Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Opus Paschale

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 146 sections

  1. 4.16.1

    Cumque Dominus Hierosolymam petens per Samariam et Galilaeam Hierichumque transiret, quoddam castrum clementer ingressus est. quem procul ut decem miseri uidere leprosi, maculosa corporis obscenitate foedissimi, quos discolor sparsa uultibus poena turpi fecerat deformitate portenta, simul una uoce clamauere flebiliter: Iesu magister, miserere nostri. tunc singularis illa potentia, quae numquam pietate fit uacua, respondit miseranter ac dixit: ite, ostendite uos sacerdotibus. subitoque dum properant fugit omnis ex eorum membris iniquitas et mutuis se uisibus intuentes alterna pariter mundatione gaudebant, quod in nullo quicquam ex horrenda uarietate remanserat. ex quibus unus tamquam decimas pro omnibus percepti muneris oblaturus grata festinatione regrediens ante Dominum se prostrauit in faciem. magna uiri fides magnaque prudentia, qui sub unius qualitatis effectu geminae luit deuotionis officium: fides quod ab hoc se mundatum credidit quem rogauit, prudentia quod sacerdotibus se iussus ostendere Iesum maluit adorare. quis enim nisi Dominus Christus pontifex pontificum, sacerdos est sacerdotum? gemini libaminis auctor et conditor, cui secundum ordinem Melchisedech munera, quae pro nobis obtulit crucifixus, sui corporis et sanguinis offeruntur: triticeae segetis cibus suauis et amoenae uitis potus amabilis.

  2. 4.17.1

    Cum uero Timei filius iuxta uiam fraudatus lumine resideret, qua Christum cognouerat transmeare, crebroque uociferans cum clamore nec populis uetantibus conticescens oculatae sibi tribui copiam claritatis magis ac magis postularet, ad Dominum uenire iussus aliena manu perrexit et uoti compos accepti nullo fultus duce remeauit. o. confidentiae uirtus infractae! quam uiolenter impetras quod optaris, et adsiduis ex corde precibus congregatis tamquam debitum exigas, quae postulas sic mereris! quicquid enim pro qualitate difficili res durior abnegarit, sola uotis simplicibus et honestis oratio frequens obtinet supplicantis, non quod aliquid Deo difficile, sed quod magnitudo causae sit humanitus desperatae. sicut ille, nocturno silentio qui panes sibi diutius negante postulans ab amico, quia iure caritatis mereri non ualuit, auxilio iutus inportunitatis extorsit.

  3. 4.18.1

    Samaritana quoque Dominus loca praeteriens hnmanae sitis ardorem die collegerat aestuante, fonsque iugiter uiuus et perennis aquae semper inriguus, undam desiderabat exiguam, qua materiem gerebat corporis, epotandam. hic mulier illius regionis indigena, quae profundo latices hauriebat e puteo, dum modicae cunctatur munus aquae tribuere, cognoscens uoce prophetica numeroso uel alieno de coniuge sui criminis uitam, orat talia sibi Dominum fluenta largiri, quorum numquam deficiente substantia sitis deficeret abolenda, ignorans prorsus ac nesciens nullum tanto munere potiturum nisi qui gurgite Iesu Christi summersus undis spiritalibus anima fuerit, non corpore satiatus.

  4. 4.19.1

    Dumque patrio tonans ore Salnator sacri moenibus resideret templi, populum miseratus errantem in rectum tramitem amica nitae monitione conuertens, ecce ducebatur abstracta coetu magnae multitudinis praeceps ad eum deformis adultera legitimae consuetudinis instituto lapidum ictibus obruenda. quam pio dum iudici saeuus accusantium furor ingessit damnare cupiens, liberauit, nam condicione proposita ut puniendi sceleris auctor existeret qui sceleris nihil haberet, nullus suo iudicio purus inuentus est qui feriret inpuram. nec enim ex alterius oculo festucam quis audebat euellere, cum trabem sciret in proprio permanere. mox igitur totum rabidae seditionis incendium conscientiae fugit inundatione restinctum, omnisque tacite confitendo reus inuentus est accusator. tunc clemens Domini mitisque sententia manifesti criminis moecham non iudicans absoluit, sed miserans non puniuit reuersuram scilicet ad poenam, si reuerteretur ad culpam. nam quisquis canini ritus inluuie quae uomuit appetit et relambit, nec ueterem studet habere ueniam nec futuram, huius lucra deperdens quam inaniter adquisiuit, illius damna sentiens ad quam peruenire non meruit.

  5. 4.20.1

    Hac etiam Dominus e regione discedens caecum conspicit naturalem, qui miserae matris ex utero lapsus ipse miserior, in lucem sine luce peruenit. tunc humani sator ille principii mundique conditor atque perfector operis sui fabricam non passus manere minus impletam speculari deficiente materia, lutum, naturale scilicet instrumentum, genarum claustris inliniens quod in homine minus esse conspexerat, de ueteri bonus opifex caemento suppleuit. nec prius tamen ille sumpsit aspectum, quam Domini praeceptis ammonitus Siloae salubrem uenisset ad laticem et tutus consanguinei medicamento iam limi unda oculos abluisset infusa. mox itaque sanis ex uultibus acies gemellae fulserunt tandem dignae conspicere quem prorsus ignotum habuere primitus diem. omnes igitur spiritaliter haec legentes oportet aduertere, quid mystica doceant huius facti miracula. caeca sumus etenim proles fetibus Euae creati miserrimae, per tenebras genuinae caliginis longis erroribus incedentes. sed postquam Deus habere dignatus est humanae carnis effigiem, data nobis est terra salutaris ex uirgine, quae fontibus sacri lota baptismatis, renascentis aperuit lumina claritatis.

