationem pollicebatur: exurge et tolle grabattum tuum, simul et animi uigorem ad non timendos qui dicturi erant: quis dimittet peccata nisi solus deus? habes itaque iam et specialis medicinae dispunctam prophetiam et eorum, quae medicinam sunt secuta. pariter et dimissorem delictorum Christum recognosce apud eundem prophetam: quoniam, inquit in plurimis dimittet delicta eorum, et delicta nostra ipse auferet. nam et in primore ex ipsius domini persona: etsi fuerint delicta uestra tamquam roseum, uelut niuem exalbabo, etsi tamquam coccinum, uelut lanam exalbabo, in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in coccino domini, ut clariorem. etiam Micheas de uenia delictorum: quis deus, quomodo tu? eximens iniquitates et praeteriens iniustitias residuis hereditatis tuae; et non tenuit in testimonium iram suam, quia t uoluit et misericordiae; auertet et miserebitur nostri; demerget delicta nostra et demerget in profundum maris peccata nostra. sed et si nihil tale in Christum fuisset praedicatum, haberem huius benignitatis exempla in creatore, promittentia mihi et in filio patris adfectus. uideo Niniuitas scelerum ueniam consecutos a creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, qui a primordio egit in patris nomine. lego et Nathan prophetam agnoscenti Dauid delictum suum in Uriam dixisse: et dominus circumduxit delictum tuum et non morieris; proinde et Achab regem, maritum Iezabel, reum idolatriae et sanguinis Nabuthae, ueniam meruisse paenitentiae nomine, (et) Ionathan, filium Saulis, resignati ieiunii culpam deprecatione delesse. quid de ipso populo retexam, totiens delictorum indulgentia restituto? ab eo scilicet deo, qui mauult misericordiam quam sacrificium et peccatoris paenitentiam quam mortem. prius est igitur, neges creatorem indulsisse aliquando delicta, consequens est, ut ostendas nec in Christum suum tale quid eum praedicasse: et ita probabis nouam istam Christi, noui scilicet, benignitatem, si probaueris nec parem creatori nec praedicatam a creatore. sed et peccata dimittere an eius possit esse, qui negetur tenere, et an eius sit absoluere, cuius non sit etiam damnare, et an congruat eum ignoscere, in quem nihil sit admissum, alibi iam congressi malumus admonere quam retractare.
- 4.10.2
De filio hominis duplex est nostra praescriptio: neque mentiri posse Christum, ut se filium hominis pronuntiaret, si non uere erat, neque filium hominis constitui qui non sit natus ex homine, uel patre uel matre. atque ita discutiendum, cuius hominis filius accipi debeat, patris an matris. si ex deo patre est, utique non ex homine; si non est ex homine (patre), superest, ut ex homine sit matre; si ex homine (matre,) iam apparet. quia ex uirgine. cui enim homo pater non datur nec uir matri eius deputabitur. porro, cui uir non deputabitur uirgo est. ceterum duo iam patres habebuntur, deus et homo, si non uirgo sit mater. habebit enim uirum, ut uirgo non sit, et habendo uirum duos patres faciet, deum et hominem, ei qui et dei et hominis esset filius. talem, si forte. Castori aut Herculi natiuitatem fabulae tradunt. si haec ita distinguntur, id est si ei matre filius est hominis, quia ex patre non est, ex matre autem uirgine, quia non ex patre homine, hic erit Christus Esaiae, quem concepturam uirginem praedicat. qua igitur ratione admittas filium hominis, Marcion, circumspicere non possum. si patris hominis, negas dei filium; si et dei, Herculem de fabula facis Christum; si matris tantum hominis, meum concedis; si neque (martris neque) patris hominis, ergo nullius hominis est filius, et necesse est, mendacium admiserit qui se quod non erat dixit. unum potest angustiis tuis subuenire: si audeas aut deum tuum, patrem Christi, hominem quoque cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus, aut uirginem hominem negare. quod nec Valentinus quidem fecit. quid nunc, si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danihelem? nonne sufficiet ad probationem prophetici Christi ? cum enim id se appellat, quod in Christum praedicabatur creatoris, sine dubio ipsum se praestat intellegi, in quem praedicabatur. nominum communio simplex, si forte, uideri potest, — et tamen nec Christum nec Iesum (eum) uocari debuisse defendimus diuersitatis condicionem tenentes — appellatio autem, quod est filius hominis, in quantum ex accidenti obuenit, in tantum difficile est, ut et ipsa concurrat super nominis communionem, — ex accidenti enim proprio est — maxime cum causa non conuenit, [eadem] per quam deueniat in communionem. atque adeo. [si et Christus Marcionis natus ex homine diceretur, tunc et ipse caperet appellationis communionem. et essent duo filii hominis, sicut et duo Christi et duo Iesus. ergo] cum appellatio propria est eius, in quo habet causam, si et alii uindicetur, in quo est communio nominis, [non etiam appellationis] suspecta iam fit communio nominis quoque in eo, cui uindicatur sine causa communio appellationis, et sequitur, ut unus [idemque] credatur qui et nominis et appellationis capacior inuenitur, dum alter excluditur, qui non habet appellationis communionem, carens causa. nec alius erit capacior utriusque quam qui prior et nomen sortitus est Christi et appellationem filii hominis. Iesus scilicet creatoris. hic erit uisus Babylonio regi in fornace, cum martyribus suis quartus. tamquam .\'-\'....... filius hominis, idem ipsi Daniheli reuelatus directo filius hominis, ueniens cum caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat.
- 4.10.3
Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica circa filium hominis. sed plus mihi scriptura confert, ipsius scilicet domini interpretatione. nam cum Iudaei, solummodo hominem eius intuentes necdum et deum certi, qua dei quoque filium, merito retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed deum solum, cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit, habere eum potestatem dimittendi delicta. quando et filium hominis nominans hominem nominaret, nisi quia ideo ipsa uoluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danihelis repercutere, ut ostenderet esse et hominem, qui delicta dimitteret? illum scilicet solum filium hominis apud Danihelis prophetiam, consecutum iudicandi potestatem ac per eam utique et dimittendi delicta, — qui enim iudicat et absoluit — ut scandalo isto discusso per scripturae recordationem facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis ex ipsa peccatorum remissione. denique nusquam adhuc professus est se filium hominis quam in isto loco primum, in quo primum peccata dimisit, id est in quo primum iudicauit, dum absoluit. ad haec quodcumque diuersa pars fuerit argumentata quale sit, dispice. nam in illam necesse est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat, ne mendacem eum faciat, et ex homine neget natum, ne filium uirginis concedat. quodsi et auctoritas diuina et rerum natura et communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio est et hic interpellandi quam breuissime de substantia corporis aduersus phantasmata Marcionis. si natus ex homine est, ut filius hominis, corpus ex corpore est. plane facilius inuenias hominem natum cor non habere uel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam corpus, ut Christum Marcionis. atque adeo inspice cor Pontici aut cerebrum.
- 4.11.1
Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit, quasi ab aduersario legis adlectum extraneum legis et ludaismi profanum. excidit ei uel de Petro, legis homine et tamen non tantum adlecto sed etiam testimonium consecuto agnitionis praestitae a patre; nusquam legerat lumen et spem et expectationem nationum praedicari Christum. atquin probauit potius Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium, sed male habentibus. si enim male ualentes uoluit intellegi ethnicos et publicanos, . quos adlegebat sanos Iudaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat. hoc si ita est, male descendit ad legem destruendam quasi ad malam ualitudinem remediandam, in qua qui agebant bene ualebant, quibus medicus necessarius non erat. quale est autem, ut similitudinem medici proposuerit nec impleuerit? nam sicut sanis medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis, quantum est homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem et ab illo potius medicum Christum. hoc similitudo praeiudicat, ab eo magis praestari medicum, ad quem pertinent qui languent. Unde autem et Iohannes uenit in medium? subito Christus, subito Iohannes. sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum habent ordinem apud creatorem. sed de Iohanne cetera alibi. ad praesentes enim quosque articulos respondendum est. nunc illud tuebor, ut demonstrem et Iohannem Christo et Christum Iohanni conuenire, utique qua prophetae creatoris Christum creatoris, atque ita erubescat haereticus, Iohannes ordinem frustra frustratus. si enim nihil omnino administrasset Iohannes, secundum Esaiam uociferator in solitudinem et praeparator uiarum dominicarum per denuntiationem et laudationem paenitentiae, si non etiam ipsum inter ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes et bibentes ad formam discipulorum Iohannis adsidue ieiunantium et orantium prouocasset, quia, si qua diuersitas staret inter Christum et Iohannem et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, uacaret prouocationis intentio. nemo enim miraretur et nemo torqueretur, si diuersae diuinitatis aemulae praedicationes de disciplinis quoque inter ae non conuenirent, non conuenientes prius de auctoritatibus disciplinarum. adeo Iohannis erat Christus et Iohannes Christi, ambo creatoris et ambo de lege et prophetis praedicatores et magistri. si Christus - reiecisset Iohannis disciplinam, ut dei alterius, et discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet et contrariam initiatos diuinitatem, — at nunc, humi liter reddens rationem, quod non possent ieiunare filii sponsi quamdiu cum eis esset sponsus, postea uero ieiunaturos promittens, cum ablatus ab eis sponsus esset, nec discipulos defendit, sed potius excusauit, quasi non sine ratione reprehensos, nec Iohannis reiecit disciplinam, sed magis concessit, [tempori Iohannis eam praestans] ut tempori suo eam destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus aemulos eius, si non ipsius fuisset iam quae erat. teneo meum Christum etiam in nomine sponsi, de quo psalmus: ipse tamquam sponsus egrediens de thalamo suo: a summo caeli profectio eius et deuersio eius ad summum usque eius, qui etiam per Esaiam gaudens ad patrem: exultet, inquit, anima mea in domino; induit enim me indumentum salutaris et tunicam iocunditatis, uelut sponso circumposuit mihi mitram, uelut sponsae **. in se enim et ecclesiam deputat, de qua idem spiritus ad ipsum: et circumpones tibi omnes eos uelut ornamentum sponsae. hanc sponsam Christus sibi etiam per Salomonem ex uocatione gentium arcessit, si quidem legisti: ueni, sponsa, de Libano, eleganter Libani utique montis mentione iniecta, qui turis uocabulo est penes Graecos; de idolatria enim sibi sponsabat ecclesiam. nega nunc te dementissimum, Marcion. ecce legem tui quoque dei impugnas. nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem tingit nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma seruat. quid itaque Christum eius sponsum facis? illius hoc nomen est, qui masculum et feminam coniunxit, non qui separauit. Errasti in illa etiam domini pronuntiatione, qua uidetur noua et uetera . discernere. inflatus es utribus ueteribus et excerebratus es nouo uino, atque ita ueteri, id est priori euangelio, pannum haereticae nouitatis adsuisti. in quo aliter creator, uelim discere. cum per Hieremiam praecipit: nouato uobis nouamen nouum, nonne a ueteribus auertit? cum per Esaiam edicit: uetera transierunt. ecce noua, quae ego facio, nonne ad noua conuertit? olim hanc statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repromissam a Christo exhiberi, sub unius [dei] et eiusdem dei auctoritate, cuius sint et uetera et noua. nam et uinum nouum is non committit in ueteres utres, qui nec ueteres utres habuerit, et nouum additamentum nemo inicit ueteri uestimento, nisi cui non defuerit et uetus uestimentum. ille non facit quid, si faciendum non est. qui (non) habeat, unde faciat, si faciendum esset. itaque si in hoc dirigebat similitudinem, ut ostenderet se euangelii nouitatem separare a legis uetustate, suam demonstrabat et illam, a qua separabat. alienorum separatio non fuisset notanda, quia nemo alienis sua adiungit, ut ab alienis separare possit. separatio per coniunctionem capit, de qua fit. ita quae separabat et in uno ostendebat fuisse, sicut et fuissent, si non separaret. et tamen, si concedimus separationem istam, per l\'eformationein, per amplitudinem, per profectum. sicut fructus separatur a semine, cum sit fructus ex semine, sic et euangelium separatur a lege, dum prouehitur ex lege, aliud ab illa, sed non alienum. diuersum, sed non contrarium. nec forma sermonis in Christo noua. cum similitudines obicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo (septimo) uenit psalmo: aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem; eloquar problemata. id est edisseram quaestiones. si hominem alterius gentis probare uoluisset, utique de proprietate loquelae probaret. ,
- 4.12.1
De sabbato quoque illud praemitto, nec hanc quaesti- onem consistere potuisse, si non deum sabbati circumferret Christus. nec enim disceptaretur, cur destrueret sabbatum, si destruere deberet. porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec quisquam miraretur facientem quod illi congruebat. mirabantur ergo, quia non congruebat illi deum creatorem circumferre et sabbatum eius impugnare. et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique nouemus ad omnem argumentationem aduersarii ex aliqua noua Christi institutione nitentem. haec iam definitio stabit: ideo de nouitate institutionis cuiusque disceptatum, quia de nouitate diuinitatis nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum ***, nec posse retorqueri ex ipsa nouitate institutionis cuiusque satis aliam a Christo demonstratam diuinitatem, quando et ipsam nouitatem pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse mirandam et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea disciplinam eius induci, quia deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo disciplina; nisi si et Marcion plane tam peruersas non per magistrum litteras didicit, sed per litteras magistrum. cetera de sabbato ita dirigo: si sabbatum Christus interuertit, secundum exemplum fecit creatoris, si quidem in obsidione ciuitatis Hierichonis circumlata per muros arca testamenti septem diebus, etiam sabbato, ex praecepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus. et tamen per Iesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum renuntiaretur. etiam si odio insecutus est sollemnissimum Iudaeorum diem ut Christus non Iudaeorum, de odio quoque sabbati professus creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem ore Esaiae: neomenias et sabbata uestra odit anima mea. sed et haec quoque, (quo)modo dicta sint, scimus. adhibenda tamen in hac specie etiam abrupta defensio est aduersus abruptam prouocationem. Nunc et ad ipsam materiam disceptabo, in qua uisa est destruere sabbatum Christi disciplina. esurierant discipuli ea die, spicas decerptas manibus effrixerant, cibum operati ferias ruperant. excusat illos Christus et reus est sabbati laesi; accusant Pharisaei. Marcion captat statum controuersiae quasi — ut aliquid ludam cum mei domini ueritate — \'scripti et uoluntatis\'. de scriptura enim sumitur creatoris et de Christi uoluntate color, quasi ** de exemplo Dauid, introgressi sabbatis templum et operati cibum audenter fractis panibus propositionis. meminerat enim et ille hoc priuilegium donatum sabbato a primordio, quo dies ipse compertus est, ueniam ieiunii dico. cum enim prohibuisset creator in biduum legi manna, solummodo permisit in parasceue, ut sabbati sequentis ferias pridiana pabuli paratura ieiunio liberaret. bene igitur, quod et causam eandem secutus est dominus in sabbati, si ita uolunt dici, destructione; bene, quod et adfectum creatoris expressit in sabbati non ieiunandi honore. denique tunc demum sabbatum destruxisset, etiam ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare mandasset aduersus statum \'scripti et uoluntatis\' creatoris. sed quoniam discipulos non constanter tuetur, sed excusat, quoniam humanam opponit necessitatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem honorem sabbati seruat non contristandi quam uacandi, quoniam Dauid comitesque eius cum discipulis suis aequat in culpa et in uenia, quoniam placet illi quia creator indulsit, quoniam de exemplo eius et ipse tam bonus est, ideo alienus est a creatore? Exinde obseruant Pharisaei, si medicinas sabbatis ageret, ut accusarent eum, certe qua sabbati destructorem, non qua noui dei professorem. fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram, alium t Christum nusquam praedicatum. in totum autem errabant Pharisaei circa sabbati legem, non animaduertentes condicionaliter deum indicentem ferias operum, sub certa specie eorum. nam cum de die sabbati dicit: omne opus tuum non facies in ea, dicendo (tuum) de humano opere definiit, quod quisque ex artificio uel negotio suo exequitur, non de diuino. opus autem salutis et incolomitatis non est hominis, sed dei proprium, sicut et rursus in lege: non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet omni animae, id est in causa animae liberandae, quia opus dei etiam per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen. quod facturus fuerat et Christus homo, qua et deus. in hunc ergo sensum legis inducere uolens illos per manus arefactae restitutionem, interrogat: licetne sabbatis benefacere an non? animam liberare an perdere? ut id operis permittens, quod pro anima facturus esset, admoneret eos quae opera lex sabbati prohiberet, humana scilicet, et, quae praeciperet, diuina scilicet, quae fierent animae omni, dominus sabbati dictus, quia sabbatum ut rem suam tuebatur. quod etiam si destruxisset merito qua dominus, magis ille, qui instituit. sed non omnino destruxit qua dominus, ut hinc iam apparere possit ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichonem sabbatum a creatore destructum. nam et illud opus dei erat, quod ipse praeceperat et quod propter animas disposuerat hominum suorum in discrimine belli constitutas. sed et si odium alicubi sabbatorum professus est, (uestra sabbata\' dicendo, hominum ea deputans, non sua, quae sine dei timore celebrabat populus, plenus delictis, labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est quaecumque disciplina eius agerentur, alium statum fecit: quae per eundem postea propheten uera et delicata et non profananda pronuntiat. ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cuius legem tenuit, et supra in causa discipulorum pro anima operatus — esurientibus enim solatium cibi indulsit — et nunc manum aridam curans, factis ubique ingerens: non ueni dissoluere legem, sed adimplere, si Marcion hac uoce * os ei obstruxit. adimpleuit enim et hic legem, dum condicionem interpretatur eius, dum operum differentiam inluminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum ipsum sabbati diem benedictione patris a primordio -sanctum benefactione sua efficit sanctiorem, in quo scilicet diuina praesi<dia. ministrabat, quod aduersarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet. in quo die si et Heliseus prophetes Sunamitidis filium mortuum restituit in uitam, uides, Pharisaee tuque Marcion, olim creatoris esse sabbatis benefacere, animam liberare, non perdere, nihil Christum noui intulisse, quod non sit ex forma. ex lenitate, ex misericordia, ex praedicatione quoque creatoris. nam et hic specialis medicinae prophetiam repraesentat: inualescunt manus dissolutae, sicut et genua dissoluta in paralytico.
- 4.13.1
Certe euangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et utique auditur a patre. euolue igitur prophetas et ordinem totum recognosce: in montem, inquit, excelsum, Esaias, ascende, qui euangelizas Sion, extolle cum uigore uocem tuam, qui euangelizas Hierusalem: adhuc in uigore obstupescebant in doctrina. eius; erat enim docens tamquam uirtutem habens. et rursus: propterea cognoscet populus nomen meum in illa die, — quod nomen, nisi Christi? — quod ego sim ipse qui loquor: tunc enim ipse erat, qui in prophetis loquebatur, sermo filius creatoris. adsum, dum hora est, in montibus, ut euangelizans auditionem pacis, ut euangelizans bona; item Naum ex duodecim: quoniam ecce ueloces pedes in monte euangelizantis pacem. de uoce autem nocturnae orationis ad patrem manifeste psalmus: deus meus, clamabo per diem, et (non) exaudies, et nocte, et non in uanitatem mihi. et alibi de loco et uoce eadem psalmus: uoce mea ad dominum exclamaui, et exaudiuit me de monte sancto suo. habes nominis repraesentationem, habes actum euangelizantis, habes locum montis et tempus noctis et sonum uocis et auditum patris, habes Christum prophetarum. Cur autem duodecim apostolos elegit et non alium quemlibet numerum? ne (non)et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum uocibus prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. huius enim numeri figuras apud creatorem deprehendo: duodecim fontes Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis, et duodecim lapides ab Iesu de Iordane electos et in aream testamenti conditos. totidem enim apostoli portendebantur, proinde ut fontes et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia (dei) orbem nationum, — sicut et per Esaiam: ponam in terra inaquosa flumina — proinde ut gemmae inluminaturi sacram ecclesiae uestem, quam induit Christus, pontifex patris, proinde ut et lapides solidi fide, quos de lauacro Iordanis Iesus uerus elegit et in sacrarium testamenti sui recepit. quid tale de numeri defensione competit Christo Marcionis? non potest simpliciter factum ab illo quid uideri, quod potest uideri non simpliciter factum a meo. eius erit res, apud quem inuenitur rei praeparatura. Mutat at Petro nomen de Simone, quia et creator Abrahae et Sarrae et Ausae nomina reformauit, hunc uocando Iesum, illis syllabus adiciendo. sed cur et Petrum? si ob uigorem fidei, multae materiae, solidae aeque, nomen de suo accommodarent. an quia et petra et lapis Christus? siquidem et legimus positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali. omitto cetera. itaque adfectauit carissimo discipulorum de figuris suis peculiariter nomen communicare, puto propius quam de non suis. Conueniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo, etiam transmarina. hoc spectabat psalmus: et ecce allophyli et Tyrus et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. mater Sion, dicet homo, et homo natus est in illa — quoniam deus homo natus est — et aedificauit eam — uoluntate patris —, ut scias ad eum tunc gentiles conuenisse, qui deus homo erat natus, aedificaturus ecclesiam ex uoluntate patris ex allophylis quoque. sic et Esaias: ecce isti ueniunt de longinquo, isti autem ueniunt ab aquilone et mari, alii autem de terra Persarum. de quibus et rursus: attolle per circuitum oculos tuos et uide: omnes congregati sunt; de quibus et infra, uidens ignotos et extraneos: et dices cordi tuo: quis istos genuit mihi? porro: hos quis mihi educauit? at hi mihi ubi fuerunt? hic erit Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum? si peruersitas placet: qui non fuerit prophetarum.
- 4.14.1
Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem doctrinae suae inducit, ad edictum, ut ita dixerim, Christi: beati mendici, — sic enim exigit interpretatio uocabuli, quod in Graeco est — quoniam illorum est dei regnum. iam hoc ipsum, quod a benedictionibus coepit, creatoris est, qui uniuersa, prout edidit, nulla alia uoce quam benedictionis dedicauit: eructauit, inquit, cor meum sermonem optimum. hic erit sermo optimus, benedictionis scilicet, qui et noui quoque testamenti initiator agnoscitur de ueteris exemplo. quid ergo mirum, si et ab adfectibus creatoris ingressus est per huiusmodi dictionem, semper mendicos et pauperes et hnmiles ac uiduas et pupillos usque diligentis consolantis adserentis uindicantis, ut hanc Christi quasi priuatam benignitatem riuulum credas de fontibus saluatoris? reuera quo dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi uocum, tamquam in silua uel in prato uel in nemore pomorum. passim prout incidit res petenda est. inclamat psalmus: iudicate pupillo et mendico et humilem et pauperem iuste tractate, liberate pauperem et mendicum de manu peccatoris eruite. item psalmus septuagesimus primus: iustitia iudicabit mendicos populi et faciet saluos filios pauperum, et in sequentibus de Christo: omnes nationes seruient ei, — Dauid autem uni genti Iudaicae praefuit, ne qui in Dauid putet dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes — quod liberauerit, inquit, a dynasta mendicum; parcet mendico et pauperi et animas pauperum saluas faciet, ex usura et iniustitia redimet eorum animas, et honoratum nomen eorum in conspectu ipsius. item: auertantur peccatores in inferosomnes nationes, quae dei obliuiscuntur, quoniam non in finem obliuioni habebitur mendicus: tolerantia pauperum non peribit in finem. item: quis sicut deus noster, qui habitat in excelsis et humilia prospectat in caelo et in terra, qui suscitat mendicum de terra et de stercore exaltat pauperem, uti sedere eum faciat cum principibus populi, utique in regno suo? sic et retro in Basiliis Anna, mater Samuhelis, spiritu gloriam deo reddens: qui, inquit, excitat pauperem de terra et (de stercore eleuat) mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi et in thronis gloriae, utique regalibus. per Esaiam uero quomodo inuehitur in uexatores egenorum! uos autem, ad quid incendistis uineam meam et rapina mendici in domibus uestris? cur uos laeditis populum meum et faciem mendicorum confunditis? et rursus: uae qui scribunt nequitiam! scribentes enim scribunt nequam, uitantes iudicia mendicorum et diripientes iudicata pauperum populi mei. quae iudicia pupillis quoque et uiduis exigit, ut et ipsis egenis solatii: iudicate pupillo et iuste tractate uiduam, et uenite, conciliemur, dicit dominus. cui tantus adfectus in omnem condicionem humilitatis [creatoris] est, eius erit et regnum, quod a Christo repromittitur. ad cuius adfectum iam dudum pertinent ii, quibus repromittitur. nam et si putas creatoris quidem terrenas promissiones fuisse, Christi uero caelestes. bene, quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet. nisi cuius et terra, bene, quod creator uel minora promisit, ut facilius illi et de maioribus credam quam qui numquam de minoribus prius fidem liberalitatis suae struxit. Beati esurientes, quoniam saturabuntur. possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod non alii sunt esurientes quam pauperes et mendici, si non et hanc promissionem creator specialiter, in euangelii scilicet sui praestructionem, destinasset; siquidem per Esaiam de eis, quos uocaturus esset a summo terrae, utique nationes: ecce, inquit, uelociter, leuiter aduenient, — uelociter, qua properantes sub finibus temporum, leuiter, qua sine oneribus pristinae legis — non esurient neque sitient. ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et sitientibus non promittitur. et rursus: ecce, inquit, qui seruiunt mihi saturabuntur, uos autem esurietis; ecce qui seruiunt mihi bibent, uos autem sitietis. uidebimus et contraria ista, an Christo praeministrentur. interim quod esurientibus saturitatem repromittit, de creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt. decurre sententiam Esaiae: ecce qui seruiunt mihi oblectabuntur, uos autem confundemini; ecce qui seruiunt mihi exultabunt in iocunditate, uos autem clamabitis prae dolore cordis. et haec contraria apud Christum recognoscemus. certe oblectatio et exultatio in iocunditate illis promittitur, qui in diuersa condicione sunt, maestis et tristibus et anxiis. scilicet etiam psalmus centesimus uicesimus quintus dicit: qui seminant in lacrimis in exultatione metent. porro tam exultantibus et iocunditatem capientibus risus accedit quam maerentibus et dolentibus fletus. ita creator materias risus et fletus praedicans risuros plorantes prior dixit. igitur qu.i a consolatione pauperum et humilium et esurientium et flentium exorsus est, statim se illum repraesentare gestiuit, quem demonstrauerat per Esaiam: spiritus domini super me, propter quod unxit me ad euangelizandum pa pauperibus — beati mendici, quoniam illorum est regnum caelorum —; misit me curare obtritos corde — beati qui esuriunt, quoniam saturabuntur —; aduocare languentes — beati qui plorant, quoniam ridebunt —; dare lugentibus Sionis gloriam et pro cinere unguenti iocunditatem et gloriae habitum pro spiritu taedii. haec si statim admissus Christus administrauit, aut ipse est, qui se ad haec uenturum praedicauit, aut si nondum uenit qui praedicauit, — ridicule, sed necessarie dixerim — fortasse mandauerit Christo Marcionis. Beati eritis, cum uos odio habebunt homines et exprobrabunt et eicient nomen uestrum uelut nequam propter filium hominis. hac pronuntiatione sine dubio ad tolerantiam exhortatur. quid minus creator per Esaiam? ne metueritis ignominiam ab hominibus et nullificatione eorum ne minuamini. quae ignominia, quae nullificatio? quae futura erat propter filium hominis. quem istum? qui est secundum creatorem. unde probabimus? ex odio in ipsum quoque praedicato, sicut per Esaiam ad auctores odii Iudaeos: propter uos blasphematur nomen meum in nationibus, et alibi: sancite eum, qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a nationibus, famulis et magistratibus. si enim odium in illum filium hominis praedicabatur, qui secundum creatorem est, euangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in causa odii constituit, qui erat secundum creatorem, in quem odium praedicabatur. et utique, si nondum uenisset, non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis antecessisse. nam et sancitur penes nos et animam suam circumscribit, propter nos eam ponens, et aspernamento habetur a nationibus. ergo qui natus est, ipse erit filius hominis, propter quem et nomen nostrum recusatur.
- 4.15.1
Secundum haec, inquit, faciebant prophetis patres eorum. o Christum uersipellem, nunc destructorem nunc adsertorem prophetarum! destruebat ut aemulus, conuertens discipulos eorum sibi, adserebat ut amicus, suggillans insectatores eorum. porro, in quantum (non) congruisset Christo Marcionis adsertio prophetarum, ad quorum uenerat destructionem, in tantum congruit Christo creatoris suggillatio in insectatores prophetarum, quos in omnibus adimplebat, uel quia magis creatoris est delicta patrum filiis exprobrare quam eius dei, qui nec propria cuiusque castiget. 'sed non statim\', inquis,\'prophetas tuebatur, si iniquitatem Iudaeorum adfirmatam uolebat, quod nec cum prophetis suis pie egissent\'. atquin nulla hic iniquitas exprobranda erat Iudaeis, laudandis potius et probandis, si eos suggillauerunt, ad quorum destructionem post tantum aeui deus optimus motus est. sed, puto, iam et non optimus, iam aliquid et cum creatore moratus nec in totum Epicuri deus. ecce enim demutat in maledictionem et ostendit eum se esse, qui nouit offendi et irasci. (uae\' enim dicit sed fit nobis quaestio de uerbi istius qualitate, quasi non tam maledictionis sit quam admonitionis. et quid causae interest. quando et admonitio non sit sine aculeo comminationis, maxime per 'uae\' amarior facta? et admonitio autem et comminatio eius erunt, qui norit irasci. nemo enim admonebit et nemo comminabitur, ne quid (quis) faciat, nisi qui factum uindicabit; nemo uindicarit, nisi qui norit irasci. alii adcognoscunt quidem uerbum maledictionis, sed uolunt Christum sic \'uae\' pronuntiasse, non quasi ex sententia sua proprie, sed quod 'uae\' a creatore sit et uoluerit illis asperitatem creatoris opponere, quo suam supra in benedictionibus sufferentiam commendaret. quasi non creatori competat, qua utrumque praestanti, et bonum deum et iudicem, ut, quia praemiserat in benedictionibus benignitatem, subiceret etiam in maledictionibus seueritatem, amplitudinem disciplinae utriusque instruendo, tam ad benedictionem sectandam quam ad maledictionem praecauendam. nam et ita praemiserat: ecce posui ante uos benedictionem et maledictionem. quod etiam in hanc euangelii dispositionem portendebat. alioquin qualis est ille, qui, ut suam insinuaret bonitatem, creatoris opposuit asperitatem? infirma commendatio est, quae de alterius destructione fulcitur. atquin opponens asperitatem creatoris timendum eum confirmauit. si timendum, magis utique obaudiendum quam neglegendum, et incipit iam Christus Marcionis creatori docere. tunc, si \'uae\' creatoris est, quod in diuites spectat, ergo Christus non est diuitibus offensus, sed creator, et ratas habet Christus diuitum causas, superbiam dico et gloriam et saeculi studia et dei incuriam, per quae 'uae\' merentur a creatore. sed quomodo non eiusdem sit diuites reprobare, qui supra mendicos probarit? nemo non contrarium eius, quod probauerit, reprobat. itaque si creatori deputabitur maledictio in diuites, eiusdem defendetur benedictio in mendicos, et totum iam opus Christi creatoris est. si deo Marcionis adscribetur benedictio in mendicos, eidem imponetur et maledictio in diuites, et erit par iam creatoris, tam bonus quam et iudex, nec erit iam discrimini locus, quo duo dei fiunt, sublatoque discrimine supererit unum deum renuntiari, creatorem. igitur \'uae* si et uox maledictionis est uel alicuius austerioris inclamationis et a Christo dirigitur in diuites, debeo.creatorem diuitum quoque aspernatorem probare, sicut probaui mendicorum aduocatorem, ut Christum in hac quoque sententia creatoris ostendam. locupletat is quidem Salomonem, sed quia permissa sibi optione maluit ea postulare, quae sciebat deo grata, sapientiam et (intellegentiam,) meruerat etiam diuitias consequi, quas non magis uoluit. quamquam et diuitias praestare non incongruens deo sit, per quas et diuites solatio iuuantur — quoniam, inquit, recepistis aduocationem uestram, utique ex diuitiis, de gloria earum et saecularibus fructibus — et multa inde opera iustitiae et dilectionis administrantur. sed accidentia diuitiis uitia illa in euangelio quoque \'uae\' diuitibus adscribunt, uti in Deuteronomio Moysei: ne, inquit, cum manducaueris et repletus fueris et domus magnas aedificaueris, pecoribus et bobus tuis multificatis et pecunia et auro exaltetur cor tuum et obliuiscaris domini dei tui, quemadmodum et Ezechiam regem, thesauris inflatum et de eis potius quam de deo gloriatum apud illos, qui ex Perside aduenerant, insilit per Esaiam: ecce dies ueniunt, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae patres tui congesserunt in Babylonem transferentur. sic et per Hieremiam quoque edicit: ne glorietur diues in diuitiis suis, et qui gloriatur, scilicet in deo glorietur. sic et in filias Sionis inuehitur per Esaiam. ex diuitiarum abundantia inflatas, comminabundus et alibi nobilibus et superbis: dilatauit orcus animam suam et aperuit os suum, et descendent incliti et magni et diuites — hoc erit Christi uae'- super diuites — et humiliabitur homo, utique exaltatus diuitiis, et (de)honorabitur uir, utique ob substantiam honorabilis. de quibus et rursus: ecce dominus uirtutum conturbabit gloriosos cum ualentia, et elati comminuentur et ruent gladio sublimes. qui magis quam diuites? quia receperunt scilicet aduocationem suam, gloriam et honorum sublimitatem, ex diuitiis. a quibus auertens nos et in psalmo quadragesimo octauo: ne timueris, inquit, cum diues factus fuerit homo et cum abundabit gloria eius, quoniam cum morietur non tollet omnia nec descendet cum illo gloria sua, item in sexagesimo primo: ne desideraueritis diuitias, etsi relucent, ne adieceritis cor. id ipsum postremo uerbum (uae) olim per Amos in diuites affluentes deliciis destinatur: uae, inquit, qui dormiunt in lectis eburnaciis et deliciis fluunt in toris suis, qui edunt haedos de gregibus caprarum et uitulos de gregibus boum lactantes, complaudentes ad sonum organorum: tamquam perseuerantia deputauerunt et non tamquam fugientia, qui bibunt uinum liquatum et unguentis primariis unguuntur. igitur et si tantummodo dehortantem a diuitiis ostenderem creatorem, non etiam praedamnantem diuites, etiam uerbo ipso quo et Christus, nemo dubitaret ab eodem adiectam in diuites comminationem per (uae) Christi, a quo ipsarum materiarum, id est diuitiarum, dehortatio praecucurrrisset. comminatio enim dehortationis accessio est. Ingerit \'uae\' etiam saturatis, quia esurient, etiam ridentibus nunc, quia lugebunt. his respondebunt illa, quae supra benedictionibus opposita sunt apud creatorem: ecce qui mihi seruiunt saturabuntur, uos autem esurietis, utique qui saturati estis, et: ecce qui mihi seruiunt oblectabuntur, uos autem confundemini, utique ploraturi, qui nunc ridetis. sicut enim in psalmo qui ueminant in lacrimis in laetitia metent, ita in euangelio qui in risu seminant, scilicet ex laetitia, in lacrimis metent. haec olim creator simul posuit, Christus solummodo distinguendo, non mutando, renouauit. Vae, cum uobis benedixerint homines! secundum haec faciebant et pseudoprophetis patres illorum. aeque creator benedictionis et laudis humanae sectatores incusat per Esaiam: populus meus, qui uos beatos dicunt seducunt uos et uias pedum uestrorum disturbant. prohibet et alias fidere omnino in hominem, sicut in laudem hominis, ut per Hieremiam: maledictus homo, qui spem habet in homine. nam et in psalmo centesimo decimo septimo dicit: bonum est confidere in deum quam confidere in hominem, et bonum est sperare in deum quam sperare in principes. ita totum, quod ab homine captatur, abdixit creator, nedum benedictionem. pseudoprophetas autem laudatos siue benedictos a patribus eorum tam eius est exprobrare quam prophetas uexatos et recusatos: sicut iniuriae prophetarum non pertinuissent (nisi) ad deum ipsorum, ita nec gratiae pseudoprophetarum displicuissent nisi deo prophetarum..
