Ancient Texts

← Library

Canones (In Pauli Apostoli Epistula Canones A Peregrino Episcopo)

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 569 sections

  1. pr.1

    Multis occupatus necessitatibus litteris tuis tardius respondi, carissime. Postulaueras enim, ut contra haereticorum uersutam fallaciam firmissimum aliquod propugnaculum in diuinis scripturis sagaci indagine reperirem, quod non tam prolixum uel fastidiosum esset quam concinnum ac uenustum existeret, per quod uelocius eorum prosterneretur inpudentia, qui obiecta sibi uerissima testimonia in suum prauissimum sensum ea interpretari nituntur aut certe negent haec esse scripta. Ideoque contra eos tale aliquid excogitandum esse dicis, quod non uersuta oratoris eloquentia turgescat uel lubricis dialecticae syllogismis inuoluatur, nam haec quibusdam maxima solent esse perfugia, sed tale sit uis, quod mera ueritate effulgeat atque mira constet scripturarum auctoritate, Illa uero uitari debere quae sunt spiritali et innocuae fidei Christianae contraria atque inimica, quippe quae mundi existens sapientia ab apostolo sit stultitia nuncupata. Haec te saepissime audiens et alia his similia mihi scribente e re mihi uisum est ipsas scripturas in medio positas idest quattuordecim epistulas beatissimi Pauli apostoli in earum textu sensus testimoniorum distinguere ipsisque testimoniis numeros ordinare, quosque numeros unicuique epistularum ab uno incipiens usque in finem quantitatis suae modum sequaciter atramento supernotare. Praeterea ex ipsis testimoniis quaedam uerba decerpens canones iisdem concinnaui saporibus ipsorum testimoniorum constantes. Quibus canonibus epistularum titulos et ipsorum testimoniorum numeros subteradnotaui,, ut ubi uel quotum quaeres testimonium, per eundem canonem cui haec subdita sunt facillime reperias. Ipsi autem canones proprios habent numeros mineo descriptos idest in quattuordecim epistulas canones nonaginta; quosque numeros in omnem textum scripturae conuenientibus sibi testimoniis supernotatos inuenies illic uidelicet, unde unicuique canoni pauca uerba necessaria esse uidentur. Cur autem non omne testimonium possideat canon, sollerti studio animaduerte, quia eadem testimonia ex multis uersibus constant, canones autem ex paucis uerbis eo quod semper ad respondendum pauca uerba proferantur. Ideoque euenit, ut aliquorum testimoniorum principia tantum cum canone cui subdita sunt conueniant, aliorum autem medietas, nonnullorum uero finis, plerumque totum. Et idcirco duorum uel trium seu plurimorum canonum numerum in unum testimonium mineo supernotatum inuenies, ut iam dixi, illic tamen unde pauca uerba unicuique uidentur esse necessaria. Hoc enim me elaborasse uolo intellegas, quo fideliter continentiam scripturarum palam facerem nulli existens inimicus et ut errantium uelocius, sicut postulasti, corrigerentur mentes. Uale in Christo!

  2. 1.1

    Deus uerax est, spiritus quoque deus et deus saeculorum possidens inmortalitatem estque inuisibilis lucem habitans inaccessibilem, rex etiam atque dominus, cuius est imago ac primogenitus Christus, in quo non inuenitur \'est et non\', sed \'est\' tantummodo.

  3. 1.2

    Rom. 18.

  4. 1.3

    Cor. II, 6. 18. 22.

  5. 1.4

    Col. 5.

  6. 1.5

    Tim. I. 5. (11.) 28. 29.

  7. 1.6

    Tit. 1.

  8. 1.7

    Hebr. 1. 11. 18. 19.

  9. 2.1

    Quaenam sint quae sibi dissona et inimica motu ac fructibus existant; est namque natio praua, sed et perditio habens filium proprium.

  10. 2.2

    Rom. 54.

  11. 2.3

    Cor. H. 28. 34.

  12. 2.4

    Gal. 30. 31.

  13. 2.5

    Eph. 30.

  14. 2.6

    Philipp. 12.

  15. 2.7

    Thess. II. 4.

  16. 2.8

    Hebr. 23.

  17. 3.1

    Quia duo genera spirituum sunt, unum dei, alterum mundi ad errores. .

  18. 3.2

    Rom. 54. 55. 56. 58. 59.

  19. 3.3

    Cor. I. (6.) 11. 12. 72.

  20. 3.4

    Cor. H. 19.

  21. 3.5

    Gal. 30.

  22. 3.6

    Tim. I. 15.

  23. 3.7

    Tim. II. 5.

  24. 4.1

    Quia duae sint sapientiae, una quidem dei, altera uero hominum uel carnis.

  25. 4.2

    Rom. 54 (55.)

  26. 4.3

    Cor. I. 3.4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 12.18.

  27. 4.4

    Cor. n. 3.

  28. 4.5

    Thess. I. 2.

  29. 4.6

    Col. 15.

  30. 5.1

    Quia multi dicuntur dii et quorundam uentrem deum esse et spiritus aeris huius atque potestates tenebrarum, sed et elementa mundi.

  31. 5.2

    Cor. I. 47. 48.

  32. 5.3

    Cor. II. 22.

