Epigramma
- 1.95
.......... omnia bellum,
- 1.96
95 et qui nunc nostra grassantur clade superbi
- 1.97
...............
- 1.98
Attamen in uestro populo non rara bonorum
- 1.99
turba uiget multosque pios ecclesia nutrit.
- 1.100
Sunt plane insontes multi, pater optime, quorum
- 1.101
esse uelim similis, nec desunt [solatia uitae],
- 1.102
100 quos ad uictrices det sexus uterque coronas.
- 1.103
ac si quid patriam commendat, si quid in illa est,
- 1.104
quod iuuet, hoc unum est, haec sunt solacia uitae.
- 1.105
nunc age, care pater, cupido mihi fare uicissim,
- 1.106
qua te digna satis requies susceperit, ex quo «
- 1.107
105 te corde hinc gestans abii (ad) Tecumque resedi.
- 1.108
Non equidem inuitus recolam mea gaudia, Salmon,
- 1.109
nec te tantorum indicio fraudabo bonorum:
- 1.110
sed iam conclusi nos admonet hora diei
- 1.111
surgere et ad sacros sanctorum occurrere coetus.
- 1.112
110 crastina lux uerbis accedet libera nostris.
← Previous — showing 101–118 of 118
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0222a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.