  6. 4.21.1

    Bethaniam deinde sollicitns salutiferis greesibus clementer aduenerat, ubi Lazarus humana finem condicione sortitus sepulchrali sub lapide quartae iacebat lucis cursu iam fetidus. cuius ad tumulum Domino ueniente collectae flebant pio luctu germanae, flebat turba consistens, fleuit et ipse simul Omnipotens, non deita.te sed corpore, qui frigentes artus exanimis, qua parte moriturus fuerat, hac dolebat. impendit namquelacrimas ut amicus, ostendit gloriam suae maiestatis ut Deus. quid adhuc Martha non credis? et tu Maria quid ingemis ? quae Christum dubia trepidatione cunctamini, an unum possit ab inferis hominem suscitare, qui totius mundi turbas innumeras rediuiua faciet animatione resurgere. igitur Dominus ut. imperiosae uocis iussu mirabili dixit exclamans: Lazare, prodi foras, magna repente formidine tartara patuere concussa, inferni penetrale contremuit, letale chaos expauit et lex profundae mortis abscessit; animaque sui corporis iterum fibris infusa rupto monumenti tutamine uiuum cernitur cadauer adstare. postque iusta sollemnia, post impletam funeris sepulturam, tamquam denuo fuerit editus et creatus, ipse sibi moriens et postumus extitit et superstes abscessit.

  7. 4.22.1

    Vtque Dominus saeoularis ambitus caduca contemnens Deum: sese celsissimum magis humilitate monstraret, non altis curribus, qui pompae mortalis amor ostenditur, quadriiuga celeritate subuectas iter explicuit orbita sulcante puluereum, nec ardua frementis equi terga compressit, qui faleris et ostro conspicuus ora concutit inquieta, spumosum cruenti pondus auri mandentia: sed uilissimi lento potius aselli gestamine Domino fuit honos ille sufficiens. cuius ungula non pretio magna, sed merito tanti sessoris claruit sub face nobilior, non illius impar antiqui, modico qui Christum quamuis cerneret in praesepi, Deum tamen esse cognouit. huius gratia nituit subiugalis, cui mediam gradienti per semitam plebs omnis subdidit uestimenta. dicite cuncti nunc populi, qui gentilibus hactenus subiacetis erroribus, cui gloria fuerit similis aliquando regnanti? cui palmis ac frondibus frequens umquam turba plenae festiuitatis occurrit modulans ymnis caelestibus cantilenam, nisi Domino Iesu Christo, qui sidereum cum Patre moderatur imperium princeps in principe sempiternum.

  8. 5.1.1

    Inter has dinitum copias sine fine uirtutum pascha coeperat esse iam proximum, quo gloriosa Christi potentia mortalem nellet exponere resumptura carnem perpetuo iam uiuacem, non alteram, sed eandem, quam remuneratione lucis impletam ab inferis excitans eleuauit ad sidera. turbatusque pauxillulum mortis uicina ut homo formidans, talibus ad Patrem uerbis fiducia piae religionis exclamat Dei filium se demonstrans: pater, salua me de ista hora; sed propter hoc ueni in istam horam. pater, honorifica nomen tuum. nimium diuine locutus est et potenter, qui cum semet honorificari deposceret, patris nomen honorificandum esse signauit. Deus enim nomen est illi, quod pater et filius communi pariter maiestate possident indiuisum. uenit autem uox de caelo: et honorificaui et iterum honorificabo. quid apertius testimonio paternae professionis impleto? quid clarius caelestis est assertionis oraculo? tamen Iudaea gens perfida, quae pondus tantae ueritatis audiuerat, nequaquam signis ita manifestis inpulsa, Domini Iesu Christi deitatem credidit adprobatam. quidam enim strepitum fuisse tonitruus adstruebant, alii locutum eius angelum disputabant. o plebs oculis uere caeca et corde durissima, de qua prophetans ita locutus est Esaias: obcaecauit oculos eorum et indurauit cor eorum, uti ne uideant oculis et intellegant corde et conuertantur, et sanem eos. neque enim tonitruus Christum aut angelus creatura suum generauit auctorem, cui clamanti confidenter ad Patrem ilico respondisset ut Pater, sed ab ore Dei specialiter Patris, qui Filium uere cognouit, reloquens uox processit, ut hac saltim ratione compuncta turba nimis incredula sero caelestem duceretur ad fidem. hoc est itaque Patrem Filio respondere, suae uoci similiter consonare, quoniam uerbo genitus uerbum Patris est Christus, et parilis coniectura sermonis Patrem reuelauit in Filio, Filium reuelauit in Patre.

  9. 5.2.1

    Tunc annui sacramento conuiuii cum paschales epulas celebraret ex more, ut humilitatem diligi suo potius edoceret exemplo, surrexit ac linteo se praecinxit doctorque discipulis Dominus sese, famulis pedes abluens, inclinauit tantumque suae deposuit fastigium potestatis, ut ab huius obsequii dignitate nec Iudam fecisset exsortem, quem nefandae nouerat proditionis auctorem. sed nihil hinc gloriae consecuturus eras, traditor execrande, ut mundus uidereris uestigiis, qui polluebaris in animis tamquam sepulchrum exterius dealbatum, quod foedis cadauerum sordibus intus horret impletum. nec doli Dominum latuere dispositi, sed illum futuri caput esse sceleris designauit, cui panem traderet panis ipse tradendus ad necem. tunc manifestatus est sermo Dauiticus dicens: qui edebat panes meos, ampliauit aduersum me supplantationem.

  10. 5.3.1

    Postea uero quam corporis sui Dominus Iesus Christus et sanguinis duo uitae munera consecrauit propriisque discipulis spiritalem cibum potumque porrexit, quo caelestibus epulis saginatae famem sitimque sentire nequeant animae iam fideles: mox in Iudae corda, nequissimas sedes ubi liuor inuenerat, tetri spiritus introiuit inmanitas, inque Dominum tela corripiens execranda seruilis belli concitauit insaniam, pactus scelus grande negotii sub qualibet quantitate mercedis; nec enim culpa manet in pretio, sed crimen conualescit in facto. tantundem sacrilegii triginta caecus argenteis paruum sumens munus admisit, quantum, si cuncta simul regna terrarum marisque diuitias et omnem uagis cum nubibus oram lucraretur aetheriam, flagitii perpetrarat. neque enim totius mundi bona sufficerent Christi fuso comparari cum sanguine, qui mundi pater est* uniuersi, qui hunc quoque nefandum nasci concessit. atque utinam matris arida sterilitate damnatus diem natalicium non uidisset nec aetheriae lucis iucunda conspiceret, aeterno torpore nil permanens; miseroque foret illa sors melior uitam nescire traditam quam sentire subtractam, aut confestim, ut meruit procreari, meruisset et mori fieretque psalmi principalis exemplum, quatenus ita prorsus toto deperiret a saeculo tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrae, nullamque memoriam sui nominis reliquisset infelix. tunc igitur audax, cruente, ferox, rebellis, insane, tunc fallax, crudelis, inique, uenalis ac perfide, tunc traditor, latro, fere proditor, inmitis et impie, praeuius ductor ac signifer hostes comitaris horribiles, aciemque sacrilegam gladiis et fustibus uiolenter armatam cum minaciter moueas, mendacibus osculis foedus incommodas mellaque uenenis adiungis et saeua Domino traditione blandiris? cur socium fallaciter profiteris et amicae fraudis salutatione perfungeris ? numquam noxios aut pax coniurat in gladios aut lupus oscula porrigit agno truculenta mitissimo.

