Hymnus I
- 1
Cantemus, socii, Domino, cantemus honorem, Dulcis amor Christi personet ore pio. Primus ad ima ruit magna de luce superbus: Sic homo, cum tumuit, primus ad ima ruit. Vnius ob meritum cuncti periere minores: Saluantur cuncti unius ob meritum. Sola fuit mulier, patuit quae ianua leto: Et qua uita redit, sola fuit mulier. Frater iniquus erat iustum qui perculit olim: Damnator Christi frater iniquus erat. Transitus ille monet, quid prima amisit origo: Quid uentura parent, transitus ille monet. Arca leuatur aquis, homines ut perderet aequor: . Ne pereant homines, arca leuatur aquis. Sume, pater, populos pro nati uulnere cunctos: Cum tradis Christum, sume, pater, populos. Hostia summa Patris, tacitis signata figuris: Quam reserat Christus, hostia summa Patris. Claudicat ecce uidens Dominum, dum praeualet, heres: Aspera gens Christum claudicat ecce uidens. Reppulit ille famem, uenitus crimine fratrum: Venditus est Christus, reppulit ille famem.\' Perfide, corde peris, dum uastant omnia plagae: Dum cessant plagae, perfide, corde peris. Agnus ab hoste sacer reuocauit sanguine patres: Sanguine nosque refert agnus ab hoste sacer. Obruit unda nefas populo gradiente per aequor: Nunc populis mundi obruit unda nefas. Murmurat impietas, manna ueniente refecta: Panis adest Christus, murmurat impietas. Plebs sibi dura caput terrae cultoris adoptat: Abstulit, heu, Christum plebs sibi dura caput. Lex dedit indicium ueteris de crimine poenae: Quodque salus ueniat, lex dedit indicium. En lapis inriguus, satiare, incredule, fonte: Qui Christum reprobus, en lapis inriguus. Carpitur igne sacro munus uotumque piorum: Seditiosa tribus carpitur igne sacro. Begna beata Patris legis non contigit heres: Iesus dispensat regna beata Patris. Distruit area Dei, muros dum circuit, hostem: Sic hostem mundi distruit area Dei. Area uellus habet, madido sed uellere sicca est: Siccum tota madens area uellus habet. Vincis honore Dei promisso in munere gentes: Affectum natae uincis honore Dei. Tu decus omne tuis, qui sternis caede Goliam: Qui uincis mundum, tu decus omne tuis. Maxima dona Dei cuncti cecinere prophetae: Impleuit Christus maxima dona Dei. Pondera dura tulit mandatum legis et iram: Gratia mandati pondera dura tulit. Virgo Maria nitet nullo temerante pudore: Post partum pueri uirgo Maria nitet. Filius hic hominis fit maxima quaestio mundi: Nobiscum Deus est filius hic hominis. Gaudia magna Dei mundus percepit et ambit: Respuit, heu, mundus gaudia magna Dei. Signa mouent populos, cernunt magnalia caeci: Nulla tamen duros signa mouent populos. Aspera mors populis ligno deducta cucurrit: Aufertur ligno aspera mors populis. Ipse tulit Dominus pro poenis munera seruis: Pro semis poenas ipse tulit Dominus. Vita beata necem miseris auertere uenit: Pertulit a miseris uita beata necem., Lumen adesse Dei persensit tartarus ingens: Nec cernunt homines lumen adesse Dei. Mors fera per hominem miserum sibi subdidit orbem: Subdita congemuit mors fera per hominem. Suscitat ecce genus morti pater ille profanus: Ad uitam Christus suscitat ecce genus. Hic populus Dominum dura ceruice negauit: Suscepit primus hic populus Dominum. Sanguine laeta redit fuso gens impia Christi: Gustato Christi sanguine laeta redit. Crimina cuncta suis terrenus contulit auctor: Dissoluit Christus crimina cuncta suis. Libera corda sibi facinus deuinxerat olim: Nunc reficit Christus libera corda sibi. Fortia uincla dedit peccati saeua potestas: Dulcis amor Christi fortia uincla dedit. Iam super astra sedet, cuncti exultate fideles: Perfide, quid saeuis? iam super astra sedet. Mortuus ille tonat, caelum terramque subegit: Quid facient hostes? mortuus ille tonat. Pellitur umbra die, Christo ueniente figura: Christus adit gentes, pellitur umbra. die. Te properare docent et signa et saecula prima: Nos sacra quae gerimus te properare docent. Vnicus adueniens firmauit uota. priorum: I Vota dedit nobis unicus adueniens. Passio, Christe, tui conpleuit munera legis: Munera nostra replet passio, Christe, tui. Hic homo qui Deus est, spes est antiqua priorum: Spes in fine piis hic homo, qui Deus est. Munus erit fidei toto credentibus aeuo: Qui dedit ut credant, munus erit fidei. Te ueniente, Deus, mundanus concidit error: Occidit hic mundus te ueniente, Deus. Gratia plena Dei est, quae totis gentibus extat: Abscedant sectae, gratia plena Dei est. Sola columba redit, quae totum circuit orbem: Discedant corui, sola columba redit. Adueniet Dominus dare digna piis, mala prauis: Credite iam, miseri, adueniet Dominus. Visio, Christe, tui tormentum et poena malorum est: Gloria cuncta bonis uisio, Christe, tui. Gloria magna Patri, semper tibi gloria, Nate: Cum sancto Spiritu gloria magna Patri.
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0252.stoa007.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.