Cathemerina
- 6.118
quos creber inplet error,
- 6.119
concreta quos malarum
- 6.120
vitiat cupido rerum.
- 6.121
sat est quiete dulci
- 6.122
fessum fovere corpus;
- 6.123
sat, si nihil sinistrum
- 6.124
vanae minentur umbrae,
- 6.125
cultor Dei, memento
- 6.126
te fontis et lavacri
- 6.127
rorem subisse sanctum,
- 6.128
te chrismate innotatum.
- 6.129
fac, cum vocante somno
- 6.130
castum petis cubile,
- 6.131
frontem locumque cordis
- 6.132
crucis figura signet.,
- 6.133
crux pellit omne crimen,
- 6.134
fugiunt crucem tenebrae:
- 6.135
tali dicata signo
- 6.136
mens fluctuare nescit.
- 6.137
procul, o procul vagantum
- 6.138
portenta somniorum,
- 6.139
procul esto pervicaci
- 6.140
praestigiator actu.
- 6.141
o tortuose serpens,
- 6.142
qui mille per meandros
- 6.143
fraudesque flexuosas
- 6.144
agitas quieta corda,
- 6.145
discede, Christus hic est,
- 6.146
hic Christus est, liquesce.
- 6.147
signum quod ipse nosti
- 6.148
damnat tuam catervam.
- 6.149
corpus licet fatiscens
- 6.150
iaceat recline paulum,
- 6.151
Christum tamen sub ipso
- 6.152
meditabimur sopore.
- 7.1
O Nazarene, lux Bethlem, verbum Patris,
- 7.2
quem partus alvi virginalis protulit,
- 7.3
adesto castis, Christe, parsimoniis,
- 7.4
festumque nostrum rex serenus aspice,
- 7.5
ieiuniorum dum litamus victimam.
- 7.6
nil hoc profecto purius mysterio,
- 7.7
quo fibra cordis expiatur vividi,
- 7.8
intemperata quo domantur viscera,
- 7.9
arvina putrem ne resudans crapulam
- 7.10
obstrangulatae mentis ingenium premat.
- 7.11
hinc subiugatur luxus et turpis gula,
- 7.12
vini atque somni degener socordia,
- 7.13
libido sordens, inverecundus lepos,
- 7.14
variaeque pestes languidorum sensuum
- 7.15
parcam subactae disciplinam sentiunt.
- 7.16
nam si licenter diffluens potu et cibo
- 7.17
ieiuna rite membra non coerceas,
- 7.18
sequitur frequenti marcida oblectamine
- 7.19
scintilla mentis ut tepescat nobilis,
- 7.20
animusque pigris stertat in praecordiis.
- 7.21
frenentur ergo corporum cupidines,
- 7.22
detersa et intus emicet prudentia;
- 7.23
sic excitato perspicax acumine
- 7.24
liberque flatu laxiore spiritus
- 7.25
rerum parentem rectius precabitur.
- 7.26
Elia tali crevit observantia,
- 7.27
vetus sacerdos, ruris hospes aridi,
- 7.28
fragore ab omni quem remotum et segregem
- 7.29
sprevisse tradunt criminum frequentiam,
- 7.30
casto fruentem Syrtium silentio.
- 7.31
sed mox in auras igneis iugalibus
- 7.32
curruque raptus e volavit praepete,
- 7.33
ne de propinquo sordium contagio
- 7.34
dirus quietum mundus afflaret virum
- 7.35
olim probatis inclytum ieiuniis.
- 7.36
non ante caeli principem septemplicis
- 7.37
Moses tremendi fidus interpres throni
- 7.38
potuit videre, quam decem recursibus
- 7.39
quater volutis sol peragrans sidera
- 7.40
omni carentem cerneret substantia.
- 7.41
victus precanti solus in lacrimis fuit;
- 7.42
nam flendo pernox inrigatum pulverem
- 7.43
humi madentis ore pressit cernuo,
- 7.44
donec loquentis voce praestrictus Dei
- 7.45
expavit ignem non ferendum visibus.
- 7.46
Iohannis huius artis haud minus potens
- 7.47
Dei perennis praecucurrit Filium,
- 7.48
curvos viarum qui retorsit tramites,
- 7.49
et flexuosa corrigens dispendia
- 7.50
dedit sequendam calle recto lineam.
- 7.51
hanc obsequellam praeparabat nuntius
- 7.52
mox adfuturo construens iter Deo,
- 7.53
clivosa planis, confragosa ut lenibus
- 7.54
converterentur, neve quidquam devium
- 7.55
inlapsa terris inveniret veritas.
- 7.56
non usitatis ortus hic natalibus:
- 7.57
oblita lactis iam vieto in pectore
- 7.58
matris tetendit serus infans ubera,
- 7.59
nec ante partu de senili effusus est
- 7.60
quam praedicaret virginem plenam Deo.
- 7.61
post in patentes ille solitudines,
- 7.62
amictus hirtis bestiarum pellibus
- 7.63
saetisve tectus hispida et lanugine,
- 7.64
secessit, horrens inquinari et pollui
- 7.65
contaminatis oppidorum moribus,
← Previous · Next → — showing 801–900 of 1,745
Perseus Latin. CTS URN stoa0238.stoa004.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.