Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

De Ira

Perseus Latin · Perseus Latin · 485 sections

  1. 3.23.4.1

    Multa et divus Augustus digna memoria fecit dixitque, ex quibus appareat iram illi non imperasse. Timagenes historiarum scriptor quaedam in ipsum, quaedam in uxorem eius et in totam domum dixerat nec perdiderat dicta ; magis enim circumfertur et in ore hominum est temeraria urbanitas.

  2. 3.23.5.1

    Saepe illum Caesar monuit, moderatius lingua uteretur ; perseverans domo sua interdixit. Postea Timagenes in contubernio Pollionis Asinii consenuit ac tota civitate direptus est. Nullum illi limen praeclusa Caesaris domus abstulit.

  3. 3.23.6.1

    Historias, quas postea scripserat, recitavit et libros acta Caesaris Augusti continentis in igne posuit et combussit ; inimicitias gessit cum Caesare ; nemo amicitiam eius extimuit, nemo quasi fulguritum refugit, fuit qui praeberet tam alte cadenti sinum. Tulit hoc, ut dixi.

  4. 3.23.7.1

    Caesar patienter, ne eo quidem motus, quod laudibus suis rebusque gestis manus attulerat ; numquam cum hospite inimici sui questus est.

  5. 3.23.8.1

    Hoc dumtaxat Pollioni Asinio dixit : θηριοτροφεῖς ; paranti deinde excusationem obstitit et " Fruere," inquit, " mi Pollio, fruere! " et cum Pollio diceret: "Si iubes. Caesar, statim illi domo mea interdicam," " Hoc me," inquit, " putas facturum, cum ego vos in gratiam reduxerim ? " Fuerat enim aliquando Timageni Pollio iratus nec ullam aliam habuerat causam desinendi, quam quod Caesar coeperat.

  6. 3.24.1.1

    Dicat itaque sibi quisque, quotiens lacessitur : " Numquid potentior sum Philippo ? Illi tamen impune male dictum est. Numquid in domo mea plus possum quam toto orbe terrarum divus Augustus potuit ? Ille tamen contentus fuit a conviciatore suo secedere.

  7. 3.24.2.1

    " Quid est quare ego servi mei clarius responsum et contumaciorem voltum et non pervenientem usque ad me murmurationem flagellis et compedibus expiem ? Quis sum, cuius aures laedi nefas sit ? Ignoverunt multi hostibus ; ego non ignoscam pigris, neglegentibus, garrulis ?

  8. 3.24.3.1

    Puerum aetas excuset, feminam sexus, extraneum libertas, domesticum familiaritas. Nunc primum offendit, cogitemus quam diu placuerit ; saepe et alias offendit, feramus quod diu tulimus. Amicus est, fecit quod noluit ; inimicus, fecit quod debuit.

  9. 3.24.4.1

    Prudentiori credamus, stultiori remittamus. Pro quocumque illud nobis respondeamus, sapientissimos quoque viros multa delinquere, neminem esse tam circumspectum, cuius non diligentia aliquando sibi ipsa excidat, neminem tam maturum, cuius non gravitatem in aliquod fervidius factum casus impingat, neminem tam timidum offensarum, qui non in illas, dum vitat, incidat.

  10. 3.25.1.1

    Quomodo homini pusillo solacium in malis fuit etiam magnorum virorum titubare fortunam, et aequiore animo filium in angulo flevit, qui vidit acerba funera etiam ex regia duci, sic animo aequiore fert ab aliquo laedi, ab aliquo contemni, cuicumque venit in mentem nullam esse tantam potentiam, in quam non occurrat iniuria.

  11. 3.25.2.1

    Quod si etiam prudentissimi peccant, cuius non error bonam causam habet ? Respiciamus quotiens adulescentia nostra in officio parum diligens fuerit, in sermone parum modesta, in vino parum temperans. Si iratus est, demus illi spatium, quo dispicere quid fecerit possit; ipse se castigabit. Denique debeat poenas ; non est quod cum illo paria faciamus.

