Epigramma
- pr.1
PROOEMIUM.
- pr.2
Hoc carmen, quod et ipsum contineri libro Parisiensi 7558 f. 87u-90r Claudii Marii Uictoris Alethiae subiunctum supra diximus, idem, cuius fraudes modo notauimus, Gagneius primus edidit ita, ut non curans quod in codice Lugdunensi, si quidem talem librum habuit, sine dubio eodem modo quo in Parisiensi inscriptum erat \'S. Paulini epigramma\', Uictori id adscriberet hoc titulo adiecto \'Claudii Marii Uictoris Oratoris Massiliensis de peruersis suae aetatis moribus, Liber quartus Ad Salmonem\'. quo in titulo G. Fabricius Poet. uet. eccl. p. 350 deleuit uerba "Liber quartus" et scripsit \'Epistola\'. unde iam pro epistula haberi coeptum est hoc carmen.\') sed recte J. C. Wernsdorf, qui id recepit in Poet. lat. min. corp. uol. III, in prooemio p. LXVIIII statuit non de epistula, sed de sermone cogitandum esse. quamquam quae ratio esset huius sermonis non bene explicauit, inductus ex parte in errorem foedis quibus Gagneius (eum enim codice Parisiensi non cognito sequi coactus erat) hoc quoque carmen inquinauerat et deformauerat commentis. quam ob rem de sermonis ratione accuratius exponendum est.
- pr.3
Salmon\') quidam, qui sacrorum antistes fuisse uidetur, post longum tempus eam urbem, in qua educatus atque institutus erat, reuisit. demigrauerat autem inde, id quod ipse dicit u. 105, ad Tecum 2) fluuium in Sordonum terram ibique domicilium collocauerat.3) iam cum ad coenobium, quod erat in urbe illa, uenisset, excipitur a monacho graui annis, quem patrem carum uocat (u. 103) eiusque memoriam pio semper se animo coluisse dicit. unde colligas Salmonem in illo coenobio educatum atque institutum esse, singulare in ea re monachi illius studium in se expertum. is igitur Salmonem his uerbis adloquitur: si eo consilio uenisti, ut templum nostrum uiseres atque abbatem ipsum adires, cognosces pietatem uere christianam in nostro coetu esse; sed si mecum uis confabulari, te in Thesbonis 4) domum ducam. erat autem prope coenobium hospitium, in quod advenae deuertebantur. iam fingitur Salmonem cum uiro illo intrasse Thesbonis aedes ibique benigne exceptos mutuis frui sermonibus hospite et ipso adsidente. atque interrogatus a monacho Salmo, qui sit rerum status in ea urbe, qua nunc patria utatur, postquam clades a barbaris acceptas descripsit, negat calamitate illa ciuium mores emendatos esse, sed in animis eorum eadem quae ante dominari adfirmat vitia atque accuratius exponit de uirorum moribus omni modo corruptis. qua oratione finita Thesbon subicit, etsi dolendus sit is rerum status, tamen rem tolerabiliorem esse, dummodo ne feminae eadem labe sint inquinatae; nam longe maius malum esse feminarum quam uirorum uitam perditam. cui respondet Salmo ita, ut morum corruptelam in feminis etiam grauiorem esse dicat atque acerrime in eas inuehatur, iam postquam is querendi finem fecit, monachus dubium esse negat, quin in urbe illa multi quoque boni sint deoque addicti. quod dum concedit Salmo, id unum in tanta miseria solacium esse contendit. simul ea re missa quaerit ex monacho, quae fuerit eius uita inde ab eo tempore, quo ipse coenobio relicto ad Tecum fluuium abiisset. tum is: libenter, inquit, satisfacerem tuae voluntati ac de beata qua usus sum vita exponerem, nisi iam adpetiisset uespera, quae nos monet, ut templum ingrediamur et cum piorum coetu deo preces offeramus. ita sermo abruptus in crastinum diem «differtur.