  11. 5.4.1

    Igitur operator sanctus uiHs traditus execrandis, opem solitam non relinquit, sed auriculam puero uiolenter abscisam, quam Petri gladius amputarat, ne quo se tempore pius a pietate suspenderet, protinus restituit ac sanauit. nec enim rationi conuenerat humanam Deo suffragari uindictam, qui sibi patris defensione transmitti plus duodecim milia legiones angelicas poterat postulare, si mallet de sceleratis poenas exigere quam suae caedis iniuriam relaxare.

  12. 5.5.1

    iubet nudi mucronis ergo tunc aciem uagina condi custode, quoniam ipse uidelicet suam pro cunctis animam ponere, non uenerat alicuius eripere. ipsi namque tunc Petro confidenti uoce pollicito uelle sese cum Domino et mori dixit: amen, amen, dico tibi, quoniam non cantabit hodie gallus, donec tu ter me abneges, non infidelitatis hunc arguens, sed metum futurae trepidationis aperiens.

  13. 5.6.1

    Mox ad Caiphae deductus est aedes, qui religionis ritu Iudaicae princeps illa quidem tempestate fuerat sacerdotum; sed in cathedra pestilentiae cum sederet et in peccatorum uia consisteret, principatum uidebatur scelerum possidere. concilium siquidem uiolenter accendi et falsis coeperat testibus excitari. uolabant in Dominum mille mendacia, uanis accusantium fauillis emortua, non fidei calore uiuentia, periebantque mox omnia motu propriae lenitatis exhausta, sicut ignis insaniens per stipulas aridae siccitatis excurrens, cui uires alta cremandi cacumina materies non ministrat infirma, sed in cinerem protinus reuoluta perdit inanem flamma uictoriam.

  14. 5.7.1

    Postquam nullum dolis iter arrisit, fraus uiribus cedens uertitur in furorem atque in Dominum manus erigere plebs armatur inpatiens. heu mihi quantis lacrimarum roribus inpeditus, quantis animi gemitibus sauciatus-ereotas in Dominum rabidi tumultus insania manus horreo memorare sacrilegas! denique nec caput colaphis propulsare nec faciem sputis adspergere nec palmarum ictibus uerberare plebs execrabilis conquieuit. ille tamen omnia patienter excipiens nostrae saluti se tradidit ac pro nobis sanctum corpus suppliciis deputauit. per illos enim colaphos habemus capitis sospitatem, illa sputa nostrorum uultuum sunt lauacra, his alapis libertatem sumus consecuti perpetuam..

  15. 5.8.1

    At senior, cni ueritatis auctor cuncta praedixerat, quia manere nequibat infectum quod Christus signauerat adfuturum, usque in aedem principis sacerdotum Domini uestigia subsecutus, quod ex eius esset etiam ipse discipulis ter est agnitus, ter negauit. et gallus, diei nuntius, cantauit impletoque diuinae sanctionis oraculo pristini quoque sensus reuersi sunt Petro, qui memoriam culpae recolligens obliuionis in se castigauit errorem; gemituque continuo prosequente peccata fugiunt, delicta discedunt et lacrimarum imbres effusi dulcem ueniam fletibus amarissimis contulerunt. apostolicis igitur eruditi debemus exemplis uim poenitentiae meritumque dinoscere, ut talibus remediis adnitentes ab animarum fatigatione nostrarum mortiferos mereamur morbos excludere. si enim noxiis cogitationum uenenis aut actuum uel etiam contagiis fuerimus turpium sauciati sermonum, ad saluberrimam poenitentiae mox nitamur confugere medicinam, quatenus dolentes ex culpa non doleamus ex poena, lacrimantes ex uulnere non lacrimemus ex morte. nec tamen poenitentiam futuris paremus erroribus, sed praeteritis adhibeamus admissis. sub indulgentiae namque\' fiducia delinquentes difficile ueniam consecuntur optabilem, quam sibi plerique praesumptam securitate pollicentur, ut peccent. nam et Dauid propheta mirabilis dum indulgentiam praeteriti postularet erroris, ut hanc facilius impetraret, per ignorantiam se deliquisse tali prece signauit: delicta iuuentutis et ignorantiae ne memineris, Domine. quid ergo, quaecumque flagitia iuuenalis aetas admiserit in senectutem debent relaxanda seruari? absit ut in nobis uitia permaneant et senescant. sed cum diuina clementia patienti longanimitate mitissima iudicii suspenderit ultionem, nullae nos ex istis indutiis spes impunitatis obtundat; sed tamquam famuli diutius fugitiui sero saltim nostrum reuertamur ad Dominum, ab ipso uel senes lubricae iuuentutis ueniam postulantes, quamuis conueniat unumquemque peccantem confestim, cum adhuc est culpa recentior, poenitentiae ferramentis eius ulcus abscidere, ne serpentis morbi primitiae uelut radices amari germinis altius neglegentis agricolae remissione submersae, nullo ualeant euelli penitus iam labore. idem denique propheta, ne pro iuuenalibus delictis ut neglegens uideretur serius supplicare, addidit ignorantiam, quo apud pium iudicem facilius sibi relaxari meruisset errorem.