  12. 3.25.3.1

    Illud non veniet in dubium, quin se exemerit turbae et altius steterit quisquis despexit lacessentis. Proprium est magnitudinis verae non sentire percussum. Sic immanis fera ad latratum canum lenta respexit, sic irritus ingenti scopulo fluctus adsultat. Qui non irascitur, inconcussus iniuria perstitit, qui irascitur, motus est.

  13. 3.25.4.1

    At ille, quem modo altiorem omni incommodo posui, tenet amplexu quodam summum bonum, nec homini tantum, sed ipsi fortunae respondet : " Omnia licet facias, minor es, quam ut serenitatem meam obducas. Vetat hoc ratio, cui vitam regendam dedi. Plus mihi nocitura est ira quam iniuria. Quidni plus ? Illius modus certus est, ista quo usque me latura sit dubium est."

  14. 3.26.1.1

    " Non possum," inquis, " pati; grave est iniuriam sustinere." Mentiris ; quis enim iniuriam non potest ferre, qui potest iram ? Adice nunc quod id agis, ut et iram feras et iniuriam. Quare fers aegri rabiem et phrenetici verba, puerorum protervas manus ? Nempe quia videntur nescire quid faciant. Quid interest, quo quisque vitio fiat imprudens ?

  15. 3.26.2.1

    Imprudentia par in omnibus patrocinium est. " Quid ergo ? " inquis, " impune illi erit ? " Puta velle te, tamen non erit ; maxima est enim factae iniuriae poena fecisse, nec quisquam gravius adficitur quam qui ad supplicium paenitentiae traditur.

  16. 3.26.3.1

    Deinde ad condicionem rerum humanarum respiciendum est, ut omnium accidentium aequi iudices simus ; iniquus autem est, qui commune vitium singulis obiecit. Non est Aethiopis inter suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud Germanos virum dedecet. Nihil in uno iudicabis notabile aut foedum, quod genti suae publicum est ; et ista, quae rettuli, unius regionis atque anguli consuetudo defendit. Vide nunc, quanto in iis iustior venia sit, quae per totum genus humanum vulgata sunt.

  17. 3.26.4.1

    Omnes inconsulti et improvidi sumus, omnes incerti, queruli, ambitiosi,—quid lenioribus verbis ulcus publicum abscondo ?—omnes mali sumus. Quidquid itaque in alio reprenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet. Quid illius pallorem, illius maciem notas ? Pestilentia est. Placidiores itaque invicem simus ; mali inter malos vivimus. Una nos res facere quietos potest, mutuae facilitatis conventio.

  18. 3.26.5.1

    " Ille iam mihi nocuit, ego illi nondum." Sed iam aliquem fortasse laesisti, sed laedes. Noli aestumare hanc horam aut hunc diem, totum inspice mentis tuae habitum ; etiam si nihil mali fecisti, potes facere.

  19. 3.27.1.1

    Quanto satius est sanare iniuriam quam ulcisci! Multum temporis ultio absumit, multis se iniuriis obicit, dum una dolet ; diutius irascimur omnes quam laedimur. Quanto melius est abire in diversum nec vitia vitiis opponere ! Numquis satis constare sibi videatur, si mulam calcibus repetat et canem morsu ?

  20. 3.27.2.1

    " Ista," inquis, " peccare se nesciunt." Primum quam iniquus est, apud quem hominem esse ad impetrandam veniam nocet ! Deinde, si cetera animalia hoc irae tuae subducit, quod consilio carent, eodem loco tibi sit quisquis consilio caret ; quid enim refert an alia mutis dissimilia habeat, si hoc, quod in omni peccato muta defendit, simile habet, caliginem mentis ? Peccavit ;

  21. 3.27.3.1

    hoc enim primum ? Hoc enim extremum ? Non est quod illi credas, etiam si dixerit: " Iterum non faciam." Et iste peccabit et in istum alius et tota vita inter errores volutabitur. Mansuete immansueta tractanda sunt.

