Eucharisticus
- 1.498
quae mihi iam derant natis abeuntibus a me,
- 1.499
non equidem paribus studiis nec tempore eodem,
- 1.500
succensis pariter sed libertatis amore,
- 1.501
quam sibi maiorem contingere posse putabant
- 1.502
Burdigalae, Gothico quamquam consorte colono.
- 1.503
quod licet inuito me illos uoluisse dolerem,
- 1.504
sic conpensandum tamen hoc ipsum mihi rebar,
- 1.505
commoda ut absentis praesentum cura iuuaret,
- 1.506
fructus quippe rei nostrae, quicumque fuissent,
- 1.507
sponte sua mecum paulatim participando.
- 1.508
sed cito praereptus iuuenis iam presbyter unus
- 1.509
morte repentina luctum mihi liquit acerbum,
- 1.510
summa autem rerum, tenuit quascumque, mearum
- 1.511
tota erepta mihi multis. fuit una rapina.
- 1.512
insuper ipse etiam, uelut ad solacia nostra
- 1.513
qui superest, actu simul euentuque sinistro
- 1.514
inter amicitias uersatus regis et iras
- 1.515
destituit prope cuncta pari mea commoda sorte.
- 1.516
Atque ita subtracta spe omni solaciorum,
- 1.517
quae mihi per nostros rebar contingere posse,
- 1.518
cunctaque sero probans a te magis esse petenda,
- 1.519
quae cupimus, deus alme, subest cui summa potestas,
- 1.520
Massiliae demum pauper consistere legi,
- 1.521
urbe quidem in qua plures sancti essent mihi cari,
- 1.522
parua autem census substantia familiaris
- 1.523
nec spes magna nouis subitura ex fructibus esset,
- 1.524
non ager instructus propriis cultoribus ullus,
- 1.525
non uineta — quibus solis urbs utitur ipsa
- 1.526
omne ad praesidium uitae aliunde parandum —
- 1.527
sed tantum domus urbana uicinus et hortus
- 1.528
atque ad perfugium secreti paruus agellus,
- 1.529
non sine uite quidem uel pomis, sed sine terra
- 1.530
digna coli; uerum exigui iactura laboris
- 1.531
suasit et in uacuum culturae inpendere curam
- 1.532
uix plena exesi per iugera quattuor agri
- 1.533
et fundare domum summa in crepidine saxi,
- 1.534
ne quid de spatio terrae minuisse uiderer.
- 1.535
porro autem expensas, uitae quas posceret usus,
- 1.536
conductis studui ex agris sperare paratas,
- 1.537
donec plena magis seruis mansit domus et dum
- 1.538
maiores melior uires mihi praebuit aetas.
- 1.539
at postquam in peius pariter mutauit utraque
- 1.540
condicio instabilis semper generaliter aeui,
- 1.541
paulatim, fateor, curis euictus et annis
- 1.542
exul inops caelebs, * * facile in noua uersus
- 1.543
consilia et uaria multum ratione uacillans,
- 1.544
Burdigalam reuocare gradum conducere duxi;
- 1.545
nec tamen effectus nostra est incepta secutus,
- 1.546
utilitas cum uota sibi coniuncta iuuaret.
- 1.547
quod mihi firmandae fidei, quantum puto, causa
- 1.548
a te prouisum fas est me credere, Christe,
- 1.549
ut, praestare mihi quantum tua gratia posset,
- 1.550
prolixo paulatim usu experiendo probarem,
- 1.551
plurima subtracto cum per dispendia censu
- 1.552
perdurare mihi speciem domus et renouatas
- 1.553
saepius expensas te prospiciente uiderem.
- 1.554
pro qua sorte quidem uitae scio me tibi grates
- 1.555
inmodicas debere, deus, pro me tamen ipse
- 1.556
nescio, si saluo possim gaudere pudore —
- 1.557
siue quod ipse adhuc propriae specie domus utens,
- 1.558
seu quod diuitibus contentus cedere natis
- 1.559
omnia, quae possunt etiamnunc nostra uideri,
- 1.560
expensis patior me sustentari alienis —
- 1.561
ni mihi nostra fides, quae nil proprium docet esse,
- 1.562
subueniat, tam tuto aliena ut nostra putemus,
- 1.563
quam nos nostra aliis debemus participanda.
- 1.564
Nec tamen hoc ipso uitae me in ordine passus,
- 1.565
565 ambiguum nutare diu, uelociter ultro
- 1.566
solari es dignate, deus, nostramque senectam
- 1.567
inualidam uariis diuerso tempore morbis
- 1.568
iugiter adsuetus blandis palpare medellis,
- 1.569
nunc quoque sic ipsi iuuenascere posse dedisti,
- 1.570
ut, cum iam penitus fructus de rebus auitis
- 1.571
sperare ulterius nullos me posse probasses,
- 1.572
cunctaque ipsa etiam, quae iam tenuatus habere
- 1.573
Massiliae potui, amissa iam proprietate
- 1.574
conscripta adstrictus sub condicione tenerem,
- 1.575
emptorem mihi ignotum de gente Gothorum
- 1.576
excires, nostri quondam qui iuris agellum
- 1.577
mercari cupiens pretium transmitteret ultro,
- 1.578
haut equidem iustum, uerum tamen accipienti
- 1.579
uotiuum, fateor, possem quo scilicet una
- 1.580
et ueteres lapsi census fulcire ruinas
- 1.581
et uitare noua cari mihi damna pudoris.
- 1.582
Quo me donatum praestanti munere gaudens
- 1.583
ecce nouas, deus omnipotens, tibi debeo grates,
- 1.584
exuperent quae paene alias cumulentque priores,
- 1.585
quas contestatas tota haec mea pagina praesens
- 1.586
continet, et quamquam spatiis prolixior amplis
- 1.587
euagata diu claudi se iam prope poscat,
- 1.588
nostra tamen iugis deuotio ponere finem
- 1.589
nescit ad explenda tibi debita munia, Christe,
- 1.590
hoc unum ipse bonum statuens, hoc esse tenendum
- 1.591
conscius, hoc toto cupiens adquirere corde,
- 1.592
omnibus usque locis et tempore iugiter omni
- 1.593
te praefando loqui, te * meminisse silendo.
- 1.594
quocirca et totum tibi me, deus optime, debens
- 1.595
cunctaque, quae mea sunt, opus hoc abs te, deus, orsus
- 1.596
nunc quoque concludens tibi desino teque precatus
- 1.597
saepius attente nunc multo inpensius oro,
← Previous · Next → — showing 501–600 of 619
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223a.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.