  16. 5.9.1

    Igitur et Petrus apostolus Christum negare non studuit, sed in obliuionis casum simpliciter et ignoranter incurrit. nam qui sese mori uelle cum Domino plena deuotione promiserat, alienus ab eius uideri consortio sub quolibet periculo non ferebat. prompserat enim inter cetera magnificum suae credulitatis exemplum, quod eum a Christo nec exitio posset segregare formido, ad quem media festinando per maria rapidos dudum se praecipitauit in fluctus, nulla uicinae mortis trepidatione deterritus.

  17. 5.10.1

    Interea dies nonum uisura flagitium nocturnis maestior umbris inluxit, quae tenebrarum remota caligine Hebraei coetus infanda reserabat uulgo consilia. tunc ludas, draco nouissimus et priori similis homicida uenefico (nam sicut ille Adam uitae subtracto, sic et iste Christo morti contradito generationis humanae factus est persecutor), ad Pilati Dominum conspiciens deduci praetorium eumque uinculis adstrictum, qui resoluit uincula peccatorum, deriguit miser et horruit, pecuniamque, funeream mercedem scilicet cruoris innoxii, restituens saeuis dispensatoribus ac refundens pretio criminis sese uacuauit ille, non crimine. quid enim poterit securitati conferre trepidatio mortis ibi concepta, nullus ubi timor consequitur iam medelam secundum psalmi continentiam proloquentis: illic trepidauerunt timore, ubi non erat timor, hoc est, in ipso iudicio, ubi correptionis tempus et spatia non habet infructuosa formido, aut in inferni iam faucibus constituto quae potest opitulari confessio, cum legatur: in inferno autem quis confitebitur tibi? Iudas enim publicus parricida, qui, quod audere non metuit, non suum tantum parentem, sed totius mundi iugulauit auctorem, poenitudinis frustra remedium inuestigabat; quem post traditionis audaciam sententiae supplicium iam tenebat, ut securis ad arboris radices applicata, quae fructum protulit execrandum, mali roboris germen inutile funditus amputando saeuis ignibus deputaret. dementem subito correptus est in furorem, sibi mortiferum nihilominus molitus interitum, quamuis sanior ille tunc fuerit, cum nefandae coniurationis in se flagitium uindicauit, uiamque gutturis execrandi, qua uox processit inmitis uendens omnium redemptorem, faucibus nodatis adstringens, animam trabalibus laqueis expulit infelicem. parua siquidem poena pro tanto uideretur flagitio, cui nulla suppliciorum aequari ualeat magnitudo, tamen ipsum funesti genus exitii morsque pendentis ab alto cadaueris caelum negat aspici, terram uetat attingi, ut reus sceleris inauditi simul ab utrisque dignus elementis expelli nec aere frueretur ad uitam nec homo generali compositus more hominis animam dimitteret exhalatam. habet et aliud leti ista species propriae deiectionis indicium. quod enim in sublimi fastigio necem sortitus est perfidus et desertor, patefecit ex quanto culmine sit prolapsus: nuper discipulus, modo iam reus ; nuper apostolus, nunc apostata nominatus est.

  18. 5.11.1

    Cum uero Dominus ante tribunal praesidis staret intrepidus, ut agnus mitis productus ad iugulum, nihil dignum morte repperiens, quod ei populus accusator obiceret, regem se dixisse, qui manifesto rex aderat, studio seditionis exclamant. nec mirari quispiam debet si plebs, amica fallaciae, ueritatem protraxit in crimen imperiumque sidereum et diuinam rennuit potestatem, quae Creatoris ingrata suffragiis lucos olim coluit, idolis obsecuta seruiuit. una quippe dementia parque uidetur insania Baal praeposuisse tunc Domino, Barabban praeposuisse nunc Christo, dumque pius occiditur impiusque seruatur, iustitiae mutauit uiam errans in utroque sententia: auctor mortis deputatus ut uiueret, auctor uitae deputatus ut obiret. ex hoc igitur cuncti, qui hactenus manetis infidi, Christum pro mundi salute passum fuisse iam credite, qui flagris terga sulcatus, obprobriis lacessitus, poenas omnes amplectitur, ne perire suis meritis dignus uel latro sustineret exitium.

  19. 5.11.2

    Heu quam triste falcis acumen est, quae messem Iudaicae posteritatis abscidit! nam qui necem Domini postulantes in se suosque filios eius sanguinem professi sunt permanere, dicentes furialiter et clamantes: sanguis huius super nos et super filios nostros, omnem fractam sui germinis damnauerunt, donec ab eis haec macula illius aqua spiritaliter abluatur, cuius in eis cruor letaliter dominatur adspersus. heu nequitia tui, Pilate, facinoris, quam patrasti! qui tot in uno iudicio uel potius praeiudicio crimina commisisti, quae si prouida sanandus mente cognosceres, non solas manus abluere, sed totum iugiter corpus sacro debueras aquae spiritalis lauacro \'perfundere. iustum iniuste diuerberas, regem praeses examinas, Deo te praeponere mortalis homo non trepidas. igitur luendi supplicii iam teneris in uinculis, quia numerosa per uulnera cruci Dominum creaturae configis, Caesaremque magis offendere quam Caesaris metuis conditorem.

  20. 5.12.1

    Cumque militari Christns executioni contraditns mortis sententiae subiaceret, in ipso nihilominus cultu, quem regiae sub imaginis inlusione suscepit, magni gerebantur sacramenta mysterii. quod enim coccineae clamidis uelamen indutus est, cruentum futurae mortis demonstrabat aspectum. spinea caput eius corona circumdedit, quoniam spinas omnium peccatorum, quae humanum genus passim inuaserant, pia solus humilitate portauit. manu datam gestabat harundinem, mundano regno sceptrum uere consimile, quod pro motatione saepissima fragile, uacuum, leue cernitur et caducum.

  21. 5.13.1

    moxque uestibus alienis exutus suis protinus est amictus, tamquam positurus in obitum corporis indumentum, quod se post paululum nouerat recepturum, nihil iam mutabile sumpturus, quippe post mortem plena cum maiestate suae carnis rediens ac resurgens.

  22. 5.14.1

    Nec illud a consortio dininitatis abscedit, quod datum sibi uinum tristi felle mixtum labris tetigit et ab ore proiecit. signum fuit quippe mirabile, amaram mortem Dominum degustare confestimque uirus eius horribile reducis uultus auersione contemnere.