  22. 3.27.4.1

    Quod in luctu dici solet efficacissime, et in ira dicetur : utrum aliquando desines an numquam ? Si aliquando, quanto satius est iram relinquere quam ab ira relinqui ! An semper haec concitatio permanebit ? Vides quam impacatam tibi denunties vitam ? Qualis enim erit semper tumentis ?

  23. 3.27.5.1

    Adice nunc quod, cum bene te ipse succendens et subinde causas, quibus stimuleris renovaveris, sua sponte ira discedet et vires illi dies subtrahet. Quanto satius est a te illam vinci quam a se !

  24. 3.28.1.1

    Huic irasceris, deinde illi; servis, deinde libertis ; parentibus, deinde liberis ; notis, deinde ignotis; ubique enim causae supersunt, nisi deprecator animus accessit. Hinc te illo furor rapiet, illinc alio, et novis subinde irritamentis orientibus continuabitur rabies. Age, infelix, ecquando amabis ? O quam bonum tempus in re mala perdis !

  25. 3.28.2.1

    Quanto nunc erat satius amicos parare, inimicos mitigare, rem publicam administrare, transferre in res domesticas operam, quam circumspicere, quid alicui facere possis mali, quod aut dignitati eius aut patrimonio aut corpori vulnus infligas, cum id tibi contingere sine certamine ac periculo non possit, etiam si cum inferiore concurses !

  26. 3.28.3.1

    Vinctum licet accipias et ad arbitrium tuum omni patientiae expositum ; saepe nimia vis caedentis aut articulum loco movit aut nervum in his quos fregerat dentibus fixit. Multos iracundia mancos, multos debiles fecit, etiam ubi patientem est nancta materiam. Adice nunc quod nihil tam imbecille natum est, ut sine elidentis periculo pereat; imbecillos valentissimis alias dolor, alias casus exaequat.

  27. 3.28.4.1

    Quid, quod pleraque eorum, propter quae irascimur, offendunt nos magis quam laedunt ? Multum autem interest, utrum aliquis voluntati meae obstet an desit, eripiat an non det. Atqui in aequo ponimus, utrum aliquis auferat an neget, utrum spem nostram praecidat an differat, utrum contra nos faciat an pro se, amore alterius an odio nostri.

  28. 3.28.5.1

    Quidam vero non tantum iustas causas standi contra nos, sed etiam honestas habent. Alius patrem tuetur, alius fratrem, alius patriam, alius amicum ; his tamen non ignoscimus id facientibus, quod nisi facerent improbaremus, immo, quod est incredibile, saepe de facto bene existimamus, de faciente male.

  29. 3.28.6.1

    At me hercules vir magnus ac iustus fortissimum quemque ex hostibus suis et pro libertate ac salute patriae pertinacissimum suspicit et talem sibi civem, talem militem contingere optat.

  30. 3.29.1.1

    Turpe est odisse quem laudes ; quanto vero turpius ob id aliquem odisse, propter quod misericordia dignus est. Si captivus in servitutem subito depressus reliquias libertatis tenet nec ad sordida ac laboriosa ministeria agilis occurrit, si ex otio piger equum vehiculumque domini cursu non exaequat, si inter cottidiana pervigilia fessum somnus oppressit, si rusticum laborem recusat aut non fortiter obiit a servitute urbana et feriata translatus ad durum opus, distinguamus, utrum aliquis non possit an nolit. Multos absolvemus, si coeperimus ante iudicare quam irasci. Nunc autem primum impetum sequimur, deinde, quamvis vana nos concitaverint, perseveramus, ne videamur coepisse sine causa, et, quod iniquissimum est, pertinaciores nos facit iniquitas irae ; retinemus enim illam et augemus, quasi argumentum sit iuste irascentis graviter irasci.

