Apotheosis
- 3.233
mortua quae fuerant, ipsos quoque subvehat artus,
- 3.234
haec fore cum veterum cecinissent organa vatum,
- 3.235
nos oculis, manibus, congressu, voce, loquella
- 3.236
experti, heroum tandem intelleximus orsa
- 3.237
priscorum et viso patefacta oracula Christo,
- 3.238
haec est nostra salus, hinc vivimus, hinc animamur.
- 3.239
hoc sequimur: numquam detracto nomine Nati
- 3.240
appellare Patrem, Patris et sine nomine numquam
- 3.241
Natum nosse Deum, numquam nisi Sanctus et unus
- 3.242
Spiritus intersit Natumque Patremque vocare;
- 3.243
sic tamen haec constare tria, ut ne separe ductu
- 3.244
tris faciam, tribus his subsistat sed Deus unus.
- 3.245
nec Pater ipse autem qui Filius, ut, quia natum
- 3.246
scimus ab innato, vere Pater et sata vere
- 3.247
sit suboles, nec sit genitor sibi Filius ipse.
- 3.248
perquam ridiculum est et futtile, natus ut ex se
- 3.249
sive supernatus 1 fuerit, sibi ipse repente
- 3.250
nascendi nova materies, ac se Deus ultro
- 3.251
ediderit natumque sibi se fecerit ipsum,
- 3.252
nil falsum aut mendax divina vocabula fingunt,
- 3.253
qui Pater est, gignendo Pater, tum Filius ex hoc
- 3.254
Filius, auctore genitus quod sit Patre summo,
- 3.255
summus et ipse tamen; nec enim minor aut Patre dispar.
- 3.256
unde in utroque operis forma indiscreta, nisi omnem
- 3.257
vim maiestatis patriae generosus haberet
- 3.258
Filius, idque Deus genitor, quod Filius, esset?
- 3.259
pergunt ulterius scrutantes quid sit id ipsum
- 3.260
gignere, si fas est humanos tendere sensus
- 3.261
usque ad secretum, quod tempora cuncta diesque
- 3.262
praevenit antiquos, et principium super ipsum
- 3.263
eminet et, quodcumque potest homo quaerere, transit.
- 3.264
cum sit difficilis via noscere principiorum
- 3.265
semina, qui dabitur mortali exquirere quidnam
- 3.266
ultra principium Deus egerit, aut quo pacto
- 3.267
ediderit verbum, quod principio caret omni?
- 3.268
hoc solum scimus, quod traditur esse Deum, quem
- 3.269
non genitus genitor generaverit, unus
- 3.270
et unum, integer integrum, non coeptum sed tamen ortum,
- 3.271
et conperpetuum retro Patris et Patre natum,
- 3.272
sed nec decisus Pater est, ut pars Patris esset
- 3.273
Filius, extendens nec se substantia tractim
- 3.274
produxit minuitque aliquid de numine pleno,
- 3.275
dum mutata novum procudit portio Natum.
- 3.276
non convertibilis nec demutabilis umquam
- 3.277
est Deus aut gignendo aliquid sibi detrahit, atqui
- 3.278
totus et ex toto Deus est, de lumine lumen,
- 3.279
quando autem lumen sine lumine? quando refulgens
- 3.280
lux fulgore caret? quando est ut proditus ignis
- 3.281
ignem deminuat? quando Pater et Deus et lux
- 3.282
non lucis Deus et Pater est? qui, si Pater olim
- 3.283
non fuit, et serum genuit post tempora Natum,
- 3.284
fit novus, inque novum ius proficit, absit, ut umquam
- 3.285
plenus proficiat, qui non eget incremento.
- 3.286
et Deus et genitor lumenque et gloria semper
- 3.287
ille fuit, nec post sibi contulit ut Pater esset,
- 3.288
sic fit ut aeternum credamus cum Patre Christum,
- 3.289
illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor,
- 3.290
haec tu si dubitas Nati mysteria Christi,
- 3.291
perdite, catholica non es de plebe, sed unus
- 3.292
de grege turifero, venerator Deucalionum,
- 3.293
devotus cippo, ficulni stipitis unctor.
- 3.294
quin potius scrutare Dei signacula in ipso
- 3.295
fonte vetustatis, percurre scrinia primi
- 3.296
scriptoris, quem non bardus pater aut avus augur,
- 3.297
fabula nec veteris famae, nec garrula nutrix,
- 3.298
nec sago clangore loquax et stridula cornix
- 3.299
rem docuere Dei, sed coram proditus ipse,
- 3.300
ipse Deus trepidum mortalem mitis amico
- 3.301
inbuit adloquio seque ac sua summa retexit,
- 3.302
nimirum meminit scriptor doctissimus illo
- 3.303
orbis principio non solum nec sine Christo
- 3.304
informasse Patrem facturae plasma novellae.
- 3.305
fecit ait ‘condens hominem Deus, et dedit olli
- 3.306
ora Dei.’ quidnam est aliud quam dicere ‘solus
- 3.307
non erat, atque Deo Deus adsistebat agenti,’
- 3.308
cum Dominus faceret Domini sub imagine plasma?
- 3.309
Christus forma Patris, nos Christi forma et imago;
- 3.310
condimur in faciem Domini bonitate paterna,
- 3.311
venturo in nostram faciem post saecula Christo,
- 3.312
possum multa sacris exempla excerpere libris,
- 3.313
ni refugis, quae te doceant non in Patre solo
- 3.314
vim maiestatis positam, sed cum Patre Christum
- 3.315
esse Deum, velut illud ait genealogus idem:
- 3.316
a Domino Dominus flammam pluit in Sodomitas.
- 3.317
quis Dominus, de quo Domino, si solus ab arce
- 3.318
siderea spectat Pater aut ardescit in iras?
- 3.319
Filius armatam Domini Patris ignibus iram
- 3.320
spargebat Dominus: sunt unum fulmen utraque.
- 3.321
Haec si Iudaicos sic intellecta rigassent
- 3.322
auditus stupidas ut possent 1 tangere fibras,
- 3.323
audissent Dominum virtutum, qui pereuntes
- 3.324
venerat ut servaret oves; sed ab auribus omnis
- 3.325
Fluxerat ornatus, caput et iam coctile Bahal
- 3.326
finxerat auriculasque suo spoliarat honore,
- 3.327
dux populi peccantis adest de monte corusci
- 3.328
luminis adloquioque Dei, tabulasque tremendo
- 3.329
incisas digito caeca ad tentoria defert,
- 3.330
sed cadit in faciem plebs non visura profundae
- 3.331
legis in effigie scriptum per enigmata Christum,
- 3.332
infelix, quae luce oculos praestricta paventes
← Previous · Next → — showing 301–400 of 1,152
Perseus Latin. CTS URN stoa0238.stoa005.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.