Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Dialogi

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 408 sections

  1. 3.17.5.1

    ille Martini non inuidus gloriarum sanctarumque in Christo uirtutum piissimus aestimator non abnuet praesulem nostrum cum suo Felice conponere. inde si forte ad Africam transfretabis, referes audita Carthagini: licet iam, prout ipse dixisti, uirum nouerit, tamen nunc praecipue de eo plura cognoscat, ne solum ibi Cyprianum martyrem suum, quamuis sancto illius sanguine consecrata, miretur.

  2. 3.17.6.1

    iam si ad laeuam Achaiae sinum paululum deuexus intraueris. sciat Corinthus. sciant Athenae, non sapientiorem in academia Platonem nec Socraten in carcere fortiorem: felicem quidem Graeciam, quae meruit audire Apostolum praedicantem, sed nequaquam a Christo Gallias derelictas, quibus donauerit habere Martinum.

  3. 3.17.7.1

    cum uero ad Aegyptum usque perueneris, quamquam illa suorum sanctorum numero sit et uirtutibus superba, tamen non dedignetur audire. quam illi uel uniuersae Asiae in solo Martino Europa non cesserit.

  4. 3.18.1.1

    Ceterum cum Hierosolyma inde petiturus uentis rursum uela commiseris, negotium tibi nostri doloris iniungo. ut si umquam inlustris illius Ptolemaidis litus accesseris, sollicitus inquiras, ubi sit consepultus noster ille Pomponius, nec fastidias uisitare ossa peregrina.

  5. 3.18.2.1

    multas illic lacrimas tam ex affectu tuo quam ex nostris funde uisceribus, ac licet inani munere solum ipsum flore purpureo et suaue redolentibus sparge graminibus. dices tamen illi. sed non aspere, non acerbe, conpatientis alloquio, non exprobrantis elogio:

  6. 3.18.8.1

    quod si uel te quondam uel me semper audire uoluisset, et Martinum magis quam illum, quem nominare nolo, fuisset imitatus , numquam a me tam crudeliter disparatus ignoti pulueris syrte tegeretur, naufragi sorte praedonis passus in medio mari mortem et uix in extremo nanctus litore sepulturam.

  7. 3.18.4.1

    uideant hoc opus suum, quicumque in ultione illius mihi nocere uoluerunt, uideant gloriam suam et uel nunc aduersum me grassari desinant uindicati.

  8. 3.18.5.1

    Haec cum maxime flebili uoce gemeremus, omnium lacrimis per nostra lamenta commotis, cum magna quidem Martini admiratione, sed non minore ex nostris fletibus dolore discessum est.

← Previous — showing 401408 of 408

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.