  23. 5.15.1

    Igitur alto patibuli defixus in ligno iram discriminis execrandi pia religione mutauit et abiecta crudelitate pax ascendit in crucem uiolentaque saeui roboris instrumenta suis membris inlustrans poenam honore uestiuit, supplicium salute dedicauit, ipsaque pius in se tormenta sanctificans signum in damnationem propositum fecit beatitudine consecratum. ut autem nullus animo peregrinetur ignaro, crucis speciem causam uenerationis ostendere, quae Dominum meruit adoranda portare, per quattuor eam plagas orbis extendi prudenti debet quisque ratione colligere. caput enim Christi distentis in cruce membris expositi axis Orientis accepit, Occiduus autem limes plantis arrisit, Arctous dextera claruit, medius laeua refulsit. cunctaque prorsus mundi substantia Creatoris corpore fecundata crucis in se lineam rectis obliquisque limitibus demonstrauit impletam, quam primae lucis ab origine cernitur consecuta.

  24. 5.16.1

    Cumque milites eius sibi nestimenta diuiderent, tunicam sortiti sunt quis haberet, quoniam suta non fuerat, sed de superioribus texta per omnia, nefariumque duxerunt speciem tanti uiolare miraculi. legant haec scismatici profecto doctores et sciant, quid impietatis exerceant catholicam lacerando concordiam. si enim militibus sacrilegis ac funestis durum uisum est Christi carpere uestimentum, quale nefas admittunt qui ecclesiastica pace turbata ipsum Dominum Christum scismatibus diuidere non quiescunt!

  25. 5.17.1

    Titulus quoque trina linguarum significatione conscriptus, habens Hebraicis, Graecis litteris ac Latinis: hic est rex Iudaeorum, supra Dominum legebatur adpositus. quae sit etiam huius ratio sacramenti, absurdum non uidetur inquiri. nec enim fugit a magno mysterio, quicquid gestum manifestatur in Christo. cur ergo tribus linguis hic titulus legebatur adscriptus, cum plures ac uarias multitudinum nationes nequaquam Hierosolimae defuisse apostolicorum actuum magnitudo testetur, et possit aut una interpretis diuersis lingua sufficere; aut, si cunctorum uoluit oculis hoc Pilatus exponere, pluribus linguarum commerciis instructam uulgi notitiam reddidisset? sed quia non est humana dispositione perfectum, spiritaliter illud sentiamus impletum. uera siquidem fides catholicaque confessio, quae designabatur in Christo, unum populis regem trino docebat explicari sermone; quod autem Iudaeorum regem eum specialiter uerbo pronuntiat, qui supra creaturam dominatur uniuersam, tam saeculari causae quam rationi conueniens est diuinae. primum quoniam Pilatus uel propter Caesaris metum uel propter suae credidulitatis admissum, quia regem dixerit quorum fuerit, definiuit, ne puro regni nomine designato generaliter eum regem uideretur exprimere atque aduersus Caesarem praedicare et tamquam in suum quoque rectorem decreta morte sacrilegus extitisse. dehinc quia rex Iudaeorum Christus religiose nominatur et omnis gentilitas idolorum cultibus occupata, cum Christiani dogmatis meruerit sacramenta sortiri, inter Abraham filios incipiet Dei filium nuncupare, cui legitur promisisse, quod eum faceret, sicut et fecit, omnium gentium patrem. Iesus ergo dictus est Rex Iudaeorum, non tantum praesentium, sed etiam futurorum, quia naturaliter germinis inutilem relinquentes horrorem, mox in-oleam fecundae suauitatis unguento sancti chrismatis inserendi perdent amaritudinem sterilis oleastri.

  26. 5.18.1

    Quin etiam plebs feralis et noxia, nullis animum satiata suppliciis, cruentos ex utroque latere circa Dominum uiros eadem statuit damnatione confixos,, ut iniectas uulnerum plagas talium aceruaret iniuria personarum, licet meriti similitudinem non haberet similitudo sententiae. inter latrones namque iusto pendente carnifices trium uidetur esse par poena, sed duorum dispar est causa. illi quippe pro crimine rei sunt mundo: huic ipse reus est mundus, cuius sanguine liberatus est a peccato. in illo tamen Dominus patibulo constitutus potestatis suae iura non perdidit, qui de sublimi crucis examine, uelut de regali throno, iudex aequus utrumque prospiciens et amborum merita diuini cordis lance perpendens hunc elegit, hunc reliquit, non praeterita quae luebant facta discutiens, sed praesentes mentium diuersitates intendens. unus enim, a quo ferocis atrocitas instituti nec in mortis discrimine declinauit, saeuis Dominum lacerabat iniuriis, dictis mordacibus execrandis, tamquam caper hirsutus uenenosi dentis attactu palmiti sua-ao uissimae uitis inimicus, ita loquebatur inludens: si tu es Christus, saluum te fac et nos. alius uero spe meliore modestior, qui, dum suae parcit linguae, pepercit et poenae, supplicibus Dominum uerbis alloquitur, deflectens lumina, tantum libera quae gerebat, in terram, quoniam tensi uulnerum nexus ab humilitatis officio nolentes inclinari palmas arcebant. nam postquam socium, qui iam desociari meruerat, iusti sermonis increpatione redarguit suaeque culpam proteruitatis agnouit, Dominum sic precatur: memor esto mei, cum ueneris in regnum tuum. quem pius ilico Dominus, ut errantem per auia deserta pastor ouem cum gratulatione recolligens, allocutus est dicens: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. o mirabilis et diuina promissio! paradisum se dicit intrare qui properabat ad inferna descendere, quatenus euidentius edoceret nullum tempus existere, quo Deus non ubique sit praesens. ut enim latronis animos iam beati mortis formidine uacuaret, non tantum inquit hodie mecum eris, ne sepulturam putaretur edicere, sed adiecit in paradiso, ubi flore perpetuo blanda per agros ridet amoenitas et inriguis uoluptas fontibus enutrita pulchresque molliter per hortos infusa, totum grata suauitate laetifieat interque beatos frondibus ramos ac nullis ultra pomorum decipientes insidiis serpens ingemit ille tartareus, antiquum sine lapsu degere iam colonum. ambo igitur uariis currentes. motibus ut latrones iter diuersi callis inuadunt ac locis remotioribus inminentes discretam factis uiolentiam perpetrarunt. ille fores infernas intrauit, iste supernas inrupit; ille caligine profunda submersus gehennae claustra penetrauit, iste limen clarae lucis ingrediens caelorum regna diripuit.