  31. 3.30.1.1

    Quanto melius est initia ipsa perspicere quam levia sint, quam innoxia! Quod accidere vides animalibus mutis, idem in homine deprendes ; frivolis turbamur et inanibus. Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos leonesque mappa proritat ; omnia, quae natura fera ac rabida sunt, consternantur ad vana.

  32. 3.30.2.1

    Idem inquietis et stolidis ingeniis evenit. Rerum suspicione feriuntur, adeo quidem, ut interdum iniurias vocent modica beneficia, in quibus frequentissima, certe acerbissima iracundiae materia est. Carissimis enim irascimur, quod minora nobis praestiterint quam mente conceperimus quamque alii tulerint, cum utriusque rei paratum remedium sit.

  33. 3.30.3.1

    Magis alteri indulsit ; nostra nos sine comparatione delectent. Numquam erit felix, quem torquebit felicior. Minus habeo quam speravi ; sed fortasse plus speravi quam debui. Haec pars maxime metuenda est, hinc perniciosissimae irae nascuntur et sanctissima quaeque invasurae.

  34. 3.30.4.1

    Divum Iulium plures amici confecerunt quam inimici, quorum non expleverat spes inexplebiles. Voluit quidem ille—neque enim quisquam liberalius victoria usus est, ex qua nihil sibi vindicavit nisi dispensandi potestatem, — sed quemadmodum sufficere tam improbis desideriis posset, cum tantum omnes concupiscerent, quantum unus poterat ?

  35. 3.30.5.1

    Vidit itaque strictis circa sellam suam gladiis commilitones suos, Cimbrum Tillium, acerrimum paulo ante partium defensorem, aliosque post Pompeium demum Pompeianos. Haec res sua in reges arma convertit fidissimosque eo compulit, ut de morte eorum cogitarent, pro quibus et ante quos mori votum habuerant.

  36. 3.31.1.1

    Nulli ad aliena respicienti sua placent. Inde diis quoque irascimur, quod aliquis nos antecedat, obliti quantum hominum retro sit, et paucis invidentem quantum sequatur a tergo ingentis invidiae. Tanta tamen importunitas hominum est, ut, quamvis multum acceperint, iniuriae loco sit plus accipere potuisse.

  37. 3.31.2.1

    " Dedit mihi praeturam, sed consulatum speraveram ; dedit duodecim fasces, sed non fecit ordinarium consulem ; a me numerari voluit annum, sed deest mihi ad sacerdotium ; cooptatus in collegium sum, sed cur in unum ? Consummavit dignitatem meam, sed patrimonio nihil contulit; ea dedit mihi, quae debebat alicui dare, de suo nihil protulit." Age potius gratias pro his, quae accepisti;

  38. 3.31.3.1

    reliqua expecta et nondum plenum esse te gaude ; inter voluptates est superesse quod speres. Omnes vicisti, primum esse te in animo amici tui laetare ; multi te vincunt, considera, quanto antecedas plures quam sequaris. Quod sit in te vitium maximum quaeris ? Falsas rationes conficis; data magno aestumas, accepta parvo.

  39. 3.32.1.1

    Aliud in alio nos deterreat. Quibusdam timeamus irasci, quibusdam vereamur, quibusdam fastidiamus. Magnam rem sine dubio fecerimus, si servulum infelicem in ergastulum miserimus ! Quid properamus verberare statim, crura protinus frangere ? Non peribit potestas ista, si differetur.

  40. 3.32.2.1

    Sine id tempus veniat, quo ipsi iubeamus ; nunc ex imperio irae loquemur ; cum illa abierit, tunc videbimus, quanto ista lis aestumanda sit. In hoc enim praecipue fallimur ; ad ferrum venimus, ad capitalia supplicia, et vinculis, carcere, fame vindicamus rem castigandam flagris levioribus.