  33. 5.4

    Gal. 17. 20.

  34. 5.5

    Eph. 6. m

  35. 5.6

    Philipp. 20.

  36. 5.7

    Col. (4.) 15. 22.\' Hebr. 9.

  37. 6.1

    Quia peccata uel daemones tenebrae siue opera tenebrarum ab apostolo nuncupentur.

  38. 6.2

    Rom. 101.

  39. 6.3

    Eph. 30.

  40. 6.4

    Col. 4.

  41. 7.1

    Quia stultorum atque carnalium uel dubiorum sit crasse de diuinitate sapere uel sentire.

  42. 7.2

    Rom. 8. 9. (54.)

  43. 7.3

    Cor. I. 13. 14.

  44. 7.4

    Cor. n. 3. 5.

  45. 7.5

    Hebr. 9.

  46. 8.1

    Quia ex deo et in deo sint omnia, qui uniuersa operatur, omnisque paternitas ab eo nominetur atque omnia condita sint per Christum.

  47. 8.2

    Rom. 91.104.

  48. 8.3

    Cor. I. 47.

  49. 8.4

    Eph. 2. 3. 13. 14. 16. 17.

  50. 8.5

    Col. 5. 6. 7. 16. 17.

  51. 8.6

    Hebr. 1. 5.

  52. 9.1

    Quia sapientia et gratia atque benedictio dona spiritalia sint et quod inuisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.

  53. 9.2

    Rom. 3. 4. 6. 7.

  54. 9.3

    Cor. II. 46.

  55. 9.4

    Eph. 2.

  56. 9.5

    Col. 3.

  57. 9.6

    Hebr. 3.

  58. 10.1

    Quia inscrutabilia sunt iudicia dei et inuestigabiles uiae eius; similiter et diuitiae Christi et multiformis sapientia.

  59. 10.2

    Rom. 64. 91.

  60. 10.3

    Cor. II. 46.

  61. 10.4

    Eph. 2. (12. 13.)

  62. 10.5

    Col. 3.

  63. 11.1

    Quia quae uidentur temporalia, quae autem non uidentur aeterna sunt, ideoque qui in hac uita tantum sperantes sunt, miserabiliores esse omnibus hominibus.

  64. 11.2

    Rom. 64.

  65. 11.3

    Cor. I. 6. 7. 10. 43. 44. 62. 84.

  66. 11.4

    Cor. II. (29). 37. 38.

  67. 12.1

    Quia Christus similitudinem carnis peccati sumpserit in ministerio, in quo sunt thensauri sapientiae, qui fecit utrumque unum et ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, quemque iam non secundum carnem nosse se dicebat apostolus.

  68. 12.2

    Rom. 53.

  69. 12.3

    (n. Cor.) 32.

  70. 12.4

    Eph. 8. 18. (19.) 34.

  71. 12.5

    Philipp. 8. 9.

  72. 12.6

    Col. 8.10. 12. (13.)

  73. 12.7

    Hebr. 7. 8. 9.11. 13.15. 17. 18. 21.

  74. 13.1

    Quia Christus in carne pro nobis mortuus idem homo et deus, mediator dei et hominum sit.

  75. 13.2

    Rom. 34. 35. (36.) 38. 40. 47.

  76. 13.3

    Cor. I. 81. 86. 87.

  77. 13.4

    Thess. I. 17.

  78. 13.5

    Tim. I. 9.

  79. 13.6

    Hebr, 4. 13. 14. 15, 24,

  80. 14.1

    Quia fidei apostolicae fundamentum Christus sit, qui est lapis angularis et caput nostrum, ex quo omne corpus et in quo construuntur qui credunt euangelio.

  81. 14.2

    Cor. 1.15. 16.

  82. 14.3

    Cor. II. 22. 23.

  83. 14.4

    Eph. 10. 21.

  84. 14.5

    Col. 8. 14. (21.).

  85. 14.6

    Tim. II. 15.

  86. 14.7

    Hebr. 12.

  87. 15.1

    Quia sacramentum olim filiis hominum absconditum, nunc per apostolum sanctis manifestatum sit et quod Christus sapientia nuncupetur, quam nemo principum huius mundi cognouit.

  88. 15.2

    Cor. I. (9.) 10.

  89. 15.3

    Eph. 2. 11. 13.

  90. 15.4

    Col. 10. <13.)

  91. 16.1

    Quia Christus filius dei imago uirtutis ac sapientia patris sit et quod in ipso plenitudo diuinitatis corporaliter habitet, solus nesciens in carne peccatum; omnis autem homo mendax.

  92. 16.2

    Rom. 2. 5. 18. 19.

  93. 16.3

    Cor. I. 5. 8.

  94. 16.4

    Cor. II. 32.

  95. 16.5

    Col. 5

  96. 16.6

    Hebr. 1. 8. 12.

  97. 17.1

    Quia homo Christus ab apostolo deus et dominus nominatus sit et quod non in diuinitate sed ex semine Dauid et ex muliere factus dicatur.

  98. 17.2

    Rom. 1. 70.

  99. 17.3

    Cor. I. 90.

  100. 17.4

    Gal. 1. 4. 5.18. 19.

Next → — showing 1100 of 569

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0234e.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.