  27. 5.19.1

    Interea snbiio cnnctus obscuratus est mundus, tenebris repentinae caecitatis oppressus ac mesta nebularum mole perfusus funereas dies celebrauit exequias; sol radiis remotus absconditis, tetra uelatus palla, delituit orbemque luctibus alienae noctis infecit. talem siquidem uultum patris orbata solatiis meruerunt elementa sortiri, ut cuius ortu laetata sunt, tristarentur occasu. sicut enim Domino nascente lux claruit, ita moriente discessit. tunc stella per diem fulsit, modo nec in nocte comparuit. sed quamquam caelo terraque fugitiuum lumen abscessit, non tamen diutius in hac remotione permansit per ipsa temporis interualla suspensi, magno uisum conuenire mysterio. nam sicut tribus horis mundi facies tenebris oppressa subiacuit, ita Dominum triduo clausum tumuli sepultura contexit.

  28. 5.20.1

    nec tellus sine clade tunc adstitit, omnibus contremesoens fundamentis, quae talia sentiebat admitti, mundique rata uenisse iam finem dubio pependit natura sub termino, ne summus scilicet apex ad inferna descendens omnem protinus molem secum iugiter inclinaret in mortem atque proprium comitatus auctorem praeceps in chaos mundus efflueret. sed illa pietas diuinitatis inmensa properabat clementer ad tartara, quo perdita restitueret. non quo instituta deperderet.

  29. 5.21.1

    cumque talia cernerent euenire pericula qui Dominum ligno crucis affixerant, nequaquam expauere tot signa, tot praesentis metus inaudita prodigia. quin insuper cum potum sitiens postularet, unus de plebe nequissima spongiam calamo nexuit et acetumeius ori porrexit. o quam Iudaeorum menti nequissimae liquor fuit ille conueniens, qui deteriora secuti uel infima pro culpa scilicet infidelitatis manzeres sunt uocati! sicut enim uina suauia, cum fuerint in acetum triste conuersa, cunctis a mensarum poculis repulsa iactantur, ita gens ista feralis et impia, quae priscis temporibus Deo placuerat, nunc odibilis et nimis est execranda.

  30. 5.22.1

    Vt ergo beatae Dominns omnia passionis impleuit, aaimam protinus suam sancto de corpore uolens ipse deposuit, eam uoluntarie rursus ipse sumpturus, ut fecit, quoniam mortuus quidem fuerat sed uiuebat, membris obeuntibus non diuinitate defunctus. audiamus ex eius persona Iohannes euangelista quid referat; ait enim Dominus ad discipulos suos: propter hoc me Pater diligit, quod eg« pono animam meam et iterum accipiam eam. nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me: potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum accipiendi eam. hec mandatum accepi a Patre. quis itaque possit dubitare uel audeat cum, cui suam ponere licuit animam cum liberet, potuisse quoque resumere cum placeret, et hanc in sese magis operari uirtutem, quam dignatus est in plurimis demonstrare ? reserantur fores ecee tartareae Christo ueniente deiectae, patet inferna retro iam semita, rumpuntur saxa, finditur terra, uacuantur sepulchra corporibus, reuiuescit turba sanctorum; et ne fides defecisset in credulo, agnoscitur resurgentium multitudo.

  31. 5.23.1

    tunc illud quoque templum mirabile, plenum religionis antiquae, maioris templi culmina cecidisse conspiciens, uelut alumnus tristis et ingemens proprium defleret auctorem, discisso protinus uelo nudum ounctis pectus ostendit, interiora scilicet euidenter arcana gentibus reseranda significans et populis fideliter adfuturis, quoniam lex, quae sub Moyse uelamine diu tecta permansit, Christo nobis adueniente perclaruit. dic age, mors tristis et impia, nunc ubi tua sit feralis illa uictoria, nunc ubi stimulus execranda tibi seruiens ad sepulchra, quae a primae generationis interitu nullis umquam saturata funeribus humanum genus inuadens miserae soles fragilitati poenali semper dicione dominari? ecce nunc ad Christum to pessima non uenisti, sed ad te Christus ultro descendit, cui sine morte licuit mori, qui cuncta gignens, cuncta constituens te solam liuidam non creauit. scriptura quippe uenerabilis dicit: Deus mortem non fecit. originis igitur tuae si materiem cupis agnoscere, serpente patre conciperis et culpa genetrice procrearis, sed indulgentia nunc regnante consumeris.

  32. 5.24.1

    Interea Domini spiritus iam de corpore migrarat ad tempus, frigidaque crucis in robore Christi membra pendebant, et adhuc furor arma non deserens inimicae manui lanceam subministrat ictuque nefario latus Domini plaga uiolauit infixa, altum uulnus aperiens ac defossum, per quod sanguis pariter et aqua fluxerunt. o quam catholico dogmati sociatur haec causa! o quantum Trinitatis fidei conueniunt haec sacramenta! corpus namque sanguis et aqua tria uitae nostrae sunt munera. omnes enim, qui Christo duci nos tradimus, in aquarum fonte renascimur eiusque corpus et sanguinem sumentes edimus ac potamus, ut templum sancti Spiritus esse mereamur. nam et Paulus apostolus ita loquitur dicens: an nescitis, quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in nobis? quod ut Dominus iubeat templum nos inmaculatum gerere supplicemus, quatenus angustos et tenues tantus mansor sibi faciat idoneos et capaces.

