Hamartigenia
- 1.338
principio rerum, Christus cum conderet orbem,
- 1.339
vidit enim Deus esse bonum velut ipse Moyses
- 1.340
historicus mundi nascentis testificatus
- 1.341
vidit, ait, Deus esse bonum quodcumque creavit.
- 1.342
hoc sequar, hoc stabili conceptum mente tenebo,
- 1.343
inspirante Deo quod sanctus vaticinator
- 1.344
prodidit antiquae recolens primordia lucis,
- 1.345
esse bonum quidquid Deus et Sapientia fecit.
- 1.346
conditor ergo boni Pater est et cum Patre Christus,
- 1.347
nam Deus, atque Deus Pater est et Filius unum;
- 1.348
quippe unum natura facit, quae constat utrique
- 1.349
una voluntatis, iuris, virtutis, amoris,
- 1.350
non tamen idcirco duo numina nec duo rerum
- 1.351
artifices, quoniam generis dissensio nulla est,
- 1.352
atque ideo nulla est operis distantia, nulla
- 1.353
ingenii, peperit bona omnia conditor unus.
- 1.354
nil luteum de fonte fluit nec turbidus umor
- 1.355
nascitur aut primae violatur origine venae,
- 1.356
sed dum liventes liquor incorruptus harenas
- 1.357
praelambit, putrefacta inter contagia sordet.
- 1.358
numquid equus, ferrum, taurus, leo, funis, olivum
- 1.359
in se vim sceleris, cum formarentur, habebant?
- 1.360
quod iugulatur homo, non ferrum causa furoris
- 1.361
sed manus est; nec equum vesania fervida circi
- 1.362
auctorem levitatis habet rabidive fragoris:
- 1.363
mens vulgi rationis inops, non cursus equorum
- 1.364
perfurit: infami studio perit utile donum,
- 1.365
sic Lacedaemonias oleo maduisse palaestras
- 1.366
novimus et placidum servire ad crimina sucum,
- 1.367
inde per aerium pendens audacia funem
- 1.368
ardua securis scandit proscaenia plantis,
- 1.369
inde feras volucri temeraria corpora saltu
- 1.370
transibunt mortisque inter discrimina ludunt.
- 1.371
sanguinis humani spectacula publicus edit
- 1.372
consensus legesque iubent venale parari
- 1.373
supplicium, quo membra hominum discerpta cruentis
- 1.374
morsibus oblectent hilarem de funere plebem,
- 1.375
mille alia stolidi bacchantia gaudia mundi
- 1.376
percensere piget, quae veri oblita Tonantis
- 1.377
humanum miseris volvunt erroribus aevum,
- 1.378
nemo animum summi memorem genitoris in altum
- 1.379
excitat, ad caelum mittit suspiria nemo,
- 1.380
nec recolens apicem solii natalis ad ipsum
- 1.381
respicit auctorem, nec spem super aera librat,
- 1.382
sed mentem gravidis contentam stertere curis
- 1.383
indigno subdit domino perituraque pronus
- 1.384
diligit et curvo quaerit terrestria sensu.
- 1.385
hoc pulchrum quod terra parit, quod gloria confert
- 1.386
lubrica, commendat quod perniciosa voluptas,
- 1.387
quod velut excitus difflato pulvere ventus
- 1.388
praeterit, exemplo tenuis quod transvolat umbrae,
- 1.389
his aegras animas morborum pestibus urget
- 1.390
praedo potens, tacitis quem viribus interfusum
- 1.391
corda bibunt hominum; serit ille medullitus omnes
- 1.392
nequitias spargitque suos per membra ministros,
- 1.393
namque illic numerosa cohors sub principe tali
- 1.394
militat horrendisque animas circumsidet armis,
- 1.395
Ira, Superstitio, Maeror, Discordia, Luctus, 1
- 1.396
Sanguinis atra Sitis, vini Sitis et Sitis Auri,
- 1.397
Livor, Adulterium, Dolus, Obtrectatio, Furtum,
- 1.398
informes horrent facies habituque minaces.
- 1.399
Ambitio ventosa tumet, Doctrina superbit,
- 1.400
personat Eloquium, nodos Fraus abdita nectit.
- 1.401
inde canina foro latrat Facundia toto,
- 1.402
hinc gerit Herculeam vilis Sapientia clavam,
- 1.403
ostentatque suos vicatim gymnosophistas,
- 1.404
inccrat lapides fumosos Idololatrix
- 1.405
Religio et surdis pallens advolvitur aris.
- 1.406
heu quantis mortale genus premit inprobus hostis
- 1.407
armigeris, quanto ferrata satellite ductor
- 1.408
bella gerit, quanta victos dicione triumphat!
- 1.409
surgit in auxilium Chananeus atque agmina denset
- 1.410
casside terribilis, saetarum pondera mento
- 1.411
concutiens dextramque gravi cum cuspide quassans.
- 1.412
ast alia de parte furens exercitus ardet
- 1.413
regis Amorraei, tum milia Gergeseorum
- 1.414
effundunt aciem toto volitantia campo;
- 1.415
eminus hi feriunt, confligunt comminus illi.
- 1.416
ecce Zebusiacae fervent ad proelia turmae,
- 1.417
aurea tela quibus de sanguine tincta draconis
- 1.418
mortifero splendore micant radiantque
- 1.419
necantque. nec non terrificas pilis armare catervas
- 1.420
te, Cittaee, iuvat; sed gens Pherezaea sagittis
- 1.421
insultat virtute pari, sed dispare ferro,
- 1.422
postremum cuneum rex promovet Euvaeorum
- 1.423
squamosum thoraca gerens de pelle colubri,
- 1.424
his subnixa viris scelerum perversa potestas
- 1.425
edomat invalidas mentes, quae simplicitate
- 1.426
indociles bellique rudes sub foedere falso
- 1.427
tristis amicitiae primum socia agmina credunt,
- 1.428
Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur.
- 1.429
mox faciles ad vincla rapi iuga dura volentes
- 1.430
addictis subeunt cervicibus, et nebulonum
- 1.431
spirituum iussis servire ferocibus optant.
- 1.432
ille,supervacuis augens patrimonia fundis
- 1.433
finitimisque inhians contempto limite agellis,
- 1.434
ducitur innexus manicis et mille catenis
- 1.435
ante triumphales currus post terga revinctus,
- 1.436
nec se barbaricis addictum sentit habenis.
- 1.437
hic, qui ventosae scandit fastigia famae
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,029
Perseus Latin. CTS URN stoa0238.stoa006.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.