- 4.16.1
Sed uobis dico, inquit, qui auditis — ostendens hoc olim mandatum a creatore: loquere in aures audientium —-.diligiteinimicosuestrosetbenediciteeos, qui uos oderunt, et orate pro eis, qui uos calumniantur. haec creator una pronuntiatione clusit per Esaiam: dicite \'fratres nostri estis\' eis, qui uos oderunt. si enim qui inimici sunt et oderunt et maledicunt et calumniantur fratres appellandi sunt, utique et benedici odientes et orari pro calumniatoribus iussit qui eos fratres deputari praecepit. \'Nouam plane patientiam docet Christus, etiam uicem iniuriae cohibens permissam a creatore, oculum exigente pro oculo et dentem pro dente, contra ipse alteram amplius maxillam offerri iubens et super tunicam pallio quoque cedi.\' plane. (ni) haec Christus adiecerit ut supplementa consentanea disciplinae creatoris. atque adeo hoc statim renuntiandum est: an disciplina patientiae praedicatur penes creatorem? si per Zachariam praecepit: ne unusquisque malitiae fratris sui meminerit, — sed nec proximi; nam et rursus: malitiam, inquit, proximi sui unusquisque ne recogitet multo magis patientiam indixit iniuriae qui indixit obliuionem. sed et cum dicit: mihi uindictam, et ego uindicabo, proinde patientiam docet, uindictae expectatricem. in quantum ergo fidem non capit, ut idem uideatur oculum pro oculo et dentem pro dente in uicem iniuriae exigere, qui non modo uicem sed etiam ultionem, etiam recordationem et recogitationem iniuriae prohibet, in tantum aperitur nobis, quomodo oculum pro oculo et dentem pro dente censuerit: non ad secundam iniuriam talionis permittendam, quam prohibuerat interdicta ultione, sed ad primam coercendam [quam prohibuerat] opposito talione, ut unusquisque respiciens licentiam secundae iniuriae a prima semetipsum contineret. facilius enim uim comprimi sciit repraesentatione talionis quam repromissione ultionis. utrumque autem constituendum fuit pro natura et fide hominum, ut qui deo crederet, ultionem a deo expectaret, qui minus fideret, legis taliones timeret. hanc legis uoluntatem de intellectu laborantem dominus et sabbati et legis et omnium paternarum dispositionum, Christus, et reuelauit et compotem fecit, mandans alterius quoque maxillae oblationem, ut tanto magis uicem iniuriae extingueret, quam et lex et per talionem uoluerat impedisse, certe quam prophetia manifeste coercuerat, et memoriam iniuriae prohibens et ultionem ad deum redigens. ita si quid Christus intulit, non aduersario sed adiutore praecepto, non destruxit disciplinas creatoris. denique si in ipsam rationem patientiae praecipiendae, et quidem tam plenae atque perfectae, consideremus, non consistet, si non est creatoris, qui uindictam repromittit, qui iudicem praestat. alioquin si tantum patientiae pondus non modo non repercutiendi sed et aliam maxillam praebendi, et non modo non remaledicendi sed etiam benedicendi, et non modo non retinendi tunicam sed et amplius et pallium concedendi, is mihi imponit, qui non sit me defensurus, in uacuum patientiam praecipit, non exhibens mihi mercedem praecepti, patientiae dico fructum, quod est ultio, quam mihi permisisse debuerat, si ipse non praestat, aut, si mihi non permittebat. ipse praestare, quoniam et disciplinae interest iniuriam uindicari. metu enim ultionis omnis iniquitas refrenatur, ceterum passim emissa libertate dominabitur, utrumque oculum effossura et omnem dentem excitatura prae impunitatis securitate. sed hoc est dei optimi et tantum boni, patientiae iniuriam facere, uiolentiae ianuam pandere, probos non defendere, improbos non coercere. Omni petentitedato, utique indigenti, uel tanto magis indigenti, si etiam et abundanti. ne quis ergo indigeat datorem, imperatam habes in Deuteronomio formam creatoris: non erit, inquit, in te indigens, uti benedicens benedicat te dominus deus tuus, datorem scilicet, qui fecerit non esse indigentem. et plus hic. non enim petenti iubet dari, sed non sit, inquit, indigens in te, id est \'cura ultro, ne sit\'. quo magis petenti praeiudicat dandum, etiam in sequentibus: si autem fuerit indigens ex fratribus tuis, non auertes cor tuum nec constringes manum tuam a fratre tuo indigente. aperiens aperies illi manum, fenus fenerabis illi, quantum desiderarit. fenus enim nisi petenti dari non solet. sed de fenore postmodum. nunc, si qui uoluerit argumentari creatorem quidem fratribus dari iussisse, Christum uero omnibus petentibus, ut hoc sit nouum atque diuersum, immo unum erit ex his, per quae lex creatoris erit * in Christo. non enim aliud Christus in omnes praecepit quam quod creator in fratres. nam etsi maior est bonitas, quae operatur in extraneos, sed non prior ea, quae ante debetur in proximos. quis enim poterit diligere extraneos, ***? quodsi secundus gradus bonitatis est in extraneos, qui in proximos primus est, eiusdem erit secundus gradus, cuius et primus, facilius quam ut eius sit secundus, cuius non extitit primus. ita creator et secundum naturae ordinem primum in proximos docuit benignitatem, emissurus eam postea et in extraneos, et secundum rationem dispositionis suae primo in Iudaeos, postea et in omne hominum genus. ideoque quamdiu intra Israhelem erat sacramentum, merito in solos fratres misericordiam mandabat, at ubi Christo dedit gentes hereditatem et possessionem terminos terrae et coepit expungi quod dictum est per Osee: non populus meus populus meus, et non misericordiam consecuta misericordiam consecuta, natio scilicet, exinde Christus in omnes legem paternae benignitatis extendit, neminem excipiens in miseratione, sicut in uocatione. ita et si quid amplius docuit, hoc quoque in hereditatem gentium accepit. Et sicut uobis fieri uultis ab hominibus, ita et uos facite illis. in isto praecepto utique alia pars eius subauditur: et sicut uobis fieri non uultis ab hominibus, ita et uos ne faciatis illis. hoc si nouus deus et ignotus retro et nondum plane editus praecepit, qui me nulla antehac institutione formauerit, qua prius scirem, quid deberem mihi uelle uel nolle atque ita et aliis facere quae et mihi uellem, non facere quae et mihi nollem, passiuitatem sententiae meae permisit nec adstrinxit me ad conuenientiam uoluntatis et facti, ut id aliis faciam, quod mihi uelim, et id nec aliis faciam, quod mihi nolim. non enim definiit, quid mihi atque aliis debeam uelle uel nolle, ut ad legem uoluntatis parem factum. et possum (iam) alii non praestare quod ab alio mihi uelim praestitum, amorem obsequium solatium praesidium et eiusmodi bona, proinde et alii facere quod ab alio fieri mihi nolim, uim iniuriam contumeliam fraudem et eiusmodi mala. denique hac inconuenientia uoluntatis et facti agunt ethnici nondum a deo instructi. nam etsi natura bonum et malum a notum est, non tamen dei disciplina, qua cognita tunc demum conuenientia uoluntatis et facti ex fide, ut sub metu dei, agitur. itaque deus Marcionis cum maxime reuelatus, si tamen reuelatus, non potuit huius praecepti, de quo agitur, tam strictum et obscurum et caecum adhuc et facilius pro meo s potius arbitrio interpretandum compendium emittere, cuius nullam praestruxerat distinctionem. at enim creator meus olim et ubique praecepit indigentes pauperes et pupillos et uiduas protegi iuuari refrigerari, sicut et per Esaiam: infringito panem tuum mendicis, et qui sine tecto sunt in domum tuam inducito, et nudum si uideris, tegito; item per Ezechielem de uiro iusto: panem suum dabit esurienti et nudum conteget. satis ergo iam tunc me docuit ea facere aliis, quae mihi uelim fieri. proinde denuntians: non occides, non adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium dices, docuit, ne faciam aliis quae fieri mihi nolim. et ideo ipsius erit praeceptum in euangelio, qui illud retro et praestruxit et distinxit et ad arbitrium disciplinae suae disposuit et merito iam compendio substrinxit, quoniam et alias recisum sermonem facturus in terris dominus, id est Christus, praedicabatur.
- 4.17.1
Hic nunc de fenore, cum interponit: et si feneraueritis a quibus speratis uos recepturos, quae gratia est uobis? percurre sequentia Ezechielis de eodem uiro iusto: pecuniam, inquit, suam fenore non dedet et quod abundauerit non sumet, fenoris scilicet redundantiam, quod est usura. prius igitur fuit, ut fructum fenoris eradicaret, quo facilius adsuefaceret hominem ipsi quoque fenori, si forte, perdendo, cuius fructum didicisset amittere. hanc etenim dicimus operam legis fuisse procurantis euangelio: quorundam tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat. nam et supra: et pignus, inquit, reddet debenti, — utique si non sit soluendo, quia solutori [utique] pignus restituendum esse utrum homo scriberet? — multo manifestius in Deuteronomio: non dormies super pignus eius, redditione reddes illi pallium circa solis occasum, et dormiet in pallio suo; adhuc clarius supra: dimittes omne debitum, quod tibi proximus debet, et fratrem tuum non reposces, quoniam remissio domini dei tui inuocata est. porro cum debitum dimitti iubet, utique non exsoluturo, — plus enim esset, si exsoluturo — cum reposci uetat, quid aliud docet quam: non exsoluturo feneremus, qui tantum detrimentum fenori indixit? Et eritis filii dei. nihil impudentius, si ille nos sibi filios faciet, qui nobis filios facere non permisit auferendo conubium. quomodo in id nomen adlecturus est suos, quod iam erasit? filius spadonis esse non possum, maxime qui patrem habeam eundem, quem et omnia. nam tam pater omnium qui conditor uniuersitatis quam spado qui nullius substantiae conditor. et si marem ac feminam non miscuisset creator, et si non uniuersis quoque animalibus filios concessisset, hoc eram eius ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos unum denuo factos: filius fui, statim cum me manibus enixus est, cum de suo halitu mouit. ille nunc me rursus filium nuncupat, iam non in animam sed in spiritum pariens. quia ipse, inquit, suauis est aduersus ingratos et malos. euge, Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluuias et soles, ne creator uideretur. sed quis iste suauis, qui ne cognitus quidem usque adhuc? quomodo suauis, a quo nulla beneficia praecesserant hoc genus suauitatis, qua soles et imbres, qui (non) fenerauerat non recepturus ab humano genere, ut creator, qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam sibi debitum gratiae referentes homines usque adhuc sustinet, uere suauis etiam spiritalibus commodis: eloquia enim domini dulciora super mel et fauos? ille igitur et ingratos suggillauit, qui gratos experiri merebatur, cuius soles et imbres tu quoque, Marcion, ingratus habuisti. ceterum tuus non poterat iam queri ingratos, qui nondum parauerat gratos. Misericordiam quoque praecipiens: estote, inquit, misericordes, sicut pater uester misertus est uestri. hoc erit: panem infringito esurienti, et (qui) sine tecto in domum tuam inducito, et nudum si uideris, tegito, et: iudicate pupillo et iustificate uiduam. agnosco ueterem doctrinam eius, qui mauult misericordiam quam sacrificium. aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et ipse misericors sit, cur tanto aeuo misericors mihi non fuit? Nolite iudicare, ne iudicemini; nolite condemnare, necondemnemini; dimittite et dimittemini; date et dabitur uobis. mensuram bonam, pressam ac fluentem dabunt in sinum uestrum. eadem, qua mensi eritis mensura, remetietur u obis. ut opinor, haec retributionem pro meritis prouocatam sonant. a quo ergo retributio? si ab hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, et in totum hominibus oboediemus; si a creatore, ut a iudice et dispunctore meritorum, ergo illi nostrum impellit obsequium, apud quem constituit retributionem captandam uel timendam, prout quisque iudicauerit aut condemnauerit aut dimiserit aut mensus fuerit; si ab ipso, ergo et ille iam iudicat, quod Marcion negat. eligant itaque Marcionitae, ne tanti sit de magistri regula excidere, quanti Christum aut hominibus aut creatori docentem habere. sed caecus caecum ducit in foueam. Corrigunt aliqui Marcionem. sed non est discipulus super magistrum. hoc meminisse debuerat Appelles, Marcionis de discipulo emendator. eximat et de oculo suo trabem haereticus, tunc in oculo Christiani si quam putat stipulam reuincat. proinde ut arbor bona non proferat malum fructum, quia nec ueritas haeresim, nec mala bonum, quia nec haeresis ueritatem, sic nec Marcion aliquid boni de thesauro Cerdonis malo protulit nec Appelles de Marcionis. multo enim haec congruentius in ipsos interpretabimur, quae Christus in homines allegorizauit, non in duos deos secundum scandalum Marcionis. Puto me non temere huic usque adhuc lineae insistere, qua definio nusquam omnino alium deum a Christo reuelatum — in hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror, nisi quod etiam latrones timent; nullum maleficium nec (sine) formidine est, quia nec sine conscientia sui —: tamdiu ergo et Iudaei non alium deum norant quam praeter quem neminem adhuc norant, nec alium dominum appellabant quam quem solum norant. si ita est, quis uidebitur dixisse: quid uocatis (me) \'domine, domine\'? utrumne qui numquam hoc fuerat uocatus, ut nusquam adhuc editus, an ille, qui semper dominus habebatur, ut a primordio cognitus, deus scilicet Iudaeorum? quis item adiecisse potuisset: et non facitis quae + dico? utrumne qui cum maxime edocere temptabat an qui a primordio ad illos et legis et prophetarum eloquia mandauerat? qui et inobaudientiam illis exprobrare posset etiam, si numquam alias exprobrasset? porro qui ante Christum: populus iste me labiis diligit, cor autem eorum longe absistit a me contionatus est, ueterem utique illis contumaciam imputabat. alioquin quam absurdum, ut nouus deus, nouus Christus, nouae tantum quod religionis inluminator contumaces et inobsequentes pronuntiaret quos non potuisset experiri?
- 4.18.1
Proinde extollenda fide centurionis incredibile, si is professus est talem se fidem nec in Israhele inuenisse, ad quem non pertinebat fides Israhelis. sed nec exinde pertinere poterat: adhuc cruda ut probaretur uel compararetur, ne dixerim adhuc nulla? (sed cur non licuerit illi alienae fidei exemplo uti\'? quoniam si ita esset, (dixisset) talem fidem nec in Israhele umquam fuisse. ceterum dicens talem fidem debuisse (se) inuenire in Israhele, *** quique ad hoc uenisset, uti eam inueniret, deus scilicet et Christus Israhelis. quam non suggillasset nisi exactor et sectator eius, aemulus uero etiam maluisset eam talem inuentam, ad quam infirmandam et destruendam magis uenerat, non ad comprobandam. Besuscitauit et mortuum filium uiduae. non nouum documentum. hoc et prophetae creatoris ediderant, quanto magis filius? adeo autem in illud + usque momenti nullum alium deum Christus intulerat, ut omnes illic creatori gloriam retulerint dicentes: magnus prophetes prodiit in nobis, et respexit deus populum suum. quis deus? utique cuius populus et a quo prophetae. quodsi illi quidem creatorem glorificabant, Christus uero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto documento mortui resuscitati creatorem adhuc orantes, sine dubio aut non alium circumferebat deum quam quem in suis beneficiis atque uirtutibus honorari sustinebat, aut quale est, ut illos tam diu errantes sustiueret, ad hoc ueniens, ut errori eorum mederetur? Sed (scandalizatur Iohannes auditis uirtutibus Christi, ut alterius\'. at ego rationem scandali prius expediam, quo facilius haeretici scandalum explodam. ipso iam domino uirtutum, sermone et spiritu patris, operante in terris et praedicante necesse erat portionem spiritus sancti, quae ex forma prophetici moduli in Iohanne egerat praeparaturam uiarum dominicarum, abscedere iam ab Iohanne, redactam scilicet in dominum ut in massalem suam summam. itaque Iohannes, communis iam homo et unus de turba, scandalizabatur quidem, sed qua homo, non qua alium Christum sperans uel intellegens, qui neque (haberet,) unde speraret, ut nihil noui docentem uel operantem. nemo haesitabit de aliquo, quem dum scit non esse nec sperat nec intellegit; Iohannes autem certus erat neminem deum praeter creatorem, uel qua Iudaeus, (ne dicam) etiam prophetes. plane facilius quis haesitabit : de eo, quem cum sciat esse, an ipse sit, nesciat. hoc igitur metu et Iohannes: tu es, inquit, qui uenis, an alium expectamus? simpliciter inquirens, an ipse uenisset, quem expectabat [tu es, qui uenis? id est: qui uenturus es; an alium expectamus? id est: an alius est quem expectamus, si non tu es quem uenturum expectamus?] sperabat enim, sicut omnes opinabantur, ex similitudine documentorum potuisse et prophetam interim missum esse, a quo alius esset, id est maior, qui uenturus expectabatur, ipse scilicet dominus. atque adeo hoc erat Iohannis scandalum, quod dubitabat ipsum uenisse quem expectabant, quem ex praedicatis operationibus agnouisse debuerat. (aut) ut dominus per easdem operationes agnoscendum se nuntiauerit Iohanni? quae cum constent praedicata in Christum creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis peruersum, ut Christum non creatoris per ea renuntiarit intellegendum, per quae magis Christum creatoris agnosci compellebat. multo peruersius, si et testimonium Iohanni perhibet non Iohannis Christus, propheten eum confirmans, immo et supra, ut angelum, ingerens etiam scriptum super illo: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparet uiam tuam, eleganter ad superiorem sensum scandalizati Iohannis commemorans prophetiam, ut confirmans praecursorem Iohannem iam aduenisse extingueret scrupulum interrogationis illius: tu es, qui uenis, an alium expectamus? praecursore enim iam functo officium, praeparata uia domini, ipse erat intellegendus, cui praecursor ministrauerat. maior is quidem omnibus natis mulierum, sed non ideo subiectus ei, qui minor fuerit in regno dei, quasi alterius sit dei regnum, in quo modicus quis maior erit Iohanne, alterius Iohannes, qui omnibus natis mulierum maior sit. siue enim de quocumque dicit modico siue de semetipso per humilitatem, quia minor Iohanne habebatur, omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad Iohannem potius quam ad Christum, — quid existis uidere in solitudinem? — tantundem est: creatori competit et Iohannem ipsius esse, maiorem natis mulierum, et Christum uel quem(cum)que modicum, qui maior Iohanne futurus sit in regno (dei,) — aeque creatoris — et qui sit maior tanto propheta, quia non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc Iohannem minuit. Diximus de remissa peccatorum. illius autem peccatricis feminae argumentum eo pertinebit, ut cum pedes domini osculis figeret, lacrimis inundaret, crinibus detergeret, unguento perduceret, solidi corporis ueritatem, non phantasma inane tractauerit, et ut peccatricis paenitentia secundum creatorem meruerit ueniam, praeponere solitum sacrificio. sed et si paenitentiae stimulus ex fide acciderat, per paenitentiam ex fide iustificata ab eo audiit: fides tua te saluam fecit, qui per Abacuc pronuntiarat: iustus ex fide sua uiuet.
- 4.19.1
Quod diuites Christo mulieres adhaerebant, quae et de facultatibus suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris, de prophetia est. has enim uocabat per Esaiam: mulieres diuites, exsurgite et audite uocem meam. ut discipulas primo, dehinc ut operarias et ministras ostenderet: filiae in spe, audite sermones (meos.) diei anni mementote cum labore in spe; cum labore enim prosequebantur et ob spem ministrabant. Aeque de parabolis semel sufficiat probatum hoc genus eloquii a creatore promissum. at nunc illa quoque pronuntiatio eius ad populum: aure audietis et non audietis dedit Christo frequenter inculcare: qui habet aures audiat, non quasi ei diuersitate auditum permitteret Christus, quem ademisset creator, sed quia comminationem exhortatio sequebatur. [primo: aureaudietis et non audietis, dehinc: qui habet aures audiat.] non enim audiebant ultro qui aures habebant, sed ostendebant aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat creator, et ideo per Christum adicit: uidete, quomodo audiatis, id est: ne aure audiatis et non audiatis, non corde scilicet audientes, sed aure. si dignum sensum pronuntiationi accommodes pro sensu eius, qui auditui suscitabat, etiam dicendo: uidete, quomodo audiatis non audituris minabatur. sane non minatur mitissimus deus, quia nec iudicat nec irascitur. hoc probat etiam subiacens sensus: ei, qui habet, dabitur, ab eo autem, qui non habet, etiam quod habere se putat auferetur ei. quid dabitur? adiectio fidei uel intellectus uel salus ipsa. quid auferetur? utique quod dabitur. a quo dabitur auferetur? si a creatore auferetur, ab eo et dabitur; si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur. quoquo tamen nomine comminatur ablationem, non erit eius dei, qui nescit comminari, qui non nouit israci. miror autem, cum lucernam negat abscondi solere qui se tanto saeculo absconderat, maius et necessarius lumen, cum omnia de occulto in apertum repromittit qui deum suum usque adhuc obumbrat, expectans, opinor, nasci Marcionem. Venimus ad constantissimum argumentum omnium, qui domini natiuitatem in controuersiam deferunt. \'ipBe/ inquiunt, \'contestatur se non esse natum dicendo: quae mihi mater et qui mihi fratres\'? ita sem. per haeretici aut nudas et simplices uoces coniecturis quo uolunt rapiunt aut rursus condicionales et rationales simplicitatis condicione dissoluunt, ut hoc in loco. nos contrario dicimus primo non potuisse illi adnuntiari, quod mater et fratres eius foris starent quaerentes uidere eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent, quos utique norat qui adnuntiarat, uel retro notos uel tunc ibidem compertos, dum eum uidere desiderant uel dum ipsi nuntium mandant. ad hanc primam propositionem nostram solet ex diuerso responderi: (quid enim, si temptandi gratia nuntiatum est ei\'? sed hoc scriptura non dicit, quae quanto significare solet ex temptatione quid factum, — ecce legis doctor adsurrexit temptans eum, et de tributi consultatione: et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum — tanto, ubi non facit temptationis mentionem, non admittit temptationis interpretationem. et tamen ex abundanti causas temptationis expostulo, cui rei temptauerint illum per nominationem matris et fratrum. si, ut scirent, natusne esset an non, quando de hoc fuit quaestio, quam ex ist temptatione discuterent? quis autem dubitaret natum quem uideret hominem? quem audisset filium se hominis professum? quem de conspectu omnis humanae qualitatis dubitaret deum aut filium dei credere, propheten facilius existimans, licet magnum aliquem, utique tamen natum? etiam si in explorationem natiuitatis temptandus fuisset, quodcumque aliud argumentum temptationi competisset, quam per earum personarum mentionem, quas potuit etiam natus non habere. dic mihi, omnibus natis mater aduiuit? omnibus natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores habere uel et neminem? sed et census constat actos sub Augusto tunc in Iudaea per Sentium Saturninum, apud quos genus eius inquirere potuissent. adeo nullo modo consistit ratio temptationis istius, et uere mater et fratres eius foris stabant, et superest dispicere sensum non simpliciter pronuntiantis: \'quae mihi mater aut fratres\'? quasi ad generis et natiuitatis negationem, sed [et] ex causae necessitate et condicione rationali. tam proximas enim personas foris stare, extra.. neis intus defixis ad sermones eius, amplius et auocare eum a sollemni opere t quaerentes merito indignatus est non tam negauit quam abdicauit. atque adeo cum praemisiss et: quis mihi mater et qui mihi fratres? Subiungens: nisi quiaudiunt uerba mea et faciunt ea, transtulit sanguinis nomina in alios, quos magis proximos prae fide iudicaret. nemo autem transfert quid, nisi [ab eo] qui habet id, quod transfert. si ergo matrem et fratres eos fecit, qui non erant, quomodo negauit eos, qui erant? ceterum ex boc magis matrem et fratres confitebatur, quod illos nolebat agnoscere, meritorum scilicet condicione, non ex proximorum negatione, in semet ipso docens qui patrem aut matrem aut fratres praeponeret uerbo dei non esse dignum discipulum. quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negauit, quibus non ut ueriores substituit, sed ut digniores. denique nihil magnum, si fidem sanguini praeposuit, quem non habebat.
- 4.20.1
Quis autem iste est, qui uentis et mari imperat? (nimirum nouus - dominator atque possessor elementorum subacti iam et exclusi creatoris.\' non ita est. sed agnorant substantiae auctorem suum, quae famulis quoque eius obaudire consuei uerant. inspice Exodum, Marcion aspice mari rubro, uastiorsuper omnia stagna Iudaeae, uirgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum et pari utrimque stupore discriminis fixum sicco populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub eiusdem uirgae nutu redeunte natura Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret, in quod opus et austri seruierunt. lege et t sorte familiae dirimendae in transitu eius Iordanis machaeram fuisse, cuius impetum atque decursum plane et Iesus docuerat prophetis transmeantibus stare. (quid ad haec\'? si tuus Christus est, non erit potentior famulis creatoris. sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius expeditionis Christum antecessisset nam cum transfretat, psalmus expungitur: dominus, inquit, super aquas multas; cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur: dispargens, inquit, aquas itinere; cum ad minas eius eliditur mare, Naum quoque absoluitur: comminans, inquit, mari i et arefaciens illud, utique cum uentis, quibus inquietabatur. unde uis meum uindicem Christum? de exemplis an de. prophetis creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum bellatorem praedicari putas, non - figurate nec allegorice, qui bellum spiritale aduersus spiritales hostes spiritali militia et spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, cum inuenis in uno homine multitudinem daemonum legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium hostium, spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum, atque ita ipsum esse, qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus, ut et de hoc bello psalmus possit uideri pronuntiasse: dominus ualidus, dominus potens in bello. nam cum ultimo hoste, morte, proeliaturus per tropaeum crucis triumphauit. cuius autem dei filium Iesum \'legio* testatus est? sine dubio cuius tormenta et abyssum nouerant et timebant. nec enim uidentur posse ignorasse adhuc quod noui et ignoti dei uirtus operaretur in terri, quia uerisimile non est creatorem ignorasse. si enim alium supra se deum ignorauerat aliquando, tamen iam infra caelum suum agentem utique compererat. quod autem dominus comperisset, iam et uniuersae familiae innotuisse ** in eodem mundo et intra eundem ambitum caeli, quo peregrina diuinitas, conuersaretur. in quantum ergo et creator scisset eam et substantiae eius, si fuisset, in tantum nulla fuit, quia non alium daemones sciebant quam dei sui Christum. non enim depeterent, ab alio quod meminissent petendum sibi, a creatore, ueniam scilicet abyssi creatoris. denique impetrauerunt. quo merito? quia mentiti erant, quia saeui dei filium eum fecerant? et qualis erit qui mentitos iuuabat, qui infamantes sustinebat? sed enim quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognouerant, ita eum se et ipse confirmauit, quem adcognouerunt daemones, Iesum, iudicis et ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirmitatibus creatoris in Christo - ignorantiam enim et ego adscribere ei uolo; permittite mihi aduersus haereticum —: tangitur a femina, quae sanguine fluitabat, et nesciuit a qua. quis me, inquit, tetigit? etiam excusantibus discipulis perseuerat in ignorantiae uoce: tetigit me aliquis, idque de argumento adfirmat: sensi enim uirtutem ex me profectam. quid dicit haereticus? sciebatne personam? et cur quasi ignorans loquebatur? ut confessionem certe prouocaret, ut timorem (re)probaret. sic et Adam aliquando quaesierat (creator) quasi ignorans: Adam ubi e s ? habes et creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adaequatum. (sed et hoc, qua aduersarius legis, ut, quia lex a contactu sanguinantis feminae summouet, idcirco gestierit non tantum contactum eius admittere, sed etiam sanitatem donare\'. o deum non natura beneficum, sed aemulatione! at enim, si fidem mulieris inuenimus ita meruisse, cum dixit: fides tua te saluam fecit, quis es, ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione editum ostendit? sed hanc uis mulieris fidem constituere, qua contempserat legem. et cui credibile, ut mulier nullius adhuc (noui) dei conscia, nullius adhuc nonae legis initiata, legem inrumperet eam, cui adhuc tenebatur? qua denique fide inrupit? in quem deum credens? cui spernens creatorem? certe enim ei fide tetigit. si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat, quomodo legem eius inrupit? tam enim inrupit, si inrupit. quam ex fide creatoris. quomodo autem utrumque conueniet, ut et inruperit et ei fide eam inruperit, propter quam inrupisse non debuit? dicam. fides haec fuit primo, qua deum suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, qua eum deum certa erat operari in Christo. qua si eum tetigit, non ut hominem sanctum nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. itaque non temere interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem, quae essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat. sed et illud recogitauit, ordinarium et sollemnem menstrui uel partualis sanguinis fluxum in lege taxari, qui ueniat ex officio naturae, non ex uitio ualitudinis; ille autem ex uitio ualitudinis redundabat, cui non modum temporis, sed diuinae misericordiae auxilium necessarium sciebat, atque ita potest uideri legem non inrupisse, sed distinxisse. haec erit fides, quae contulerat etiam intellectum: nisi credideritis, inquit, non intellegetis. hanc fidem probans Christus eius feminae, quae solum credebat creatorem, eius fidei se deum respondit. quam probauit. nec illud omittam, quod, dum tangitur uestimentum eius, utique corpori, non phantasmati inditum, corpus quoque demonstrabatur; non quasi iam de hoc retractemus, sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. si enim non erat ueritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res uacua, non posset. qui ergo non potest contaminari prae inanitate substantiae, quomodo uoluisset ut aemulus legis? mentiebatur. batur, qui non uere polluebatur.
- 4.21.1
Dimittit discipulos, ad praedicandum dei regnum. numquid uel hic editit, cuius? prohibet eos uictui aut uestitui quid in uiam ferre. quis hoc mandasset, nisi qui et coruos alit et flores agri uestit, qui boui quoque terenti libertatem oris ad ueniam pabuli ex opere summouendi ante praecepit, quia dignus operarius mercede sua? haec Marcion deleat, dum sensui salua sint. at cum iubet puluerem excutere de pedibus in eos, a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fieri. nemo testatur quod non iudicio destinatur: inhumanitatem qui in testationem redigi iubet iudicem comminatur. nullum deum nouum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declarauit, qua Christum Iesum alii Iohannem alii Heliam alii unum aliquem ex ueteribus prophetis Herodi adse-\' uerabant. ex quibus quicumque fuisset, non utique hoc esset suscitatus, ut alium deum post resurrectiouem praedicaret. Pascit populum in solitudine, de pristino scilicet more. aut si non eadem est maiestas, ergo iam minor est creatore, qui non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed de manna caelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta milia hominum protelauit. adeo autem ea<dem>) fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, uerum etiam exuberare de pristino uoluerit exemplo. sic enim et in tempore famis sub Helia uiduae Sareptensis modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per totum famis tempus redundauerant. habes tertiam Basiliarum. si et quartam reuoluas, inuenies totum hunc ordinem Christi circa illum dei hominem, qui oblatos sibi decem ordiacios panes cum populo distribui iussisset et minister eius proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate respondisset: quid ergo?hoc dem in(con)spectu centum[milibus]hominum? da inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus: manducabunt et relinquent reliquias secundum dictum domini. o Chritum et in nouis ueterem! Haec itaque qui uiderat Petrus et cum pristinis compararat et non tantum retro facta sed et in futurum iam tunc prophetantia recognouerat, interroganti domino, quisnam illis uideretur, cum pro omnibus responderet: tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, [nisi] quem nouerat in scripturis. quem iam recensebat in factis. hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, immo et silentium indicens. si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem praecepit, ne cui hoc dicerent, utique id noluit prouulgari, quod Petrus senserat. \'immo\', inquis, \'quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari'*. sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium hominis multa pati et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus et interfici et post tertium diem resurgere. qua cum praedicata sunt et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse, in quem praedicabantur. certe et si non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit, quae non Petri errorem demonstraret: obeundarum passionum necessitatem. Qui u oluerit, inquit, animam suam saluam facere perdet illam, et qui perdiderit eam propter me saluam faciet eam. certe filius hominis hanc sententiam emisit. perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem eius ardentem et inuenies illic tamquam filium hominis — nondum enim uere erat, nondum scilicet natus ex homine — iam tunc istos exitus constituentem. saluas facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspirauerant, Chaldaeorum uero perdidit, quas illi per idolatriam saluas facere maluerant. quae est ista noua doctrina, cuius uetera documenta sunt? quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt: uide, inquit Esaias, quomodo periit iustus, et nemo excipit corde, et uiri iusti auferuntur, et nemo considerat. quando magis hoc fit quam in persecutione? *** sanctorum eius, utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter deum perdit seruat illam. ut et hic tamen iudicem adcognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et bonum animae detrimentum salute eius remuneraturus sit, et zeloten deum mihi exhibet, malum malo reddentem: qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar eius, *** quando nec confusionis materia conueniat nisi meo Christo, cuius ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum conuiciis pateat, omnem natuitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem, quanta amaritudine possunt, perorantibus. ceterum quomodo ille erit obnoxius confusionis, qui eam non capit? non uulua, licet uirginis tamen feminae, ** coagulatus, et si non ex semine, tamen lege. substantiae corporalis ex sanguine et humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem mensium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti temporis caeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus ex primo retinaculi sui uulnere, nec multum ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam sepulturae inuolucrum initiatus, nec exinde per inmunditias inter sinus uolutatus, molestus uberibus, diu infans, uix puer, tarde homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et uirtus et deus tantum; ceterum, (at) non uerus, qui non uidebatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat ueritate carens corpore. non poterat itaque dixisse: qui mei confusus fuerit. noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre modico citra angelos, uermis et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi, quatenus ita uoluit, ut liuore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena, [tunc] ut, quoniam homo (non) erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia idolatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? plane pudere te debet, quod illum ipse finxisti.
