Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Vita Beata

Perseus Latin · Perseus Latin · 126 sections

  1. 7.24.3.1

    Quis enim liberalitatem tantum ad togatos vocat ? Hominibus prodesse natura me iubet. Servi liberine sint hi, ingenui an libertini, iustae libertatis an inter amicos datae, quid refert ? Ubicumque homo est, ibi benefici locus est. Potest itaque pecunia etiam intra limen suum diffundi et liberalitatem exercere, quae non quia liberis debetur, sed quia a libero animo proficiscitur, ita nominata est. Haec apud sapientem nec umquam in turpes indignosque impingitur nec umquam ita defetigata errat, ut non, quotiens dignum invenerit, quasi ex pleno fluat.

  2. 7.24.4.1

    Non est ergo, quod perperam exaudiatis, quae honeste, fortiter, animose a studiosis sapientiae dicuntur. Et hoc primum adtendite : aliud est studiosus sapientiae, aliud iam adeptus sapientiam. Ille tibi dicet : " Optime loquor, sed adhuc inter mala volutor plurima. Non est, quod me ad formulam meam exigas. Cum maxime facio me et formo et ad exemplar ingens attollo ; si processero quantumcumque proposui, exige ut dictis facta respondeant." Adsecutus vero humani boni summam aliter tecum aget et dicet : “Primum non est, quod tibi permittas de melioribus ferre sententiam ; mihi iam, quod argumentum est recti, contigit malis displicere.

  3. 7.24.5.1

    Sed, ut tibi rationem reddam, qua nulli mortalium invideo, audi quid promittam et quanti quaeque aestimem. Divitias nego bonum esse ; nam si essent, bonos facerent. Nunc, quoniam quod apud malos deprenditur diei bonum non potest, hoc illis nomen nego. Ceterum et habendas esse et utiles et magna commoda vitae adferentis fateor.

  4. 7.25.1.1

    Quid ergo sit, quare illas non in bonis numerem, et quid praestem in illis aliud quam vos, quoniam inter utrosque convenit habendas, audite. Pone in opulentissima me domo, pone aurum argentumque ubi in promiscuo usu sit ; non suspiciam me ob ista, quae etiam si apud me, extra me tamen sunt. In sublicium pontem me transfer et inter egentes abice ; non ideo tamen me despiciam, quod in illorum numero consedero, qui manum ad stipem porrigunt. Quid enim ad rem, an frustum panis desit, cui non deest mori posse ? Quid ergo est ? Domum illam splendidam malo quam pontem. Pone in

  5. 7.25.2.1

    instrumentis splendentibus et delicato apparatu; nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod purpura convivis meis substernetur. Muta stragula mea ; nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super Circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo. Quid ergo est ? Malo, quid mihi animi sit, ostendere praetextatus et calceatus quam nudis scapulis aut sectis plantis.

  6. 7.25.3.1

    Omnes mihi ex voto dies cedant, novae gratulationes prioribus subtexantur ; non ob hoc mihi placebo. Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno, luctu, incursionibus varis, nulla hora sine aliqua querella sit ; non ideo me dicam inter miserrima miserum, non ideo aliquem execrabor diem ; provisum est enim a me, ne quis mihi ater dies esset. Quid ergo est ? Malo gaudia temperare, quam dolores compescere.”

  7. 7.25.4.1

    Hoc tibi ille Socrates dicet : Fac me victorem universarum gentium, delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas a solis ortu vehat, iura reges nationum petant a me; hominem esse maxime cogitabo, cum deus undique consalutabor. Huic tam sublimi fastigio coniunge protinus praecipitem mutationem; in alienum imponar fericulum exornaturus victoris superbi ae feri pompam ; non humilior sub alieno curru agar quam in meo steteram. Quid ergo est ? Vincere tamen quam capi malo.

  8. 7.25.5.1

    Totum fortunae regnum despiciam, sed ex illo, si dabitur electio, meliora sumam. Quicquid ad me venerit, bonum fiet, sed malo faciliora ac iucundiora veniant et minus vexatura tractantem. Non est enim, quod existimes ullam esse sine labore virtutem, sed quaedam virtutes stimulis, quaedam frenis egent.

  9. 7.25.6.1

    Quemadmodum corpus in proclivi retineri debet, adversus ardua impelli, ita quaedam virtutes in proclivi sunt, quaedam clivum subeunt. An dubium sit, quin escendat, nitatur, obluctetur patientia, fortitudo, perseverantia et quaecumque alia duris opposita virtus est et fortunam subigit ? Quid ergo ?

  10. 7.25.7.1

    Non aeque manifestum est per devexum ire liberalitatem, temperantiam, mansuetudinem ? In his continemus animum, ne prolabatur, in illis exhortamur incitamusque acerrime. Ergo paupertati adhibebimus illas, quae pugnare sciunt, fortiores, divitiis illas diligentiores, quae suspensum gradum ponunt et pondus suum sustinent.

  11. 7.25.8.1

    Cum hoc ita divisum sit, malo has in usu mihi esse, quae exercendae tranquillius sunt, quam eas, quarum experimentum sanguis et sudor est. " Ergo non ego aliter," inquit sapiens, " vivo quam loquor, sed vos aliter auditis ; sonus tantummodo verborum ad aures vestras pervenit : quid significent non quaeritis."

  12. 7.26.1.1

    " Quid ergo inter me stultum et te sapientem interest, si uterque habere volumus ? " Plurimum ; divitiae enim apud sapientem virum in servitute sunt, apud stultum in imperio ; sapiens divitiis nihil permittit, vobis divitiae omnia ; vos, tamquam aliquis vobis aeternam possessionem earum promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc maxime paupertatem meditatur, cum in mediis divitiis constitit.