  41. 3.32.3.1

    " Quomodo," inquis, " nos iubes intueri, quam omnia, per quae laedi videamur, exigua, misera, puerilia sint ? " Ego vero nihil magis suaserim quam sumere ingentem animum et haec, propter quae litigamus, discurrimus, anhelamus, videre quam humilia et abiecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat respicienda.

  42. 3.33.1.1

    Circa pecuniam plurimum vociferationis est. Haec fora defetigat, patres liberosque committit, venena miscet, gladios tam percussoribus quam legionibus tradit ; haec est sanguine nostro delibuta ; propter hanc uxorum maritorumque noctes strepunt litibus et tribunalia magistratuum premit turba, reges saeviunt rapiuntque et civitates longo saeculorum labore constructas evertunt, ut aurum argentumque in cinere urbium scrutentur.

  43. 3.33.2.1

    Libet intueri fiscos in angulo iacentis. Hi sunt propter quos oculi clamore exprimantur, fremitu iudiciorum basilicae resonent, evocati ex longinquis regionibus iudices sedeant iudicaturi, utrius iustior avaritia sit.

  44. 3.33.3.1

    Quid si ne propter fiscum quidem, sed pugnum aeris aut imputatum a servo denarium senex sine herede moriturus stomacho dirumpitur ? Quid si propter usuram vel milensimam valetudinarius faenerator distortis pedibus et manibus ad computandum non relictis clamat ac per vadimonia asses suos in ipsis morbi accessionibus vindicat ?

  45. 3.33.4.1

    Si totam mihi ex omnibus metallis, quae cum maxime deprimimus, pecuniam proferas, si in medium proicias quidquid thensauri tegunt, avaritia iterum sub terras referente, quae male egesserat, omnem istam congeriem non putem dignam quae frontem viri boni contrahat. Quanto risu prosequenda sunt quae nobis lacrimas educunt!

  46. 3.34.1.1

    Cedo nunc, persequere cetera, cibos, potiones horumque causa paratas in ambitionem munditias, verba contumeliosa, motus corporum parum honorificos, contumacia iumenta et pigra mancipia, et suspiciones et interpretationes malignas vocis alienae, quibus efficitur, ut inter iniurias naturae numeretur sermo homini datus. Crede mihi, levia sunt propter quae non leviter excandescimus, qualia quae pueros in rixam et iurgium concitant.

  47. 3.34.2.1

    Nihil ex is, quae tam tristes agimus, senum est, nihil magnum. Inde, inquam, vobis ira et insania est, quod exigua magno aestimatis. Auferre hic mihi hereditatem voluit; hic me diu in spem supremam captatis criminatus est; hic scortum meum concupivit.

  48. 3.34.3.1

    Quod vinculum amoris esse debebat, seditionis atque odi causa est, idem velle. Iter angustum rixas transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne populos quidem collidit. Ista quae appetitis, quia exigua sunt nec possunt ad alterum nisi alteri erepta transferri, eadem affectantibus pugnas et iurgia excitant.

  49. 3.35.1.1

    Respondisse tibi servum indignans libertumque et uxorem et clientem ; deinde idem de re publica libertatem sublatam quereris, quam domi sustulisti. Rursus, si tacuit interrogatus, contumaciam vocas. Et loquatur et taceat et rideat !

  50. 3.35.2.1

    " Coram domino ? " inquis. Immo coram patre familiae. Quid clamas ? Quid vociferans ? Quid flagella media cena petis, quod servi loquuntur, quod non eodem loco turba contionis est, silentium solitudinis ?

  51. 3.35.3.1

    In hoc habes aures, ut non modulata tantum et mollia et ex dulci tracta compositaque accipiant ; et risum audias oportet et fletum, et blanditias et lites, et prospera et tristia, et hominum voces et fremitus animalium latratusque. Quid miser expavescis ad clamorem servi, ad tinnitum aeris aut ianuae impulsum ? Cum tam delicatus fueris, tonitrua audienda sunt.