- 4.22.1
Iam et hoc uel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris quorum destructor aduenerat. hoc scilicet intellegi uoluit uox illa de caelo: hic est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et Heliam. ergo sufficiebat uox sola sine ostentatione Moysei et Heliae. definiendo enim, quem audirent, quoscumque alios uetuisset audiri. aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque, quos non ostendit, permisit audiri, si uetuit quos ostendit? nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in conloquio ostenderentur, quod familiaritatiindicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui uoces et litteras ipsas eorum ab euangelio suo erat separaturus. sicin alienos demonstrat illos, dum secum habet? sic relinquendos decet quos sibi iungit? sic destruit quos de radiis suis exstruit? quid faceret Christus ipsorum? credo, secundum peruersitatem tales eos reuelasset, quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscumque alios secum <ostendisset) quam prophetas suos. sed quid tam Christi creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis uideri, quibus in reuelationibus erat uisus? cum illis loqui, qui eum fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare, a quibus dominus gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando alter reformator quandoque, alter initiator ueteris testamenti alter consummator noui. igitur et Petrus, meritum contubernium Christi sui agnoscens, (in) indiuiduitatem eius suggerit consilium: bonum est hic nos esse, - bonum plane, ubi Moyses scilicet et Helias — et faciamus hic tria tabernacula, unum tibi et Moysi unum et He- liaeunum. (sed nesciens, quid diceret.\' quomodo nesciens? utrumne simplici errore an ratione, qua defendimus in causa nouae prophetiae gratiae exstasin, id est amentiam, conuenire? in spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei conspicit uel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet uirtute diuina. de quo cum inter nos et psychicos quaestio est, interim facile est amentiam Petri probare. quomodo enim Moysen et Heliam cognouisset, [nisi in spiritu?] - nec enim imagines eorum uel statuas populus habuit. nec similitudines, lege prohibente - nisi quia in spiritu uiderat? et ita quod dixit, scilicet in spiritu non in sensu constitutus, scire non poterat. ceterum, si sic nesciit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de creatoris dixisse: tu es Christus, quia, si tunc alterius dei illum cognouisset, hic quoque non errasset. quodsi ideo et hic errauit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque nullam nouam diuinitatem a Christo reuelatam et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi reuelante, et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. tres de discentibus arbitros futurae uisionis et uocis adsumit. et hoc creatoris est: in tribus, inquit, testibus stabit omne uerbum. in montem secedit. agnosco formam loci. nam et pristinum populum apud montem et uisione et uoce sua creator initiarat. oportebat in eo suggestu consignari nouum testamentum, in quo conscriptum uetus fuerat, sub eodem etiam ambitu nubis, quem nemo dubitabit de aere creatoris conglobatum, — nisi (si) et nubes suas ille deduxerat — quia et ipse per caelum creatoris uiam ruperat. aut proinde et nubilo creatoris precario usus est? itaque nec nunc muta nubes fuit, sed uox solita de caelo et patris nonum testimonium super filio, ad quem in secundo psalmo: filius meus es tu, ego hodie genui te, de quo et per Esaiam: quis deum metuens? audiat uocem filii eius. itaque iam repraesentans eum - hic est filius 1 meus me U B - utique subaudit: quem l\'epromisi. si enim repromisit aliquando et postea dicit: hic est, eius est exhibentis uoce uti in demonstratione promissi, qui aliquando promisit, non eius, cui possit responderi: 'ipse enim tu quis es qui dicas: hic est filius meus, de quo non magis praemisisti quam te ipsum, quod prius eras, reuelasti\'? hunc igitur audite! quem? (nisi quem) ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae quoniam et prophetes existimari habebat a populo: prophetam, inquit Moyses, suscitabit nobis deus ex filiis uestris, secundum carnalem scilicet censum, tamquam me audietis illum. omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo suo. sic et Esaias: quis in uobis metuens (deum?) exaudiat uocem filii eius, quam et ipse pater commendaturus erat: sistens enim, inquit, uerba filii sui, dicendo scilicet: hic est filius meus dilectus, hunc audite. itaque et si facta translatio sit auditionis a Moyse et Helia in Christum, sed non ut ab alio deo nec ad alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem ueteris et successionem noui testamenti: non legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus saluos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et prophetas. traditit igitur pater filio discipulos nouos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogatiua atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. totum autem habitum uisionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex persona interdum apostolorum: domine, audiui auditum tuum et extimui - quem magis quam uocis caelestis illius: hic est filius meus dilectus, hunc audite? — consideraui operam tuam (et) excidi mente - quando magis quam cum uisa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? — in medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae, de quibus et Zacharias uidit in figura duarum olearum et duorum ramulorum oleae. nam hi sunt, de quibus dictum est illi: duo filii opimitatis adsistunt domino uniuersae terrae. et rursus idem Abacuc: operuit caelos uirtus, utique nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam uestitus eius refulsit. et si commemoremur promissionis Moysi, hic inuenietur expuncta. cum enim desiderasset conspectum domini Moyses dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter uideam te, eum conspectum desiderans, in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat, — ceterum dei faciem, iam audierat, nemo homo uidebit et uiuet - et hunc, inquit, sermonem, quem dixisti, faciam tibi. et rursus Moyses: ostende mihi gloriam tuam. et dominus similiter de futuro: ego praecedam gloria mea, et reliqua. et in nouissimo: et tunc uidebis posteriora mea, non lumbos nec suras, sed quam desiderauerat gloriam in posterioribus temporibus reuelandam, in qua facie ad faciem uisibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem dicens: et si fuerit prophetes in nobis, in uisione cognoscar illi et in uisione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen; os ad os loquar ad eum, in specie — utique hominis, quam erat gestaturus — non in aenigmate. nam et si Marcion noluit eum conloquentem domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et faciem ad faciem, — cum illo, inquit, non \'extra illum\' — in gloria ipsius, nedum in conspectu. de qua gloria non aliter - inlustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutiens filiorum Israhelis, quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum aduersus se facere non uidit.
- 4.23.1
Suscipio in me personam Israhelis. stet Christus Marcionis et exclamet: o genitura incredula, quousque ero apud uos? quousque sustinebo uos? statim a me audire debebit: \'quisquis es, o oeconome, prius ede, qui sis et a quo uenias et quod in nobis tibi ius? usque adhuc creatoris est totum apud te. plane, si ab illo uenis et illi agis, admittimus increpationem. si uero ab alio, dicas uelim: quid nobis umquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem qui nec te ipsum aliquando nobis reuelasti? quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus queraris? in quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? asinus de Aesopi puteo modo uenis et iam exclamas*. [suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit: o natio incredula, quamdiu ero uobiscum, quamdiu uos sustinebo? hanc eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem: quisquis es, o oeconome, prius ede, qui sis, a quo uenias, quod tibi ius sit in nobis? usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti sumus, recognoscentes omnia illius in te. quodsi ab illo uenis, admittimus increpationem. si uero alii agis, oro te, dicas: quid nobis aliquando (commisisti,) dumtaxat de tuo, quod iam credidisse debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? in quibus autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes? asinus de Aesopi puteo modo huc apparuit et iam exclamat.] quis non ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset, qui nondum queri debuisset? nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis, in uirtutibus et beneficiis deuersatus incredulos semper fuisset expertus. Sed \'ecce Christus diligit paruulos, tales docens esse debere qui semper maiores uelint esse, creator autem ursos pueris inmisit, ulciscens Heliseum propheten conuicia ab eis passum\'. satis impudens antithesis, cum tam diuersa committit, paruulos et pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem, quae conuiciari poterat, ne dicam blasphemare. qua ergo iustus deus, nec pueris impiis parsit, exigens maiori aetati honorem, et utique magis a minore; qua uero bonus, adeo diligit paruulos, ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. ita et haec adfectio Christi cum creatoris est. iam nunc deus Marcionis, qui conubium aduersatur, quomodo uideri potest paruulorum dilector, quorum tota causa conubium est? qui semen odit, fructum quoque exsecretur necesse est. ne ille saeuior habendus Aegyptio rege. nam Pharao educari non sinebat infantes, iste nec nasci, auferens uitam illis etiam decem mensium in utero. at enim quanto credibilius, ut eius deputetur adfectio in paruulos, qui benedicendo conubium in propagationem generis humani ipsum quoque fructum conubii benedicendum promisit, qui de infantia primus! \'Repraesentat creator ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta\'. agnosco iudicis seueritatem, e contrario Christi (lenitatem increpantis) eandem animaduersionem destinantes discipulos super illum uiculum Samaritarum: agnoscat et haereticus ab eodem seuerissimo iudice promitti hanc Christi lenitatem: non contendet, inquit, nec (clamabit nec) uox eius in platea audietur: harundinem quassatam non comminuet et linum fumigans non extinguet. talis utique multo magis homines non erat crematurus. nam et tunc ad Heliam: non in igni, inquit, dominus, sed in spiritu miti. At enim humanissimus dominus cur recusat eum, qui se tam indiuiduum illi comitem offert? si quia superbe uel ex hypocrisi dixerat: sequar te quocumque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin recusandam iudicando iudicem gessit. et utique damnauit quem recusauit, non consecuturum scilicet salutem. nam sicut ad salutem uocat quem non recusat uel etiam quem ultro uocat, ita in perditionem damnat quem recusat illi autem causato patris sepulturam cum respondet: sine mortui sepeliant mortuos suos, tu autem uade et adnuntia regnum dei, utramque legem creatoris manifeste confirmauit: et de sacerdotio in Leuitico, prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse — super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, et super patrem suum (at super matrem suam) non contaminabitur —, et de deuotione in Arithmis; nam et illi, qui se deo uouerit, inter cetera iubet, ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris quidem aut matris aut fratris. puto autem, et deuotioni et sacerdotio destinabat quem praedicando regno dei imbuerat. aut si non ita est, satis impius pronuntiandus qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum despici a filiis imperabat. cum uero et tertium illum prius suis ualedicere parantem prohibet retro respectare, sectam creatoris exequitur: hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.
- 4.24.1
Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta secundum totidem arbusta palmarum? Antithesis plurimum causarum diuersitas fecit, non potestatum. sed qui diuersitatem causarum non respexit, facile eam potestatum existimauit. \'profectionem filiorum Israhelis creator etiam illis spoliis aureorum et argenteorum uasculorum et uestium praeter oneribus consparsionum offarcinatam educit ex Aegypto, Christus autem nec uirgam discipulis in uiam ferre praescripsit'). illi enim in solitudinem promouebantur, hi autem in ciuitates mittebantur. considera causarum offerentiam, et intelleges unam et eandem potestatem, quae secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per ciuitates abundaturam circumcidens, sicut et egituram per solitudinem struxerat. etiam calciamenta portare uetuit illos. ipse enim erat, sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta detriuerat. neminem, inquit, in uia salutaueritis. o Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit! Heliseus, cum Gezin puerum suum mitteret in uiam ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto, sic ei praecepit: accinge lumbos tuos et sume bacillum meum in manum et uade: quemcumque conueneris in uia, ne benedixeris eum, id est ne salutaueris, et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est ne resalutaueris. quae est enim inter uias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio? sic et domini istud: in quam introissent domum, pacem ei dicere(ut, de) exemplo eodem est. mandauit enim et hoc Heliseus: cum introisset ad Sunamitin, diceret ei: pax uiro tuo, pax filio tuo. haec erunt nostrae potius antithesis, quae comparant, non quae separant Christum. dignus autem operarius mercede sua quis magis pronuntiarit quam deus iudex? quia et hoc ipsum iudicare est, dignum facere mercede operarium. nulla retributio non ex iudicatione constitit. iam nunc et hic lex consignatur creatoris, etiam boues operantes dignos operarios mercede iudicantis: boui, inquit, terenti os non colligabis. quis tam praestans in homines nisi qui et in pecudes? quodsi et Christus dignos mercede pronuntiat operarios, excusauit praeceptum illud creatoris de uasis aureis et argenteis Aegyptiorum auferendis. qui enim uillas et urbes operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad fraudem sunt instincti, sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei neque nouum neque inauditum sic quoque confirmauit, dum illud iubet adnuntiari adpropinquasse. quod enim longe fuerit aliquando, id potest dici adpropinquasse. si autem numquam retro fuisset, antequam adpropinquasset, nec dici potuisset adpropinquasse, quod numquam longe fuisset. omne quod nouum et incognitum est, subitum est. omne quod subitum est, cum adnuntiatur, tunc primum speciem inducens tunc primum accipit tempus. ceterum nec retro tardasse potuerit, quamdiu non adnuntiabatur, nec, ex quo adnuntiari coeperit, adpropinquasse. etiam adicit, ut eis, qui illos non recepissent, dicerent: scitote tamen adpropinquasse regnum dei. si hoc non et comminationis gratia mandat, uanissime mandat. quid enim ad illos, si adpropinquaret regnum, nisi quia cum iudicio adpropinquat? in salutem scilicet eorum, qui adnuntiationem eius recepissent, ***. quo modo, si comminatio non potest sine executione, habes deum executorem in comminatore et iudicem in utroque. sic et puluerem iubet excuti in illos, in testificationem eieratae etiam terrae eorum, nedum communicationis reliquae. si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, minas utique portendentem ? porro cum etiam creator in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas prohibeat recipi in ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum, ubi habet formam. qui uos spernet, me spernet. hoc et Moysi creator: non te contempserunt, sed me. tam enim apostolus Moyses quam et apostoli prophetae. aequanda erat auctoritas utriusque officii ab uno eodemque domino apostolorum et prophetarum. Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et . scorpios? utrumne omnium animalium dominus an nec unius lacertae deus? sed bene, quod creator hanc potestatem etiam paruulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in cauernam aspidum et in cubile natorum aspidum nec omnino laedi. et utique scimus — salua simplicitate scripturae, nam nec et ipsae bestiae nocere poterunt, ubi fides fuerit — figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis et draconis et eminentissimae cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus ad eum: super aspidem et basiliscum incedes et conculcabis leonem et draconem, sicut etiam Esaias: illa die superducet dominus deus machaeram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum illa die. sed et cum idem: uia munda et uia sancta uocabitur et non transibit illic inmundum nec erit illic uia inmunda; qui autem dispersi erunt uadent in ea et non errabunt, et non erit iam illic leo nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam nec inuenietur illic, cum \'uiam\' fidem demonstret, per quam ad deum perueniemus, iam tunc eidem uiae, id est fidei, hanc euacuationem et subiectionem bestiarum pollicetur. denique et tempora promissionis congruere inuenias, si quae antecedunt legas: inualescite, manus dimissae et genua resoluta: tunc patefient oculi caecorum et aures exaudient surdorum; tunc saliet claudus ut ceruus et clara erit lingua mutorum. igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet, qui hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre et secundum ordinem praedicationis exhibuit.
- 4.25.1
Quis dominus caeli inuocabitur, qui non prius factor ostenditur? gratias enim, inquit, ago et confiteor, domine caeli, quod ea, quae erant abscondita sapientibus et prudentibus, reuelaueris paruulis. quae ista? et cuius? et a quo abscondita? et a quo reuelata? si a deo Marcionis abscondita et reuelata, qui omnino nihil praemiserat, in quo aliquid absconditum esse potuisset, non prophetias, non parabolas, non uisiones, non ulla rerum aut uerborum aut nominum argumenta per allegorias et figuras uel aenigmatum nebulas obumbrata? sed \'ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum reuelabat\'. satis inique. quid enim deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis deus, ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illorum, nulla uia data ab ipso per aliquam operum praedicationem uel uestigia, per quae sapientes atque prudentes . deducerentur? quamquam et si in aliquo deliquissent erga deum ignotum pone, nunc notum, non tamen zeloten eum experiri debuissent, qui dissimilis creatoris inducitur. igitur si nec materias praemiserat, in quibus aliquid occultasset, nec reos habuerat, a quibus occultasset, nec debuerat occultasse, etiam si habuisset, iam nec reuelator ipse erit, qui absconditor non fuit, — ita nec dominus caeli nec pater Christi — sed ille, in quem competunt omnia. nam et abscondit praemisso obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum fides mereretur — nisi enim credideritis, non intellegetis — et reos habuit sapientes atque prudentes ex ipsis\' operibus tot ac tantis intellegibilem deum non requirentes uel perperam in illum philosophantes et ingenia haereticis sumministrantes, et nouissime zelotes est. denique olim hoc per Esaiam contionabatur, quod Christus gratulatur: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium celabo, sicut et alibi tam abscondisse (se) quam reuelaturum esse significat: et dabo illis thesauros absconditos, inuisibiles aperiam illis, et rursus: quis alius disiciet. signa uentriloquorum et diuinationes ex corde, auertens in posteriora sapientes et cogitationes eorum infatuans? si autem et Christum suum inluminatorem nationum designauit: posui te in lucem nationum, quas interpretamur in nomine paruulorum, sensu scilicet retro paruulos et imprudentia infantes, iam uero et humilitate fidei pusillas, facilius utique credemus eundem etiam paruulis reuelasse per Christum, qui et retro absconderit et per Christum reuelationem repromiserit. aut si deus Marcionis ea, quae a creatore abscondita retro fuerant, patefecit, ergo iam creatori negotium gessit, res eius edisserens. sed (in destructionem,\' inquis, (uti traduceret eas.\' ergo illis traduxisse debuerat, quibus creator abscondidit, sapientibus et prudentibus. si enim benignitate faciebat, illis erat adgnitio praestanda, quibus fuerat negata, non paruulis, quibus nihil creator inuiderat. et tamen usque adhuc, puto, probamus extructionem potius legis et prophetarum inueniri in Christo quam destructionem. Omnia sibi tradita dicit a patre. credas, si creatoris est Christus, cuius omnia, et quia non minori se tradidit omnia filio creator quae per eum condidit, per sermonem suum scilicet. ceterum si oeconomus ille, quae sunt (omnia), quae illi a patre sunt tradita? quae sunt creatoris? ergo bona sunt quae pater filio tradidit, et bonus iam creator, cuius \'omnia\' bona sunt, et ille iam non bonus, qui in aliena bona inuasit, ut filio traderet, docens alieno abstinere. certe mendicissimus qui nec filium unde ditaret habuit nisi de alieno. aut si nihil de creatoris traditum est ei a patre, [et quomodo hominem creatoris sibi uindicat? aut si solus homo ei traditus est, \'omnia\' homo non est. scriptura autem (omnium) edicit traditionem filio factam. sed et si (omnia) ad hominum genera, id est ad omnes nationes, interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. aut si habebat et ipse aliqua sua (omnia), quae filio traderet pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod ex (omnibus) in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam eius esse \'omnia\', cuius nihil uideo, quam merito credam etiam quae non uideo eius esse, cuius sunt uniuersa, quae uideo. sed \'nemo scit, qui sit pater, nisi filius, et qui sit filius, nisi pater, [nemo enim scit patrem nisi filius et filium nisi pater] et cuicumque filius reuelauerit, atque ita Christus ignotum deum praedicauit\'. hinc enim et alii haeretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et Israheli secundum familiaritatem et nationibus secundum naturam. et quomodo ipse testatur nec Israheli cognitum se
- 4.25.2
— Israhel autem me non cognouit et populus me non intellexit — nec nationibus? ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo. propter quod et illas stillicidium situlae deputauit et Sionem tamquam speculam in uinea derelictam. uide ergo, an confirmatio sit propheticae uocis exprobrantis. ignorantiam in deum humanam, quae fuerit ad filium usque. nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem, cui filius reuelauerit, quoniam ipse erat, qui positus a patre in lumen nationum adnuntiabatur, utique de deo inluminandarum, etiam Israhelis, utique per agnitionem dei pleniorem. - ita non proficient argumenta in fidem dei alterius, quae creatori competere possunt, quia quae non competent creatori, haec poterunt in fidem proficere dei alterius. Si et sequentia inspicias: beati oculi, qui uident quae uidetis: dico enim uobis, quia prophetae non uiderunt quae uos uidetis, de superiore\' sensu descendunt adeo: neminem, ut decuit, deum cognouisse, quando nec prophetae uidissent quae sub Christo uidebantur.I, nam si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem conlocasset. quid enim mirum, si non uiderant res dei ignoti et tanto post aeuo reuelati, si non erant consecuti repraesentationem eorum, quae numquam praedicarant? quae autem fuisset felicitas eorum, qui tunc uidebant, [quae alii merito uidisse non poterant] nisi quoniam qui poterant uidisse qui(dem) dei sui res, quas etiam praedicauerant, non tamen uiderant? haec enim felicitas erit illorum, quia uidebant quae alii tantum praedicauerant. denique ostendemus et iam ostendimus, ea uisa in Christo, quae fuerant praedicata, abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus atque prudentibus saeculi. In euangelio ueritatis legis doctor dominum adgressus: quid faciens, inquit, uitam aeternam consequar? in haeretico \'uita* solummodo posita est, sine \'aeternae\' mentione, ut doctor de ea uita uideatur consuluisse, quae in lege promittitur a creatore longaeua, et dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et totis uiribus tuis, quoniam de legis uita sciscitabatur. sed sciebat utique legis doctor, quo pacto uitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset, cuius regulas etiam docebat. sed quia et mortui iam suscitabantur a Christo, et suscitatus ad spem aeternae uitae per exempla recidiuae ** ne plus aliquid obseruationis exigeret sublimior spes, idcirco + consuluit de aeternae uitae consecutione. itaque dominus, ut nec ipse alius nec aliud nouum inferens praeceptum, quam quod principaliter ad omnem salutem et utramque uitam facit, ipsum caput ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum deum suum. denique si de uita longaeua et ille consuluit et Christus respondit, quae sit penes creatorem, non de aeterna, quae sit penes Marcionis deum, quomodo consequetur aeternam? non utique eodem modo, quo et longaeuam. pro differentia enim mercedum operarum quoque credenda distantia est. ergo non ex dilectione dei sui consequentur uitam aeternam Marcionitae, sicut longaeuam dilector creatoris. sed quale est, ut non magis diligendus sit qui aeternam polli- cetur, si diligendus est qui longaeuam repromittit? ergo eiusdem erit utraque uita, cum eadem est utrique uitae captandae disciplina, — quod creator docet, idem Christo opus est, diligi ut praestet, — interueniente et hic illa praescriptione, qua facilius apud eum debeant credi maiora, apud quem minora praecedunt, quam apud eum, cui nullam de maioribus fidem aliqua minora praeparauerunt. uiderit nunc, si (aeternam) nostri addiderunt: hoc mihi. satis est, quod Christus, ille aeternae. non longae(uae) uitae inuitator, de longaeua consultus, quam destruebat, non (ad) aeternam potius exhortatus est hominem, quam inferebat. quid, oro te, fecisset Christus creatoris, si creatori diligendo aedificauerat hominem qui non erat creatoris? credo, negasset diligendum creatorem.
- 4.26.1
Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem, - satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad caelum creatoris, a quo tam aspero et saeuo et grandine et fulmine potuisset elidi, sicut et (ad) Hierusalem suffigi ab eo potuit - adgressus eum ex discipulis quidam: domine, inquit, doce nos orare, sicut et Iohannes discipulos suos docuit, scilicet (quia alium deum aliter existimaret orandum\'. hoc qui praesumpserit, prius est, probet alium deum editum a Christo. nemo enim ante uoluisset orare nosse, quam didicisset quem oraret. igitur si didicerat, proba. si nusquam usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Iohannis orabant sed quia et Iohannes nouum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non inmerito praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non alium, sed aliter deum orarent. proinde nec Christus ante orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. ita et ipse in eum docuit orationem, quem discipulus usque adhuc nouerat. denique sensus orationis, quem deum sapiant, recognosce. cui dicam \'pater\'? ei, qui me omnino non fecit, a quo originem non traho, an ei, qui me faciundo et instruendo generauit? a quo spiritum sanctum postulem? a quo nec mundialis spiritus praestatur an a quo fiunt etiam angeli spiritus, cuius et in primordio spiritus super aquas ferebatur? eius regnum optabo uenire, quem numquam regem gloriae audiui, an in cuius manu etiam corda sunt regum? quia mihi dabit panem cottidianum? qui nec milium mihi condit an qui etiam de caelo panem angelorum cottidianum populo suo praestitit? quis mihi delicta dimittet? qui ea non iudicando non retinet an qui, si non dimiserit, retinebit, ut iudicet? quis non sinet nos deduci in temptationem? quem poterit temptator non timere an qui a primordio temptatorem angelum praedamnauit? hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori, non orat illum, sed infamat. proinde a quo petam, ut accipiam? apud quem quaeram, ut inueniam? ad quem pulsabo, ut aperiatur mihi? quis habet petenti dare, nisi cuius omnia, cuius sum etiam ipse, qui peto? quid autem perdidi apud deum illum, ut apud eum quaeram et inueniam? si sapientiam atque prudentiam, has creator abscondidit. apud eum ergo quaeram. si salutem et uitam, et has apud creatorem. nihil alibi quaeretur, ut inueniatur, quam ubi latuit, ut appareat sic nec aliorsum pulsabo, quam unde sum fugatus. denique si accipere et inuenire et admitti laboris et instantiae fructus est illi, qui petiit et quaesiuit et pulsauit, intellege haec. a creatore mandari et repromitti. ille enim deus optimus, ultro ueniens ad praestandum non suo homini, nullum illi laborem nec instantiam indixisset. iam enim non optimus, si non ultro daret (non) petenti et inuenire praestaret non quaerenti et aperiret non pulsanti. creator autem potuit indicere ista per Christum, ut, quia delinquendo homo offenderat deum suum, labore et instantia petendi acciperet et quaerendi inueniret et pulsandi introiret. Sic et praemissa similitudo nocturnum panis petitorem amicum facit, non alienum, et ad amicum pulsantem, non ad ignotum. amicus autem, etiam si offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis. itaque ad eum pulsat, ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat, quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus, quos nasci uoluerat. etiam quod sero pulsatur, creatoris est: tempus illius et serum, cuius saeculum et saeculi occasus; ad deum autem nouum nemo sero pulsasset tantum quod lucescentem. creatoris est et ianua, qui olim nationibus cluserat quae olim (non) pulsabatur. o deus iste! exsurgit et dat, etsi iam non quasi amico, non tamen quasi extraneo homini. (sed quasi molesto,\' inquit. molestum autem tam cito deus recens neminem pati potuit. Agnosce igitur et patrem, quem etiam appellas, creatorem. ipse est, qui scit, quid filii postulent. nam et panem petentibus de caelo dedit manna et carnem desiderantibus emisit ortygometram, non serpentem pro pisce nec scorpium pro ouo. illius autem erit non dare malum pro bono, cuius utrumque sit. ceterum deus Marcionis, non habens scorpium, non poterat id se dicere non daturum, quod non habebat, sed ille qui, habens et scorpium, non dat. ita et spiritum sanctum is dabit, apud quem est et non sanctus. Cum surdum daemonium expulisset, ut et in ista specie curationis Esaiae occurrisset, in Belzebule dictus eicere daemonia: si ego, inquit, in Belzebule eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? hac uoce quid magis portendit quam in eo se eicere, in quo et filii eorum, in uirtute scilicet creatoris? nam si putas sic accipiendum: si ego in Belzebule, filii uestri in quo? quasi illos suggillaret in Belzebule eicientes, resistet tibi prior sensus, non posse satanan diuidi aduersus semetipsum. adeo nec illi in Belzebule eiciebant, sed, ut diximus, in uirtute creatoris, quam ut intellegi faceret, subiungit: quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone adpropinquauit in uos regnum dei? apud Pharaonem enim uenefici illi, adhibiti aduersus Moysen, uirtutem creatoris digitum dei appellauerunt, — digitus dei est hoc — quod significant etiam modicum ualidissimum tamen. hoc et Christus ostendens, commemorator, non obliterator uetustatum, scilicet suarum, uirtutem dei digitum dei dixit, non alterius intellegendam quam eius, apud quem hoc erat appellata. ergo et regnum ipsius adpropinquauerat, cuius et uirtus digitus uocabatur. Merito igitur adplicuit ad parabolam fortis illius armati, quem ualidior alius oppressit, principem daemoniorum, quem Belzebulem et satanan supra dixerat, significans digito dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. ceterum quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus. et officiis, quem, licet integro mundo, uel sic potuisset uideri superasse ualidior ille deus Marcionis, si non secundum legem eius etiam Marcionitae morerentur in terram defluendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum creatorem? \'Exclamat mulier de turba beatum uterum, qui illum portasset, et ubera. quae illum educassent, et dominus: immo beati qui sermonem dei audiunt et faciunt\'. quidni? et retro sic reiecerat matrem, ut et fratres. dum auditores et obsecutores dei praefert: nam nec hic mater adsistebat illi. adeo nec retro negauerat natum, cum, id rursus habiturus, proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos, a qua non transtulisset, si eam non haberet.
- 4.27.1
Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in creatore. hic enim sufficit, si et in Christo repperiuntur. ecce inaequalis et ipse, inconstans leuis aliud docens aliud faciens: iubet omni petenti dare, et ipse signum petentibus non dat; tanto aeuo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstrudendam, sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat; uetat remaledicere, multo magis utique maledicere, et (uae) ingerit Pharisaeis et doctoribus legis. quis (is) est tam similis dei mei Christus nisi ipsius? Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum destructorem legis denotari, si alium deum prouulgasset. ideo et tunc Pharisaeus, qui illum uocarat ad prandium, retractabat penes se, cur non prius tinctus esset quam recubuisset secundum legem qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare, interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut significaret uasculorum munditias hominum esse intellegendas apud deum; (et) quia et Pharisaeus de homine, non de calice inloto apud se tractauerat, ideo exteriora, inquit, calicis lauatis, id est carnem, interiora autem uestra non emundastis, id est animam, adiciens: nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam? quo dicto aperte demonstrauit ad eundem deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris, cuius uterque sit, praeponentis misericordiam non modo lauacro hominis sed etiam sacrificio. subiungit enim: date quae habetis elemosynam, et omnia munda erunt uobis. quodsi et alius potest deus misericordiam mandasse, non tamen ante quam cognitus. porro et hic apparet illos non de deo increpitos, sed de eius disciplina, a quo illis et figurate uasculorum munditiae et manifeste misericordiarum opera imperabantur. Sic et holuscula decimantes, uocationem autem et dilectionem dei praetereuntes obiurgat. cuius dei uocationem et dilectionem, nisi cuius et rutam et mentam ex forma legis ex decimis offerebant? totum enim exprobrationis hoc erat, quod modica curabant, ei utique, cui maiora non exhibebant, dicenti: diliges dominum deum tuum ex toto corde (tuo) et ex tota anima tua et ex totis uiribus tuis, qui te uocauit ex Aegypto. ceterum nec tempus admisisset, ut Christus tam praecocam, immo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet nouo et recenti deo, ne dixerim nondum palam facto. Primatum quoque captantes locorum et honorem salutationum cum incusat, sectam creatoris administrat, eiusmodi principes Sodomorum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere in praepositos, immo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis, qui spem habet in homine. quodsi propterea quis adfectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, qui officia uetuit eiusmodi (interdictione) sperandi et confidendi in hominem, idem et adfectatores principatuum increpuit. Inuebitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne digito quidem adgredi auderent, non legis onera suggillans quasi detestator eius. quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora legis praetereuntes incusabat, elemosynam et uocationem et dilectionem dei, ne haec quidem grauia, nedum decimas rutarum et munditias catinorum? ceterum excusandos potius censuisset, si importabilia portare non possent. sed quae onera taxat? quae ipsi de suo exaggerabant, docentes doctrinas praecepta hominum commodorum suorum causa, iungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent, calcantes populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes iudicata pauperum, uti esset illis uidua in rapinam et pupillus in praedam. de quibus idem Esaias: uae qui ualent in Israhele, et rursus: qui uos postulant dominantur uestri. qui magis quam doctores legis? hi si et Christo displicebant, ut sui displicebant. alienae enim legis doctores non omnino pulsasset. Cur autem (uae) audiunt etiam, quod aedificarent prophetis monimenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum, si non erat zelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam natiuitatem? Quam uero clauem habebant legis doctores nisi interpretationem legis? ad cuius intellectum neque ipsi adibant, non credentes scilicet, - nisi enim credideritis, non intellegetis — neque alios admittebant, uti qui docebant praecepta potius et doctrinas hominum. qui ergo nec ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat, obtrectator habendus est legis an fautor? si obtrectator, placere debebant ei praeclusores legis, si fautor, iam non et aemulus legis. sed \'haec omnia ad infuscandum creatorem ingerebat, ut saeuum, erga quem delinquentes (uae) habituri essent.\' et quis saeuum non potius timeret prouocare deficiendo ab eo? tanto magis ergo demerendum docebat quem timendum ingerebat. sic oportebat Christum creatoris.