  13. 7.26.2.1

    Numquam imperator ita paci credit, ut non se praeparet bello, quod etiam si non geritur, indictum est. Vos domus formosa, tamquam nec ardere nec ruere possit, insolentes, vos opes, tamquam periculum omne transcenderint maioresque sint vobis quam quibus consumendis satis virium habeat fortuna, obstupefaciunt.

  14. 7.26.3.1

    Otiosi divitiis Inditis nec providetis illarum periculum, sicut barbari plerumque inclusi, ut ignari machinarum, segnes laborem obsidentium spectant nec quo illa pertineant, quae ex longinquo struuntur, intellegunt. Idem vobis evenit; marcetis in vestris rebus nec cogitatis, quot casus undique immineant iam iamque pretiosa spolia laturi.

  15. 7.26.4.1

    Sapientis quisquis abstulerit divitias, omnia illi sua relinquet ; vivit enim praesentibus laetus, futuri securus. " Nihil magis," inquit ille Socrates, aut aliquis alius, ius cui idem adversus humana atque eadem potestas est, " persuasi mihi, quam ne ad opiniones vestras actum vitae meae flecterem. Solita conferte undique verba ; non conviciari vos putabo sed vagire velut infantes miserrimos."

  16. 7.26.5.1

    Haec dicet ille, cui sapientia contigit, quem animus vitiorum immunis increpare alios, non quia odit, sed in remedium iubet. Adiciet his illa : " Existimatio me vestra non meo nomine sed vestro movet, quia clamitantis odisse et lacessere virtutem bonae spei eiuratio est. Nullam mihi iniuriam facitis, sed ne dis quidem hi qui aras evertunt. Sed malum propositum apparet malumque consilium etiam ibi, ubi nocere non potuit.

  17. 7.26.6.1

    Sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem. Quibus nihil aliud actum est, quam ut pudor hominibus peccandi demeretur? si tales deos credidissent.

  18. 7.26.7.1

    Sed quamquam ista me nihil laedant, vestra tamen vos moneo causa. Suspicite virtutem, credite iis, qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos et quod in dies maius appareat sequi clamant, et ipsam ut deos ae professores eius ut antistites colite et, quotiens mentio sacrarum litterarum intervenerit, favete linguis." Hoc verbum non, ut plerique existimant, a favore trahitur, sed imperat silentium, ut rite peragi possit sacrum nulla voce mala obstrepente. Quod multo magis necessarium est imperari vobis, ut, quotiens aliquid ex illo proferetur oraculo, intenti et compressa voce audiatis.

  19. 7.26.8.1

    Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat laurumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis ac divinum esse eum, invicem mutum alentes stuporem, adfirmatis.

  20. 7.27.1.1

    Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat : " Qui iste furor, quae ista inimica dis hominibusque natura est infamare virtutes et malignis sermonibus sancta violare ? Si potestis, bonos laudate, si minus, transite ; quod si vobis exercere taetram istam licentiam placet, alter in alterum incursitate. Nam cum in caelum insanitis, non dico sacrilegium facitis sed operam perditis.

  21. 7.27.2.1

    Praebui ego aliquando Aristophani materiam iocorum, tota illa comicorum poetarum manus in me venenatos sales suos effudit. Inlustrata est virtus mea per ea ipsa, per quae petebatur ; produci enim illi et temptari expedit, nec ulli magis intellegunt, quanta sit, quam qui vires eius lacessendo senserunt. Duritia silicis nullis magis quam ferientibus nota est.

  22. 7.27.3.1

    Praebeo me non aliter quam rupes aliqua mari destituta, quam fluctus non desinunt, undecumque moti sunt, verberare, nec ideo aut loco eam movent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. Adsilite, facite impetum ; ferendo vos vincam. In ea, quae firma et inexsuperabilia sunt, quicquid incurrit malo suo vim suam exercet. Proinde quaerite aliquam mollem cedentemque materiam, in qua tela vestra Agantur."

  23. 7.27.4.1

    Vobis autem vacat aliena scrutari mala et sententias ferre de quoquam ? " Quare hic philosophus laxius habitat ? Quare hic lautius cenat ? " Papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus. Hoc tale est, quale si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem foeda scabies depascitur.

  24. 7.27.5.1

    Obicite Platoni, quod petierit pecuniam, Aristoteli, quod acceperit, Democrito, quod neglexerit, Epicuro, quod consumpserit ; mihi ipsi Alcibiadem et Phaedrum obiectate, evasuri maxime felices, cum primum vobis imitari vitia nostra contigerit !

  25. 7.27.6.1

    Quin potius mala vestra circumspicitis, quae vos ab omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in visceribus ipsis ardentia ? Non eo loco res humanae sunt, etiam si statum vestrum parum nostis, ut vobis tantum otii supersit, ut in probra meliorum agitare linguam vacet.

  26. 7.28.1.1

    Hoc vos non intellegitis et alienum fortunae vestrae vultum geritis, sicut plurimi, quibus in circo aut theatro desidentibus iam funesta domus est nec adnuntiatum malum. At ego ex alto prospiciens video, quae tempestates aut immineant vobis paulo tardius rupturae nimbum suum, aut iam vicinae vos ac vestra rapturae propius accesserint. Quid porro ? Nonne nunc quoque, etiam si parum sentitis, turbo quidam animos vestros rotat et involvit, fugientes petentesque eadem et nunc in sublime adlevatos nunc in infima adlisos ?

← Previous — showing 101126 of 126

Perseus Latin. CTS URN stoa0255.stoa014.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.