  52. 3.35.4.1

    Hoc, quod de auribus dictum est, transfer ad oculos, qui non minus fastidio laborant, si male instituti sunt. Macula offenduntur et sordibus et argento parum splendido et stagno non ad solum perlucente.

  53. 3.35.5.1

    Hi nempe oculi, qui non ferunt nisi varium ac recenti cura nitens marmor, qui mensam nisi crebris distinctam venis, qui nolunt domi nisi auro pretiosiora calcari, aequissimo animo foris et scabras lutosasque semitas spectant et maiorem partem occurrentium squalidam, parietes insularum exesos, rimosos, inaequales. Quid ergo aliud est, quod illos in publico non offendat, domi moveat, quam opinio illic aequa et patiens, domi morosa et querula ?

  54. 3.36.1.1

    Omnes sensus perducendi sunt ad firmitatem ; natura patientes sunt, si animus illos desit corrumpere, qui cotidie ad rationem reddendam vocandus est. Faciebat hoc Sextius, ut consummato die, cum se ad nocturnam quietem recepisset, interrogaret animum suum : " Quod hodie malum tuum sanasti ? Cui vitio obstitisti ? Qua parte melior es ?

  55. 3.36.2.1

    " Desinet ira et moderatior erit, quae sciet sibi cotidie ad iudicem esse veniendum. Quicquam ergo pulchrius hac consuetudine excutiendi totum diem ? Qualis ille somnus post recognitionem sui sequitur, quam tranquillus, quam altus ac liber, cum aut laudatus est animus aut admonitus et speculator sui censorque secretus cognovit de moribus suis !

  56. 3.36.3.1

    Utor hac potestate et cotidie apud me causam dico. Cum sublatum e conspectu lumen est et conticuit uxor moris iam mei conscia, totum diem meum scrutor factaque ac dicta mea remetior ; nihil mihi ipse abscondo, nihil transeo. Quare enim quicquam ex erroribus meis timeam, cum possim dicere : " Vide ne istud amplius facias, nunc tibi ignosco.

  57. 3.36.4.1

    In illa disputatione pugnacius locutus es ; noli postea congredi cum imperitis ; nolunt discere, qui numquam didicerunt. Illum liberius admonuisti quam debebas, itaque non emendasti, sed offendisti. De cetero vide, non tantum an verum sit quod dicis, sed an ille cui dicitur veri patiens sit. Admoneri bonus gaudet, pessimus quisque rectorem asperrime patitur."

  58. 3.37.1.1

    In convivio quorundam te sales et in dolorem tuum iacta verba tetigerunt. Vitare volgares convictus memento ; solutior est post vinum licentia, quia ne sobriis quidem pudor est.

  59. 3.37.2.1

    Iratum vidisti amicum tuum ostiario causidici alicuius aut divitis, quod intrantem summoverat, et ipse pro illo iratus extremo mancipio fuisti. Irasceris ergo catenario cani ? Et hic, cum multum latravit, obiecto cibo mansuescit. Recede longius et ride!

  60. 3.37.3.1

    Nunc iste se aliquem putat, quod custodit litigatorum turba limen obsessum ; nunc ille, qui intra iacet, felix fortunatusque est et beati hominis iudicat ac potentis indicium difficilem ianuam. Nescit durissimum esse ostium carceris. Praesume animo multa tibi esse patienda. Numquis se hieme algere miratur ? Numquis in mari nausiare, in via concuti ? Fortis est animus ad quae praeparatus venit.

  61. 3.37.4.1

    Minus honorato loco positus irasci coepisti convivatori, vocatori, ipsi qui tibi praeferebatur. Demens, quid interest, quam lecti premas partem ? Honestiorem te aut turpiorem potest facere pulvinus ?

  62. 3.37.5.1

    Non aequis quendam oculis vidisti, quia de ingenio tuo male locutus est. Recipis hanc legem ? Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius, si orationes eius improbares, simultates tibi indiceret, et Cicero, si derideres carmina eius, inimicus esset. Vis tu aequo animo pati candidatus suffragia !