- 4.28.1
Merito itaque non placet illi hypocrisis Pharisaeorum, labiis scilicet amantium deum, non corde. cauete, inquit discipulis, a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis, non praedicatio creatoris. odit contumaces patris filius, non uult suos tales existere in illum, — non in alium — in quem hypocrisis fuit et admissa, cuius exemplum a discipulis caueretur. ita Pharisaeorum (cum) prohibet exemplum, in eum prohibebat illud admitti, in quem admittebant Pharisaei. igitur , quoniam hypocrisin eorum taxarat, utique celantem occulta cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem, quae clauem agnitionis habens nec [in] ipsa introiret nec alios sineret, ideo adicit: nihil autem opertum, quod non patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur, ne quis existimet illum dei ignoti retro et occulti reuelationem et adagnitionem intentare, cum subiciat etiam, quae intra se mussitarent uel inter se tractarent — scilicet super ipso diceutes: hic non expellit daemonia nisi in Belzebule — in apertum processura et in ore hominum futura, ex euangelii promulgatione. Deinde conuersus ad discipulos: dico autem, inquit, uobis amicis: nolite terreri ab eis, qui uos solummodo occidere possunt nec post hoc ullam in uobis habent potestatem; — sed his erit Esaias praedicens: uide, quomodo iustus aufertur, et nemo aduertit — demonstrabo autem uobis quem timeatis: timete eum, qui postquam occiderit potestatem habet mittendi in gehennam — creatorem utique significans —; itaque dico uobis: hunc timete. et hoc in loco sufficeret mihi sic: quem timeri iubet offendi uetat, et quem offendi uetat demereri iubet, et qui haec mandat ipsius est, cui timendo et non offendendo et demerendo procurat. sed habeo et de sequentibus sumere: dico enim uobis: omnis qui confitebitur (in) me coram hominibus, confitebor in illo coram deo, — qui confitebuntur autem in Christo coram hominibus occidi habebunt, nihil utique amplius passuri post occisionem ab illis. hi ergo erunt, quos supra praemonet, ne timeant tantummodo occidi, ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret sustinendam confessionem — et omnis, quinegauit me coram hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique, qui illum confitentem confessurus fuisset. si enim confessorem confitebitur, ipse est, qui et negatorem negabit. porro si confessor est, cui nihil timendum est post occisionem, negator erit, cui timendum est etiam post mortem. itaque cum creatoris sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet poena, et negator ergo creatoris est. si autem negator, et confessor, qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a deo plane passurus, si negaret. atque ita Christus creatoris est qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere debere. Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiae formidandae admonitio: qui dixerit in filium hominis, remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum sanctum, non remittetur ei. quodsi iam et remissio et retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit (et) spiritus sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam, sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam. quodsi et blasphemiam a creatore Christus auertit, quomodo aduersarius ei uenerit, non scio. aut si et per haec seueritatem eius infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, superest, ut et illius diuersi dei impune et spiritus blasphemetur et Christus negetur et nihil intersit de cultu eius deue contemptu et, sicut de contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem cogitare de responsione. sanctus enim, inquit, spiritus docebit uos ipsa hora. quid eloqui debeatis. si eiusmodi documentum creatoris est, eius erit et praeceptum, cuius praecessit exemplum. Balaam prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balac ad maledicendum Israhelem, cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur, non ad quam uenerat maledictionem, sed quam illi ipsa hora spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum. quod deus ori eius indidisset. hae sunt nouae doctrinae noui Christi, quas olim famuli creatoris initiauerunt. Ecce plane diuersum exemplum Moysi et Christi: Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: quid proximum tuum percutis? et reicitur ab illo: quis te constituit magistrum aut iudicem super nos? Christus uero postulatus a quodam, ut inter illum et fratrem ipsius (de) diuidenda hereditate componeret, operam suam, et quidem tam probae causae, denegauit. iam ergo melior Moyses meus Christo tuo, fratrum paci studens, iniuriae occurrens. \'sed enim optimi et non iudicis dei Christus: quis me, inquit, iudicem constituit super uos\'? aliam uocem excusationis inuenire non potuit, ne ea uteretur, qua improbus uir et impius frater adsertorem probitatis atque pietatis excusserat? denique probauit malam uocem utendo ea et malum factum pacis inter fratres componendae declinatione. aut numquid indigne tulerit hoc dicto fugatum Moysen ideoque in causa pari disceptantium fratrum uoluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse? plane ita sit. ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat, spiritus scilicet creatoris. Puto iam alibi satis commendasse nos diuitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio et pauperes adleuante de sterquilinio. ab eo ergo erit et parabola diuitis blandientis sibi de prouentu agrorum suorum, cui deus dicit: stulte, hac nocte animam tuam reposcent; quae autem parasti cuius erunt? sic denique rex (Ezechias) de gazis et apothecis deliciarum suarum apud Persas gloriatus per Esaiam male audiuit
- 4.29.1
Quis nollet curam nos agere animae de uictu et corpori de uestitu, nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans merito curam eorum tamquam aemulam liberalitatis suae prohibet, qui et substantiam ipsius animae accommodauit potiorem esca et materiam ipsius corporis figurauit potiorem tunica, cuius et corui non serunt nec metunt nec in apothecas condunt et tamen aluntur ab ipso, cuius et lilia et foenum non texunt nec neunt et tamen uestiuntur ab ipso, cuius et Salomon gloriosissimus nec ullo tamen flosculo cultior? ceterum nihil tam abruptum, quam ut alius praestet alius de praestantia eius securos agere mandet, et quidem derogator ipsius. denique, si quasi derogator creatoris non uult de eiusmodi friuolis cogitari, de quibus nec corui nec lilia laborent, ultro scilicet pro sua uilitate subiectis, paulo post parebit. interim cur illos modicae fidei incusat, id est cuius fidei? eiusne, quam nondum poterant perfectam exhibere deo tantum quod (re)uelato, cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano sumministrare nec de eis cogitarent? nam et cum subicit: haec enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium nolebat in eundem deum modicos fidei increpabat, in quem gentes incredulas notabat. porro cum et adicit: scit autem pater opus esse haec uobis, prius quaeram, quem patrem intellegi uelit Christus. si ipsorum, creatorem demonstrat et bonum confirmat qui scit, quid filiis opus sit; (si) suum illum alium deum, quomodo scit necessarium esse homini uictum atque uestitum, quorum nihil praestitit? si enim scisset, praestitisset. ceterum si sciit quae sunt homini necessaria nec tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit. professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmauit, — nihil enim mali necessarium — et non erit iam depretiator operum et indulgentiarum creatoris, ut quod supra distuli expunxerim. porro, si quae necessaria scit homini alius et prospexit et praestat, quomodo haec ipse promittit? an de alieno bonus est? quaerite enim, inquit, regnum dei, et haec uobis adicientur, utique ab ipso. quodsi ab ipso, qualis est, qui aliena praestabit? si a creatore, cuius et sunt, quis est, ut aliena promittat? ea si regno accedent secundo gradu restituenda, eius est secundus gradus, cuius et primus, eius uictus atque uestitus, cuius et regnum. ita tota promissio creatoris est. Parabolarum status, similitudinem peraequatio si nec in alium spectant, quam cui per omnia pariauerint, et sumus serui — dominum enim habemus deum —, succingere debemus lumbos, id est expediti esse ab impedimentis laciniosae uitae et implicitae, item lucernas ardentes habere, id est mentes a fide accensas et operibus ueritatis relucentes, atque ita expectare dominum, id est Christum. unde redeuntem? si a nuptiis, creatoris est, cuius nuptiae; si non creatoris, nec ipse Marcion inuitatus ad nuptias isset, deum suum intuens, detestatorem nuptiarum. defecit itaque parabola in persona domini, si non esset cui nuptiae competunt. In sequenti quoque parabola satis errat qui. furem illum, cuius horam si pater familiae sciret, non sineret suffodiri domum suam, in personam disponit creatoris. fur enim creator quomodo uideri potest, dominus totius hominis? nemo sua furatur aut suffodit, sed ille potius, qui in aliena descendit et hominem a domino eius alienat. porro, cum furem nobis diabolum demonstret, cuius horam etiam in primordio si homo scisset, numquam ab eo suffossus esset, propterea iubet, parati simus, quia qua non putamus hora filius hominis adueniet, non quasi ipse sit fur, sed iudex scilicet eorum, qui se non parauerint nec cauerint furem. ergo si ipse est filius hominis, iudicem teneo, et in iudice creatoris defendo; si uero Christum creatoris in nomine filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando uenturus sit ignoremus, habes supra (prae)scriptum neminem rei suae furem esse, saluo et illo, quod in quantum timendum creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens creatoris est. itaque interroganti Petro, in illos an et in omnes parabolam diceret, (id) est ad illos et ad uniuersos, qui ecclesiis praefuturi essent, proponit actorum similitudinem: quorum qui bene tractauerit conseruos absentia domini reuerso eo omnibus bonis praeponetur, qui uero secus egerit, reuerso domino qua die non putauerit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis, Christo creatoris, non fure sed iudice, segregabitur et pars eius cum infidelibus ponetur. proinde igitur aut et hic iudicem dominum opponit, (ut) et illic catechizat, aut si deum optimum, iam et illum iudicem adfirmat, licet nolit haereticus. temperare enim temptant hunc sensum, cum deo eius uindicatur, quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare solummodo et partem eius cum infidelibus ponere, ac si non sit uocatus, ut statui suo redditus. quasi non et hoc ipsum iudicato fiat! stultitia! quis erit exitus segregatorum? nonne amissio salutis? siquidem ab eis segregabuntur, qui salutem, consequentur. quis item infidelium status? nonne damnatio? aut si nihil patientur segregati et infideles, aeque ex diuerso nihil consequentur retenti et fideles. si uero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diuerso segregati et infideles. hoc erit iudicium, quod qui intendit creatoris est. Quem alium intellegam caedentem seruos paucis aut multis plagis et, prout commisit illis, ita et exigentem ab eis, quam retributorem deum? cui me docet obsequi nisi remuneratori? Proclamat Christus tuus: ignem ueni mittere in terram, ille optimus, nullius gehennae dominus, qui paulo ante discipulos, ne ignem postularent inhumanissimo uiculo, coercuerat. quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo exussit, quando (de eo) cantatum est: ignis ante ipsum procedet et cremabit inimicos eius, quando per Osee comminatus est: ignem emittam in ciuitates Iudaeae, uel per Esaiam: ignis exarsit ex indignatione mea? [non] mentiatur, si non est ille, qui de rubo quoque ardenti uocem suam emisit. uiderit, quem ignem intellegendum contendas: etiam si figura est, hoc ipso, quod de meo elemento argumenta sensui suo sumit, meus est qui de meis utitur. illius erit similitudo ignis, cuius et ueritas. ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem adiciens: putatis uenisse me pacem mittere in terram? non, dico uobis, sed \'separationem\'. \'machaeram* quidem scriptum est, sed Marcion emendat. quasi non et separatio opus sit machaerae! igitur et ignem euersionis intendit qui pacem negauit. quale proelium, tale et incendium, qualis machaera, talis et flamma; neutra congruens domino (tuo.) denique: diuidetur, inquit, pater in filium et filius in patrem, et mater in filiam et filia in matrem, et nurus in socrum et socrus in nurum. hoc proelium inter parentes si in ipsis uerbis tuba cecinit prophetae, uereor ne Micheas Christo Marcionis praedicarit. Et ideo hypocritas pronuntiabat caeli quidem et terrae faciem probantes, tempus. uero illud non dinoscentes, quo scilicet, adimplens omnia, quae super ipso fuerant praedicata, nec aliter docens debuerat agnosci. ceterum quis posset eius tempora nosse, cuius per quae probaret non habebat? merito exprobrat etiam, quod iustum non a semetipsis iudicarent. olim hoc mandat per Ezechielem: iustum iudicium et pacatorium iudicate, per Hieremiam: facite iudicium et iustitiam, per Esaiam: iudicate pupillo et iustificate uiduam, imputans etiam uineae Sorech, quod non iudicium fecisset, sed clamorem. qui ergo docuerat, ut facerent ex praecepto, is exigebat, ut facerent et ex arbitrio. qui seminauerat praeceptum, ille et redundantiam eius urguebat. iam uero quam absurdum, ut ille mandaret iuste iudicare, qui deum iudicem iustum destruebat? nam et iudicem, qui mittit in carcerem nec ducit inde nisi soluto etiam nouissimo quadrante, in persona creatoris obtrectationis nomine disserunt. ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere. quotienscumque enim seueritas creatoris opponitur, totiens illius est Christus, cui per timorem cogit obsequium.
- 4.30.1
Quaestionem rursus de curatione sabbatis facta quomodo discussit? unusquisque uestrum sabbatis non soluits asinum aut bouem suum a praesepi et ducit ad potum? ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmauit, non dissoluit, iubentem nullum opus fieri, nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere. simile est regnum dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminauit in horto suo. quis in persona hominis intellegendus? utique Christus, qui, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a patre semen regni, sermonem scilicet euangelii, et seminauit in horto, isto utique in mundo. puta nunc in homine, sed cum in (suo) horto dixerit nec mundus autem nec homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit creatoris ostenditur. aut si, ut hunc laqueum euadant, conuerterint hominis personam a Christo in hominem accipientem semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa materia alii conueniet quam creatori. De sequenti plane similitudine uereor, ne forte alterius dei regnum portendat. fermento enim comparauit illud, non azymis, quae familiariora sunt creatori. congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta. itaque et ego uanitatem uanitate depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus uel furnus gehennae sequatur. quale est enim, ut (sit) lenissimi dei regnum quod etiam iudicii feruor lacrimosa austeritate subsequitur? Quotiens adhuc se iudicem ostendit et in iudice creatorem! quotiens utique reicit et damnat reiciendo! sicut hic quoque: cum surrexerit, inquit, pater familiae — quo? nisi quo dixit Esaias: cum surrexerit comminuere terram - et cluserit ostium — utique excludendis iniquis, quibus pulsantibus respondebit: nescio unde sitis, et rursus, enumerantibus quod coram illo ederint et biberint et in plateis eorum docuerit [adiciet]: recedite a me omnes, operarii iniquitatis —, illic erit fletus et dentium frendor, — ubi? foris scilicet, ubi erunt exclusi ostio cluso; ab eo ergo erit poena, a quo fit exclusio in poenam — \'cum uidebunt iustos introeuntes in regnum dei, se uero detineri foris\'. a quo? si a creatore, quis ergo erit intus recipiens iustos in regnum? deus bonus? quid ergo illic creatori? ut foris detineat in poenam quos aduersarius eius exclusit? suscipiendos a se, si utique, magis in aduersarii bilem. sed et ille, exclusurus iniquos, sciat utique creatorem illos detenturum in poenam aut non sciat oportet. ergo aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo, qui detinet, cedens ei nolens, aut si uult ita fieri, ipse ita faciendum iudicauit. et non erit melior creatore ipse auctor infamiae creatoris. haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire alius liberare credatur, unius erit tam iudicium quam et regnum, et dum unius est utrumque, qui et iudicat, creatoris est.
- 4.31.1
Ad prandium uel ad cenam quales uocari iubet? quales ostenderat per Esaiam: confringe panem tuum esurienti. et mendicos et qui sine tecto sunt induc in domum tuam, qui scilicet humanitatis istius uicem retribuere non possint. hanc si Christus captari uetat, in resurrectione eam repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem. Etiam inuitatoris parabola cui magis parti occurrat, expende. homo quidam fecit cenam et uocauit multos. utique cenae paratura uitae aeterna saturitatem figurat. dico primo extraneos et nullius iuris adfines inuitari ad cenam non solere, certe facilius solere domesticos et familiares. ergo creatoris est inuitasse, ad quem pertinebant qui inuitabantur, et per Adam, qua homines, et (per) patres, qua Iudaici, non eius, ad quem neque natura pertinebant neque praerogatiua. dehinc si is mittit ad conuiuas, qui cenam parauit, sic quoque creatoris est cena, qui misit ad conuiuas admonendos, ante iam uocatos per patres, admonendos autem per prophetas, non, qui neminem miserit ad monendum nec qui nihil prius egerit ad uocandum, sed ipse descenderit subito, tantum quod innotescens iam inuitans, tantum quod inuitans iam in conuiuium cogens, eandem faciens horam cenandi et ad cenam inuitandi. excusant se inuitati. si ab alio deo, merito, quia subito inuitati; si non merito, ergo nec subito; si autem non subito inuitati, ergo a creatore, a quo olim, cuius denique declinauerant uocationem tunc, primo dicentes ad Aaronem: fac nobis deos, qui praeeant nobis, atque exinde aure audientes et non audientes, uocationem scilicet dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam: audite, inquit, uocem meam, et ero uobis in deum et uos mihi in populum, et ibitis in omnibus uiis meis, quascumque mandauero uobis — ecce inuitatio dei — et non audierunt, inquit, et non aduerterunt aurem suam m, - ecce recuaatio populi - 8 e sed i e abieruntin his, quae concupiuerunt corde suo malo: \'agrum emi\' et \'boues mercatus sum\' et \'uxorem duxi ? . et adhuc ingerit: et emisi omnes ad uos famulos meos, prophetas, — hic erit spiritus sanctus, admonitor conuiuarum — die et ante lucem, et non audiit populus meus et non intendit auribus suis et obdurauit collum suum. hoc ut patri familiae renuntiatum est, motus tunc — bene quod et motus; negat enim Marcion moueri deum suum; ita et hoc meus est — mandat de plateis et uicis ciuitatis facere sublectionem. uideamus an eo sensu, quo rursus per Hieremiam: numquid solitudo factus sum domui Israhelis aut terra in incultum derelicta? — id est: numquid non habeo quos adlegam aut unde adlegam? — quoniam dixit populus meus: non uenimus ad te. itaque misit ad alios uocandos ex eadem adhuc ciuitate. dehinc loco abundante praecepit etiam de uiis et sepibus colligi, id est nos iam de extraneis gentibus, illa scilicet aemulatione, qua in Deuteronomio: auertam meam faciemab eis et monstrabo, quid illis in nouissimis, — id est alios possessuros locum eorum — . quoniam genitura peruersa est, filii in quibus fides non est. illi obaemulati sunt me in non deo et prouocauerunt me in iram in idolis suis, e t ego obaemulabor eos in non natione, (in natione) insipienti prouocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum spem Iudaei gemunt, de qua illos gustaturos negat dominus, derelicta Sione tamquam specula in uinea et in cucumerario casula, posteaquam et nouissimam in Christo inuitationem recusauit. quid ex hoc ordine, secundum dispositiones et praedicationes creatoris recensendo, competere potest illi, cuius nec ordo habet nec dispositio ad parabolae conspirationem, qui totum opus semel fecit? aut quae erit prima uocatio eius, et quae secundo actu admonitio? ante debent alii excusare, postea alii conuenisse. nunc autem pariter utramque partem inuitare uenit, de ciuitate, de sepibus, aduersus speculum parabolae. nec potest iam fastidiosos iudicare quos numquam retro inuitauit, quos cum maxime adgreditur. aut si de futuro eos iudicat contempturos uocationem, ergo et sublectionem loco eorum ex gentibus de futuro portendit. plane adhuc secundo uenturus est: [ut gentibus praedicet. et si] uenturus est autem, puto, non quasi uocaturus adhuc conuiuas, sed iam collocaturus. interea qui cenae istius uocationem in caeleste conuiuium interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis, memento et terrenas promissiones uini et olei et frumenti et ipsius ciuitatis aeque in spiritalia figurari a creatore.
- 4.32.1
Ouem et drachmam perditam quis requirit? nonne qui perdidit? quis autem perdidit? nonne qui habuit? quis uero habuit? nonne cuius fuit? si igitur homo non alterius est res quam creatoris, is eum habuit, cuius fuit, is perdidit, qui habuit, is requisiuit, qui perdidit, is inuenit, qui quaesiuit, is exultauit, qui inuenit. ita utriusque parabolae argumentum uacat circa eum, cuius non est ouis neque drachma, id est homo. non enim perdidit, quia non habuit, nec requisiuit, quia non perdidit, nec inuenit, quia nec requisiuit, nec exultauit, quia non inuenit. atque adeo exultare illius est de paenitentia peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus est olim malle peccatoris paenitentiam quam mortem.
- 4.33.1
Quibus duobus dominis neget posse seruiri, quia alterum offendi sit necesse alterum defendi, ipse declarat, deum proponens et mamonam. proinde mamonam quem intellegi uelit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere. admonens enim nos de saecularibus suffragia nobis prospicere amicitiarum secundum serui illius exemplum, qui ab actu summotus dominicos debitores diminutis cautionibus releuat in subsidium sibi: et ego, inquit, dico uobis, facite uobis amicos de mamona iniustitiae, de nummo scilicet, de \' quo et seruus ille. iniustitiae enim auctorem et dominatorem totius saeculi nummum scimus omnes. cui famulatam uidens Pharisaeorum cupiditatem ammentauit hanc sententiam: non potestis deo seruire et mamonae. inridebant denique Pharisaei pecuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mamonam de nummo dictum, ne quia existimet in mamona creatorem intellegendum et Christum a creatoris illos seruitute reuocasse.. quid nunc? potius ex hoc disce unum a Christo deum ostensum. duos enim dominos nominauit, deum et mamonam, crea. torem et nummum: denique non potestis deo seruire, utique ei, cui uidebantur seruire, et mamonam, cui magis destinabantur. quodsi ipse alium se ageret, non duos dominos, sed tres demonstrasset — et creator enim dominus, quia deus, et utique magis dominus quam mamonas magisque homini obseruandus, qua magis dominus —; quale est enim, ut qui mamonam dominum dixerat et cum domino iunxerat uero, ipsum dominum taceret, id est deum creatorem? aut numquid tacendo eo concessit seruiendum ei esse, si solummodo sibi et mamonae negauit posse seruiri? ita cum unum deum ponit, nominaturus et creatorem, si alius esset ipse, creatorem nominauit quem [dominum] sine alio [deo non] posuit. et illud itaque relucebit, quomodo dictum sit: (si) in mamona iniusto fideles non extitistis, quod uerum est quis uobis credet? in nummo scilicet iniusto, non in creatore, quem et Marcion iustum facit, et: si in alieno fideles inuenti non estis, meum quis dabit uobis? alienum enim debet esse a semis dei quod iniustum est. creator autem quomodo alienus erat Pharisaeis, proprius deus Iudaicae gentis? si ergo haec non cadunt in creatorem, sed in mamonam, \'quis uobis credet quod uerius est\'? et \'quis uobis dabit quod meum est\'? non potest quasi ali{en)us dixisse de alterius dei gratia. tunc enim uideretur ita dixisse, si eos in creatorem, non in mamonam infideles notando per creatoris mentionem distinctione se fecisset dei alterius, non commissuri suam ueritatem infidelibus creatoris, t quoniam tunc alterius uideri potest, si non ad hoc proponatur, ut a re, de qua agitur, separetur. Si autem et iustificantes se coram hominibus Pharisaei spem mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat, quo et propheta Hieremias: miser homo, qui spem habet in homine. si et adicit: scit autem deus corda uestra, illius dei uim commemorabat, (qui) lucernam se pronuntiarat scrutantem renes et corda. si superbiam tangit: quod elatum est apud homines perosum est deo, Esaiam ponit ante oculos: dies enim domini Sabaoth in omnem contumeliosum et superbum, in omnem sublimem et elatum, et humiliabuntur. Possum iam colligere, cur tanto aeuo deus Marcionis fuerit in occulto. expectabat, opinor, donec haec omnia disceret a creatore. didicit igitur usque ad Iohannis tempora atque ita exinde processit adnuntiare regnum dei dicens: lex et prophetae usque ad Iohannem; ex quo regnum dei adnuntiatur. quasi non et nos limitem quendam agnoscamus Iohannem constitutum inter uetera et noua, ad quem desineret Iudaismus et a quo inciperet Christianismus, non tamen, ut ab alia uirtute facta sit sedatio legis et prophetarum et initiatio euangelii, in quo est dei regnum.\' [Christus ipse.] nam id si probauimus, et uetera transitura et noua successura praedicari a creatore, si et Iohannes antecursor et praeparator ostenditur uiarum domini euangelium\', superducturi et regnum dei promulgaturi, et ex hoc iam, quod Iohannes uenit, ipse erit Christus qui Iohannem erit subsecutus ut antecursorem; et, si desierunt uetera et coeperunt ! noua interstite Iohanne, non erit mirum quod ex dispositione est creatoris, ut unde(unde) magis probetur ** quam ex legis et prophetarum in Iohannem occasu et exinde ortu regni dei. transeat igitur caelum et terra citius, sicut et lex et: prophetae, quam unus apexuerborum domini-nerbum enim, inquit Esaias, dei nostri manet in aeuum —: nam quoniam in Esaia iam tunc Christus, sermo scilicet et spiritus creatoris, Iohannem praedicarat — uocem clamantis in deserto: parate uiam domini — in hoc uenturum, ut legis et] prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, non per destructionem, et regnum dei a Christo adnuntiaretur, I ideo subtexuit facilius elementa transitura quam uerba sua,\' confirmans hoc quoque, quod de Iohanne dixerat, non praeterisse.
- 4.34.1
(Sed Christus diuortium inhibet dicens: qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committet, (et) qui dimissam a uiro duxerit, aeque adulter est, - ut sic quoque prohibeat diuortium, inlicitum facit repudiatae matrimonium — Moyses uero permittit repudium in Deuteronomio: si sumserit quis uxorem et habitauerit cum ea, et euenerit non inuenire eam apud eum gratiam, eo quod inuentum sit in illa impudicum negotium, scribet libellum repudii et dabit in manu eius et dimittet illam de domo sua. uides diuersitatem legis et euangelii, Moysi et Christi\'? plane. non enim recepisti illud quoque euangelium eiusdem ueritatis et eiusdem Christi, in quo prohibens diuortium propriam quaestionem eius absoluit: Moyses propter duritiam cordis uestri praecepit libellum repudii dare; a primordio autem non fuit sic; quia scilicet qui marem et feminam fecerat, erunt duo, dixerat, in carne una; quod deus itaque iunxit, homo (non) disiunxerit. hoc enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. sed quatenus ex his reuincendus es, quae recepisti, sic tibi occurram, ac si meus Christus (tuus:) nonne et ipse prohibens diuortium et parem tamen gestans eius, qui marem et feminam iunxit, excusauerit potius quam destruxerit Moysi constitutionem? sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi et creatori, ut, si non contrarium ostendero, meus sit. dico enim illum condicionaliter nunc fecisse diuortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxoiem, ut aliam ducat: qui dimiserit, inquit, uxorem et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit aeque adulter est, ex eadem utique causa dimissam, qua non licet dimitti, ut alia ducatur; inlicite enim dimissam pro indimissa ducens adulter est. manet enim matrimonium quod non rite diremptum est; manente (autem) matrimonio nubere adulterium est. ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi causa cessat, ob quam prohibuit; et iam non contrarium Moysi docet, cuius praeceptum alicubi conseruat, nondum dico confirmat. aut si omnino [non] negas permitti diuortium a \' Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec coniungens marem et feminam nec alibi coniunctos ad sacramentum baptismatis et eucharistiae admittens, nisi inter se coniurauerint aduersus fructum nuptiarum, ut aduersus ipsum creatorem? certe quid faciet apud te maritus, si uxor eius commiserit adulterium? habebitne illam? sed nec tuum apostolum sinere (scis) coniungi prostitutae membra Christi. habet itaque et Christum adsertorem iustitia diuortii. iam hinc confirmatur ab illo Moyses ex eodem titulo perhibens repudium, quo et Christus: si inuentum fuerit in muliere negotium impudicum. nam et in euangelio Mathei: qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam adulterii, facit eam adulterari. atque ita adulter censetur et ille, qui dimissam a uiro duxerit. ceterum praeter ex causa adulterii nec creator disiungit quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi Moyse constituente eum, qui ex compressione matrimonium fecerit, non posse dimittere uxorem in omne tempus. quodsi ex uiolentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex conuenientia uoluntarium? sicut ex prophetiae auctoritate: uxorem iuuentutis tuae non dimittes. habes itaque Christum ultro uestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio quam in prohibendo; habes etiam nuptiarum, quoquo uelis latere, prospectorem, quas nec separari uult prohibendo repudium nec cum macula haberi tunc permittendo diuortium. erubesce non coniungens quos tuus quoque Christus iunxit, erubesce etiam disiungens sine eo merito, quo disiungi uoluit et tuus Christus. debeo nunc et illud ostendere, unde hanc sententiam deduxerit dominus quoue direxerit. ita enim plenius constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Iohannis mentione. Iohannes enim, retundens Herodem, quod aduersus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset habentis filiam ex illa, — non alias hoc permittente, immo et praecipiente lege, quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et ex costa ipsius supparetur semen illi — coniectus in earcerem fuerat ab eodem Herode, postmodum et occisus. facta igitur mentione Iohannis dominus, eo utique succensus exitu eius, inlicitorum matrimoniorum et adulterii figuras iaculatus est in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a uiro duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus repudio quam morte dimissam a uiro duxerat, — et hoc fratre habente ex illa filiam et uel eo nomine inlicite — ex libidinis, non ex legis instinctu, ac propterea propheten quoque adsertorem legis occiderat. hoc mihi disseruisse proficiet etiam ad subsequens argumentum diuitis apud inferos dolentis et pauperis in sinu Abrahae requiescentis. nam et illud quantum ad scripturae superficiem subito propositum est, quantum ad intentionem sensus et ipsum cohaeret mentioni Iohannis male tractati et suggillati Herodis male maritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et Iohannis refrigeria, ut iam audiret Herodes: habent illic Moysen et prophetas, illos audiant. sed Marcion aliorsum cogit: scilicet utramque mercedem creatoris siue tormenti siue refrigerii apud inferos determinat, eis positam, qui legi et prophetis oboedierint, Christi uero et dei sui caelestem definit sinum et portum. respondebimus et (ad) haec, ipsa scriptura reuincente oculos eius, qui ad inferos discerait Abrahae sinum pauperi. aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae sinus. nam et magnum ait intercidere regiones istas profundum et transitum utrimque prohibere. sed nec adleuasset dines oculos et quidem de longinquo, nisi in superiora et de altitudinis longinquo per inmensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis. unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem, quae sinus dicta sit Abrahae, ad recipiendas animas filiorum eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum, in Abrahae censum deputandarum [et] ex eadem fide, qua et Abraham deo credidit, nullo sub iugo legis nec in signo circumcisionis. eam itaque regionem, sinum dice, Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebere animabus iustorum *, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat, tunc apparitura caelesti promissione, — quam Marcion suo (deo) uindicat, quasi non a creatore promulgatam, — ad quam ascensum suum Christus aedificat in caelum secundum Osee, utique suis, ubi est et locus aeternus, de quo Esaias: quis adnuntiabit uobis locum aeternum? nisi scilicet Christus, incedens iniustitia, loquens uiam rectam, odio habens iniustitiam et iniustitiam. quodsi aeternus locus repromittitur et ascensus in caelum aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae \'uelut stellas caeli\' futurum, utique ob caelestem promissionem, salua ea promissione cur non capiat sinum Abrahae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo iam delinietui futuri imago ac candida quaedam utriusque iudicii prospiciatur? admonens quoque uos haereticos, dum in uita estis, * Moysen et prophetas, unum deum praedicantes creatorem et unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum, qui occidat et uiuificet. immo'\', inquit, \'nostri dei monella de caelo non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc audite*. merito. tunc enim apostoli satis iam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum credendo Moysi et prophetis. nec enim accepisset Petrus dicere: tu es Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus adnuntiabatur. haec igitur fides eorum meruerat, ut etiam uoce caelesti confirmaretur, iubente illum audiri, quem agnouerant euangelizantem pacem, euangelizantem bona, adnuntiantem locum aeternum. aedificantem illis ascensum suum in caelum. apud inferos autem de eis dictum est: habent illic Moysen et prophetas, illos audiant, qui non credebant omnino uel qui nec sic credebant, esse post mortem superbiae diuitiarum et gloriae deliciarum supplicia adnuntiata a Moyse et prophetis. decreta autem ab eo deo, qui de thronis deponit dynastas et de sterculinis eleuat inopes. ita cum utriusque pronuntiationis diuersitas competat creatori, non erit diuinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.j
- 4.35.1
Conuersus ibidem ad discipulos (uae\' dicit auctori scan. dalorum: expedisse ei, si natus non fuisset aut si molino saxo ad collum deligato praecipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis utique discipulis eius scandalizasset. aestima, quale supplicium comminetur ille. nec enim! alius ulciscetur scandalum discipulorum eius. agnosce igitur et iudicem et illo adfectu pronuntiantem de cura suorum, quo et creator retro: qui tetigerit uos, ac si pupillam oculi mei tangat. idem sensus eiusdem est. peccantem fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio uolens fratrem in delicto perseuerare aut ex acceptione personae parcens ei: habes Leuiticum: non odies fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces proximum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter illum delictum. nec mirum, si ita docet qui pecora quoque fratris tui, si errantia in uia inueneris, prohibet despicias, quominus ea reducas fratri, nedum ipsum sibi. sed et ueniam des fratri in te delinquenti iubet, etiam septies. parum plane. plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians: fratris malitiae memor ne sis, nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti. non enim dones offensam uult, sed obliuiscaris. Lex leprosorum quantae sit interpretationis erga species ipsius uitii et inspectationis summi sacerdotis, nostrum erit scire, Marcionis, morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum eius adfirmet, praeuenientem sollemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire iussos, ut se ostenderent sacerdotibus, in itinere purgauit, sine tactu iam et sine uerbo, tacita potestate et sola uoluntate. quasi necesse sit, semel remediatore languorum et uitiorum adnuntiato Christo et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari aut creatorem in Christo ad legem prouocari, si quid aliter, quam lege distinxit, ipse perfecit, cum aliter utique dominus per semetipsum operetur siue per filium, aliter (per) prophetas famulos suos, maxime documenta uirtutis et potestatis, quae ut clariora et ualidiora, qua propria, distare a uicariis fas est. sed eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento superiore. nunc, etsi praefatus est multos tunc fuisse leprosos apud Israhelem in diebus Helisei prophetae et neminem eorum purgatum nisi Neman Syrum, non utique et numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem creatoris unum remediantis et praelationem eius, qui decem emundarit. quis enim dubitabit plures (potius) potuisse curari ab eo, qui unum curasset, quam ab illo decem, qui numquam retro unum? sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israhelis uel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi et prophetes non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset ad deum operantem in prophete. igitur quoniam ipse erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum legis arcanum, significantis Christum esse uerum disceptatorem et elimatorem humanarum macularum. sed et quod in manifesto fuit legis praecepit: ite, ostendite uos sacerdotibus. cur, si illos ante erat emundaturus? an quasi legis inlusor, ut in itinere curatis ostenderet nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus? et utique [uideret] uiderit, si cui tam opiniosus uidebitur Christus. immo digniora sunt interpretanda et fidei iustiora: ideo illos remediatos, quia secundum legem inssi abire ad sacerdotes obaudierant. neque enim credibile est emeruisse medicinam a destructore legis obseruatores legis. sed cur pristino leproso nihil tale praecepit? quia nec Heliseus Syro Neman; et tamen non idcirco non erat creatoris. satis respondi, sed qui credit, id intellegit etiam altius aliquid. disce igitur et causas. in Samariae regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciuerat ab Israhele, habens schisma illud ex nouem tribubus, quas auulsas per Achiam prophetam collocauerat apud Samariam Hieroboam. sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum, sicut in euangelio Iohannis Samaritana illa in conloquio domini apud puteum: ne tu maior sis? et cetera; et rursus: patres nostri in isto monte adorauerunt, et uos dicitis, quia Hierosolymis oportet adorare. itaque [qui] et per Esaiam \'uae. qui dixerat eis, qui confiderent in monte Samariae, iam et ipse eam restituere dignatus, de industria iubet ostendere se sacerdotibus, — utique qui non erant nisi ubi et templum, subiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis salus, licet Israhelitae et Samaritae; tota enim promissio tribui Iudae [Christus] fuit — ut scirent Hierosolymis esse et saeerdotes et templum et matricem religionis et fontem, non puteum salutis. et ideo, ut uidit agnouisse illos legem Hierosolymis expungendam, ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediauit. unde et unum illum solutum ex decem memorem diuinae gratiae Samariten miratus non mandat offerre munus ex lege, quia satis iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino uolente interpretari legem. et tamen cui deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israhelites alium deum usque adhuc didicisset? cui alii quam cui omnes retro remediati a Christo? et ideo: fides tua te saluum fecit, audiit, quia intellexerat ueram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud uerum templum et uerum pontificem eius Christum facere debere. Sed nec Pharisaei possunt uideri de alterius dei regno consuluisse dominum, quando uenturum sit, quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse quam de cuius consulebatur. non uenit, inquit, regnum dei cum obseruatione nec dicunt: ecce hic, ecce illic; ecce enim regnum dei intra uos est. quis non ita interpretabitur \'intra uos est\' id est in manu, in potestate uestra, si audiatis, si faciatis dei praeceptum? quodsi in praecepto est dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antithesis, Moysen, et una sententia est. praeceptum, inquit, excelsum non est nec longe a te. non in caelo est, ut dicas: quis ascendet in caelum et deponet nobis illud et auditum illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas: quis transfretabit et sumet illud nobis et auditum illud faciemus? prope te est uerbum, in ore tuo et in corde tuo et in manibus tuis facere illud. hoc erit: \'non hic nec illic; ecce enim intra uos est regnum dei.\' et ne argumentetur audacia haeretica de regno creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis dominum, sequentia obsistunt. dicens enim filium hominis ante multa pati et reprobari oportere ante aduentum <suum\\ in quo et regnum substantialiter reuelabitur, suum ostendit et regnum, de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius expectabat. reprobari autem habens et postea agnosci et adsumi et extolli, etiam ipsum uerbum \'reprobari\' inde decerpsit, ubi in lapidis aenigmate utraque reuelatio eius apud Dauid canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis. lapis, inquit, . quem reprobauerunt aedificantes, iste factus est in caput anguli; a domino factum est hoc. uanum enim, si credimus deum de contumelia aut gloria silicis alicuius praedicasse, ut non eum portenderet et in lapidis, quem et in petrae et in montis figura portenderat. Sed si de suo loquitur aduentu, cur eum diebus Noe et Loth comparat tetris et atrocibus deus mitis et lenis? cur admonet meminisse uxoris Loth, quae praeceptum creatoris non impune contempsit, si non cum iudicio ueniet uindicandorum praeceptorum suorum? etiam si uindicat, ut et ille, si iudicat, me non debuit per eius documenta formare, quem destruit, ne ille me formare uideatur. si uero et hic non de suo loquitur aduentu sed de Iudaei Christi, expectemus etiamnunc, ne quid de suo praedicet, ill(ius ill)um interim esse credentes, quem omni loco praedicat.
