Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Consolatione ad Helviam

Perseus Latin · Perseus Latin · 121 sections

  1. 11.17.2.1

    nam qui delusus et voluptatibus aut occupationibus abductus est, resurgit et ipsa quiete impetum ad saeviendum conligit. At quisquis rationi cessit, in perpetuum componitur. Non sum itaque tibi illa monstraturus, quibus usos esse multos scio, ut peregrinatione te vel longa detineas vel amoena delectes, ut rationum accipiendarum diligentia, patrimonii administratione multum occupes temporis, ut semper novo te aliquo negotio implices. Omnia ista ad exiguum momentum prosunt nec remedia doloris sed impedimenta sunt; ego autem malo illum desinere quam decipi.

  2. 11.17.3.1

    Itaque illo te duco, quo omnibus, qui fortunam fugiunt, confugiendum est, ad liberalia studia. Illa sanabunt vulnus tuum, illa omnem tristitiam tibi evellent. His etiam si numquam adsuesses, nune utendum erat; sed quantum tibi patris mei antiquus rigor permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, attigisti tamen. Utinam quidem virorum optimus, pater meus, minus maiorum consuetudini deditus voluisset te praeceptis sapientiae erudiri potius quam imbui! Non parandum tibi nune esset auxilium contra fortunam sed proferendum ; propter istas, quae litteris non ad sapientiam utuntur sed ad luxuriam instruuntur, minus te indulgere studiis passus est. Beneficio tamen rapacis ingenii plus quam pro tempore hausisti; iacta sunt disciplinarum omnium fundamenta. Nunc ad illas re- vertere ; tutam te praestabunt.

  3. 11.17.5.1

    Illae consolabuntur, illae delectabunt, illae si bona fide in animum tuum intraverint, numquam amplius intrabit dolor, numquam sollicitudo, numquam adflictationis irritae supervacua vexatio. Nulli horum patebit pectus tuum ; nam ceteris vitiis iam pridem elusum est. Haec quidem certissima praesidia sunt et quae sola te fortunae eripere possint.

  4. 11.18.1.1

    Sed quia, dum in illum portum, quem tibi studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus innitaris opus est, volo interim solacia tibi tua ostendere. Respice fratres meos, quibus salvis fas tibi non est accusare fortunam.

  5. 11.18.2.1

    In utroque habes, quod te diversa virtute delectet. Alter honores industria consecutus est, alter sapienter contempsit. Adquiesce alterius fili dignitate, alterius quiete, utriusque pietate! Novi fratrum meorum intimos adfectus. Alter in hoc dignitatem excolit, ut tibi ornamento sit, after in hoc se ad tranquillam quietamque vitam recepit, ut tibi vacet. Bene liberos tuos et in auxilium et in oblectamentum fortuna disposuit;

  6. 11.18.3.1

    potes alterius dignitate defendi, alterius otio frui. Certabunt in te officiis et unius desiderium duorum pietate supplebitur; audacter possum promittere: nihil tibi deerit praeter numerum.

  7. 11.18.4.1

    Ab his ad nepotes quoque respice—Marcum blandissimum puerum, ad cuius conspectum nulla potest durare tristitia ; nihil tam magnum, nihil tam recens in cuiusquam pectore furit, quod non circumfusus ille permulceat.

  8. 11.18.5.1

    Cuius non lacrimas illius hilaritas supprimat ? Cuius non contractum sollicitudine animum illius argutiae solvant ? Quem non in iocos evocabit illa lascivia ? Quem non in se convertet et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura garrulitas?

  9. 11.18.6.1

    Deos oro, contingat hunc habere nobis superstitem! In me omnis fatorum crudelitas lassata consistat; quidquid matri dolendum fuit, in me transierit, quidquid aviae, in me. Floreat reliqua in suo statu turba. Nihil de orbitate, nihil de condicione mea querar, fuerim tantum nihil amplius doliturae domus pia- mentum.

  10. 11.18.7.1

    Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes Novatillam, quam sic in me transtuleram, sic mihi adscripseram, ut posset videri, quod me amisit, quamvis salvo patre pupilla ; hanc et pro me dilige ! Abstulit illi nuper fortuna matrem; tua potest efficere pietas, ut perdidisse se matrem doleat tantum, non et sentiat.

  11. 11.18.8.1

    Nunc mores eius compone, nune forma; altius praecepta descendunt, quae teneris imprimuntur aetatibus. Tuis adsuescat sermonibus, ad tuum fingatur arbitrium ; multum illi dabis, etiam si nihil dederis praeter exemplum. Hoc tibi tam sollemne officium pro remedio erit ; non potest enim animum pie dolentem a sollicitudine avertere nisi aut ratio aut honesta occupatio.

