Ancient Texts

← Library

Acta Proconsularia

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 6 sections

  1. 1.1

    Imperatore Valeriano quartum et Gallieno tertium consulibus tertio kalendarum Septembrium Carthagine in secretario proconsul episcopo dixit: sacratissimi imperatores et Gallienus litteras ad me dare dignati sunt, quibus praeceperunt eos qui Romanam religionem non colunt, debere Romanas caeremonias recognoscere. exquisiui ergo de nomine tuo, quid mihi respondes? Cyprianus episcopus dixit: Christianus sum et episcopus. nullos alios deos noui, nisi unum et uerum Deum, qui fecit caelum et terram, mare et quae sunt in eis omnia. huic Deo nos Christiani deseruimus: hunc deprecamur diebus ac noctibus pro nobis et pro omnibus hominibus et pro incolumitate ipsorum imperatorum. proconsul dixit: in hac ergo uoluntate perseueras? Cyprianus episcopus respondit: bona uoluntas, quae Deum nouit, immutari non potest. proconsul dixit: poteris ergo secundum praeceptum et Gallieni exsul ad urbem proficisci? Cyprianus episcopus dixit: proficiscor. proconsul dixit: non solum de episcopis, uerum etiam de presbyteris mihi scribere dignati sunt. uolo ergo scire ex te, qui sint presbyteri qui in hac ciuitate consistunt. Cyprianus episcopus respondit: legibus uestris bene atque utiliter delatores non esse. itaque detegi et deferri a me non possunt. in ciuitatibus autem suis inuenientur. proconsul dixit: ego hodie in hoc loco exquiro. Cyprianus dixit: cum disciplina , ut quis se ultro offerat et tuae quoque censurae hoc displiceat, nec offerre se ipsi possunt, sed a te exquisiti inuenientur. proconsul dixit: a me inuenientur. et adiecit: praeceperunt etiam, ne in aliquibus locis conciliabula fiant nec ingrediantur. si quis itaque hoc tam salubre praeceptum non obseruauerit, . episcopos respondit: fac quod tibi praeceptum est.

  2. 2.1

    Tunc Paternus proconsul iussit beatum Cyprianum episcopum in exilium deportari. cumque diu ibidem moraretur, successit Paterno proconsuli Galerius Maximus proconsul, qui sanctum Cyprianum episcopum ab exsilio reuocatum sibi iussit praesentari. cumque Cyprianus sanctus martyr electus a Deo de ciuitate , in qua exsilio ex praecepto tunc proconsulis datus fuerat, regressus esset, ex sacro praecepto in suis hortis manebat et inde quotidie sperabat ueniri ad se, sicut illi ostensum fuerat: et cum illic demoraretur, repente idibus Septembris Tusco et Basso consulibus uenerunt ad eum principes duo, unus strator officii Galeri Maximi proconsulis qui Paterno successerat et alius a custodiis eiusdem officii. qui et in curriculum eum leuauerunt in medioque posuerunt et in Sexti perduxerunt, ubi idem Galerius Maximus proconsul bonae ualitudinis recuperandae gratia secesserat. et ita idem Galerius Maximus proconsul in aliam diem Cyprianum sibi reseruari praecepit. et eo tempore beatus Cyprianus ductus ad principem et eiusdem officii proconsulis clarissimi uiri secessit, et in hospitio eius cum eo in uico qui dicitur Saturni inter et mansit. illuc uniuersus populus fratrum conuenit. et cum hoc sanctus Cyprianus comperisset, puellas praecepit, quoniam omnes in uico ante ianuam hospitii principis manserant.

  3. 3.1

    Et ita altera die octaua decima kalendarum Octobrium mane multa turba conuenit ad Sexti secundum praeceptum Galeri Maximi proconsulis. et ita idem Galerius Maximus proconsul eadem die Cyprianum sibi offerri praecepit in atrio sedenti. cumque oblatus fuisset, Galerius Maximus proconsul episcopo dixit: tu es Thascius Cyprianus? Cyprianus episcopus respondit: ego sum. Galerius Maximus proconsul dixit: tu papam te sacrilegae mentis hominibus praebuisti? Cyprianus episcopus respondit. ego. Galerius Maximus proconsul dixit: iusserunt te sacratissimi imperatores . Cyprianus episcopus dixit: non facio. Galerius Maximus ait: consule tibi. Cyprianus episcopus respondit: fac quod tibi praeceptum est. in re tam iusta nulla est consultatio.

  4. 4.1

    Galerius Maximus collocutus cum concilio sententiam uix et aegre dixit uerbis huiusmodi: diu sacrilega mente uixisti et i plurimos nefariae tibi conspirationis homines et te diis Romanis et religionibus sacris constituisti, nec te et sacratissimi principes et Augusti et nobilissimus Caesar ad sectam caeremoniarum suarum reuocare potuerunt. et ideo cum sis nequissimorum criminum auctor et signifer deprehensus, eris ipse documento his quos scelere tuo tecum : sanguine tuo disciplina. et his dictis decretum ex tabella : Cyprianum gladio animaduerti placet. Cyprianus episcopus dixit: Deo «gratias..

  5. 4.2

    Post hanc uero sententiam turba fratrum dicebat: et nos cum ipso . propter hoc tumultus fratrum exortus est et multa turba eum prosecuta est. et ita idem Cyprianus in agrum Sexti productus est et ibi se lacerna expoliauit et genu in terra flexit et in orationem se Domino prostrauit. et cum ae et tradidisset, in linea stetit et coepit sustinere. cum uenisset autem , suis ut eidem uiginti quinque aureos darent. linteamina uero et manualia a fratribus ante eum mittebantur. postea. uero beatus manu oculos sibi texit. qui cum lacinias ligare sibi non potuisset, Iulianus presbyter et Iulianus subdiaconus ei ligauerunt. ita beatus Cyprianus passus est, eiusque corpus propter gentilium curiositatem in proximo positum est. inde per noctem sublatum cum cereis et ad areas Macrobii procuratoris, quae sunt in uia iuxta piscinas, cum uoto et triumpho magno est. post paucos autem dies Galerius Maximus proconsul decessit.

  6. 4.3

    Passus est autem beatissimus Cyprianus martyr die octaua decima kalendarum Octobrium sub et Gallieno imperatoribus regnante uero Domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. amen.

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0233d.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.