- 4.36.1
Nam et orandi perseuerantiam et instantiam mandans parabolam iudicis ponit coacti audire uiduam instantia et perseuerantia interpellationum eius. ergo iudicem deum ostendit orandum, non se, si non ipse est iudex. sed (et) subiunxit facturum deum uindictam electorum suorum. si ergo ipse erit uindex qui et iudex, [si] creatorem ergo meliorem deum probauit, quem electorum suorum clamantium ad eum die et nocte uindicem ostendit. et tamen, cum templum creatoris inducit et duos adorantes diuersa mente describit, Pharisaeum in superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum, alterum iustificatum descendisse, utique docendo, qua disciplina sit orandum, eum et hic orandum constituit, a quo relaturi essent iam orandi. disciplinam, siue reprobatricem superbiae siue iustificatricem humilitatis. alterius dei nec templum nec oratores nec iudicium inuenio penes Christum, nisi creatoris: illum iubet adorare in humilitate, ut adleuatorem hurnilium, non in superbia, ut destructorem superborum. quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua spe? neminem, opinor. nam et quam docuit orationem creatori probauimus conuenire. aliud est, si etiam adorari, qua deus optimus et ultro bonus, non uult. \'Sed quis optimus nisi unus, inquit, deus\'? non quasi ex duobus diis unum optimum ostenderit, sed (unum) esse optimum deum solum, qui sic unus sit optimus, qua solus deus. et utique optimus qui pluit super iustos et iniustos et solem suum oriri facit super bonos et malos, sustinens et alens et iuuans etiam Marcionitas. Denique interrogatus ab illo quodam: praeceptor optime, quid faciens uitam aeternam possidebo? de praeceptis creatoris an ea sciret, id est faceret, expostulauit, ad contestandum praeceptis creatoris uitam adquiri sempiternam, cumque ille principaliora quaeque adfirmasset obseruasse se ab adolescentia: unum, inquit, tibi deest: omnia, quaecumque habes, uende et da pauperibus. et habebis thesaurum in caelo, et ueni, sequere me. age, Marcion, omnesque iam \'commiserones* et \'coodibiles\' eius, haeretici, quid audebitis dicere? resciditne Christus priora praecepta non occidendi non adulterandi non furandi non falsum testandi diligendi patrem et matrem, an et illa seruauit et quod deerat adiecit, — quamquam et hoc praeceptum largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis — uti gloriosissimus ille obseruator praeceptorum pecuniam multo cariorem habiturus traduceretur? saluum eat igitur et hic euangelio: non ueni dissoluere legem et prophetas, sed potius adimplere. simul et cetera dubitatione liberauit manifestando unius esse et \'dei\' nomen et (optimi), et uitam aeternam\' et \'thesaurum in caelo\', et semetipsum cuius praecepta supplendo et conseruauit et auxit, secundum Micheam quoque hoc loco recognoscendus dicentem: si adnuntiauit tibi homo, quid bonum? aut quid a te dominus exquirit quam facere iudicium diligere misericordiam et paratum esse sequi dominum deum tuum? et <homo\' enim Christus adnuntians, quid sit bonum: scientiam legis: praecepta, inquit, scis; \'facere iudicium\': uende, inquit, quae habes; \'diligere misericordiam\': et da, inquit, egenis; «paratum esse [inquitj ire cum domino\': et ueni, inquit, sequere me. Tam distincta fuit a primordio Iudaea gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, uel de recentibus Augustianis censibus adhuc tunc fortasse pendentibus. Iesus autem Marcionis, — et (si) natus non dubitaretur qui homo uidebatur - utique, qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex his, qui quo(quo) modo ignoti habebantur. cum igitur praetereuntem illum caecus audisset, cur exclamauit: Iesu, fili Dauid, miserere mei, nisi quia filius Dauid, (id) est ex familia Dauid, non temere deputabatur per matrem et fratres, qui aliquando, ex notitia utique, adnuntiati ei fuerant? (sed antecedentes increpabant caecum, uti taceret\'. merito, quoniam quidem uociferabatur, non quia de Dauid filio mentiebatur. aut doce increpantes illos scisse, quod Iesus non esset filius Dauid, ut idcirco silentium caeco indixisse credantur. sed et si doceres. facilius illos ignorasse praesumeres quam dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse. \'sed patiens dominus\'. non tamen confirmator erroris. immo etiam detector creatoris ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset, ne ultra Iesum filium Dauid existimaret? atquin, ne patientiam eius infamaretis nec ullam rationem dissimulationis illi adfigeretis, [ne filium Dauid negaretis manifestissime confirmauit caeci praedicationem et ipsa remuneratione medicinae et testimonio fidei: fides, inquit, tua te saluum fecit. quid uis caecum credidisse? ab alio deo descendisse Iesum ad detectionem creatoris, ad destructionem legis et prophetarum? non illum esse, qui ex radice Iesse et ex fructu lumborum Dauid destinabatur, caecorum quoque remunerator? sed nondum, puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion, ut haec fuerit caeci illius fides, qua crediderit in uoce: Iesu, fili Dauid. qui hoc se et cognouit et cognosci ab omnibus uoluit I fidem hominis, etsi melius oculatam, etsi ueri luminis compotem, exteriore quoque uisione donauit, ut et nos regulam simulque mercedem fidei disceremus: qui uult uidere. Iesum Dauid filium credat per uirginis censum; qui non ita credet, non audiet ab illo: fides tua te saluum fecit, atque ita caecus remanebit, ruens in antithesin, ruentem et ipsam (in) antithesin. sic enim caecus caecum deducere solet. nam si, (quia) aliquando Dauid in recuperatione Sionis offenderant caeci, resistentes quominus admitteretur, — in figuram populi proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium Dauid — ideo Christus ex diuerso caeco subuenit, ut hinc se ostenderet non esse filium Dauid, ut ex animi diuersitate bonus caecis, quos ille iusserat caedi, id cur fidei et quidem prauae praestitisse se dixit? atquin et hoc (filius Dauid\' (dat) antithesin de suo retundendam. nam quia Dauid offenderant caeci, nunc uero eiusdem t carnis homo supplicem se obtulerat filio Dauid, idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius Dauid restituit lumina cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat exorandum sibi esse filium Dauid. et tamen Dauid audacia hominum, puto, offenderat, non ualitudo.
- 4.37.1
Consequitur et Zacchei domus salutem. quo merito? numquid uel ille crediderat Christum a (deo) Marcionis uenisse? atquin adhuc in auribus erat omnium uox illa caeci: miserere mei, Iesu, fili Dauid, et: omnis populus laudes referebant deo, non Marcionis, sed Dauid. enimuero Zaccheus, etsi allophylus, fortasse tamen aliqua notitia scripturarum ex commercio Iudaico adflatus, — plus est autem, (si) et ignorans Esaiam — praecepta eius impleuerat: confringito, inquit, panem tuum esurienti et non habentes tectum in domum tuam inducito — hoc cum maxime agebat, exceptum domo sua pascens dominum — et nudum si uideris, contegito; hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiae opera dimidium substantiae offerens, dissoluens uiolentiorum contractuum obnexus et dimittens conflictatos in laxamentum et omnem conscriptionem iniquam dissipans dicendo: et si cui quid per calumniam eripui, quadruplum reddo. itaque dominus: hodie, inquit, salus huic domui. testimonium dixit salutaria esse quae praeceperat prophetes creatoris. cum uero dicit: uenit enim filius hominis saluum facere quod periit, iam non contendo eum uenisse, ut saluum faceret quod perierat cuius fuerat et cui perierat quod saluum uenerat facere, sed in alterius quaestionis gradum dirigo. de homine agi nulla dubitatio est. hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima, quaerendum est, ex qua substantiae specie perisse uideatur. si ex corpore, ergo corpus perierat, anima non. quod perierat saluum facit filius hominis: habet igitur et caro salutem, si ex anima perierat, animae perditio saluti destinatur: caro, quae non periit, salua est. si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo saluus fiat necesse est, et elisa est sententia haereticorum negantium carnis salutem. iam et Christus creatoris confirmatur, qui secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Seruorum quoque parabola, qui secundum rationem feneratae pecuniae dominicae diiudicantur, iudicem ostendit deum (tuum) etiam ex parte seueritatis, non tantum onerantem uerum et auferentem quod quis uideatur habuisse. aut si et haec creatorem finxerit, (austerum, tollentem quod non posuerit et metentem quod non seuerit,' hic quoque me ille instruit, cuius pecuniam ut fenerem edocet.
- 4.38.1
Sciebat Christus, baptisma Iohannis unde esset. et cur quasi nesciens interrogabat? sciebat non responsuros sibi Pharisaeos. et cur frustra interrogabat? an. ut ex ore ipsorum iudicaret illos uel ex corde? refer ergo et haec ad excusati. onem creatoris et ad comparationem Christi, et considera iam, quid secuturum esset, si quid Pharisaei ad interrogationem renuntiassent. puta illos renuntiasse humanum Iohannis baptisma: statim lapidibus elisi- fuissent. existeret aliqui Marcion aduersus Marcionem, qui diceret: o deum optimum, o deum diuersum a creatoris exemplis! sciens praeceps ituros homines ipse illos in praerupium imposuit. sic enim et de creatore in arboris lege tractatur. \'sed de caelis fuit baptisma Iohannis). et quare, inquit Christus, non credidistis ei? ergo qui credi uoluerat Iohanni, increpaturus quod non credidissent, eius erat, cuius sacramentum Iohannes administrabat. certe nolentibus renuntiare, quid saperent. cum et ipse uicem opponit: et ego non dico uobis, in qua uirtute haec facio, malum malo reddidit. Reddite quae Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo. quae erunt dei, quae similia sint denario Caesaris? imago scilicet et similitudo eius. hominem igitur reddi iubet creatori, in cuius imagine et similitudine et nomine et materia expressus est. quaerat sibi monetam deus Marcionis, Christus denarium hominis suo Caesari iubet reddi. non alieno; nisi quod necesse est, *** qui suum denarium non habet. Iusta et digna praescriptio est in omni quaestione ad propositum interrogationis pertinere debere sensum responsionis. ceterum aliud consulenti aliud respondere dementis est, quo magis absit a Christo quod ne homini quidem conuenit Saducaei, resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem proposuerant domino ex lege materiam mulieris, quae septem fratribus ex ordine defunctis secundum praeceptum legale nupsisset, cuius uiri deputanda esset in resurrectione. haec fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis; ad hoc respondisse Christum necesse est. neminem timuit, ut quaestiones aut declinasse uideatur aut per occasionem earum quod alias palam non docebat subostendisse. respondit igitur huius quidem aeui filios nubere, — uides quam pertinenter ad causam, quia de aeuo uenturo quaerebatur, in quo neminem nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi, ubi sit et mori — quos uero dignatus sit deus illius aeui possessione et resurrectione a mortuis neque nubere neque nubi, quia nec morituri iam sint, cum similes angelorum sint dei, resurrectionis filii facti. cum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus quam ad propositum interrogationis, si hoc sensu responsionis propositum absoluitur interrogationis, non aliud responsio domini sapit quam quo quaestio absoluitur: habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaestione, habes et, ipsius resurrectionis confirmationem et totum quod Saducaei sciscitabantur, non de alio deo interrogantes nec de proprio nuptiarum iure quaerentes. quodsi ad ea facis respondisse Christum, de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, Saducaeorum scilicet sapientia captum. ex abundanti nunc et post praescriptionem retractabo aduersus argumentationes cohaerentes. nacti enim scripturae textum: quos autem dign atus est deus illius aeui ita in legendo decurrunt, (ut 'illius aeui\') 'deo') adiungant, quo alium deum faciant illius aeui, cum sic legi oportet: quos autem dignatus est deus, ut facta hic distinctione post 'deum') ad sequentia pertineat 'illius aeui\', id est: quos dignatus sit deus illius aeui possessione et resurrectione. non enim de deo, sed de statu illius aeui consulebatur, cuius uxor futura esset post resurrectionem in illo aeuo. sic et de ipsis nuptiis responsum subuertunt, ut \'filii huius aeui nubunt et nubuntur) de hominibus dictum sit creatoris nuptias permittentis, se autem, quos deus illius aeui, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, iam et hic non nubere, quia non sint filii huius aeui. ***, quando de nuptiis illius aeui consultus, non de huius, eas negauerit, de quibus consulebatur. itaque qui ipsam uim et uocis et pronuntiationis et distinctionis exceperant nihil aliud senserunt, quam quod ad materiam consultationis pertinebat, atque adeo scribae: magister, inquiunt. bene dixisti. confirmauerat enim [per] resurrectionem, formam eius edendo aduersus Saducaeorum opinionem. denique testimonium eorum, qui ita eum respondisse praesumpserant, non recusauit. Si autem scribae Christum filium Dauid existimabant, ipse autem Dauid dominum eum appellat, quid hoc ad Christum non Dauid? errorem scribarum obtundebat? (non.) sed honorem Christo Dauid procurabat, quem Christum dominum magis quam filium Dauid confirmabat, quod non congrueret destructori creatoris. at ei nostra parte quam conueniens interpretatio! nam qui olim a caeco illo (filius Dauid\' fuerat inuocatus, quod tunc reticuit non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit, ut se, quem caecus secundum scribarum doctrinam filium tantum Dauid praedicarat, dominum quoque eius ostenderet, remunerata quidem fide caeci, qua filium Dauid crediderat [in] illum, pulsata uero traditione scribarum, qua non et dominum eum norant. quodcumque ad gloriam spectaret Christi creatoris sic non alius tueretur, quam Christus creatoris..
- 4.39.1
Olim constitit de nominum proprietate, ei illam *, qui prior et Christum suum in homines adnuntiarit et legum transnominarit. constabit itaque et de impudentia eius, qui multos dicat uenturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet. amplius et prohibeat eos recipi, quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine uenit alieno: si non, ipsius erat a mendacio nominis praeuenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat ueritatem eius. uenient denique illi dicentes: ego sum Christus: recipies eos, qui consimilem recepisti; nec hic enim in nomine suo uenit. quid nunc? quando et ipse ueniet nominum dominus, Christus et Iesus creatoris, reicies illum P et quam iniquum, quam iniustum et optimo deo indignum, ut non recipias eum in suo nomine uenientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et quae signa temporibus imponat: bella, opinor., et regnum super regnum et gentem super gentem et pestem et fames terraeque motus et formidines et prodigia de caelo, quae omnia seuero et atroci deo congruunt. haec cum adicit etiam oportere fieri, quem se praestat? destructorem an probatorem creatoris? cuius dispositiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones euenturas, in martyrium utique et in salutem. accipe praedicatum in Zacharia: dominus, inquit, omnipotens proteget eos et consument illos, et lapidabunt lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum uelut uinum et replebunt pateras quasi altaris, et saluos eos faciet dominus illo die uelut oues, populum suum, quia lapides sancti uolutant. et ne putes haec in passiones praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species. nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui familiarem; nemo, tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur aut unius altaris cruentationi adaequat; nemo oues appellat eos, qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius semetipsos quam uindicantes trucidantur. denique: quia lapides, inquit, sancti uolutant, non \'quia milites pugnant\'. lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur, exstructi secundum Paulum super fundamenta apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui uolutant. et hic igitur ipse cogitari uetat, quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et Balaae quod non cogitauerat, immo contra quam cogitauerat suggessit et Moysi causato linguae tarditatem os repromisit. et sapientiam ipsam, cui nemo resistet, per Esaiam demonstrauit: hic dicet: ego dei sum, et (hic) clamabit: in nomine Iacob, et alius inscribetur in nomine Israhelis. quid enim sapientius et incontradicibilius confessione simplici et exerta in martyris nomine, \'cum deo inualescentis\', quod est interpretatio Israhelis? nec mirum, si is cohibuit praecogitationem, qui et ipse a patre excepit pronuntiandi tempestiue sumministrationem: dominus mihi dat linguam disciplinae, ** quando debeam proferre sermonem, nisi Marcion Christum non subiectum patri infert. a proximis quoque persecutiones et nominis, ex odio utique, blasphemiam praedicatam non debeo rursus ostendere. sed per tolerantiam, inquit, saluos facietis uosmetipsos, de qua scilicet psalmus: tolerantia iustorum non periet in finem, quia et alibi: honorabilis mors iustorum, ex tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: corona autem erit eis, qui tolerauerint. sed ne audeas argumentari apostolos ut alterius dei praecones a Iudaeis uexatos, memento prophetas quoque, eadem a Iudaeis passos, tamen non alterius dei apostolos fuisse quam creatoris. sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset uallari exercitibus Hierusalem, signa iam ultimi finis enarrat: solis et lunae siderumque prodigia et in terra angustias nationum obstupescentium uelut a sonitu maris fluctuantis pro expectatione imminentium orbi malorum. quod et ipsae uires caelorum concuti habeant, accipe Iohelem: et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et fumi uaporem: sol conuertetur in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adueniat dies magnus et inlustris domini. habes et Abacuc: fluminibus disrumpetur terra, uidebunt te et parturient populi: dispergens aquas gressu dedit abyssus sonum suum, sublimitas timoris eius elata est: sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in fulgorem fulgur, scutum tuum: in comminatione tua diminues terram et in indignatione tua depones nationes. conueniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus mundi et orbis, elementorum et nationum. post haec quid dominus? et tunc uidebunt filium hominis uenientem de caelis cum plurima uirtute. cum autem haec fient, erigetis uos et leuabitis capita, quoniam adpropinquabit redemptio uestra, in tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. sic et uos, cum uideritis omnia haec fieri, scitote adpropinquasse regnum dei. hic erit dies magnus domini et inlustris uenientis de caelis filii hominis secundum Danihelem: ecce cum caeli nubibus tamquam filius hominis adueniens et cetera, et data est illi regia potestas — quam in parabola postulaturus exierat relicta pecunia serais, quae feneraretur, — et uniuersae nationes, — quas promiserat ei in psalmo pater: postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam — et gloria omnis seruiens illi et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo nec nubent, sed erunt sicut angeli. de eodem aduentu filii hominis et fructu eius apud Abacuc: existi in salutem populi tui ad saluos faciendos christos tuos, erecturos scilicet se et capita leuaturos in tempore regni redemptos. igitur cum et haec, quae sunt promissionum, proinde conueniant sicut et illa, quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad creatorem. saeuitiae scilicet deum, quas nec sinere, nedum expectare deberet deus optimus, promissiones uero deo optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. aut si suas prophetauit, non distantes a promissionibus Christi (tui). par erit in liber(ali)tate optimo deo, nec plus uidebitur a Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. ipsum decursum scripturae euangelicae ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici ita inuenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhaerere, ut in illum compingat et tristia et laeta et concussiones et promissiones nec possis separare ab illo alteram partem. unius enim filii hominis aduentu constituto inter duos exitus concussionum et promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et incommoda nationum et uota sanctorum, quia ita positus est in medio, ut communis (sit) exitibus ambobus, alterum conclusurus aduentu suo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est uota sanctorum, ut, siue mei Christi concesseris aduentum filii hominis, quo mala imminentia ei reputes, quae aduentum eius antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere, quae ab aduentu eius oriuntur, *** cogaris mala quoque ei deputare. quae aduentum eius antecedunt. tam enim mala cohaerent aduentui filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. quaere igitur, quem ex duobus Christis constituas in persona unius filii hominis, in quam utraque dispositio referatur, aut et creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura. in summa ipsius parabolae considera exemplum: adspicite ficum et arbores omnes; cum fructum protulerint. intellegunt homines aestatem adpropinquasse; sic et uos, cum uideritis haec fieri, scitote in proximo esse regnum dei. si enim fructificationes arbuscularum signum aestiuo tempori praestant antecedendo illud, proinde et conflictationes orbis signum praenotant regni praecedendo illud. omne autem t signum eius est res, cuius est signum, et omni rei ab eo imponitur signum, cuius est res. ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes aestatis, ergo et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur, quae signa sunt regni. praemiserat oportere haec fieri tam atrocia tam dira deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicata: adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicauerant confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum caelum ac terram, nisi omnia peragantur. quaenam ista? si quae a creatore sunt (praedicata), merito sustinebunt elementa domini \' sui ordinem expungi: si quae a deo optimo, nescio an sustineat caelum et terra perfici quae aemulus statuit. hoc si patietur creator, zelotes deus non est. transeat age nunc caelum et terra, — sic enim dominus eorum destinauit — dum uerbum eius maneat in aeuum, — sic enim et Esaias pronuntiauit — admoneantur et discipuli, ne quando grauentur corda eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis et insistat eis repentinus dies ille uelut laqueus, utique oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi — Moysei erit admonitio —: adeo is liberabit a laqueo diei illius, qui hanc admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. sed enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: in templo meo me inuenerunt et illic disputatum est ad eos, ad noctem uero in elaeonem secedebat; sic enim Zacharias demonstrarat: et stabunt pedes eius in monte elaeon. erant horae quoque auditorio competentes; diluculo conueniendum erat, quia per Esaiam cum dixisset: dominus dat mihi linguam disciplinae, adiecit: adposuit mihi mane aurem ad audiendum. si hoc est prophetias dissoluere, quid erit adimplere?
- 4.40.1
Proinde sciit, et quando pati oporteret eum, cuius passionem lex figura(ra)t. nam ex tot festis Iudaeorum paschae diem elegit in hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses: pascha est domini. ideo et adfectum suum ostendit: concupiscentia concupii pascha edere uobiscum, antequam patiar. o legis destructorem, qui concupierat etiam pascha seruare! nimirum uerbecina illum [in] Iudaica delectarat. an ipse erat, qui, tamquam ouis ad uictimam adduci habens et tamquam ouis coram tondente sic os non aperturus, figuram sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? poterat et ab extraneo quolibet tradi, ne dicerem et in hoc psalmum expunctum: qui mecum panem edit leuauit in me plantam. poterat et sine praemio tradi. quanta enim opera traditoris circa eum, qui populum coram offendens nec tradi magis potuisset quam inuadi? sed hoc alii competisset Christo, non qui prophetias adimplebat. scriptum est enim: pro eo quod uenumdederunt iustum. nam et quantitatem et exitum pretii postea Iuda paenitente reuocati et in emptionem dati agri figuli, sicut in euangelio Mathei continetur, Hieremias praecanit: et acceperunt triginta argentea pretium adpretiati — uel honorati - et dederunt ea in agrum figuli. professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut suum, — indignum enim, ut quid alienum concupisceret deus — acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum fecit hoc est corpus meum dicendo, id est (figura. corporis mei\'. figura autem non fuisset nisi ueritatis esset corpus. ceterum uacua res, quod est phantasma, figuram capere non posset. aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis carebat uanitatem, ergo panem debuit tradere pro nobis. faciebat ad uanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. cur autem panem corpus suum appellat et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit, non intellegens ueterem fuisse istam figuram corporis Christi dicentis per Hieremiam: aduersus me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite. coiciamus lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus eius? itaque inluminator antiquitatum, quid tunc uoluerit significasse panem, satis declarauit corpus suum uocans panemsic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum substantiam corporis confirmauit. nullius enim corporis sanguis potest esse nisi carnis. nam et si qua corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem nisi carnea non habebit. ita consistet probatio corporis de testimonio carnis, probatio carnis de testimonio sanguinis. ut autem et sanguinis ueterem figuram in uino recognoseas. aderit Esaias: quis, inquit, qui aduenit ex Edom, rubor uestimentorum eius ex Bosor? sic decorus in stola uiolentia cum fortitudine? quare rubra uestimenta tua, et indumenta sicut de foro torcularis, pleno conculcato? spiritus enim propheticus, uelut iam contemplabundus dominum ad passionem uenientem, carne scilicet uestitum ut in ea passum, cruentum habitum carnis in uestimentorum rubore designat, conculcatae et expressae ui passionis tamquam in foro torcularis, quia et inde quasi cruentati homines de uini rubore descendunt. multo manifestius Genesis in benedictione Iudae, ex cuius tribu carnis census Christi processurus, iam tunc Christum in Iuda deliniabat: lauabit, inquit, in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum, stolam et amictum carnem demonstrans et uinum sanguinem. ita et nunc sanguinem suum in uino consecrauit qui tunc uinum in sanguinem figurauit.
- 4.41.1
Vae, ait, per quem traditur filius hominis. ergo iam \'uae* constat imprecationis et comminationis inclamationem intellegendam et irato et offenso deputandam, nisi si ludas impune erat tantum sceleris relaturus. at si impune, uacat \'uae\'; si non impune, utique ab eo puniendus, in quem scelus traditionis admisit. porro si sciens passus est hominem, quem ipse comitatui suo adsciuerat, in tantum scelus ruere, noli iam de creatore circa Adam retractare quae in tuum quoque deum retorquentur: aut ignorasse illum, qui non ex prouidentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si (non) ignorabat, aut noluisse, si et sciebat et poterat, atque ita malitiosum iudicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire. suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem quam parem illi deum optimum aduersus sententiam tuam facias. nam et Petrum praesumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando zeloten deum tibi ostendit. debuit etiam osculo tradi, propheticus scilicet Christus, ut eius scilicet filius, qui labiis a populo diligebatur. Perductus in consessum, an ipse esset Christus, interrogatur. de quo Christo Iudaei quaesissent nisi de suo? cur ergo non uel tunc alium eis prodidit? \'ut pati posset\', inquis, id est, ut ille optimus ignorantes adhuc in scelus mergeret. atquin et si dixisset, passurus esset. si dixero enim, inquit, uobis, non credetis. porro non credituri perseuerassent in necem eius. et cur non magis passurus esset, si alterius dei ac per hoc aduersarium creatoris (se) manifestasset? ergo non, ut pateretur, alium se tunc quoque supersedit ostendere, sed quoniam ex ore eius confessionem extorquere cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus scripturas adimplentibus agnouisse debuerant. ita eius fuit occultasse se, cui ultro debebatur agnitio. et tamen adhuc eis manum porrigens: abhinc, inquit, erit filius hominis sedens ad dexteram uirtutis dei. suggerebat enim se esse (de) Danihelis prophetia (filium hominis* et de psalmo Dauid (sedentem ad dexteram dei\'. itaque ex isto dicto et scripturae comparatione inluminati, quem se uellet intellegi: ergo, inquiunt, tu dei filius es? cuius dei, nisi quem solum nouerant? cuius dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse filio suo: sede ad dexteram meam? <sed respondit: uos dicitis, quasi: non ego\\ atquin confirmauit id se esse, quod illi dixerant, dum rursus interrogant. unde autem probabis interrogatiuo et non (et) ipsos confirmatiuo pronuntiasse: ergo tu filius dei es, ut, quia oblique ostenderat se per scripturas filium dei intellegendum, sic senserint: \'ergo tu dei es filius\', quod te non uis aperte dicere? atque ita et ille (uos dicitis\' confirmatiue respondit, et adeo sic fuit pronuntiatio eius, ut perseuerauerint in eo, quod pronuntiatio sapiebat.