  33. 5.25.1

    Postquam igitur thesaurum corporis pretiosi depositum sacer locus ille suscepit, qui Domino ibi iacente nobilis claruit, resurgente nobilior triumphauit, generatio fallaciae iam deuota consuetum sub impio corde nefas excogitans Christum nocturno silentio discipulis iactitat rapientibus auferendum, ut sicut ipse praedixerat, diem uulgaretur surrexisse post tertium. hac itaque Iudaei furtiua suspicione perterriti plurimam petunt custodiam sollertius adhiberi tumulique fores et ianuam fida nimis obsidione uallari. si nondum post crucis acerba supplicia, post ferri plagas et uulnera, post mortalem corporis sepulturam, cruentum, carnifices, implestis officium nec odium post innocentis exitum saturastis iniustum Dominumque potentiae singularis, qui totiens animas eduxit ab inferis, suam reuocaturum potius non probatis: in peiorem partem consilia uobis apta peragite, fouete sensibus dolos perfidiae nutrimentis ia armatos, sepulchri claustra signate, uigilias militares adponite, monumentum saxo praecludite cunctaque malignis, ut facitis, dispositionibus instruentes dicite: quis Deum poterit custodire, cui cuncta reserantur, nihil obstruitur? regnat in caelis, imperat fretis, dominatur et inferis. quid itaque, tumultus in-20 condite, perdis opus excubiis et labore? quid fidem niteris explorare, quam non uis, etiam cum probaris, admittere?

  34. 5.26.1

    Interea illud triste post sabbatum coeperat dies inradiare festiuus, qui Domino dominanti gratissimus nomen ab eius maiestate sortitur, dictus hoc honore Dominicus, quippe qui tantum consecutus est dignitatis, ut primus meruerit intueri mundi nascentis originem et resurgentis Christi uirtutem. sic enim liber Geneseos, rerum manifestus assertor, die septimo sabbatorum a suis requieuisse Deum dicit operibus. apparet ergo perspicue, quod caput orbis iste sit dies, a quo primario per ordinem definitum numeratur septimus sabbatorum, quem gloria regis aeterni tropaeo quoque suae resurrectionis inlustrans primatum cum religione concessum dierum censuit retinere cunctorum.

  35. 5.27.1

    huius lucis ortu conspicuo mater uirgo cum ceteris mulieribus fideliter congregatis, quae munus pariter ferentes aromatum Domini uenerant ad sepulchrum, lacrimis ora sulcabant, pectus gemitibus commouebant. moxque locum conspiciunt sepulturae uacuum corpore iam patere, sed mira plenum redundare uirtute. de caelis angelus namque descenderat et a tumuli foribus euoluto mirabilis residebat in saxo, uultu flammeus, uestimentis albatus, ut gemina, uidelicet diuersitate resplendens terrorem pariter laetitiamque monstraret, terrorem profecto custodibus ignea facie comminatus, laetitiam quaerentibus Christum niuea uestis iucunditate blanditus. ergo mulieres angelica reuelatione firmatae Dominum gaudent reuixisse post mortem.

  36. 5.28.1

    milites autem tali uisione perterriti uitam nequeunt retinere in ancipiti discrimine constituti desertaque continuo statione praecipites urbem repetunt, miracula referentes gratisque manifesta renuntiant. postquam fidem pretio uendiderunt, in fallaciam permutantur ignauam, moxque Christi discipulos nocturnae quietis insidiis aucupatos eum diripuisse confingunt dic, nefande custos et improbe, fare, scelerata legio, quid mediteris adstruere, quae studio pecuniam conquirendi foueam tui casus non uides et periculi, quantum supplicii merearis ignoras, cum mauis neglegens uideri quam uerax. constat enim te fuisse peruigilem, sollicitum, perspicacem, numquam lumina somno flexisse, nisi labori uicibus perfouendo proximus rite collega succederet, ita locum excubiis communisse, ut nullis adiri posse fraudibus appareret. num Christus, ut audes falsa uoce componere, nocturni operis tempore te quieto suorum manibus raptus est a sepulchro, cuius ibi lintea, cuius adiacent uelamenta, circa cuius residet angelica uirtus exuuias P an beatum corpus ille, qui rapuit, prius exuit et nudauit, celerius arbitratus detectum posse subduci quam ligatum, sicut manebat, auferri, cum sit mora furtis rapacibus inimica potueritque cautius et latenter cum suis quoque Domini uelamentis auferri. mentita est iniquitas sibi. habet tamen ista res gratiam figurati sensus egregiam. Iudaeis etenim Christum spiritaliter constat ablatum, quem nos tota mentis et pectoris deuotione portamus. plange, Iudaea, tuos itaque sacerdotes, plange ministros et populum, quae pro tan-I tis deserta flagitiis non iam tuba gaudebis, non unctu firmaberis, non sacrificiis perfrueris. cuius spe namque uirtutis tibi tuba perflabitur, cum regem uideas interemptum? quis unctus ultra iam dabitur, cum ipsius unctus amiseris principatum? quae uictima ferietur, cum uictima fuerit pastor ipse mactatus? discedat synagoga proprio iam colore fuscata: Christus sibi pulchram niueo decore sociauit ecclesiam.

  37. 5.29.1

    haec honorem Mariae praesentat et gloriam, quae, Domini cum claritate perspicua semper mater esse cernatur, semper tamen uirgo conspicitur. huic sese Dominus ilico post triumphum resurrectionis ostendit, ut pia genetrix et benigna talis miraculi testimonium uulgatura, quae fuit nascentis ianua, dum uenisset in mundum, haec esset eius et nuntia deserentis infernum.

  38. 5.30.1

    Mox deinde conuiuio cum quibusdam nelnt praeteriens uiator interfuit, atque confractione panis eorum se sensibus et oculis publicauit, quia. cum uerus ipse sit panis, illis luminibus innotescit, quos fides interior reserans ac detegens ad agnitionem Domini gratiae claritate perducit.

  39. 5.31.1

    frequenter etiam diuersis temporibus et momentis manifestum sese discipulis demonstrauit: nunc uescentibus inopinus apparens, nunc obusti piscis et faui cibos accipiens, quatenus euidentius edoceret res esse corporis dapes, quas edendo uidentibus approbauit illa se membra nunc gerere, quae nuper gesserat ante.

