Carmina
- 13.28
postque ipsam titulos Romam sortita secundos,
- 13.29
quae prius imperio tantum et uictricibus armis,
- 13.30
nunc et apostolicis terrarum est prima sepulchris!
- 13.31
sis bonus o felixque tuis dominumque potentem
- 13.32
exores, liceat placati munere Christi
- 13.33
post pelagi fluctus mundi quoque fluctibus actis
- 13.34
in statione tua placido consistere portu.
- 13.35
hoc bene subductam religaui litore classem,
- 13.36
in te conpositae mihi fixa sit anchora uitae.
- 14.1
XIIII.
- 14.1-15
Venit festa dies caelo, celeberrima terris,
- 14.2
natalem Felicis agens, qua corpore terris
- 14.3
occidit et Christo superis est natus in astris,
- 14.4
caelestem nanctus sine sanguine martyr honorem.
- 14.5
nam confessor obit poenas non sponte lucratus
- 14.6
acceptante deo fidam pro sanguine mentem,
- 14.7
qui cordis taciti scrutator ferre paratos
- 14.8
aequiperat passis, sat habens interna probasse
- 14.9
supplicium carnis iusta pietate remittit;
- 14.10
martyrium sine caede placet, si prompta ferendi
- 14.11
mensque fidesque deo caleant; passura uoluntas
- 14.12
sufficit et summa est meriti testatio noti.
- 14.13
ergo dies, tanto quae munere condidit alto
- 14.14
Felicem caelo, sacris sollemnibus ista est,
- 14.15
quae post solstitium, quo Christus corpore natus
- 14.16
sole nouo gelidae mutauit tempora brumae
- 14.17
atque salutiferum praestans mortalibus ortum
- 14.18
procedente die secum decrescere noctes
- 14.19
iussit, ab hoc quae lux oritur uicesima nobis,
- 14.20
sidereum meriti signat Felicis honorem.
- 14.21
denique nil inpar his, qui fudere cruorem,
- 14.22
testibus et titulo simul et uirtute recepti
- 14.23
martyris ostendit meritum, cum iure potenti
- 14.24
daemonas exercet deuinctaque corpora soluit.
- 14.25
nam sibi Felicem caecis incumbere poenis
- 14.26
pestiferi proceres tristi clamore fatentur
- 14.27
occultasque cruces gemitu testantur aperto,
- 14.28
uelatumque oculis mortalibus, at manifestum
- 14.29
auribus et multo praesentem numine produnt,
- 14.30
cum captiua intra deprensi corpora Christum
- 14.31
in sancto fulgere suo clamantque probantque,
- 14.32
membrorum incussu tremuli capitumque rotatu
- 14.33
tormentisque suis; sed non sua corpora torquent,
- 14.34
clamantes proprios aliena per ora dolores
- 14.35
orantum ueniam; latet ultor, poena uidetur.
- 14.36
tum si quos grauiore malo uiolentior hostis
- 14.37
uinxerit, ista dies diuino numine soluit.
- 14.38
cernere nunc passim est sacra purgata medella
- 14.39
pectora liminibus sterni, iam mente refectos,
- 14.40
gratantes iam uoce sua; concurrit hiantum
- 14.41
turba tremens hominum, mixtae inter gaudia cunctis
- 14.42
prosiliunt lacrimae, praesens deus omnibus illic
- 14.43
creditur; inmensi Felix est gloria Christi.
- 14.44
alma dies magnis celebratur coetibus, omnes
- 14.45
uota dicant sacris rata postibus; omnia gaudent
- 14.46
terrarum et caeli, ridere uidetur apertis
- 14.47
aethra polis, uernum spirare silentibus aurae
- 14.48
flatibus et laetum plaga cingere lactea caelum.
- 14.49
nec modus est populis coeuntibus agmine denso
- 14.50
nec requies, properant in lucem a nocte diemque
- 14.51
expectare piget, uotis auidis mora noctis.
- 14.52
rumpitur et noctem flammis funalia uincunt,
- 14.53
stipatam multis unam iuuat urbibus urbem
- 14.54
cernere totque uno conpulsa examina uoto.
- 14.55
Lucani coeunt populi, coit Apula pubes
- 14.56
et Calabri et cuncti quos adluit aestus uterque,
- 14.57
qui laeua et dextra Latium circumsonat unda;
- 14.58
et bis ter denas Campania laeta per urbes
- 14.59
ceu propriis gaudet festis, quos moenibus amplis
- 14.60
diues habet Capua et quos pulchra Neapolis aut quos
- 14.61
Gaurus alit, laeta exercent qui Massica quique
- 14.62
Ufentem Sarnumque bibunt, qui sicca Tanagri
- 14.63
quique colunt rigui felicia culta Galaesi,
- 14.64
quos Atina potens, quos mater Aricia mittit.
- 14.65
ipsaque caelestum sacris procerum monumentis
- 14.66
Roma Petro Pauloque potens rarescere gaudet
- 14.67
huius honore diei portaeque ex ore Capenae
- 14.68
milia profundens ad amicae moenia Nolae
- 14.69
dimittit duodena decem per milia denso
- 14.70
agmine; confertis longe latet Appia turbis.
- 14.71
nec minus ex alia populis regione profectis
- 14.72
aspera montosae carpuntur strata Latinae,
- 14.73
quos Praeneste altum, quos fertile pascit Aquinum,
- 14.74
quosque suburbanis uetus Ardea mittit ab oris,
- 14.75
quique urbem liquere Cales geminamque Teanum,
- 14.76
quam grauis Auruncus uel quam colit Apulus asper;
- 14.77
huc et oliuifera concurrit turba Venafro,
- 14.78
oppida Samnites duri montana relinquunt.
- 14.79
uicit iter durum pietas, amor omnia Christi
- 14.80
uincit et alma fides animisque locisque rigentes
- 14.81
suadet acerba pati, simul aspera ponere corda.
- 14.82
una dies cunctos uocat, una et Nola receptat,
- 14.83
toto plena sui spatio spatiosaque cunctis,
- 14.84
credas innumeris ut moenia dilatari
- 14.85
hospitibus. sic, Nola, adsurgis imagine Romae,
- 14.86
[tu quoque post urbem titulos sortita secundos;
- 14.87
nam prius imperio tantum et uictricibus armis,
- 14.88
nunc et apostolicis terrarum est prima sepulchris].
- 14.89
tu quoque perpetuas duplici sub honore coronas,
- 14.90
ante sacerdotis, post martyris omne per aeuum
← Previous · Next → — showing 1101–1200 of 9,378
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.