- 4.42.1
perductum enim illum ad Pilatum onerare coeperunt, quod se regem diceret Christum, sine dubio (dei filium sessurum ad dei dexteram). ceterum alio eum titulo grauassent, incerti an filium se dei dixisset, (ni)si ('uos s dicitis* sic pronuntiasset, hoc se esse, quod dicerent. Pilato quoque interroganti: tu es Christus? proinde: tu dicis, ne metu potestatis uideretur amplius respondisse, (respondit.) Constitutus est igitur dominus in iudicio — et statuit in iudicio populum suum; ipse dominus in iudicium uenit cum presbyteris et archontibuspopuli, secundum Esaiam — atque exinde omne scriptum passionis suae impleuit: tumultuatae suntibidem nationes et populi meditati suntinania; adstiterunt reges terrae etarchontes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius: \'nationes\' Romani qui cum Pilato fuerant; \'populi\' tribus Israhelis; (reges) in Herode, (archontes) in summis sacerdotibus. nam et Herodi uelut munus a Pilato missus Osee uocibus fidem reddidit. de Christo enim prophetauerat: et uinctum eum ducent xenium regi. delectatus est denique Herodes uiso Iesu nec uocem ullam ab eo audiuit. tamquam agnus enim ante tondentem sic non aperuit os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae, ut sciret, quando eum oporteret proferre sermonem, illam scilicet linguam, quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus uita ut bonus donatur, Christus uero iustissimus ut homicida morti expostulatur. sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos scilicet deputaretur. uestitum plane eius a militibus diuisum partim, (partim) sorti concessum Marcion abstulit respiciens psalmi prophetiam: dispertiti sunt sibi uestimenta mea et in uestitum meum sortem miserunt. aufer igitur et crucem ipsam. idem enim psalmus de ea non tacet: foderunt manus meas et pedes. totus in illo exitus legitur: circumdederunt me canes, synagoga maleficorum circumuallauit me. omnes, qui spectabant me, naso inridebant me; locuti sunt labiis et capita mouerunt: sperauit in deum, liberet eum. quo iam testimonium uestimentorum? habe falsi tui praedam: totus psalmus uestimenta sunt Christi. Ecce autem et elementa concutiuntur. dominus enim patiebatur ipsorum. ceterum aduersario laeso caelum luminibus loruisset, magis sol radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum Marcionis. haec argumentata quoque mihi competissent, et si non fuissent praedicata: caelum, inquit Esaias, uestiam tenebris; hic erit dies, de quo et Amos: et erit die illa, dicit dominus, occidet sol meridie — habes et horae sextae significationem — et contenebrabit super terram. scissum est et templi uelum, angeli eruptione derelinquentis filiam Sionis tamquam in uinea speculam et in cucumerario casulam.s o quantum perseuerauit etiam tricesimo psalmo Christus ipsum reddere! uociferatur ad patrem: ***, ut et moriens ultima uoce prophetas adimpleret. hoc dicto expirauit. quis? spiritus semetipsum an caro spiritum? sed spiritus semetipsum expirare non potuit. alius est qui expirat, alius qui expiratur. si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse est. quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur quam expirasse. quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae et spirat quando illum habet et ita eum cum amittit expirat? denique si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expirauit et expirando discessit, sine dubio phantasma discessit, cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu. nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam post expirationem, nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo detractum, nihil sindone inuolutum, nihil sepulcro nouo conditum? atquin non nihil. quid ergo illud fuit? si phantasma, adhuc ergo inerat et spiritus. si discesserat spiritus, ergo abstulerat phantasma. superest impudentiae haereticae dicere phantasma illic phantasmatis remansisse; sed scilicet Ioseph corpus fuisse nouerat quod tota pietate tractauit, ille Ioseph, qui non consenserat in scelere Iudaeis, beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestium non sedit.
- 4.43.1
Oportuerat etiam sepultorem domini prophetari ac iam tunc merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit prophetia, quae ante lucem conuenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura. de hoc enim per Osee: et quaerent, inquit, faciem meam; ante lucem uigilabunt ad me dicentes: eamus et conuertamur ad dominum, quia ipse eripuit [dixit] et curabit nos, percussit et miserebitur nostri, sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus. quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum uolutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae sibi uidebantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua restitutuiri se arbitrabantur? corpore autem non inuento sublata erat sepultura eius de medio secundum Esaiam. sed et duo ibidem angeli apparuerunt. tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus consistens dei sermo. reuertentes quoque a sepulcro mulieres et ab illa angelorum uisione prospiciebatEsaias: mulieres, inquit, [uenite] uenientes a uisione, uenite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem. Bene autem,I quod incredulitas discipulorum perseuerabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret Christum legum non alium se discipulis edidisse quam prophetarum. nam cum duo ex illis iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae: nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israhelis, utique suum Christum, id est creatoris. adeo nec alium se ediderat illis. ceterum non existimarent eum creatoris,I et cum creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non is esset, qui existimabatur. aut ipse! erit auctor erroris et praeuaricator ueritatis aduersus dei optimi titulum. sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant. plane inuectus est in illos: o insensati et tardi corde in non credendo omnibus, \'quae locutus est ad uos.\' quaenam locutus? alterius se dei esse? proba, et manus dedo. an eadem et angeli ad mulieres: rememoramini, quae locutus sit uobis in Galilaea dicens, quod oportet tradi filium hominis et crucifigi et tertia die resurgere? et quare oportebat, nisi quia ita a deo creatore scriptum? igitur increpuit illos ut de sola passione scandalizatos et ut dubios de fide resurrectionis adnuntiatae sibi a feminis, per quae non crediderant ipsum fuisse, quem existimauerant. itaque quod existimauerant, id uolens credi se eum se confirmabat, quem existimauerant, creatoris scilicet Christum, redemptorem Israhelis. De corporis autem ueritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis, ne phantasma esset, immo phantasma credentibus: quid turbati estis? (in quit,) et quid cogitationes subeunt in corda uestra? uidete manus meas et pedes, quia ipse ego sum, quoniam spiritus ossa non habet, sicut me habentem uidetis. et Marcion quaedam contraria sibi illa, credo, industria eradere de euangelio suo noluit, ut ex his, quae eradere potuit nec erasit, illa, quae erasit, aut negetur erasisse aut merito erasisse dicatur; nec parcit nisi eis, quae non minus aliter interpretando quam delendo subuertit. uult itaque sic dictum: spiritus ossa non habet, sicut me uidetis habentem, quasi ad spiritum referatur sicut me uidetis habentem, id est non habentem ossa, sicut et spiritus. et quae ratio tortuositatis istius, cum simpliciter pronuntiare potuisset:. \'quia spiritus ossa non habet, sicut me uidetis non habentem\'? cur autem inspectui eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat? cur adicit: et scitote, quia ego sum, quem scilicet corporeum retro nouerant? aut si phantasma erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? atquin adhuc eis non credentibus propterea cibum desiderauit, ut se ostenderet etiam dentes habere.
- 4.43.2
Impleuimus, ut opinor, sponsionem. exhibuimus legum Christum prophetarum doctrinis sententiis adfectibus sensibus uirtutibus passionibus etiam resun-ectione non alium quam creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum uniuersis nationibus in omnem terram exire sonum eorum et in terminos terrae uoces eorum psalmum adimplendo praecepit. misereor tui, Marcion; frustra laborasti. Christus enim Iesus in euangelio tuo meus est.
- 5.1.1
Nihil sine origine nisi deus solus. quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoueris unde sit. et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam deuolutus apostoli quoque Pauli originem a Marcione desidero, nouus aliqui discipulus nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil temere credendum, temere porro credi quodcumque sine originis agnitione credetur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum is mihi adfirmatur apostolus, quem in albo apostolorum apud euangelium non deprehendo. denique audiens postea eum a domino adlectum iam in caelis quiescente, quasi improuidentiam existimo, si non ante sciit illum sibi necessarium Christus, sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso ex incursu, non ex prospectu adiciendum existimauit, necessitate, ut ita dixerim, non uoluntate. quamobrem, Pontice nauclere, si numquam furtiuas merces uel inlicitas in acatos tuas recepisti, si numquam omnino onus auertisti uel adulterasti, +cautior utique et fidelior in dei rebus edas uelim nobis, quo symbolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli charactere percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere. ne illius probetur, qui omnia apostolatus eius instrumenta protulit, \'ipse se\', inquit, \'apostolum est professus, et quidem non ab hominibus nec per hominem, sed per legum Christum\'. plane profiteri potest semetipsum quis, uerum professio eius alterius auctoritate conficitur. alius scribit alius subscribit, alius obsignat alius actis refert. nemo sibi et professor et testis est. praeter haec utique legisti multos uenturos, qui dicant: ego sum Christus. si est qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? adhuc ego in persona discipuli et inquisitoris conuersor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes non habes, et impudentiam suffundam, qui uindicas et unde possis uindicare non recipis. sit Christus, sit et apostolus nunc alterius, dum non probantur nisi de instrumento creatoris. nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit. inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin direxisset: Beniamin, inquit, lupus rapax; ad matutinum comedet adhuc et ad uesperam dabit escam. ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum prouidebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est prima aetate uastaturum pecora domini ut persecutorem ecclesiaium, dehinc ad uesperam escam daturum, id est deuergente iam aetate oues Christi educaturum ut doctorem nationum. nam et Saulis primo asperitas insectationis erga Dauid, dehinc paenitentia et satisfactio, bona pro malis recipientis, non aliud portendebat quam Paulum in Saule secundum tribus et legum in Dauid secundum uirginis censum. haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt, a te quoque non negandum. inde apostolum ostendo persecutorem non ab hominibus neque per hominem, inde et ipsi credere inducor, inde te a defensione eius expello nec timeo dicentem: tu ergo negas apostolum Paulum? non blasphemo quem tueor. nego, ut te probare compellam; nego, ut meum esse conuincam. aut, si ad nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt; si ad tuam prouocas, ede quae eam praestruunt. aut proba esse quae credis aut, si non probas, quomodo credis? aut qualis es aduersus eum credens, a quo solo probatur esse quod credis? habe nunc et apostolum de meo sicut et Christum, quam meum apostolum quam et Christum: isdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu prouocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum, qui creatoris negetur immo et aduersus creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil uelle secundum creatorem, et inprimis tanta constantia alium deum edicere, quanta a lege creatoris abrupit. neque enim uerisimile est, ut auertens a Iudaismo non pariter ostenderet, in cuius dei fidem auerteret, quia nemo transire posset a creatore nesciens, ad quem transeundum sibi esset. siue enim Christus iam alium deum reuelauerat, sequebatur etiam apostoli testatio, uel ne non eius dei apostolus haberetur, quem Christus reuelauerat, et quia non licebat abscondi ab apostolo qui iam reuelatus fuisset a Christo; siue nihil tale de deo Christus reuelauerat, [at] tanto magis ab apostolo debuerat reuelari qui iam non posset ab alio, non credendus sine dubio, si nec ab apostolo reuelatus. quod idcirco praestruximus, ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos nullum alium deum ab apostolo circumlatum, sicut probauimus nec a Christo, ex ipsis utique epistolis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero forma iam haeretici euangelii praeiudicasse debebit.
- 5.2.1
Principalem aduersus Iudaismum epistolam nos quoque confitemur quae Galatas docet. amplectimur etenim omnem illam legis ueteris amolitionem, ut et ipsam de creatoris uenientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine tractauimus de praedicata nouatione a prophetis dei nostri. quodsi creator quidem uetera cessura promisit, nouis scilicet orituris, Christus uero tempus distinx(it decess)ionis istius, — lex et prophetae usque ad Iohannem — terminum in Iohanne statuens inter utrumque ordinem desinentium exinde ueterum et incipientium nouorum, necessarie et apostolus in Christo post Iohannem reuelato uetera infirmat, noua uero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat quam creatoris, apud quem et uetera decessura praedicabantur. igitur et legis destructio et euangelii aedificatio pro me faciunt in ista quoque epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua praesumebant Christum, ut puta creatoris, salua creatoris lege credendum, quod adhuc incredibile uideretur legem a suo auctore deponi. porro, si omnino alium deum ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege eius dei, quem reliquissent alium secuti. quis enim expectaret diutius discere, quod nonam deberet sectari disciplinam qui nouum deum recepisset? immo quia eadem quidem diuinitas praedicabatur in euangelio, quae semper nota fuerat in lege, disciplina uero non eadem, hic erat totus quaestionis status, an lex creatoris ab euangelio deberet excludi in Christo creatoris. denique aufer hunc statum, et uacat quaestio. uacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius, nulla apostolo materia competisset id tam presse doctadi, quod ultro fides ipsa dictasset. igitur tota intentio epistolae istius nihil aliud docet quam legis decessionem uenientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. si item nullius noui dei exerit mentionem, quod nusquam magis fecisset quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret nouae diuinitatis, apparet quomodo scribat: miror uos tam cito transferri ab eo, qui uos uocauit in gratiam, ad aliud euangelium, ex conuersatione aliud, non ex religione, ex disciplina, non ex diuinitate, quoniam quidem euangelium Christi a lege euocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum. nemo enim illos mouerat a creatore, ut uiderentur sic ad aliud euangelium transferri, quasi dum ad creatorem transferuntur. nam et adiciens, quod aliud euangelium omnino non esset, creatoris confirmat id, quod esse defendit. si enim et creator euangelium repromittit dicens per Esaiam: ascende in montem excelsum qui euangelizas Sioni, extolle uocem in ualentia tua qui euangelizas Hierusalem; item ad apostolorum personam: quam tempestiui pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona, utique et nationibus euangelizantium, quoniam et: in nomine eius, inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait: posui te in lumen nationum, est autem euangelium etiam dei noui, quod uis tunc ab apostolo defensum, iam ergo duo sunt euangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens, quod aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum euangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret. sed fortasse, ut hinc fugias: (et ideo\', dices, subtexuit: licet angelus de caelo aliter euangelizauerit, anathema sit, quia et creatorem sciebat euangelizaturum'). rursus ergo te implicas. hoc est enim, quo adstringeris: duo enim euangelia confirmare non est eius, qui aliud iam negarit. tamen lucet sensus eius, qui suam praemisit personam: sed et si nos aut angelus de caelo aliter euangelizauerit. uerbi enim gratia dictum est. ceterum si nec ipse aliter euangelizaturus, utique nec angelus. ita angelum ad hoc nominauit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, [et nec apostolo] non < quo> angelum ad euangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem conuersionis suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent circumcidi oportere et obseruandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse imponenda onera hominibus, quae patres ipsi non potuissent sustinere. quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem nec Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento Actorum, quae utique uerisimile non est ex parte quidem apostolo conuenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimonium ostendunt, ex parte uero dissidere, cum diuinitatem in Christo creatoris adnuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.
- 5.3.1
Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse Hierosolyma post annos quatuordecim scribit, ut conferret cum illis de euangelii sui regula, ne in uacuum tot annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum euangelizaret. adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si quando, uultis Iudaismi magis adfines subintellegi. cum uero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseuerantiam legis, ex fide sine dubio integra creatoris, atque ita peruertentes euangelium, non interpolatione scripturae, qua Christum creatoris effingerent, sed retentione ueteris disciplinae, ne legem creatoris excluderent. ergo propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintrauerant ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos subigerent seruituti, t nec ad horam cessimus subiectioni. intendamus enim et sensui ipsi et causae eius, et apparebit uitiatio scripturae. cum praemittit: sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc subiungit: propter superinducticios falsos fratres et reliqua, contrarii utique facti incipit reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec fecisset, [nec ostendisset] si illud, propter quod fecit, non accidisset. denique dicas uelim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subiectioni? non opinor. ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos cederetur. hoc enim rudi fidei et adhuc de legis obseruatione suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in uacuum cucurrisset aut curreret suspecto. itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in seruitutem abducerent ludaismi quam sciret se Paulus non (in) uacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex c(ons)ensu eorum in nationes praedicandi munus subiret. necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in templum, quae in Actis eduntur, adeo uera, ut apostolo consonent profitenti factum se Iudaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret, et sub lege agentem propter eos, qui sub lege agerent, sic et propter superinductos illos, et omnibus nouissime omnia factum, ut omnes lucraretur. si haec quoque intellegi ex hoc postulant. id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem Paulum, cuius legem, quamuis excludens, interim tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam, si nouum deum protulisset. bene igitur, quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Iohannes et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem. tantum ut meminissent egenorum: et hoc secundum legem creatoris, pauperes et egenos fouentis, sicut in euangelii uestri retractatu probatum est. adeo constat de lege sola fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri conuenerit. \'sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad euangelii ueritatem\'. plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob inconstantiam uictus, quem pro personarum qualitate uariabat, timens eos, qui erant ex circumcisione, non ob aliquam diuinitatis diuersitatem, de qua et aliis in faciem restitisset qui de minore causa conuersationis ambiguae Petro ipsi non pepercit, si quomodo Marcionitae uolunt credi(disset.) De cetero pergat apostolus negans ex operibus legis iustificari hominem sed ex fide, eius dumtamen dei, cuius et lex. nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diuersitas ipsius diuinitatis ultro discreuisset, si fuisset. merito non reaedificabat quae destruxit. destrui autem lex habuit, ex quo uox Iohannis clamauit in eremo: parate uias domini, ut fierent riui et colles et montes repleti et humiliati et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, id est legis difficultates in euangelii facilitates. meminerat iam et psalmi esse tempus: disrumpamus a nobis uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania, adstiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius, ut iam ex fidei libertate iustificaretur homo, non ex legis seruitute, quia iustus ex fide uiuit. quod si prophetes Abacuc pronuntiauit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. eius ergo dei erit fides, in qua uiuet iustus, cuius et lex, in qua non iustificatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide uero benedictio, utrumque habes propositum apud creatorem: ecce posui, inquit, ante te maledictionem et benedictionem. non potes distantiam uindicare - quae etsi rerum est, non ideo auctorum — quae ab uno auctore proponitur. cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio, ipso apostolo edocente, manifestum est, quam nobiscum faciat, id est secundum fidem creatoris. neque enim quia creator pronuntiauit: maledictus omnis ligno suspensus, ideo uidebitur alterius dei esse Christus et idcirco a creatore iam tunc in lege maledictus. aut quomodo praemaledixisset eum creator, quem ignorabat? cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suae quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? denique si atrox uidetur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si uero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. facilius enim credetur eius esse per maledictionem Christi benedictionem prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum umquam sit apud te professus. \'accipimus igitur benedictionem spiritalem per fidem,\' inquit: ex qua scilicet uiuit iustus secundum creatorem. hoc est ergo, quod dico: eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fides. Sed et cum adicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur, quid supra haeretica industria eraserit: mentionem scilicet Abrahae, qua nos apostolus filios Abrahae per fidem adfirmat, secundum quam mentionem hic quoque (filios fidei\' notauit. ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrahae? si enim Abraham deo credidit et deputatum est (ei) iustitiae atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari, nos autem, credendo deo magis ***, proinde iustificamur, sicut Abraham, et uitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide uiuit: sic fit, ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. ipsum quod fidem a circumcisione reuocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in carnis integritate crediderat? denique alterius dei fides ad formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet, ut iustos (ex fide) uiuere faciat, ut nationes filios fidei dicat. totum hoc eius est, apud quem ante iam notum est.
- 5.4.1
Sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu reuincatur. adhuc, inquit, secundum hominem dico: dum essemus paruuli, sub elementis mundi eramus positi ad deseruiendum eis. atquin non est hoc humanitus dictum, non enim exemplum est, sed ueritas. quis enim paruulus — utique sensu, quod sunt nationes — non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? illud autem fuit, quod tum secundum hominem dixit: sed tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat. exemplo enim humani testamenti permanentis diuinum tuebatur: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dixit \'seminibus*, quasi pluribus, sed \'semini\' tamquam uni, quod est Christus. erubescat spongia Marcionis! nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum ualidius sit illum ex his reuinci, quae seruauit. cum autem euenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is, qui etiam ipsorum temporum deus est, quibus saeculum constat, qui signa quoque temporum ordinauit, soles et lunas et sidera et stellas, qui filii denique sui reuelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicauit: in nouissimis diebus erit manifestus mons domini, et: in nouissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, secundum Iohelem. ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis temporis sicut initium. ceterum deus ille otiosus nec operationis nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri et iam implendum sustineri? si nihil, satis uanum est, ut creatoris tempora sustinuerit seruiens creatori. cui autem rei misit filium suum? ut eos, qui sub lege erant, redimeret - hoc est ut efficeret tortuosa in uiam rectam et aspera in uias leues secundum Esaiam, ut uetera transirent et noua orirentur: lex noua ex Sion et sermo domini ex Hierusalem — et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. et ipse enim erit lux nationum et in nomine eius nationes sperabunt. itaque ut certum esset nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra clamantem: abba, pater. in nouissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? quis pater, nisi qui et factor? post has itaque diuitias non erat reuertendum ad infirma et mendica elementa. elementa autem apud Romanos quoque etiam primae litterae solent dici. non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eorum auertere cupiebat, — etsi dicendo supra: (si ergo his, qui in natura sunt dei, seruitis,\' physicae, id est naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans — sed quae uelit intellegi elementa, primas scilicet litteras legis, ipse declarat: dies obseruatis at menses et tempora et annos. et sabbata, ut opinor, et caenas puras et ieiunia et dies magnos. cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris. qui et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium etferias etcaerimonia uestra odit anima mea; et per Amos: odi, reieci caerimonias uestras, et non odorabor in frequentiis uestris; item per Osee: auertam uniuersas iocunditates eius et caerimonia eius et sabbata et neomenias eius et omnes frequentias eius. \'quae ipse constituerat,\' inquis, \'erasit*? magis quam alius; aut si alius, ergo ille adiuuit sententiam creatoris, auferens quae et ille damnauerat. sed non huius loci quaestio, cur leges suas creator infregerit. sufficit, quod infracturum probauimus, ut confirmetur nihil apostolum aduersus creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem nouissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nulla magis auferenda, etsi ex parte conuertit. si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla et alium ex libera, sed qui ex ancilla carnaliter natus est, qui uero ex libera per repromissionem, — quae sunt allegorica (id est aliud portendentia); haec sunt enim duo testamenta (siue\'duae ostensiones\', sicut inuenimus interpretatum): unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem generans in seruitutem, alium super omnem principatum generans uim dominationemet omne omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aeuo sed et in futuro, in quam repromisimus sanctam ecclesiam, quae est mater nostra — ideoque adicit: propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, utique manifestauit et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et ludaismi seruitutem legalem in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque dispositionem, apud quem inuenimus utriusque dispositionis deliniationem. ipsum quod ait: qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit dominus? alienos enim seruos nec Galba manumisit, facilius liberos soluturus. ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem fuit seruitus legis. et merito non decebat manumissos rursus iugo seruitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum ipsius. de seruitute igitur exemptis ipsam seruitutis notam eradere perseuerabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: et circumcidimini praeputia cordis uestri; quia et Moyses: circumcidetis duricordiam uestram, id est non carnem. denique si circumcisionem ab alio deo ueniens eicludebat, cur etiam praeputiationem negat quicquam ualere in Christo sicut et circumcisionem? praeferre enim debebat aemulam eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. porro, quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo uacabant propter fidei praelationem, illius fidei, de qua erat scriptum: et in nomine eius nationes credent, illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici sic quoque creatoris ostendit. siue enim dilectionem dicit quae in deum, et hoc creatoris est: diliges deum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex totis uiribus tuis, siue quae in proximum, et: proximum tuum tamquam te creatoris est. Qui autem turbat uos iudicium feret. a quo deo? ab optimo? sed ille non iudicat. a creatore? (sed nec ille damnabit adsertorem circumcisionis\'. quodsi non erit alius, qui iudicet, nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores nisi quia ipse eam cessare constituit. quid nunc, si et confirmat illam ex parte, qua debet? tota enim, inquit, lex in uobis adimpleta est: diliges proximum tuum tamquam te. aut si sic uult intellegi \'adimpleta est\', quasi iam non adimplenda, ergo non uult, diligam proximum tamquam me, ut et hoc cum lege cessauerit? sed perseuerandum erit semper in isto praecepto. ergo lex creatoris etiam ab aduersario probata est, nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. sed nec hoc alii magis competit quam auctori. atque adeo cum dicit: onera uestra inuicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tamquam se, apparet: diliges proximum tibi tamquam te, per quod auditur: inuicem onera uestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. Erratis, deus non deridetur. atquin derideri potest deus Marcionis, qui nec irasci nouit nec ulcisci. quod enim seuerit homo, hoc et metet. ergo retributionis et iudicii deus intentat. bonum autem facientes non fatigemur et: dum habemus tempus, operemur bonum. nega creatorem bonum facere praecepisse, et diuersa doctrina sit diuersae diuinitatis. porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et uitae. tempore autem suo metemus, quia et Ecclesiasticus: tempus, inquit, omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi. mundum enim quantum ad conuersationem eius posuit, cui renuntiando mutuo transfigimur et inuicem morimur. [persecutores uocat Christi.] cum uero adicit stigmata Christi in corpore suo gestare se — utique corporalia compedum — iam non putatiuam, sed ueram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata corporalia ostendit.
- 5.5.1
Praestructio superioris epistolae ita duxit, ut de titulo eius non retractauerim, certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus. quod non utique salutem praescribit eis, quibus scribit, sed gratiam et pacem, non dico: quid illi cum Iudaico adhuc more, destructori Iudaismi? — nam et hodie Iudaei in pacis nomine appellant et retro in scripturis sic salutabant — sed intellego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: quam maturi pedes euangelizantium bona, euangelizantium pacem. euangelizatur enim bonorum, id est gratiae dei pacem, quam praeferendam sciebat. haec cum a deo patre nostro et domino Iesu adnuntians communibus nominibus utatur competentibus nostro quoque sacramento, non puto dispici posse, quis deus pater et dominus Iesus praedicetur nisi ex accidentibus, cui magis competant. primo quidem patrem deum praescribo non alium agnoscendum quam et hominis et uniuersitatis creatorem et institutorem; porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et filius per patrem capiat; dehinc gratiam et pacem non solum eius esse, a quo praedicabantur, sed (et) eius, qui fuerit offensus. nec gratia enim fit nisi offensae nec pax nisi belli. et populus autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellauerat aduersus creatorem. deus autem Marcionis et quia ignotus non potuit offendi et quia nescit irasci. quae ergo gratia a non offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, uirtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et ut ostenderet, unde hoc eueniret, adicit: scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium inritam faciam. si haec creatoris sunt et ad causam crucis pertinent stultitiam deputatam, ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. aut si creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi, scilicet aduersarii, stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat, cum praedicabat? sed et cur apud deum optimum et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem uirtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia reputatur? si non, creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse. hoc sequentia confirmabunt, cum dicit: nonne infatuauit deus sapientiam mundi? cumque et hic adicit, quare: quoniam in dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam deum, boni duxit deus per stultitiam praedicationis saluos facere credentes. sed prius de mundo disceptabo. quatenus subtilissimi haeretici hic uel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id, quod continet, ponimus pro eo, quod continetur: \'circus clamauit\' et 'forum locutum est\' et \'basilica fremuit\', id est qui in his locis rem egerunt. igitur quia homo, non deus mundi in sapientia non cognouit deum, (in) qua cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem, qui sapientia (in sapientia) sua non erat adcognitus, statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, saluos faciendo credentes quosque in stultam crucis praedicationem. quoniam Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt, qui suam scilicet, non dei sapientiam sistunt. ceterum si nouus deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes, quibus crederent, aut Graeci sapientiam sectantes, cui magis crederent ? ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuauerit sapientiam mundi. quodsi eius sunt et causae, cuius adhibentur scripturae. ergo de creatore tractans apostolus non intellecto creatori utique docet intellegendo. etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat creatoris dicentis per Esaiam: ecce posui in Sion lapidem offensionis et petram scandali. (petra autem fuit Christus\' etiam Marcion seruat. quid est autem stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors dei? quid infirmum dei fortius hominibus, nisi natiuitas et caro dei? ceterum si nec natus ex uirgine Christus nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem uere perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum, nec iam stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientia, nec infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia, nec inhonesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est quae non uere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae uere sunt. nihil enim a deo dispositum uere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod ab homine. apud creatorem autem iam uetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt. quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? quid infirmius, quam uasculorum et grabattorum purgatio? quid inhonestius, quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? quid tam humile, quam talionis indictio? quid tam contemptibile, quam ciborum exceptio ? totum, quod sciam, uetus testamentum omnis haereticus inridet. stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientia — Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere — ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est: qui gloriatur, in deo glorietur. in quo? utique in eo, qui hoc praecepit. nisi creator praecepit, ut in deo Marcionis gloriemur.
- 5.6.1
Igitur per haec omnia ostendit, cuius dei sapientiam loquatur inter perfectos, eius scilicet, qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium inritam fecerit, qui infatuauerit sapientia mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae fuerit in stultis et in pusillis et (in) inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus. reuelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente per Esaiae uocem patefacturum se thesauros inuisibiles et occultos. nam ut absconderit aliquid is deus, qui nihil egit omnino, in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius, palam scilicet decurrentia apud Israhel, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitiscebat. inter perfectos narranda suo in tempore, proposita uero in proposito dei ante saecula. cuius et saecula, nisi creatoris? si enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis, — et erunt enim, inquit, in signa mensium et annorum — apparet et saecula creatoris esse et omne, quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam cuius et saecula. aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, uas quodammodo temporum, et signa aliqua uel organa eorum. si nihil demonstrat, reuertor, ut et illud dicam: cur autem ante saecula creatoris proposuit gloriam nostram? posset uideri eam ante saecula proposuisse, quam introductione saeculi reuelasset. at cum id facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, uane ante saecula proposuit et non magis intra saecula quod reuelaturus erat paene post saecula. non enim eius est festinasse in proponendo, cuius est retardasse in reuelando. creatori autem competit utrumque: et ante saecula proposuisse et in fine saeculorum reuelasse, quia et quod proposuit et reuelauit medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministrauit. sed quia subicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aeui scierit, ceterum si scissent, numquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur haereticus principes huius aeui dominum ***, alterius scilicet dei Christum, crucifixerit, ut et hoc in ipsum redigat creatorem. porro cui supra ostenderimus, quibus modis gloria nostra a creatore sit t deputanda, praeiudicatum esse debebit eam, quae in occulto fuerit apud creatorem, merito igno(ra)tam etiam ab omnibus uirtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris. sed iam nec mihi competit (principes huius aeui\' uirtutes et potestates interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus. legum enim et secundum nostrum euangelium diabolus quoque in temptatione cognouit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum uocari et in perditionem eorum uenisse. etiam parabola fortis illius armati, quem alius ualidior oppressit et uasa eius occupauit, ***, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit creator dominum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere, aduersus quem ualere non potuit, et superest, ut — secundum me quidem credibile sit — scientes uirtutes et potestates creatoris dominum gloriae, Christum suum, crucifixerint, qua desperatione et malitiae redundantia serui quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant; scriptum est enim apud me satanam in ludam introisse. secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi uirtutibus creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas uult intellegi principes huius aeui. quod si non uidetur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior principatus huius aeui, Romana dignitas praesidebat. ita et cum destruuntur argumentationes diuersae partis, nostrae expositiones aedificantur. sed uis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. et quare adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? quid illi cum sententiis prophetarum ubique? quis enim cognouit sensum domini, et quis illi consiliarius fuit? Esaiae est. quid illi etiam cum exemplis dei nostri? nam quod architectum se prudentem adfirmat, hoc inuenimus significari depalatorem disciplinae diuinae a creatore per Esaiam: auferam enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum. et numqui non ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id est de Iudaismo, auferri habens in aedificationem Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eundem prophetam creator:. ecce ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur. nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset fundamentum credentium in eum. super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet uel indignam doctrinam, si opus. eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, creatoris est, quia per ignem iudicatur nostra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum dei sitis et in uobis inhabitet spiritus. dei? si homo et res et opus et imago et similitudo — et caro per terram et anima per afflatum — creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non, creatoris sumus. templum. quod si templum dei quis uitiauerit, uitiabitur, utique a deo templi. ultorem intentans creatorem intentauit. stulti estote, ut sitis sapientes. quare? sapientia. enim huius mundi stultitia est penes deum. penes quem deum? si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicauerunt, bene, quod et hic adstruit: scriptum est enim: deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus: dominus scit cogitationes sapientium, quod sint superuacuae. in totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum sententia uti potuisse eius dei, quem destruere deberet, si non illi doceret. ergo, inquit, nemo glorietur in homine, et hoc secundum creatoris disciplinam: miserum hominem, qui spem habet in hominem et: bonum est fidere in deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari.