  40. 5.32.1

    Rursus idem, cum metuentes apostoli plebis, quae Dominum saepe negauerat, uiolentam sustinere saeuitiam, clausis domus ianuis permanerent, obseratis adstans foribus inprouisus, pacem cunctis dedit salutatione sermonis, ut afflictis laetitiam tribuens repensam, quod prophetica uoce signauerat, approbaret, quia cor contritum et contribulatum Dominus non relinquet. moxque manus aperuit perforatas, plagam lateri nudauit infixam, ne phantasma crederent, si uulnerum indicia non uiderent.

  41. 5.33.1

    Quoniam uero Thomas aeque nenerandus apostolus, quem Didymum uocabulo nuncupabant, ibi non aderat, et talia sociis referentibus non credebat: ecce Dominus eodem postmodum residente cum fratribus inmotis se denuo foribus repraesentat, qui numquam spiritaliter ab ipsis abscesserat, coramque cunctis uisus in medio non dedignatur morem gerere trepidanti discipulo: palmisque rursus et latere demonstratis tactu uulnerum patitur se probari, magis hinc agnitus, quod ipse sit Christus, quia dubitantis animum placida fouit lenitate susceptum. quisquis enim dolos artifices caeca sub imagine fraudis exercet uanasque nebulas et figuras ad decipiendas instruit mentes incautas, non uult inquiri, non uult sua facta cognosci, quo lateat sub nubis uelamento fallacis, oculosque compositis miseros simulacris inludens odit sollicitos, si deprehendi coeperit, et amicos. Dominus autem uerax in omnibus Christus etiam credere dubitanti mitissimus, non irascitur ambigenti, sed ut digitos quoque mergat in uulnera, leni facilitate concedit, sciens huius probationis exemplum non ad Thomae tantum, qui fuerat iam beatus, sed ad fidem deinceps pertinere multorum.

  42. 5.34.1

    Post paucos iterum Dominus dies Petro piscanti cum sociis ad marinum sese litus ostendit, totaeque noctis labore peruigili nullam cernens fessos habuisse capturam, dextrum retia dimitti iubet in pelagus, confestimque clauso gurgitis salo piscosae congregationis inmensa crepantes sinus eduxere cum praeda, quam ante Domini gaudentes proiecere uestigia. tale genus ergo miraculi non uulgari facto sentiri, sed typica debet intellegentia ponderari. retia siquidem credamus praecepta Dei lucida nimis atque perspicua, quibus omnes dextera sectantes a saeculi fluctibus eruendi clauduntur Christi uestigiis inclinati.

  43. 5.35.1

    nam et piscis supra prunas adpositns, eodemque panis in loco simul ab ipsis inuentus catholica religione cernitur non carere. nam piscis aqua uidetur intellegi, qua nos ablui certum est ac renasci, panis Christum significat saluatorem, cuius eodem corpore uescimur ad salutem. ignis Spiritus sancti gerit imaginem, quo deuoti consecramur ad fidem. in eadem namque specie demonstratus effulsit, cum beatos apostolos, sicut liber eorum Actuum protestatur, clara sui diuinitate perfudit. tunc ad epulas eos sumendas inuitat placida solemnium praeceptione uerborum, qui mensae Domini mox unanimes congregati cibos sanctae benedictionis accipiunt et Christum plena fidei ueritate cognoscunt.

  44. 5.36.1

    Cum uero modicis surrexissent dapibus competenter impleta, eam Dominus, an eum diligat, clementer interrogat. em protinus annuenti cupiens greges utpote bonus pastor augere, tamquam fidelissimo nimis operario uel probato suas oues agnosque commendat. et haec tertio repetit ac reuoluit, ut recentioris culpae trina negatio parili dilectionis purgaretur ex numero. quod autem Petro specialiter alendi gregis tribuit dignitatem, cum probetur omnes aeque diligere, non ad aliorum pertinet detrimentum, sed rationi uidetur esse coniunctum. hoc animal namque mitissimum pro simplicitate naturae iustis est comparatum, quos, cum uenerit in maiestate sua rex omnium, aliter a dexteris adstantes, sicut ipse docuit, alloquetur: uenite, benedicti Patris mei, possidete regnum paratum uobis a constitutione mundi, et cetera. ingressuros igitur iustos in regnum consequenter illi commendat, cui claues se daturum eiusdem regni promiserat.

  45. 5.37.1

    Inde monitis ees beatis erudiens et pacifioae roborans traditione doctrinae per omnes imperat terras religiosae fidei praecepta dispergere sacrique baptismatis unicam trinitatem cunctis gentibus praerogare, sicinquiens ac decernens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos seruare omnia, quaecumque mandaui uobis, et cetera.

  46. 5.38.1

    Cumque diuinitatis omnia mandasset impleri, mox in Bethaniam iisdem pariter eductis egressus coram beatis protinus uiris, qui tanti uisionem triumphi meruere sortiri, per oras euectus aetherias, arcem sidereae dominationis ascendit et ad dexteram patriae residet maiestatis, totumque proprio regit et gubernat arbitrio, qui cuncta iugiter excelsa possidens ac profunda post caelum descendit ad tartarum, post tartarum remeauit ad caelum. ob hoc igitur uoluit hisdem praesentibus ad astra migrare (quantum paruitatis meae dignatur sensibus aperire), ut iter eis qua sequerentur ostenderet, quibus ante passionem sibi dicentibus: Domine, nescimus quo uadis, quomodo possumus uiam nosse? respondit euidenter et dixit: ego sum uia et ueritas et uita. uia, quoniam per eum Patris peruenitur ad gratiam. ueritas, quia credentibus tribuit quae promittit. uita,. quoniam morti non subiacent quos adoptat. laetissimi intuentes ergo discipuli Dominum supra nubes excelsum coruscos siderum tractus propriis deuicto mundo calcare uestigiis uenerantur supplices et adorant, redituque gratissimo famulatas eius gressibus aerei tramitis plagas, quas oculis uiderant, reuoluunt cordibus et reportant cunctas monituri gentes, ut credant. testes namque fideles et maximi diuinae probantur esse uirtutis, qui facta Domini Iesu Christi uidentes innumera nobilium scripserunt pauca gestorum. nam si religiosis omnia potuissent chartis innecti nostri miracula Saluatoris, nec ipse forsitan mundus, sicut Iohannes euangelista testatur, qui scriberentur, uolumina caperet uniuersa librorum.

← Previous — showing 101146 of 146

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0252.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.