  12. 11.18.9.1

    Numerarem inter magna solacia patrem quoque tuum, nisi abesset; nunc tamen ex adfectu tuo, qui illius in te sit cogita; intelleges, quanto iustius sit te illi servari quam mihi impendi. Quotiens te immodica vis doloris invaserit et sequi se iubebit, patrem cogita ! Cui tu quidem tot nepotes pronepotesque dando effecisti, ne unica esses; consummatio tamen aetatis actae feliciter in te vertitur. Illo vivo nefas est te, quod vixeris, queri.

  13. 11.19.1.1

    Maximum adhuc solacium tuum tacueram, sororem tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod omnes curae tuae pro indiviso transferuntur, illum animum omnibus nobis maternum. Cum hae tu lacrimas tuas miscuisti, in huius primum respirasti sinu. Illa quidem adfectus tuos semper sequitur;

  14. 11.19.2.1

    in mea tamen persona non tantum pro te dolet. Illius manibus in urbem perlatus sum, illius pio maternoque nutricio per longum tempus aeger convalui ; illa pro quaestura mea gratiam suam extendit et, quae ne sermonis quidem aut clarae salutationis sustinuit audaciam, pro me vicit indulgentia verecundiam. Nihil illi seductum vitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa fieret.

  15. 11.19.3.1

    Hoc est, mater carissima, solacium quo reficiaris. Illi te, quantum potes, iunge, illius artissimis amplexibus alliga. Solent maerentes ea, quae maxime diligunt, fugere et libertatem dolori suo quaerere. Tu ad illam te, quidquid cogita- veris, confer ; sive servare istum habitum voles sive deponere, apud illam invenies vel finem doloris tui vel comitem.

  16. 11.19.4.1

    Sed si prudentiam perfectissimae feminae novi, non patietur te nihil profuturo maerore consumi et exemplum tibi suum, cuius ego etiam spectator fui, narrabit. Carissimum virum amiserat, avunculum nostrum, cui virgo nupserat, in ipsa quidem navigatione; tulit tamen eodem tempore et luctum et metum evictisque tempestatibus corpus eius naufraga evexit.

  17. 11.19.5.1

    O quam multarum egregia opera in obscuro iacent ! Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit ! Nobilitatur carminibus omnium, quae se pro coniuge vicariam dedit. Hoc amplius est, discrimine vitae sepulcrum viro quaerere ; maior est amor, qui pari periculo minus redimit.

  18. 11.19.6.1

    Post hoc nemo miratur, quod per sedecim annos, quibus Aegyptum maritus eius optinuit, numquam in publico conspecta est, neminem provincialem domum suam admisit, nihil a viro petit, nihil a se peti passa est. Itaque loquax et in contumelias praefectorum ingeniosa provincia, in qua etiam qui vitaverunt culpam non effugerunt infamiam, velut unicum sanctitatis exemplum suspexit et, quod illi difficillimum est, cui etiam periculosi sales placent, omnem verborum licentiam continuit et hodie similem illi, quamvis numquam speret, semper optat. Multum erat, si per XVI annos illam pro- vincia probasset ; plus est, quod ignoravit.

  19. 11.19.7.1

    Haec non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret. Huic parem virtutem exhibeas oportet et animum a luctu recipias et id agas, ne quis te putet partus tui paenitere.

  20. 11.20.1.1

    Ceterum quia necesse est, cum omnia feceris, cogitationes tamen tuas subinde ad me recurrere nec quemquam nune ex liberis tuis frequentius tibi obversari, non quia illi minus cari sunt, sed quia naturale est manum saepius ad id referre, quod doleat, qualem me cogites accipe : laetum et alacrem velut optimis rebus. Sunt enim optimae, quoniam animus omnis occupationis expers operibus suis vacat et modo se levioribus studiis oblectat, modo ad considerandam suam universique naturam veri avidus insurgit.

  21. 11.20.2.1

    Terras primum situmque earum quaerit, deinde condicionem circumfusi maris cursusque eius alternos et recursus. Tunc quidquid inter caelum terrasque plenum formidinis interiacet perspicit et hoc toni- tribus, fulminibus, ventorum flatibus ac nimborum nivisque et grandinis iactu tumultuosum spatium. Tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit et pulcherrimo divinorum spectaculo fruitur, aeterni- tatis suae memor in omne quod fuit futurumque est vadit omnibus saeculis.

← Previous — showing 101121 of 121

Perseus Latin. CTS URN stoa0255.stoa006.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.