- 5.7.1
Et occulta tenebrarum ipse inluminabit, utique per Christum, qui Christum in lumen nationum repromisit quique se lucernam pronuntiauit scrutantem renes et corda. ab illo erit et laus unicuique, a quo et contrarium laudis, ut a iudice. certe, inquis, uel hic mundum deum mundi interpretatur dicendo: spectaculum facti sumus mundo, et angelis et hominibus, quia, si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. immo, ne ita argumentareris, prouidentia spiritus sancti demonstrauit, quomodo dixisset: spectaculum facti sumus mundo, dum angelis, qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant. uerebatur nimirum tantae constantiae uir, ne dicam spiritus sanctus, praesertim ad filios scribens, quos in euangelio generauerat, libere deum mundi nominare, aduersus <quem) nisi exerte non posset uideri praedicare. non defendo secundum legem creatoris displicuisse illum, qui mulierem patris sui habuit — communis et publicae religionis secutus sit disciplinam —: sed cum eum damnat dedendum satanae, damnatoris dei praeco, est. uiderit et quomodo dixerit: in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini, dum et de carnis interitu et de salute spiritus iudicarit et \'auferri\' iubens \'malum de medio\' creatoris frequentissimam sententiam commemorauerit. Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. ergo azymi figurae erant nostrae apud creatorem. sic et pascha nostrum immolatus est Christus. quare pascha Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem sanguinis salutaris pecoris et Christi? quid nobis et Christo imagines induit sollemnium creatoris, si non erant nostrae? Auertens autem nos a fornicatione manifestat carnis resurrectionem. corpus, inquit, non fornicationi, sed domino, et dominus corpori, 'ut templum deo et deus templo\'. templum ergo deo peribit et deus templo? atquin uides: quem deus suscitauit et nos suscitabit, in corpore quoque suscitauit, quia corpus domino et dominus corpori. et bene quod aggerat: nescitis corpora uestra membra esse Christi? quid dicet haereticus? membra Christi non resurgent, quae nostra iam non sunt? empti enim sumus magno. plane nullo, si phantasma fuit Christus nec habuit ullam substantiam corporis, quam pro nostris corporibus dependeret. ergo et Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit haec corpora, in quae admittenda fornicatio non erit ut in membra iam Christi, non nostra, utique sibi salua praestabit quae magno comparauit. iam nunc quomodo honorabimus, quomodo tollemus deum in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet. etenim apostolus, etsi bonum continentiae praefert, tamen coniugium et contrahi permittit (et) usui esse, et magis retineri quam disiungi suadet. plane Christus uetat diuortium, Moyses uero permittit: Marcion totum concubitum auferens fidelibus — uiderint enim catechumeni eius — repudium ante nuptias iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an Christi? atquin et apostolus, cum praecipit mulierem a uiro non discedere aut, si discesserit, manere innuptam aut reconciliari uiro, et repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium confirmauit, quod primo uetuit disiungi et, si forte disiunctum, uoluit reformari. sed et continentiae quas ait causas? quia tempus in collecto est. putaueram, \'quia deus alius in Christo\'. et tamen (8) quo est collectio temporis. ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. nemo alieno tempori consulit. pusillum deum adfirmas tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris. certe praescribens tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allophylorum nuptias ubique prohibentis. Sed et si sunt qui dicuntur dei, siue in caelis siue in terris apparet quomodo dixerit: non quasi uere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non Sint. de idolis enim coepit, de idolothytis disputaturus: scimus quod idolum nihil sit. creatorem autem et Marcion deum non negat. ergo non potest uideri apostolus creatorem quoque inter eos posuisse, qui dei dicantur et tamen non sint, quando, et si fuissent, nobis tamen unus esset deus pater, ex quo omnia.(ex quo omnia) nobis, nisi cuius omnia? quaenam ista? habes in praeteritis: omnia uestra sunt, siue Paulus siue Apollo siue Cephas siue mundus siue uita siue mors siue praesentia siue futura. adeo omnium deum creatorem facit, a quo et mundus et uita et mors, quae alterius dei esse non possunt. ab eo igitur inter omnia et Christus. Ei labore suo unumquemque docens uiuere oportere satis, exempla praemiserat militum pastorum rusticorum; sed diuina illis auctoritas deerat. legem igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat- sui enim dei nullam talem habebat — boui, inquit, terenti os non obligabis, et adicit: num quid de bobus pertinet ad dominum? *** etiam [de] bobus propter homines benignum? propter nos enim scriptum est, inquit. ergo et legem allegoricam secundum nos probauit et de euangelio uiuentibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius esse euangelizatores quam cuius lex, quae prospexit illis, cum dicit: propter nos enim scriptum est. sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. hoc ad gloriam suam retulit, quam negauit quemquam euacuaturum, non ad legis destructionem, qua alium probauit usurum. Ecce autem et in petram offendit caecus Marcion, de qua bibebant in solitudine patres nostri. si enim petra illa Christus fuit, — utique creatoris, cuius et populus — cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur? an ut hoc ipsum doceret, figurata fuisse uetera in Christum ex illis recensendum? nam et reliquum exitum populi decursurus praemittit: haec autem exempla nobis sunt facta. dic mihi: a creatore alterius et quidem ignoti dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem aemulo? de illo me terret sibi, a quo fidem meam transfert, (an) meliorem me illi aduersarius faciet? iam si deliquero eadem, quae et populus, eademne passurus sum an non? atquin si non eadem, uane mihi timenda proponit quae non sum passurus. passurus autem a quo ero? si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit, ut, peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foueat deus zelotes? si ab illo deo, — atquin punire non nouit. ita tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non ad * disciplinam creatoris est. denique et in clausula praefationi respondet: haec autem quemadmodum euenerunt illis scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines aeuorum decucurrerunt. O creatorem et praescium iam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo, si quando, paria eorum, quae retractata sunt; quaedam et breuiter expungo. magnum argumentum dei alterius permissio omnium opsoniorum aduersus legem! quasi non et ipsi confiteamur legis onera dimissa, sed ab eo, qui imposuit, qui nouationem repromisit ita et cibos qui abstulit reddidit quod et a primordio praestitit. ceterum si quis alius deus fuisset, destructor dei nostri, nihil magis suos prohibuisset quam de copiis aduersarii uiuere.
- 5.8.1
Caput uiri Christus est. quis Christus? qui non est uiri auctor? \'caput\' enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit quam auctoris. cuius denique uiri caput est? certe de quo subicit: uir enim non debet caput uelari, cum sit dei imago. igitur si creatoris est imago — ille enim Christum sermonem suum intuens, hominem futurum: faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram — quomodo possum alterum habere caput, non eum, cuius imago sum? cum enim imago sim creatoris, non est in me locus capitis alterius. sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit? si quia ex uiro et propter uirum facta est secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disciplinam apostolus curauit, de cuius institutione causas disciplinae interpretatur. adicit etiam: propter angelos. quos? id est cuius? si creatoris apostatas, merito, ut illa facies, quae eos\' scandalizauit, notam quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris; si uero propter angelos dei alterius, quid ueretur, si nec ipsi Marcionitae feminas adpetunt? Saepe iam ostendimus haereses apud apostolum inter mala ut malum poni et eos probabiles intellegendos, qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et calicis sacramento iam in euangelio probauimus corporis et sanguinis dominici ueritatem aduersus phantasma Marcionis, sed et omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus. dico haec quoque, in Christum a creatore promissa ***, sub illa praescriptione, iustissima opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio, quam cuius probata fuerit repromissio. pronuntiauit Esaias: prodibit uirga de radice Iesse, et flos [de radice] ascendet de uirga, et requiescet super eum spiritus dei. dehinc species eius enumerat: spiritus sapientiae et intellegentiae, spiritus consilii et ualentiae, spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit timoris dei. Christum enim in floris figura ostendit, oriturum ei uirga profecta de radice Iesse, id est uirgine generis Dauid, filii Iesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus, non quasi postea obueutura illi, qui semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, - ne ex hoc argumenteris prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum ex solo censu Dauid postea consecuturus sit dei sui spiritum, — sed quoniam exinde, quo floruisset in carne sumpta ex stirpe Dauid, requiescere in illo haberet omnis operatio gratiae spiritalis et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu creatoris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, ut hoc sit: lex et prophetae usque ad Iohannem. accipe nunc, quomodo et a Christo in caelum recepto charismata obuentura pronuntiarit: ascendit in sublimitatem, id est in caelum; captiuam duxit captiuitatem, id est mortem uel humanam seruitutem; data dedit filiis hominum, id est donatiua, quae charismata dicimus. eleganter \'filiis hominum\' ait, non passim (hominibus\\ nos ostendens filios hominum, id est uere hominum, apostolorum. in euangelio enim, inquit, ego uos generaui, et: filii mei, quos parturio rursus, iam nunc et illa promissio spiritus absoluta, facta per Iohelem: in nouissimis temporibus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super seruos et ancillas meas de meo spiritu -effundam. et utique si in nouissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator in nouissimis diebus apparuit dicente apostolo: at ubi tempus expletum est, misit deus filium suum, et rursus: quia tempus iam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. compara denique species apostoli et Esaiae. alii, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias sapientiae spiritum posuit; alii sermo scientiae: hic erit sermo intellegentiae et consilii; alii fides in eodem spiritu: hic erit spiritus religionis et timoris dei; alii donum curationum, alii uirtutum: hic erit ualentiae spiritus; alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis spiritus. uide apostolum et in distributione facienda unius spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem. possum dicere: ipsum quod corporis nostri per multa et diuersa membra unitatem charismatum uariorum compagini adaequauit, eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui merita charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec (membrorum) in corpore humano collocauit, qui de dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda apostolum instruxerit principali praecepto quod probauit et Christus: diliges dominum de totis praecordiis et totis uiribus et tota anima et proximum tibi tamquam te. et si quod in lege scriptum esset commemorat in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest uideri alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. aeque praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi dumtaxat gratia loquantur, — ceterum prophetandi ius et illas habere iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti uelamen imponit — ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt, quis nostrum temere deo suo uindicet et an nostrae parti possit opponi haec, et si creator repromisit in suum Christum nondum reuelatum, ut Iudaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore in suo Christo et in suo populo operationes. exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu, sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint; edat aliquem psalmum, aliquam uisionem, aliquam orationem, dumtaxat spiritalem, in ecstasi, id est in amentia, si qua linguae interpretatio accessit; probet mihi etiam mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnis, dicam: si haec omnia facilius a me proferuntur et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. habet professionem meam qui uoluerit eam exigere.
- 5.9.1
interim Marcionites nihil ex huiusmodi exhibebit, cui tum etiam pronuntiare, cuius magis Christus nondum sit reuelatus: sicut meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio. sic melius nos credimus in Christum futurum quam haereticus in ullum. Mortuorum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint, prius dispiciendum est. utique eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurrectio carnis negatur. ceterum animam et sapientium plures diuinam uindicantes saluam repromittunt, et uulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit, qua animas eorum manere confidit; ceterum corpora aut ignibus statim aut feris aut, etiam diligentissime condita, temporibus tamen aboleri manifestum est. si ergo [carnis] resurrectionem negantes apostolus retundit, utique aduersus illos tuetur quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. habes compendio responsum. cetera iam ex abundanti. nam et ipsum, quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates uocabulorum \'mortuorum\' (et \'resurrectionis\'.) [ita] mortuum [uocabulum] non est nisi quod amisit animam, de cuius facultate uiuebat; corpus est quod amittit animam et amittendo fit mortuum: ita mortui uocabulum corpori competit. porro si resun\'ectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis erit resurrectio. sic et resurrectionis uocabulum non aliam rem uindicat quam quae cecidit. surgere enim potest dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. resurgere autem non est nisi eius, quod cecidit; iterum enim surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. (re) enim syllaba iterationi semper adhibetur. cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur ex dei lege. corpori enim dictum est: terra es et in terram ibis. ita quod de terra est ibit in terram, hoc cadit quod in terram ibit, hoc resurgit quod cadit. Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio. hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe iam docuimus. quodsi sic in Christo uiuificamur omnes, sicut mortificamur in Adam, quando in Adam corpore mortificemur, sic necesse est et in Christo [corpore] uiuificemur. ceterum similitudo non constat, si non in eadem substantia mortificationi in Adam uiuificatio concurrat in Christo. sed interposuit aliquid adhuc de Christo et propter praesentem disceptationem non omittendum. tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum eius dei ostendero, apud quem creditur carnis resurrectio. cum dicit: oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex hoc ultorem deum edicit atque exinde ipsum, qui hoc Christo repromiserit: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. uirgam uirtutis emittet dominus ex Sion et dominabitur in medio inimicorum tuorum tecum. sed necesse est ad meam sententiam pertinere defendam eas scripturas, quas et Iudaei nobis auocare conantur. dicunt denique hunc psalmum in Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi et hostes eius auerterit deus et absumpserit; propterea igitur et cetera: ante luciferum ex utero generaui te in Ezechiam conuenire et in Ezechiae natiuitatem. nos edimus euangelia — de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos confirmasse debemus — nocturna natiuitate declarantia dominum, ut hoc sit (ante luciferum\', et ex stella magis intellecta et ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus adnuntiauit natum esse cum maxime Christum, et ex loco partus; in diuersorium enim ad noctem conuenitur. fortassean et mystice factum sit, ut nocte Christus nasceretur, lux ueritatis futurus ignorantiae tenebris. sed nec generaui te dixisset deus, nisi filio uero. nam etsi de toto populo ait: filios generaui, sed non adicit: ex utero. cur autem adiecit: ex utero — tam uane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, — nisi quia curiosius uoluit intellegi in Christum: ex utero generaui te, id est ex solo utero, sine uiri semine, carni deputans (quod) ex utero, spiritui quod ex ipso? his accedit: tu es sacerdos in aeuum. nec sacerdos autem Ezechias nec in aenum, etsi fuisset. secundum ordinem, inquit, Melchisedec. quid Ezechias ad Melchisedec, altissimi sacerdotem et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum iam accepta decimarum oblatione benedixit? at in Christum conueniet ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus, proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, agnituram se quandoque circumcisionem et Abrahae gentem, cum ultimo uenerit, acceptatione et bene(dictione) dignabitur. est et alius psalmus ita incipiens: deus, iudicium tuum regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio regis, id est populo Christi. filii enim eius sunt qui in ipso renascuntur. sed et hic psalmus Solomoni canere dicitur. quae tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Solomonem, sed ad Christum pertinere? descendet, inquit, tamquam imber super uellus et uelut stillae destillantes in terram, placidum descensum eius et insensibilem describens de caelo in carnem. Solomon autem, etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de caelo. sed simpliciora quaeque proponam. dominabitur, inquit, a mari ad mare et a flumine usque ad terminos terrae: hoc soli datum est Christo; ceterum Solomon uni et modicae Iudaeae imperauit. adorabunt illum omnes reges: quem omnes, nisi Christum? et seruient ei omnes nationes: cui omnes, nisi Christo? sit nomen eius in aeuum: cuius nomen aeternum, nisi Christi? ante solem manebit nomen eius: ante solem enim sermo dei, id est Christus. et benedicentur in illo uniuersae gentes: in Solomone nulla natio benedicitur, in Christo uero omnis: quid nunc, si et deum eum psalmus iste demonstrat? et beatum eum dicent; quoniam benedictus dominus deus Israhelis, qui facit mirabilia solus. benedictum nomen gloriae eius et replebitur uniuersa terra gloria eius. contra Solomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in idolatriam usque protractus. itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: inimici eius puluerem lingent, subiecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit, propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi, ut confirmauerim et regni gloriam et inimicorum subiectionem secundum dispositionem creatoris consecuturum non alium credendum quam creatoris.
- 5.10.1
Reuertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio uolumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes; sed nec hic desumus, propter eos, qui illud opusculum ignorant. quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt? uiderit institutio ista: kalendae, si forte, Februariae respondebunt illi pro mortuis petere. noli ergo apostolum nouum statim auctorem aut confirmatorem eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem, quanto illi, qui uane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis hoc facerent. habemus illum alicubi unius baptismi definitorem. igitur et pro (mortuis) tingi pro corporibus') est tingi, — \'mortuum\' enim corpus ostendimus — *** quid facient qui pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? atque adeo recte hunc gradum figimus, ut et secundam apostolus disceptationem aeque de corpore induxerit: sed dicent quidam: quomodo mortui resurgent? quo autem corpore uenient? defensa etenim resurrectione, quae negabatur, consequens erat de qualitate corporis retractare, quae non uidebatur. sed de ista cum aliis congredi conuenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens et soli animae salutem repromittens, non qualitatis, sed substantiae facit quaestionem. porro et ex his manifestissime obducitur, quae apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos, qui dicunt: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore uenient? iam enim praedicauit resurrecturum esse corpus, si de corporis qualitate tractauit. denique si proponit exempla grani tritici uel alicuius eiusmodi, quibus det corpus deus prout uolet, si unicuique seminum proprium ait corpus esse, ut aliam quidem carnem hominum, aliam uero pecudum et uolucrum, et corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam solis et lunae aliam et stellarum aliam, — nonne carnalem et corporalem portendit resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla commendat? nonne etiam ab eo deo eam spondet, a quo sunt et exempla? sic et resurrectio, inquit. quomodo? sicut et granum corpus seritur corpus resurgit. seminationem denique uocauit dissolutionem corporis in terram, quia seritur in corruptela *** in honestatem, in uirtutem. cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic in resurrectione, corporis scilicet. [sicut et granum.] ceterum si auferas corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet diuersitas exitus? proinde et si seritur (corpus) anima(le,) resurgit spiritale, etsi habet aliquod proprium corpus anima uel spiritus, ut possit uideri corpus animale animam significare et corpus spiritale spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione spiritum futuram, sed corpus, quod cum anima nascendo et per animam uiuendo animale dici capit, futurum spiritale, dum per spiritum surgit in aeternitatem. denique si non anima, sed caro seminatur in corruptela, dum soluitur in terram, iam non anima erit corpus animale, sed caro, quae fuit corpus animale, si quidem de animali efficitur spiritale, sicut et infra dicit: non primum quod spiritale ***. ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: factus primus homo Adam in animam uiuam, nouissimus Adam in spiritum uiuificantem, licet stultissimus haereticus noluerit ita esse; (dominum) enim posuit nouissimum pro nouissimo \'Adam\', ueritus scilicet ne, si et [dominum] nouissimum haberet (Adam), et eiusdem Christum defenderemus in Adam nouissimo, cuius et primum. sed falsum relucet. cur enim primus Adam, nisi quia et nouissimus Adam? non habent ordinem inter se nisi paria quaeque et eiusdem uel nominis uel substantiae uel auctoris. nam etsi potest in diuersis quoque esse aliud primum aliud nouissimum, sed unius auctoris. ceterum si et auctor alius, et(si) ipse quidem potest nouissimus dici, quod tamen intulerit primum est, nouissimum autem, si primo par sit. par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est. eodem modo et in nomine hominis reuincetur. primus, inquit, homo de humo terrenus, secundus dominus de caelo. quare secundus, si non homo, quod et primus? aut numquid et primus dominus. si et secundus? sed sufficit: si in euangelio filium hominis adhibet Christum, et hominem et in homine Adam eum negare non poterit. sequentia quoque eum comprimunt. cum enim dicit apostolus: qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique, ergo et: qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines. non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis societate. statu enim ac spe dicit terrenos atque caelestes, homines tamen ex pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in Christo deputantur. et ideo iam ad exhortationem spei caelestis: sicut portauimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis, non ad substantiam illam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam. (portemus) enim, inquit, non \'portabimus\', praeceptiue, non promissiue, uolens nos sicut ipse incessit ita incedere, et a terreni, id est ueteris, hominis imagine abscedere, quae est carnalis operatio. denique quid subiungit? hoc enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei non possidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galatas scribens abstulit dei regnum, solitus et alias substantiam pro operibus substantiae ponere, ut cum dicit eos, qui in carne sunt, deo placere non posse. quando enim placere poterimus deo, nisi dum in carne hac sumus? aliud tempus operationis nullum, opinor, est. sed si, in carne quamquam constituti, carnis opera fugiamus, tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus, sed in culpa. quodsi in nomine carnis opera, non substantiam carnis iubemur exponere, operibus ergo carnis, non substantiae carnis in nomine carnis denegatur dei regnum. non enim id damnatur, in quo male fit, sed id, quod fit. uenenum dare scelus est, calix tamen, in quo datur, reus non est. ita et corpus carnalium operum uas est, anima est autem, quae in illo uenenum alicuius mali facti temperat. quale est autem ut, si anima, auctrix operum carnis, merebitur dei regnum per expiationem eorum, quae in corpore admisit, corpus, ministrum solummodo, in damnatione permaneat? uenefico absoluto calix erit puniendus? et tamen non utique carni defendimus dei regnum, sed resurrectionem substantiae suae, quasi ianuam regni, per quam aditur. ceterum aliud resurrectio aliud regnum. primo enim resurrectio, dehinc regnum. resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi regnum. resurgent enim mortui incorrupti — illi scilicet, qui fuerant corrupti dilapsis corporibus in interitum — et nos mutabimur in atomo, in oculi momentaneo motu; oportet enim corruptiuum hoc — tenens utique carnem suam dicebat apostolus — induere incorruptelam et mortale hoc inmortalitatem — ut scilicet habilis substantia efficiatur regno dei; erimus enim sicut angeli —: haec erit demutatio carnis, sed resuscitatae. aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam et inmortalitatem ? aliud igitur facta per demutationem tunc consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod illi corpus deus dederit. et ideo recte apostolus: caro et sanguis regnum dei non consequentur, demutationi illud adscribens, quae accedit resurrectioni. si autem tunc fiet uerbum, quod scriptum est apud creatorem: ubi est, mors. [uictoria, ubi] contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? — uerbum autem hoc creatoris est per prophetam (Osee) —, eius erit et res, id est regnum, cuius et uerbum fit in regno. nec alii deo gratias dicit, quod nobis uictoriam, utique de morte, referre praestiterit, quam illi, (a) quo uerbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit.
- 5.11.1
Si \'deus\' commune uocabulum factum est uitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen deus domini nostri Iesu Christi non alius quam creator intellegetur, qui et uniuersa benedixit — habes Genesim — et ab uniuersis benedicitur — habes Danihelem —; proinde si \'pater* potest dici sterilis deus, [nullius magis nomine quam creatoris] misericordiarum tamen pater idem erit, qui misericors et miserator et misericordiae plurimus dictus est. habes apud Ionam cum ipso misericordiae exemplum, quam Niniuitis exorantibus praestitit, facilis et Ezechiae fletibus flecti, et Achab, marito Iezabel, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae, et Dauid agnoscenti delictum statim indulgens, malens scilicet paenitentiam peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae adfectu. si quid tale Marcionis deus edidit uel edixit, agnoscam \'patrem misericordiarum\'. si uero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit, quo reuelatus, quasi exinde sit (pater misericordiarum), quo liberare instituit genus humanum, atquin nos et ex eo tempore negamus illum, ex quo dicitur reuelatus. si enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei posset. accidens enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit ipsius rei ostensio, cui accidunt. non potest igitur aliquid ei adscribere, quem tunc ostendit, cum aliquid ei adscribit; maxime cum iam alterius est quod adscribitur ei, qui prius non sit . ostensus. tanto (enim) magis negabitur esse, quanto per quod adfirmatur esse, eius est, qui iam ostensus est. Sic et \'testamentum nouum\' non alterius erit quam qui illud repromisit, etsi non litterae at eius spiritus - hoc erit nouitas-, (is) denique, qui litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat: effundam de meo spiritu in omnem carnem; et si litter a occidit, spiritus uero uiuificat, eius utrumque est, qui ait: ego occidam et ego uiuificabo, percutiam et sanabo. olim duplicem uim creatoris uindicauimus. et iudicis et boni, littera occidentis per legem et spiritu uiuificantis per euangelium. non possunt duos deos facere quae, etsi diuersa, apud unum recenseri praeuenerunt. Commemorat et de uelamine Moysei, quo faciem tegebat incontemplabilem filiis Israhel. si ideo, ut claritatem maiorem defenderet noui testamenti, quod manet in gloria, quam ueteris, quod euacuari habebat, hoc et meae conuenit fidei praeponenti euangelium legi. et uide, ne magis meae: illic enim erit superponi quid, ubi fuerit et illud, cui superponitur. at cum dicit: sed obtunsi sunt sensus mundi, — non utique creatoris, sed populi, qui in mundo est; de Israhele enim dicit: ad hodiernum usque uelamen id ipsum in corde eorum — figuram tum ostendit fuisse uelamen faciei in Moyse uelaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses corde, sicut nec facie tunc. quid est ergo \'adhuc\' uelatum in Moyse, quod pertineat ad Paulum, si Christus creatoris a Moyse praedicatus nondum uenit? quomodo, iam apertius, et uelata adhuc denotantur corda Iudaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo eum intellegere deberent? quid ad apostolum Christi alterius, si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant, nisi quia uelamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant Christum Moysei, pertinebat? denique quod sequitur: cum uero conuerterit ad deum, auferetur uelamen, hoc - Iudaeo proprie dicit, ad quem et est uelamen Moysei, qui, cum transierit in fidem Christi, intelleget Moysen de Christo praedicasse. ceterum quomodo auferetur uelamentum creatoris in Christo dei alterius, cuius sacramenta uelasse non potuit creator, ignoti uidelicet ignota? dicit ergo nos iam aperta facie — utique cordis, quod uelatum est in Iudaeis — contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a gloria, qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam. ita corporalem Moysei inluminationem de congressu domini et corporale uelamen de infirmitate populi proponens et spiritalem reuelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens, — tamquam a domino, inquit, spirituum — totum ordinem Moysei figuram ignorati apud Iudaeos, agniti uero apud nos Christi fuisse testatur. Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de sono pronuntiationis aut de modo distinctionis, cum duplicitas earum intercedit. hanc Marcion captauit sic legendo: in quibus deus aeui huius, ut creatorem ostendens deum huius aeui, alium suggerat deum alterius aeui. nos contra sic distinguendum dicimus: in quibus deus, dehinc: aeui huius excaecauit mentes infidelium. in quibus: Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus euangelium adhuc sub uelamine Moysei. illis enim deus, labiis diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo, minatus fuerat: aure audietis et non audietis, oculis uidebitis et non uidebitis, et: nisi credideritis nec intellegetis, et: auferam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium inritam faciam. haec autem non utique de euangelio dei ignoti abscondendo minabatur. ita etsi huius aeui deus, sed infidelium huius aeui excaecat cor, quod Christum eius non ultro recognouerint de scripturis intellegendum. et positum in ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne aduersario prodesset, contentus, uictoriae ne ultro **, possum et in totum contentionem hanc praeterisse. simpliciori responsu prae manu erit esse huius aeui deum diabolum interpretari. qui dixerit propheta referente: ero similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum, sicut et tota huius aeui superstitio illi mancipata est, qui excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis. denique non uidit occurrentem sibi clausulam sensus: quoniam deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad inluminationem agnitionis(gloriae)suae in persona Christi.quis dixit: fiat lux? et (de) inluminatione mundi quis Christo ait: posui te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis? cui respondent spiritus in psalmo ex prouidentia futuri: significatum est [inquit] super nos lumen personae tuae, domine. persona autem dei Christus dominus, unde et apostolus supra, qui est imago. inquit, dei. igitur si Christus persona creatoris dicentis: fiat lux, et Christus [etj apostoli et euangelium et uelamen et Moyses et tota series secundum testimonium clausulae creatoris est, dei huius aeui, certe non eius, qui numquam dixit: fiat lux. (praetereo hic et de alia epistola, quam nos ad Ephesios praescriptam habemus, haeretici uero ad Laodicenos. ait enim meminisse nationes, quod illo in tempore, cum essent sine Christo, alieni ab Israhele, sine conuersatione et testamentis et spe promissionis, etiam sine deo essent in mundo, utique etsi de creatore. ergo si nationes sine deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non creator, apparet deum aeui huius eum intellegendum, quem nationes pro deo receperunt, non creatorem, quem ignorant.) quale est autem, ut non eiusdem habeatur thesaurus in fictilibus uasis, (id est in corporibus) nostris, cuius et uasa sunt? iam si (gloria) dei est, in fictilibus uasis tantum thesauri haberi, uasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et gloria creatoris est, cuius uasa eminentiam uirtutis dei sapiunt, et uirtus ipsa, quia propterea in uasa fictilia commissa sit, ut eminentia eius probaretur. ceterum alterius dei iam non erit gloria ideoque nec uirtus, — sed magis dedecus et infirmitas — cuius eminentiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia uasa, in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus domini, satis ingratus deus et iniustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia uirtutis consecratur. sed enim proponit: ut et uita Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut et mors eius circumfertur in corpore. de qua ergo Christi uita dicit? qua nunc uiuimus in illo? et quomodo in sequentibus non ad uisibilia nec ad temporalia, sed ad inuisibilia et ad aeterna, id est non ad praesentia, sed ad futura exhortatur? quodsi de futura uita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicauit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi dicens, sed non quasi aeterno interitu post mortem, uerum laboribus et incommodis, de quibus praemisit, adiciens: et non deficiemus. nam et interiorem hominem nostrum renouari de die in diem dicens hic utrumque demonstrat: et corporis corruptionem ex uexatione temptationum et animi renouationem ex contemplatione promissionum.
- 5.12.1
*** terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam, non manu factam in caelo, quia quae manu facta sit, creatoris, intereat in totum, dissoluta post mortem. haec enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestus, cum subicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni. quod de caelo est superinduere cupientes: siquidem et despoliati non inueniemur nudi — id est: recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus, et rursus: etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis in gemimus, quod grauemur no lentes exui, sed superindui. hic enim expressit quod in prima epistola strinxit: et mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerint reprehensi a deo hic. et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter temporis ultimum iam momentum et propter merita uexationum antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur, superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. ita si hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo, quia et de illis ait: necesse est corruptiuum istud induere incorruptelam et mortale istud inmortalitatem. illi induunt, cum receperint corpus, isti superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo (non) temere dixit: nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes mortem experiri, sed uita praeueniri, uti deuoretur mortale hoc a uita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte, praeuentu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi pigneratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino, quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus. atque adeo omnes ait nos oportere manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit siue bonum siue malum. si enim tunc retributio meritorum, quomodo iam aliqui cum domino poterunt deputari? et tribunal autem nominando et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae iudicem ostendit et corporalem omnium repraesentationem confirmauit. non enim poterit quod corpore admissum est non corpore iudicari. iniquus enim deus. si non per id punitur quis aut iuuatur, per quod operatus est Si qua ergo conditio noua in Christo, uetera transierunt, ecce noua facta sunt omnia: impleta est Esaiae prophetia. si etiam iubet, ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantiam *** capere regnum dei. si et uirginem sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago coniungi inimico ueritatis rei ipsius. si et pseudoapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin scilicet, conuersationis, non praedicationis adulteratae reos taxat. adeo de disciplina, non de diuinitate dissidebatur. si satanas transfiguratur in angelum lucis, non potest hoc dirigi in creatorem. deus enim, non angelus, creator in deum lucis. non in angelum, transfigurare se dictus esset. si non eum satanam significaret, quem et nos et Marcion angelum nouimus. (De paradiso\' suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius terrenae dispositionis; nisi si etiam paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo. et tamen hominem tollere ad caelum creatoris exemplum est in Helia. magis uero mirabor deum optimum, percutiendi et saeuiendi alienum, nec proprium saltem, sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo adplicuisse et ter ab eo obsecratum non concessisse. emendat igitur et deus Marcionis secundum creatorem, elatos aemulantem et deponentem scilicet de solio dynastas. aut numquid ipse est, qui et in corpus Iob dedit satanae potestatem, ut uirtus in infirmitate comprobaretur? Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne uerbum? quid et non parsurum se peccatoribus comminatur lenissimi dei praedicator, immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino datam sibi adfirmat? nega nunc, haeretice, timeri deum tuum, cuius apostolus timebatur.
- 5.13.1
Quanto opusculum profligatur, breuiter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam uero et tramittenda, quae saepius occurrerunt. piget de lege adhuc congredi, qui totiens probauerim concessionem eius nullum argumentum praestare diuersi dei in Christo, praedicatam scilicet et repromissam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa (ista) epistola legem plurimum uidetur excludere. sed et iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice ultorem et creatorem in ultore. itaque et hic, cum dicit: non enim me pudet euangelii; uirtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco, quia iustitia dei in eo reuelatur ex fide in fidem, sine dubio et euangelium et salutem iusto deo deputat, non bono, — ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem — transferenti ex fide legis in fidem euangelii, suae utique legis et sui euangelii, quoniam et iram (dei) dicit reuelari de caelo super impietatem et iniustitiam hominum, qui ueritatem (in) iniustitia detineant. cuius dei ira? utique creatoris. ergo et ueritas eius erit, cuius et ira, quae reuelari habet in ultionem ueritatis. etiam adiciens: scimus autem iudicium dei secundum ueritatem esse et iram ipsam probauit, ex qua uenit iudicium pro ueritate, et ueritatem rursus eiusdem dei confirmauit, cuius iram probauit probando iudicium. aliud est, si ueritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus ulciscitur. quantas autem foueas in ista uel maxime epistola Marcion fecerit auferendo quae uoluit, de nostri instrumenti integritate parebit. mihi sufficit, quae proinde eradenda non uidit quasi neglegentias et caecitates eius accipere. si enim iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt quam eorum qui sine lege, — quia et hi (etsi) legem ignorant, at natura faciunt quae sunt legis — utique is deus iudicabit, cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem. iudicabit autem quomodo? secundum euangelium, inquit, per Christum. ergo et euangelium et Christus illius sunt, cuius et lex et natura, quae per euangelium et Christum uindicabuntur a deo illo iudicio, de quo et supra: secundum ueritatem. ergo qua (ad) defendenda (ea) reueletur de caelo ira non nisi a deo irae, ita et hic sensus, pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat nec irascitur, sed in illum, cuius dum haec sunt, iudicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quae haec habent transigi, euangelium et Christus. et ideo uehitur in transgressores legis docentes non furari et furantes, ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari uetans fraudem mandauerit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et cetera in illum retorquent. scilicet apostolus uerebatur conuicium deo palam facere, a quo non uerebatur diuertisse. adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem: propter uos nomen dei blasphematur. quam ergo peruersum, ut ipse blasphemaret eum, cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputi. atenim apud deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera. quodsi haec est circumcisio Hieremiae - et circumcidemini praeputia cordis - sicut et Moysei - et circumcidemini duricordiam uestram —, eius erit spiritus circumcidens cor, cuius et littera metens carnem, eius et Iudaeus, qui in occulto, cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum nominare uellet apostolus non Iudaeorum dei seruum. Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. quae est ista distinctio? seruiuit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei tempus et legi eius? an eius tunc, cuius et nunc? eius lex cuius et fides Christi? distinctio dispositionum est, non deorum. Monet iustificatos ex fide Christi. non ex lege, pacem ad deum habere. ad quem? cuius numquam fuimus hostes an cuius legi et naturae rebellauimus? nam si in eum competit pax, cum quo fuit bellum. ei et iustificabimur; et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex aut em, inquit, subintroiuit, ut abundaret delictum. quare? ut superabundaret, inquit, gratia. cuius dei gratia, si non cuius et lex? nisi si creator ideo legem intercalauit, ut negotium procuraret gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum apud ipsum regnauerat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in uitam per Iesum Christum (apud) aduersarium ipsius. propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum et totum mundum deduxerat in reatum et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia seruaretur in gloriam Christi non creatoris, sed Marcionis ! Possum et hic de substantia Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae. mortuos enim nos inquit legi (per corpus Christi.) ergo corpus Christi est. \'potest corpus contendi, non statim caro! sed et quaecumque substantia sit, cum eius nominat corpus, quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud corpus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi et causa delicti eam excusat: quid ergo dicemus? quia lex peccaturn? absit! - eru. besce, Marcion, [absit] abominanti apostolo criminationem legissed ego delictum non scio nisi per legem. o summum ex hoc praeconium legis, per quam (non) licuit delictum latere! non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. quid deo imputas legis quod legi eius apostolus imputare non audet? atquin et adcumulat: lex sancta et praeceptum eius iustum et bonum. si taliter ueneratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. quis discernit duos deos, iustum alium bonum alium, cum is utrumque debeat credi, cuius praeceptum et bonum et iustum est? si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo et a Iudaeis omnibus potuerit agnosci.