  63. 3.38.1.1

    Contumeliam tibi fecit aliquis. Numquid maiorem quam Diogeni philosopho Stoico, cui de ira cum maxime disserenti adulescens protervus inspuit ? Tulit hoc ille leniter et sapienter : " Non quidem," inquit, " irascor, sed dubito tamen an oporteat irasci." Quanto Cato noster melius !

  64. 3.38.2.1

    Qui, cum agenti causam in frontem mediam quantum poterat attracta pingui saliva inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens, abstersit faciem et : " Adfirmabo," inquit, " omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere."

  65. 3.39.1.1

    Contigit iam nobis. Novate, bene componere animum ; aut non sentit iracundiam aut superior est. Videamus quomodo alienam leniamus; nec enim sani esse tantum volumus, sed sanare.

  66. 3.39.2.1

    Primam iram non audebimus oratione mulcere. Surda est et amens ; dabimus illi spatium. Remedia in remissionibus prosunt. Nec oculos tumentis temptamus vim rigentem movendo incitaturi, nec cetera vitia, dum fervent. Initia morborum quies curat.

  67. 3.39.3.1

    " Quantulum," inquis, " prodest remedium tuum, si sua sponte desinentem iram placat ! " Primum, ut citius desinat, efficit ; deinde custodit, ne reddat ; ipsum quoque impetum, quem non audet lenire, fallet; removebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem differet.

  68. 3.39.4.1

    Omni arte requiem furori dabit. Si vehementior erit, aut pudorem illi cui non resistat incutiet aut metum ; si infirmior, sermones inferet vel gratos vel novos et cupiditate cognoscendi avocabit. Medicum aiunt, cum regis filiam curare deberet nec sine ferro posset, dum tumentem mammam leniter fovet, scalpellum spongea tectum induxisse. Repugnasset puella remedio palam admoto, . eadem, quia non expectavit, dolorem tulit. Quaedam non nisi decepta sanantur.

  69. 3.40.1.1

    Alteri dices: " Vide ne inimicis iracundia tua voluptati sit," alteri : " Vide ne magnitudo animi tui creditumque apud plerosque robur cadat. Indignor me hercules et non invenio dolendi modum, sed tempus expectandum est ; dabit poenas ; serva istud in animo tuo ; cum potueris, et pro mora reddes." Castigare vero irascentem et ultro obirasci incitare est ;

  70. 3.40.2.1

    varie adgredieris blandeque, nisi forte tanta persona eris, ut possis iram comminuere, quemadmodum fecit divus Augustus, cum cenaret apud Vedium Pollionem. Fregerat unus ex servis eius crustallinum ; rapi eum Vedius iussit ne vulgari quidem more periturum ; murenis obici iubebatur, quas ingentis in piscina continebat. Quis non hoc illum putaret luxuriae causa facere ? Saevitia erat.

  71. 3.40.3.1

    Evasit e manibus puer et confugit ad Caesaris pedes nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, ne esca fieret. Motus est novitate crudelitatis Caesar et illum quidem mitti, crustallina autem omnia coram se frangi iussit complerique piscinam.

  72. 3.40.4.1

    Fuit Caesari sic castigandus amicus ; bene usus est viribus suis : " E convivio rapi homines imperas et novi generis poenis lancinari ? Si calix tuus fractus est, viscera hominis distrahentur ? Tantum tibi placebis, ut ibi aliquem duci iubeas, ubi Caesar est ?

  73. 3.40.5.1

    " Sic cui tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet, at talem dumtaxat, qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam, quae iam insanabilis est, nisi maius aliquid extimuit.

  74. 3.41.1.1

    Pacem demus animo, quam dabit praeceptorum salutarium adsidua meditatio actusque rerum boni et intenta mens ad unius honesti cupiditatem. Conscientiae satis fiat, nil in famam laboremus.

