Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Eucharisticus

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 619 sections

  1. 1.198

    et, quod praecipue plerisque uidetur amarum,

  2. 1.199

    ultro libens primus fiscalia debita certo

  3. 1.200

    tempore persoluens propere mihi fida paraui

  4. 1.201

    otia, priuatae post inpendenda quieti.

  5. 1.202

    quae et mihi cara nimis semper fuit ingenioque

  6. 1.203

    congrua prima meo mediocria desideranti,

  7. 1.204

    proxima deliciis et ab ambitione remota,

  8. 1.205

    ut mihi compta domus spatiosis aedibus esset .

  9. 1.206

    et diuersa anni per tempora iugiter apta,

  10. 1.207

    mensa opulenta nitens, plures iuuenesque ministri

  11. 1.208

    inque usus uarios grata et numerosa supellex

  12. 1.209

    argentumque magis pretio quam pondere praestans

  13. 1.210

    et diuersae artis cito iussa explere periti

  14. 1.211

    artifices stabula et iumentis plena refectis,

  15. 1.212

    tunc et carpentis euectio tuta decoris —

  16. 1.213

    nec tamen his ipsis attentior amplificandis,

  17. 1.214

    quam conseruandis studiosior et neque census

  18. 1.215

    augendi cupidus nimis aut ambitor honorum,

  19. 1.216

    sed potius, fateor, sectator deliciarum,

  20. 1.217

    si qua tamen minimo pretio expensaque parari

  21. 1.218

    et saluo famae possent constare decore,

  22. 1.219

    ne nota luxuriae studium macularet honestum.

  23. 1.220

    quae mihi cuncta tamen grata acceptaque fruenti

  24. 1.221

    cara magis pietas superabat magna parentum,

  25. 1.222

    obstringens sibi me nexu dominantis amoris,

  26. 1.223

    maiore ut parte anni ipsis praesentia nostra

  27. 1.224

    seruiret, paribus perdurans consona uotis

  28. 1.225

    communemque parans per mutua gaudia fructum.

  29. 1.226

    Cuius uitae utinam nobis prolixior usus

  30. 1.227

    concessus largo mansisset munere Christi,

  31. 1.228

    persistente simul priscae quoque tempore pacis!

  32. 1.229

    multimodis quisset nostrae prodesse iuuentae

  33. 1.230

    consulti patris adsidua conlatio uerbi

  34. 1.231

    exemplisque bonis studiorum instructio crescens.

  35. 1.232

    sed transacta aeui post trina decennia nostri

  36. 1.233

    successit duplicis non felix cura laboris,

  37. 1.234

    publica quippe simul clade in commune dolenda

  38. 1.235

    hostibus infusis Romani in uiscera regni

  39. 1.236

    priuata cum sorte patris de funere functi:

  40. 1.237

    ultima namque eius finitae tempora uitae

  41. 1.238

    temporibus ruptae pacis prope iuncta fuere.-

  42. 1.239

    at mihi damna domus populantem inlata per hostem,

  43. 1.240

    per se magna licet, multo leuiora fuere

  44. 1.241

    defuncti patris inmodico conlata dolori,

  45. 1.242

    per quem cara mihi et patria et domus ipsa fiebat:

  46. 1.243

    tamque etenim fido tradentes mutua nobis

  47. 1.244

    officia affectu conserto uiximus aeuo,

  48. 1.245

    uinceret aequaeuos nostra ut concordia amicos.

  49. 1.246

    hoc igitur mihi subtracto inter prima iuuentae

  50. 1.247

    tempora tam caro socio et monitore fideli

  51. 1.248

    ilico me indocilis fratris discordia acerba

  52. 1.249

    excepit, ualidum genitoris testamentum

  53. 1.250

    soluere conantis specialia commoda matris

  54. 1.251

    inpugnandi animo, cuius mihi cura tuendae

  55. 1.252

    hoc quoque maior erat, quo iustior, et pietatis

  56. 1.253

    non minor affectus studium firmabat honestum.

  57. 1.254

    insuper aduersis me pluribus exagitandum

  58. 1.255

    laeua facultatum prorumpens fama mearum

  59. 1.256

    exposuit blandas inter uanae ambitionis

  60. 1.257

    inlecebras grauibus coniuncta et damna periclis.

  61. 1.258

    quae meminisse licet pigeat transactaque dudum

  62. 1.259

    obliuione sua malim sopita silere,

  63. 1.260

    inuitant aduersa tamen per nostra tuorum

  64. 1.261

    cognita donorum solacia, Christe, bonorum

  65. 1.262

    emensis indepta malis tua munera fando

  66. 1.263

    prodere et in lucem proferre recondita corde.

  67. 1.264

    namque et quanta mihi per te conlata potentum

  68. 1.265

    gratia praestiterit, facile experiendo probaui,

  69. 1.266

    saepe prius claro procerum conlatus honori

  70. 1.267

    ignorans, proprio quam praeditus ipse potirer,

  71. 1.268

    quantum et econtra ui inpugnante maligna

  72. 1.269

    ipsa patronorum mihi ambitiosa meorum

  73. 1.270

    obfuerint studia et nostri euidenter honores.

  74. 1.271

    ac mihi ante omnes specialiter, altera cuius

  75. 1.272

    pars orientis erat patria, in qua scilicet ortus

  76. 1.273

    possessorque etiam non ultimus esse uidebar,

  77. 1.274

    iniecere manum mala, sed mihi debita dudum,

  78. 1.275

    quod me et inuitum protracto errore. tenerent

  79. 1.276

    agminis ipsa mei primum molitio pigra,

  80. 1.277

    dissona et interdum carorum uota meorum,

  81. 1.278

    saepius et propriis certans mens obuia uotis,

  82. 1.279

    ambigui euentus quotiens formido recurrens

  83. 1.280

    tardabat coeptos sorte obsistente paratus,

  84. 1.281

    allicerent et contra animum suetudo quietis,

  85. 1.282

    otia nota, domus specialia commoda plura,

  86. 1.283

    omnibus heu! nimium blandis magnisque refertae

  87. 1.284

    deliciis cunctisque bonis in tempore duro,

  88. 1.285

    hospite tunc etiam Gothico quae sola careret;

  89. 1.286

    quod post euentu cessit non sero sinistro,

  90. 1.287

    nullo ut quippe domum speciali iure tuente

  91. 1.288

    cederet in praedam populo permissa abeunti:

  92. 1.289

    nam quosdam scimus summa humanitate Gothorum

  93. 1.290

    hospitibus studuisse suis prodesse tuendis.

  94. 1.291

    Sed mihi ad sortem praefatae condicionis

  95. 1.292

    addita maioris noua est quoque causa laboris,

  96. 1.293

    ut me, conquirens solacia uana, tyrannus

  97. 1.294

    Attalus absentem casso oneraret honoris

  98. 1.295

    nomine, priuatae comitiuam largitionis

  99. 1.296

    dans mihi, quam sciret nullo subsistere censu

  100. 1.297

    iamque suo ipse etiam desisset fidere regno,

← Previous · Next → — showing 201300 of 619

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223a.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.