- 5.14.1
Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati, non ideo phantasma dicetur caro, quae in illo uidebatur. peccatum enim carni supra adscripsit et illam fecit legem peccati habitantem in membris suis et aduersantem legi sensus. ob hoc igitur missum filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carne, quae peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset. nam et haec erit dei uirtus in substantia pari perficere salutem. non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret, sed si caro, consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati. ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium. nam nec addidisset \'peccati\', si substantiae similitudinem uellet intellegi, ut negaret ueritatem; tantum enim (carnis) posuisset, non et (peccat ? . cum uero tunc sic struxit: \'carnis peccati\', et substantiam confirmauit, id est carnem, et similitudinem ad uitium substantiae retulit, id est ad peccatum. puta nunc similitudinem substantiae dictam: non ideo negabitur substantiae ueritas. (cur ergo similis, (si) uera\'? quia uera quidem, sed non ex semine: de statu similis et uera, de censu non uero dissimilis. ceterum similitudo in contrariis nulla est. spiritus non diceretur carnis similitudo, — quia nec caro similitudinem spiritus caperet — sed phantasma diceretur, si id quod non erat uidebatur. similitudo autem dicitur, cum est quod uidetur. est enim, dum alterius par est. phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo. Et hic autem ipse edisserens, quomodo nolit nos esse in carne, cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hac ratione scripsisse: caro et sanguis regnum dei non consequentur, non substantiam damnans, sed opera eius; quae, (quia) possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis, non ad reatum substantiae, sed ad conuersationispertinebunt. Item si corpusquidem mortuum propter delictum, — adeo non animae, sed corporis mors est - spiritus autem uita propter iustitiam, *** cui mors obuenit propter delictum, id est corpori. non enim alii quid restituitur, nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio. mortuorum dum est, corporum. nam et subiungit: qui suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra. adeo et carnis resurrectionem confirmauit, absque qua nec corpus aliquid dici capit nec mortale aliquid intellegi, et Christi substantiam corporalem probauit; siquidem proinde uiuificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae scripturae, sed adprehendo testimonium perhibentem apostolum Israheli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. deum enim, inquit, ignorantes et suam iustitiam sistere quaerentes non subiecerunt se iustitiae dei; finis etenim legis Christus in iustitiam omni credenti, hic erit argumentatio haeretici, quasi deum superiorem ignorauerint Iudaei, qui aduersus eum iustitiam suam, id est legis suae, constituerint, non recipientes Christum, finem legis. cur ergo zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundem deum eis exprobrat, quod zelo quidem dei agerentur, sed non per scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in Christo ignorant consummationem legi staturo atque ita suam iustitiam tuentur aduersus illum. atque adeo ipse creator et ignorantiam erga se eorum contestatur: Israhel me non agnouit et populus me non intellexit, et quod iustitiam suam magis sisterent: docentes doctrinas praecepta hominum, nec non et congregati essent aduersus dominum et aduersus Christum ipsius, ex inscitia scilicet nihil igitur potest in alium deum exponi, quod competit in creatorem, quia et alias inmerito apostolus Iudaeos de ignorantia suggillasset erga deum ignotum. quid enim deliquerant, si iustitiam dei sui aduersus eum sistebant, quem ignorabant? atquin exclamat: (o profundum diuitiarum et sapientiae dei et inuestigabiles uiae eius unde ista eruptio? ex recordatione scilicet scripturarum, quas retro reuoluerat, ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi ex lege uenientem. haec si Marcion de industria erasit, quid apostolus eius exclamat, nullas intuens diuitias dei, tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicauit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descendit? sed enim et apostolus et diuitiae creatoris olim absconditae nunc reseratae. sic enim repromiserat: et dabo illis thesauros occultos, inuisibiles aperiam eis. inde ergo exclamatum est: o profundum diuitiarum et sapientiae dei! cuius iam thesauri patebant. id Esaiae et sequentia de eiusdem prophetae instrumento: quis enim cognouit sensum domini, aut quis consiliarius (eius) fuit? quis porrexit ei et retribuetur illi? qui tanta de scripturis ademisti, quid ista seruasti, quasi non et haec creatoris? Plane noui dei praecepta uideamus: odio, inquit, habentes malum et bono adhaerentes — aliud est enim apud creatorem: auferte malum de uobis et: declina a malo et fac bonum —; amore fraternitatis inuicem adfectuosi - non enim id ipsum est: diliges proximum tamquam te —; spe gaudentes, utique dei — bonum est enim sperare in domino, quam sperare in magistratus-; pressuram s sustinentes tes - exa udiet en im te dom in us in die pressurae [habes psalmum] —; benedicite et nolite maledicere — quis hoc docebit quam qui omnia benedictionibus condidit? —; non altum sapientes, sed humilibus adsectantesne sitis apud uos sapientes - \'uae\' enim audiunt per Esaiam —; malum pro malo nemini retribueritiset malitiae fratris tui ne memineris -; nec uosmet ipsos ulciscentes; \'mihi enim uindictam et ego uindicabo\', dicit dominus; pacem cum omnibus (hominibus) habetote. ergo et legalis talio non retributionem iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis comprimebat. merito itaque totam creatoris disciplinam principali praecepto eius conclusit: diliges proximum tamquam te. hoc legis supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis, iam ignoro; metuo, ne deus Marcionis. si uero euangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, quo iam contendimus? dixerit Christus aut non: (non) ego ueni legem dissoluere sed implere, frustra de ista sententia neganda Ponticus laborauit: si euangelium legem non adimpleuit, ecce lex euangelium adimpleuit. bene autem, quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certe constituens promerendum, quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret.
- 5.15.1
Breuioribus quoque epistulis non pigebit intendere. est sapor et in paucis. occiderant Iudaei prophetas suos. possum dicere: quid ad apostolum dei alterius et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat? quid mali admisit apud illum Israhel, si occidit quos et ille reprobauit, si prior inimicam in eos sententiam statuit? \'deliquit autem apud deum ipsorum\': is exprobrabit iniquitatem, ad quem pertinet laesus; certe quiuis alius quam aduersarius laesi. sed nec onerasset illos imputando etiam domini necem qui et dominum interfecerunt dicendo et prophetas suos, licet \'suos\' adiectio sit haeretici. quid enim tam acerbum, si alterius dei praedicatorem Christum interemerunt qui sui dei prophetas contrucidauerunt? status autem (est) exaggerationis, quod et dominum et famulos eius peremissent. denique si alterius dei Christum alterius prophetas peremerunt, aequauit impietatem, non exaggerauit. aequanda autem non fuit: ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem deum commissa ex utroque titulo. ergo eiusdem dei Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram (uoluntatem dei\' dicat, ex contrariis, quae prohibet, agnoscere est — abstinere enim, inquit, a stupro, non a matrimonio; scire unumquemque uas suum in honore tractare. quomodo? dum non in libidine, qua gentes. libido autem nec apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinarils et non naturalibus et portentosis luxuriae —: est turpitudini quaque et inmunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed libidinem, quae uas nostrum in honore matrimonii tractet. hunc autem locum salua alterius, id est plenioris sanctitatis praelatione tractauerim, continentiam et uirginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis. destructores enim dei nuptiarum, non sectatores castitatis retundo. Ait eos, qui remaneant in aduentum Christi cum eis, qui mortui in Christo primi resurgent, quod in nubibus auferentur in aerem obuiam domino. agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare: quinam huc uelut nubes uolant, tamquam columbae cum pullis ad me? hunc ascensum si Christus nobis praeparabit, ille erit Christus, de quo Osee: qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audiui ? Quem spiritum prohibet extingui et quas prophetias uetat nihil haberi? utique non creatoris spiritum nec creatoris prophetias secundum Marcionem. quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil fecit, nec potest prohibere quae ipse fecit. ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui, qui non sit extinguendus, et prophetias, quae non sint nihil habendae. et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcumque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae atque uirtutis prouocaturos, ut et futura praenuntiet et occulta cordis reuelet et sacramenta edisserat. cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes. atque ita constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet, quae futura erant in ecclesia eius dei, qui dum est, spiritus quoque eius operatur et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis et, si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo apostolus omnes in nobis substantias certis nominibus distinxit et omnes in uno uoto constituit salutis, optans, ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in aduentu domini et salutificatoris nostri Christi conseruentur? nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diuersas. licet enim et anima I et] corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet <autem) anima suum uocabulum proprium, non egens communi uocabulo corporis, id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est. etenim aliam substantiam in homine non uideo post spiritum et animam, cui uocabulum corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in corporis nomine intellegens, quotiens non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.
- 5.16.1
Cogimur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia eis confirmemus. dominum et hic retributorem utriusque meriti dicimus circumferri ab apostolo, aut creatorem aut, quod nolit Marcion, parem creatoris, apud quem iustum sit adflictatoribus nostris rependi adflictationem et nobis, qui adflictemur, requietem in reuelatione domini Iesu uenientis a caelo cum angelis uirtutis suae et in flamma ignis. sed flammam et ignem delendo haereticus extinxit, ne scilicet nostratem deum faceret. lucet tamen uanitas liturae. cum enim ad ultionem uenturum scribat apostolus dominum exigendam de eis, qui deum ignorent et qui non obaudiant euangelio, quos ait poenam luituros exitialem aeternam a facie domini et a gloria ualentiae eius, sequitur, ut flammam ignis inducat, scilicet ueniens ad puniendum. ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei Christus est, et in illo creatoris [est], quod etiam de ignorantibus dominum ulciscitur, id est de ethnicis. seorsum enim posuit *** euangelio non obaudientes, siue Christianos peccatores siue Iudaeos. porro de ethnicis exigere poenas, qui euangelium forte non norint, non est dei eius, qui naturaliter sit ignotus nec usquam nisi in euangelio sit reuelatus, non omnibus scibilis. creatori autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo et exinde in pleniorem notitiam requirendo. illius est ergo etiam ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorari. ipsum quod ait: a facie domini et a gloria ualentiae eius, uerbis usus Esaiae et ex ipsa causa, eundem sapit dominum, consurgentem ut comminuat terram. Quis autem est homo delicti, filius perditionis, quem reuelari prius oportet ante domini aduentum, extollens se super omne quod deus dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei et deum se iactaturus? secundum nos quidem antichristus, ut docent ueteres ac nouae prophetiae, ut Iohannes apostolus, qui iam antichristos dicit processisse in mundum, praecursores antichristi spiritus, negantes Christum in carne uenisse et soluentes Iesum, scilicet in deo creatore; secundum uero Marcionem nescio, ne Christus sit creatoris. nondum (enim) uenit apud illum. quisquis est autem ex duobus, quaero, cur ueniat in omni uirtute et signis et ostentis mendacii. propterea, inquit, quod dilectionem ueritatis non susceperint, ut salui essent; et propter hoc erit eis (in) instinctum fallaciae, ut (credant mendacio, ut) iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. igitur si antichristus est secundum creatorem, deus erit creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem, qui non crediderunt ueritati, ut salui fierent; eiusdem erit ueritas et salus, qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris, cui et competit zelus ipse, errore decipere quos ueritate non cepit. si uero non est antiohristus secundum nos, ergo Christus est creatoris secundum Marcionem. et quale erit, ut ad ulciscendam ueritatem suam Christum creatoris summittat? sed et (si) de antichristo consentit, proinde dixerim: quale est, ut illi satanas, angelus creatoris, sit necessarius et occidatur ab eo, habens fallaciae operatione fungi creatori? in summa, si indubitatum est eius esse et angelum et ueritatem et salutem, cuius et ira et aemulatio et fallaciae inmissio aduersus contemptores et desultores, etiam aduersus ignorantes — ut iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque suum zeloten concedens —, quis dignius irascetur? puto qui a primordio rerum naturam operibus beneficiis plagis praedicationibus testibus ad agnitionem sui praestruxit nec tamen agnitus est, non qui semel unico euangelii instrumento, et ipso incerto nec palam alium deum praedicante, productus est. ita cui competit uindicta, ei competet materia uindictae, euangelium dico et ueritas et salus. Iubere autem operari eum, qui uelit manducare, eius disciplina est, qui boui trituranti os liberum iussit.
- 5.17.1
Ecclesiae quidem ueritate epistolam istam ad Ephesios habemus emissam, non ad Laodicenos; sed Marcion et titulum aliquando interpolare gestit, quasi et in isto diligentissimus explorator. nihil autem de titulis interest, cum ad omnes apostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen eum deum praedicans in Christo, cui competunt quae praedicantur. cui ergo competet secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento uoluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum — ut ita dixerim, sicut uerbum illud in Graeco sonat — recapitulare — id est ad initium redigere uel ab initio recensere — omnia in Christum, quae in caelis et quae in terrisnisi cuius erunt omnia ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adimple(tio et adimple)tionis dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo? alterius autem dei quod initium, id est unde, cuius opus nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus? quae dispensatio sine adimpletione? denique quid in terris egit iam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum dispensatio reputetur ad recensenda omnia in Christo, etiam quae in caelis? nec in caelis autem res ab altero actas existimabimus, quaecumque sunt, quam ab eo, a quo et in terris actas omnibus constat. quodsi non capit alterius <omnia) ista deputari ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in Christum alium, et non a suo auctore et in suum Christum? si creatoris sunt, diuersa sint necesse est a diuerso deo; si diuersa, utique contraria. quomodo ergo contraria recenseantur in eum, a quo denique destruuntur? nam et sequentia quem renuntiant Christum, cum dicit: ut simus in laudem gloriae (eius) nos, qui praesperauimus in Christum? qui enim praesperasse potuerunt, id est ante sperasse in deum quam uenisset, nisi Iudaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur. atque adeo hoc ad se, id est ad Iudaeos, refert, ut distinctionem faciat conuersus ad nationes: in quo et uos, cum audissetis sermonem ueritatis, euangelium, in quo credidistis et signati estis spiritu promissionis eius sancto. cuius promissionis? factae per Iohelem: in nouissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, id est et in nationes. ita (et) spiritus et euangelium in eo erit Christo, qui praesperabatur, dum praedicabatur. Sed et 'pater gloriae\' ille est, cuius Christus rex gloriae canitur in psalmo ascendens: quis est iste rex gloriae? dominus uirtutum ipse est rex gloriae; ab illo \'spiritus sapientiae\' optatur, apud quem haec quoque spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per Esaiam; ille dabit (inluminatos cordis oculos\', qui etiam exteriores oculos luce ditauit, cui displicet caecitas populi: et quis caecus nisi pueri mei? et excaecati sunt famuli dei; apud illum sunt et \'diuitiae hereditatis in sanctis\'. qui eam hereditatem ex uocatione nationum repromisit: postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam; ille \'inoperatus est in Christum ualentiam suam suscitando eum a mortuis et collocando eum ad dexteram suam subiciendo omnia\', qui et dixit: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; quia et alibi spiritus ad patrem de filio: omnia subiecisti sub pedibus eius. si ex his alius deus et alius Christus infertur, quae recognoscuntur in creatore, quaeramus iam creatorem. plane, puto, inuenimus, cum dicit illos delictis mortuos, [non] in quibus ingressi erant secundum aeuum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, qui operatur in filiis incredulitatis. sed mundum non potest et hic pro deo mundi Marcion interpretari. non enim simile est creatum creatori, factum factori, mundus deo. sed nec princeps potestatis aeris dicetur qui est princeps potestatis saeculorum. numquam enim praeses superiorum de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. sed nec incredulitatis operator uideri potest, quam ipse potius et a Iudaeis et a nationibus patitur. sufficit igitur, si haec non cadunt in creatorem. si autem et est, in quem magis competant, utique magis hoc apostolus sciit. quis iste? sine dubio ille, qui ipsi creatori filios incredulitatis obstruit, aere isto potitus, sicut dicere eum propheta refert: ponam in nubibus thronum meum: ero similis altissimo. hic erit diabolus, quem et alibi, si tamen ita et apostolum legi uolunt, deum aeui huius agnoscemus. ita enim totum saeculum mendacio diuinitatis impleuit. qui plane si non fuisset, tunc haec in creatorem spectasse potuissent. sed et (si) in Iudaismo conuersatus fuerat apostolus, non quia interposuit de delictis: in quibus et nos omnes conuersati sumus, ideo delictorum dominum et principem aeris huius creatorem praestat intellegi, sed quia in Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis diabolum habens operatorem, cum persequeretur ecclesiam et Christum creatoris, propter quod et: incredulitatis fuimus, inquit. sed natura, ne, quia filios appellauit Iudaeos creator, argumentetur haereticus dominum irae creatorem. cum enim dicit: fuimus natura filii iracundiae creatoris autem non natura sunt filii Iudaei, sed adlectione patrum, irae filios ad naturam retulit, non ad creatorem. ad summam subiungens: sicut et ceteri, qui utique filii dei non sunt, apparet communi naturae omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis et incredulitatem et iracundiam reputans, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse iam (in)fecit delicti semine inlato. Ipsius, inquit, sumus factura, conditi in Christo. aliud est enim facere, aliud condere. sed utrumque uni dedit. homo autem factura creatoris est: idem ergo condidit in Christo, qui et fecit. quantum enim ad substantiam, fecit, quantum ad gratiam, condidit. Inspice et cohaerentia: memores uos, aliquando nationes in carne, qui appellamini praeputiatio ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conuersatione Israhelis et peregrini testamentorum et promissionis eorum spem non habentes et sine deo in mundo. sine quo autem deo fuerunt nationes et sine quo Christo? utique eo, cuius erat conuersatio Israhelis et testamenta et promissio. at nunc, inquit, in Christo uos, qui eratis longe, facti estis prope in sanguine eius. a quibus erant retro longe? a quibus supra dicit: a Christo creatoris, a conuersatione Israhelis, a testamentis, a spe promissionis, a deo ipso. si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo, a quibus tunc longe fuerunt. si autem conuersationi Israhelis, quae est in religione dei creatoris, et testamentis et promissioni et ipsi deo eorum proximi sumus facti in Christo, ridiculum satis, si nos alterius dei Christus de longinquo admouit creatori. meminerat apostolus ita praedicatum de nationum uocatione ex longinquo uocandarum: qui longe erant a me adpropinquauerunt iustitiae meae. tam enim iustitia quam et pax creatoris in Christo adnuntiabatur, ut saepe iam ostendimus. itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum — Iudaicum scilicet et gentile, quod prope et quod longe — soluto medio pariete inimicitiae in carne sua. sed Marcion abstulit (sua), ut inimicitiae daret \'carne\', quasi carnali uitio [non J Christo aemulae. sicubi alibi dixi, et hic, non Marrucine, sed Pontice: cuius supra sanguinem confessus es, hic negas carnem? Si legem praeceptorum sententiis uacuam fecit, — adimplendo certe legem; uacat enim iam: non adulterabis, cum dicitur: (nec uidebis ad concupiscendum\', uacat: non occides, cum dicitur: (nec maledices); aduersarium legis de adiutore non potes facere — ut duos conderet in semetipso — qui fecerat idem condens, secundum quod et supra: ipsius enim factura sumus conditi in Christo — in unum nouum hominem, faciens pacem — si uere nouum, uere et hominem, non phantasma, nouum autem, ut noue natum ex uirgine dei spiritu — ut reconciliet ambos deo — et deo, quem utrumque genus offenderat, et Iudaicum et gentile — in uno corpore, inquit, cum inter fecisset inimicitiam in eo per crucem: ita et hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. hoc itaque adnuntiante pacem eis qui prope et eis qui longe, accessum consecuti simul ad patrem iam non sumus peregrini et aduenae, sed conciues sanctorum, sed domestici dei, — utique eius, a quo supra ostendimus alienos fuisse nos et longe constitutos — superaedificati super fundamentum apostolorum. abstulit haereticus: et prophetarum, oblitus dominum posuisse in ecclesia sicut apostolos ita et prophetas, si non timuit, ne et super ueterum prophetarum fundamentum aedificatio nostra constaret in Christo, cum ipse apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset unde enim accepit summum angularem dicere Christum, nisi de psalmi significatione: lapis, quem reprobauerunt aedificantes, iste factus est in summo anguli?
- 5.18.1
De mania haeretici praecidendi non miror, (miror) si syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducit. datam inquit sibi apostolus gratiam nouissimo omnium inluminandi omnes, quae dispensatio sacramenti occulti ab aeuis in deo, qui omnia condidit. rapuit haereticus \'in* praepositionem et ita legi facit: \'occulti ab aeuis deo, qui omnia condidit\'. sed emicat falsum. infert enim apostolus: ut nota fiat principatibus et potestatibus in supercaelestibus per ecclesiam multifaria sapientia dei. cuius dicit principatibus et potestatibus? si creatoris, quale est, ut principatibus et potestatibus eius ostendi uoluerit deus ille sapientiam suam. ipsi autem non. quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere? aut si ideo deum non nominauit hic, quasi in illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus eius, qui omnia condidit, pronuntiasset, proinde in illis deputans ipsum. quod si illi dicit occultatum, illi debebat dixisse manifest(at)um. ergo non (deo) erat occultatum, sed (in deo\', omnium conditore, occultum autem principatibus et potestatibus eius. quis enim cognouit sensum domini aut quis ei consiliarius fuit? hic captus haereticus fortasse mutabit, uti dicat deum suum suis potestatibus et principatibus notam facere uoluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus, conditor omnium. et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris dei nescissent? tamen et creatori notum erat futurum. an non utique notum quod sub caelo et in terra eius habebat reuelari? ergo (et> ex hoc confirmatur quod supra struximus. si enim creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum et ita scriptura habebat: \'occulti deo, qui omnia condidit,\' sic inferre debuerat: \'ut nota fiat illi multifaria sapientia dei,\' tunc: \'et potestatibus et principatibus cuiuscumque dei, cum quibus sciturus esset creator. adeo subtractum constat quod et sic ueritati suae saluum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis apostoli controuersiam nectere, quas non uis in prophetis habuisse formas: captiuam, inquit, duxit captiuitatem. quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis uastatione? de cuius ciuitatis euersione? quas feminas, quos pueros quosue regulos catenis uictor inseruit? nam et cum apud Dauid Christus canitur \'succinctus gladio super femur* aut apud Esaiam \'spolia accipiens Samariae et uirtutem Damasci\'. uere eum et uisibilem extundis proeliatorem. agnosce igitur iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti esse captiuitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, uel quia et captiuitatis huius mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus et mandata: deponentes mendacium loquimini ueritatem ad proximum quisque, et: irascimini et nolite delinquere — ut ipsis uerbis, quibus psalmus, exponeret sensus eius —; sol non occidat super iracundiam uestram; nolite communicare operibus tenebrarum — cum iusto enim iustus eris et cum peruerso peruerteris, et: auferte malum de medio uestrum, et: exite de medio eorum et inmundum ne adtigeritis; separamini, qui fertis uasa domini —. sic et \'inebriari uino dedecore\' inde est, ubi sanctorum inebriatores increpantur: et potum dabatis sanctis meis uinum, quod prohibitus erat potare et Aaron et filii eius, cum adirent ad sancta. et psalmis et hymnis deo canerent docere illius est, qui cum tympanis potius et psalteriis uinum bibentes incusari a deo norat. ita cuius inuenio praecepta et semina praeceptorum uel augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum mulieres uiris subiectas esse debere unde confirmat? quia uir, inquit, caput est mulieris. dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi suae adstruit auctoritatem? hoc iam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit: sicut et Christus caput est ecclesiae. similiter et cum dicit: carnem suam diligit qui uxorem suam diligit, sicut et Christus ecclesiam, uides comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. quantum honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habet, — nisi plane solus Marcion — sed et nutrit et fouet eam, sicut Christus ecclesiam. at tu (ut) eam solus odisti, auferens illi resurrectionem, odisse debebis et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. at enim Christus amauit et carnem sicut ecclesiam. nemo non diliget imaginem quoque sponsae, immo et seruabit illam et honorabit et coronabit. habet similitudo cum ueritate honoris consortium. laborabo ego nunc eundem deum probare masculi et Christi, mulieris (et) ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente?: propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. sacramentum hoc magnum est. sufficit interim, ista si creatoris magna sunt apud apostolum sacramenta, minima apud haereticos; sed ego autem dico, inquit, in Christum et ecclesiam. habes interpretationem, non separationem sacramenti. ostendit figuram (sacra)menti ab eo praeministratam, cuius erat utique sacramentum. quid uidetur Marcioni? creator quidem ignoto deo figuras praeministrare non potuit, etiam quia aduersario, si noto; deus superior ab inferiore et a destruendo potius mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii: nam — etsi Marcion abstulit: hoc enim est primum in promissione praeceptum — lex loquitur: honora patrem et matrem; et parentes, enutrite filios in disciplina et correptione domini: audisti enim et ueteribus dictum: narrabitis haec in auribus filiorum uestrorum et filii uestri aeque in auribus filiorum suorum. quo iam mihi duos deos, si una est disciplina? et si duo sunt, illum sequar, qui prior docuit. Sed aduersus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii creatores! cur enim non at non uindicem, unum munditenentem nominari debuisse, si creatorem significabat, cuius essent quas praemisit potestates? porro, cam supra quidem induere nos iubeat armaturam, in qua stemus ad machinationes diaboli, iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo depu tamus. ant si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? an sicut duo dii ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? sed quomodo creator et diabolus et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus? aut enim ambo et dei, si ambo diaboli, aut qui deus, hic non et diabolus, sicut nec diabolus deus. ipsum uoeabulum diaboli quaero, ex qua delatura competat creatori., fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum, ne dei fierent, sed ne de transgressione morerentur. nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem significabunt, quia. adiecit: in caelis. sciebat enim et apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitiae, angeloram scandalizaterum, ia filias hominum. et quale erit, ut ambiguitatibus et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret qui, in catenis iam constitutus [quo ob libertatem praedicationis, constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam sibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat?
- 5.19.1
Soleo in praescriptione aduersus haeresis: omnes de testimomio temporum compendium figere, priorem uindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. hoc nunc probabit et apostolus dicens: de spe reposita ia caelis quam audistis in sermone ueritatis euangelii, quod peruenit ad uos sicut et in totum mundum. nam si iam tunc traditio euangelica ubique manauerat, quanto magis nunc? porro, si nostra est quae ubique manauit, magis quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem cum totum impleuerit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica. eam enim et sic constabit esse, quae prior mundum repleuit, illius scilicet dei euangelio, qui et hoc cecinit de praedicationibus eius: in omnem terram exiit sonus eorum et in terminos orbis uerba eorum. Inuisibilis dei imaginem ait Christum. sed nos enim inuisibilem dicimus patrem Christi, scientes filium semper retro uisum, si quibus uisus est, in dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc differentiam scindat dei uisibilis et inuisibilis, cum olim dei nostri sit definitio: dominum nemo uidebit et uiuet. Si non est Christus primogenitus conditionis, ut sermo creatoris, per quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum est, si non in illo condita sunt uniuersa in caelis et in terris, uisibilia et inuisibilia, siue throni siue dominationes siue principatus siue potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita, — haec enim Marcioni displicere oportebant — non utique tam nude posuisset apostolus: et ipse est ante omnes. quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? quomodo ante omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris? unde (autem) ante omnes probabitur fuisse qui post omnia apparuit? quis scit priorem fuisse quem esse nesciit? Quomodo item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso habitare? primo enim, quae est ista plenitudo, nisi ex illis, quae Marcion detraxit, conditis in Christo in caelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis inuisibilibus et uisibilibus: nisi ex thronis et dominationibus et principatibus et potestatibus? aut si haec pseudoapostoli nostri et Iudaici euangelizatores de suo intulerint, edat plenitudinem dei sui Marcion. qui nihil condidit. ceterum quale est, ut plenitudinem creatoris aemulus et destructor eius in suo Christo habitare uoluerit? cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant uniuersa, aduersus quem rebellauerant per transgressionem, cuius nouissime fuerant? conciliari enim extraneo possent. reconciliari uero non alii quam suo. Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in gratiam, cuius admiseramus offensam colentes conditionem aduersus creatorem. sicubi autem et ecclesiam corpus Christi dicit esse - ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne pro corpore eius, quod est ecclesia —, non propterea et in totum mentionem corporis transferens a substantia carnis. nam et supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem. utique in eo corpore, in quo mori potuit, per carnem mortuus et non per ecclesiam, plane propter ecclesiam corpus commutando pro corpore, carnale pro spiritali. At cum monet cauendum a subtililoquentia et philosophia, ut inani seductione, quae sit secundum elementa mundi, — non secundum caelum aut terram dicens, sed secundum litteras saeculares et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum - longum est quidem et alterius operis ostendere hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae uiribus et philosophiae regulis constent, sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, deum inferens [nec] hebetem, ne timeri eum dicat, collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum, negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit. cuius ingeniis tam longe abest ueritas nostra, ut et iram dei excitare formidet et omnia ilium ex nihilo protulisse confidat et carnem eandem restituturum repromittat, et Christum ex uulua uirginis natum non erubescat, ridentibus philosophis, et haereticis et ethnicis ipsis. stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientes, ille sine dubio, qui ex respectu huius suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. hac simplicitate ueritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae nihil peruersi possumus sapere. Denique si nos deus cum Christo uiuificat donans delicta nobis, non possumus credere ab eo donari delicta, in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age iam, cum dicit: nemo uos iudicet in cibo et potu et in parte diei festi et neom-eniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus autem Christi, quid tibi uidetur, Marcion? de lege iam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit, edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad ueritatem, quod est Christus. ergo et umbra eius, cuius et corpus, id est et lex eius, (cuius) et Christus. «egrega alii deo legem et alii deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore, cuius umbra est, separare. manifeste legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et aliquos taxat, qui ex uisionibus angelicis dicebant cibis abstinendum — ne attigeris, ne gustaueris - uolentes in humilitate sensus incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Moysen pulsat. quasi de angelica superstitione constituerit interdictionem quorundam edulium. Moysen enim a deo accepisse legem constat. denique hanc disciplinam — secundum praecepta, inquit, et doctrinam hominum - deputauit in eos, qui caput non tenerent, id est ipsum, in quo omnia recensentur [in Christum] ad initium reuocata, etiam differentia escarum. cetera praeceptorum, ut eadem, satis sit iam alibi docuisse quam a creatore manarint, qui, cum uetera praedicaret transitura noua facturus uniuersa, mandans etiam: nouate uobis nouamen nonum, iam tum docebat exponere ueterem hominem et nouum induere.
- 5.20.1
Cum praedicationis enumerat uarietatem, quod alii ei fiducia uinculorum eius audentius sermonem enuntiarent alii per inuidiam et contentionem, quidam uero et per sermonis existimationem, plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, erat aliqui uel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diuersitate sententiae, quae\' tantam efficeret etiam animorum uarietatem. sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum in diuersitate proponen, unum tamen Christum et unum eius deum quocumque consilio praedicatum confirmat et ideo: nihil mea, inquit, siue causatione eine ueritate Christus adnuntietur, quia unus adnuntiabatur siue ex cauastione siue ex ueritate fidei. ad fidem enim praedicationis retulit mentionem ueritatis, non ad regulae ipsius, quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium. quorundam uera, id est simplex, quorundam nimis docta. quod cum ita sit, apparet eum Christum praedicatum, qui semper adnuntiabatur. nans si alius longe at apostolo induceretur, fecisset diuersitatem nouitas rei. nec enim defuissent qui praedicationem euangelicam nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, eum et hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae quam haereticae. quo nac hic apostolus de diuersitatis denotatione et increpatione tacuisset. ita, cum diuersitas ne taxatur quidem, nouitas non probatur. Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari sibi apostolum, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dioit quod in effigie dei constitutus. n.on rapinam existimauit pariari deo, sed exhausit semetipsum accepta effigie serui, non ueritate, et in similitudine hominis, non in homine, et figura inuentus homo, non substantia, id est non carne. quasi non et figura et similitudo et effigies substantiae quo. que accedant. bene autem, quod et alibi Christum imaginem dei inuisibilis appellat. numquid ergo et hic, qua in effigie eum dei collocat, aeque non erit deus Christus uere, si nec homo uere fuit in effigie hominis constitutus? utrobique enim ueritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati uindicabuntur. quodsi in effigie et in imagine (dei,) qua filius patris, uere deus, praeiudicatum est etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, uere hominem inuentum. nam et \'inuentum* ratione posuit, id est certissime hominem. quod enim inuenitur, constat esse. sic(ut) et deus inuentus est per uirtutem, sic et homo per carnem, quia nec \'morti subditum\' pronuntiasset non in substantia mortali constitutum. plus est autem, quod adiecit: et mortem crucis. non enim exaggeraret atrocitatem extollendo uirtutem colluctationis, quam imaginariam (in) phantasmate scisset, frustrato potius eam quam experto nec uirtute functo in passione sed lusu. Quae autem retro lucri duxerat? quae et supra numerat: gloriam carnis in nota circumcisionis, generis Hebraei ex Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, Pharisaeae candidae dignitatem. haec nunc detrimento sibi deputat: non deum, sed stuporem Iudaeorum. haec et si stercora existimat, prae comparatione agnitionis Christi, non prae reiectione dei creatoris, habens iustitiam non suam iam, quae ex lege, sed quae per ipsum, scilicet per Christum, ex deo. \'ergo,\' inquis, 'hac distinctione lex non ei deo erat Christi.\' subtiliter satis. accipe itaque subtilius. cum enim dicit: non quae ex lege, sed quae per ipsum, non dixisset (per ipsum\' de alio, quam cuius fuit lex. N Noster, in quit, municipatus in caelis. agnosco ueterem ad Abraham promissionem creatoris: et faciam semen tuum tamquam stellas in caelo. ideo et stella a stella differt in gloria. quodsi Christus adueniens de caelis transfigurabit corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae, resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram deiectum. quomodo enim transfigurabitur, si nullum erit? aut si de eis dictum, qui in aduentu domini deprehensi in carne demutare habebunt, quid facient (qui primi resurgent\'? non habebunt de quo transfigurentur? atquin cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obuiam domino. si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati.\'
- 5.21.1
Soli huic epistolae breuitas sua profuit, ut falsarias manus Marcionis euaderet. miror tamen, cum ad unum\' hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas recu sauerit. adfectauit, opinor, etiam numerum epistolarum interpolare.
- 5.21.2
Memento, inspector, quod ea, quae praetractata sunt retro, de apostolo quoque probauerimus, et si qua in hoc opus dilata erant expunxerimus, ne aut hic superuacuam existimes itera- tionem, qua confirmauimus rem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus tempori ista. si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam iudicabis.
← Previous — showing 101–161 of 161
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0275.stoa006.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.