  75. 3.41.2.1

    Sequatur vel mala, dum bene merentis. At volgus animosa miratur et audaces in honore sunt, placidi pro inertibus habentur. Primo forsitan aspectu ; sed simul aequalitas vitae fidem fecit non segnitiem illam animi esse sed pacem, veneratur illos populus idem colitque.

  76. 3.41.3.1

    Nihil ergo habet in se utile taeter iste et hostilis adfectus, at omnia ex contrario mala, ferrum et ignes. Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.

  77. 3.42.1.1

    Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus—quod enim malae rei temperamentum est ? Poterimus autem, adnitamur modo.

  78. 3.42.2.1

    Nec ulla res magis proderit quam cogitatio mortalitatis. Sibi quisque atque alteri dicat : " Quid iuvat tamquam in aeternum genitos iras indicere et brevissimam aetatem dissipare ? Quid iuvat dies, quos in voluptatem honestam impendere licet, in dolorem alicuius tormentumque transferre ? Non capiunt res istae iacturam nec tempus vacat perdere.

  79. 3.42.3.1

    Quid ruimus in pugnam ? Quid certamina nobis arcessimus ? Quid imbecillitatis obliti ingentia odia suscipimus et ad frangendum fragiles consurgimus ? Iam istas inimicitias, quas implacabili gerimus animo, febris aut aliquod aliud malum corporis vetabit geri; iam par acerrimum media mors dirimet.

  80. 3.42.4.1

    Quid tumultuamur et vitam seditiosi conturbamus ? Stat supra caput fatum et pereuntis dies imputat propiusque ac propius accedit; istud tempus, quod alienae destinas morti, fortasse circa tuam est."

  81. 3.43.1.1

    Quin potius vitam brevem colligis placidamque et tibi et ceteris praestas ? Quin potius amabilem te, dum vivis, omnibus, desiderabilem, cum excesseris, reddis ? Quid illum nimis ex alto tecum agentem detrahere cupis ? Quid illum oblatrantem tibi, humilem quidem et contemptum, sed superioribus acidum ac molestum exterere viribus tuis temptas ? Quid servo, quid domino, quid regi, quid clienti tuo irasceris ? Sustine paulum ; venit ecce mors quae vos pares faciat.

  82. 3.43.2.1

    Videre solemus inter matutina harenae spectacula tauri et ursi pugnam inter se colligatorum, quos, cum alter alterum vexarunt, suus confector expectat. Idem facimus, aliquem nobiscum adligatum lacessimus, cum victo victorique finis et quidem maturus immineat. Quieti potius pacatique quantulumcumque superest exigamus ! Nulli cadaver nostrum iaceat invisum !

  83. 3.43.3.1

    Saepe rixam conclamatum in vicinia incendium solvit et interventus ferae latronem viatoremque diducit. Colluctari cum minoribus malis non vacat, ubi metus maior apparuit. Quid nobis cum dimicatione et insidiis ? Numquid amplius isti cui irasceris quam mortem optas ? Etiam te quiescente morietur. Perdis operam, si facere vis quod futurum est.

  84. 3.43.4.1

    " Nolo," inquis, " utique occidere, sed exilio, sed ignominia, sed damno adficere." Magis ignosco ei, qui vulnus inimici quam qui pusulam concupiscit ; hic enim non tantum mali animi est, sed pusilli. Sive de ultimis suppliciis cogitas sive de levioribus, quantulum est temporis, quo aut ille poena sua torqueatur aut tu malum gaudium ex aliena percipias ! Iam istum spiritum exspuemus.

  85. 3.43.5.1

    Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem. Non timori cuiquam, non periculo simus, detrimenta, iniurias, convicia, vellicationes contemnamus et magno animo brevia feramus incommoda. Dum respicimus, quod aiunt, versamusque nos, iam mortalitas aderit.

← Previous — showing 401485 of 485

Perseus Latin. CTS URN stoa0255.stoa010.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.