- pr.4
Compositum est hoc carmen ea aetate, qua Gallia meridionalis a Uandalis et Alanis uastabatur. hi enim diserte in u. 19 commemorantur. quam gentem autem poeta in u. 18 Sarmatarum nomine significare uoluerit, obscurum est; nam Wernsdorfio Gothos intellegendos esse statuenti nemo puto fidem habebit. immo cogitandum esse uidetur de gentibus quibus- . dam, quae se Alanis adiunxerant. has igitur Sarmatas uocat poeta, qui ignorabat certe hoc nomen ad Alanos etiam pertinere. ex terris ad septemtrionem spectantibus descendisse illas gentes omnes indicatur uoce Riphaei in uersu 94 mutilato, quem Gagneius uerbis arcus Alani non male expleuit. iam si ea, quae leguntur uu. 20 sqq., accuratius inspexeris, mihi puto adsentieris statuenti eo tempore non continuum bellum fuisse, sed pacis quaedam interualla etsi incerta atque ambigua. nam dicitur Gallos tum in reficienda quantum id fieri poterat pristina fortuna occupatos fuisse. quae cum ita sint, hoc carmen scriptum esse suspicor initio anni CCCCVIII, quo Constantinus Germanorum impetu represso Galliae si non pacem, at pacis quandam umbram reddidit.l) ceterum si qua similitudo intercedit inter Paulini carmen et illud de prouidentia diuina, quod falso Prospero Aquitano adscribitur, id eo explicandum est, quod poetae in similibus rebus describendis, etsi non pendent alii ex aliis, tamen similibus coloribus utuntur. nihil igitur inde efficitur, quo eum, qui carmen de prouidentia diuina composuit, 1) Paulini epigramma ante oculos habuisse comprobetur. nam similes colores eis quoque locis, quibus Saluianus in libris de gubernatione dei clades a barbaris illatas descripsit,2) haud raro deprehenduntur.
- pr.5
Quod si rogas, quis fuerit Paulinus, unam tantum eamque satis incertam tibi proponere licet coniecturam. commemorari enim in Idacii chronico c. XXV Paulinum Baeterrarum episcopum, quem anno fere CCCC electum post uiginti fere annos uita excessisse probabiliter statui potest,3) per litteras me edocuit Petschenig. hunc Paulinum epistulam scripsisse, in qua multa signa effecta terrifica in ciuitate Baeterris enarrauerit, refert Idacius. sed quam infirmo nitatur fundamento haec coniectura, bene intellego.
- pr.6
Fuit autem is, qui hoc carmen conscripsit, litterarum studiis excultus atque expolitus neque carebat arte in poemate componendo uersibusque pangendis. adde quod naturalis quaedam elucet in oratione elegantia ab omni fuco inanique uerborum strepitu aliena. cum autem inuehitur in aetatis suae uitia, tum altius adsurgit ac tamquam rapido Summe uerborum grauissimorum fertur. denique numquam ad seruilem antiquorum poetarum imitationem descendit, sed quamquam hic illic quaedam Lucretii et Uergilii in usum suum conuertit, tamen id magis morem, qui tum erat, secutus orationis exornandae causa quam quia ingenium eum deficiebat, fecisse uidetur. siue igitur res, quae in hoc carmine narrantur, siue id ipsum spectas, certe haud infimum ei inter aetatis illius poemata locum tribuendum esse adparet.4)
- 1.1
Si domini templum supplex peccator adisti,
- 1.2
immo et custodem templi populique magistrum,
- 1.3
quot sunt hic homines, tot Christi altaria uises:
- 1.4
sed si conlatis iuuat indulgere loquellis,
- 1.5
5 hic habitat tuus ille hospes, mea uiscera, Thesbon,
- 1.6
cui fratrum ad requiem frondosae uitis in antro
- 1.7
herbida caespitibus sunt structa sedilia uiuis.
- 1.8
dic igitur, Salmon, quae rerum nunc tibi sors est,
- 1.9
quis patriae status est, quid te delectat in illa?
- 1.10
10 Namque agris opibusque hominum terraeque colonis
- 1.11
nunc primum inlaesae turbato foedere (pacis)
- 1.12
barbarus incumbit: nec longa (in) saecula uitae
- 1.13
nunc prosunt structae solido de marmore uillae
- 1.14
absumptaeque omnes uana in proscaenia rupes.
- 1.15
15 at uero interior pestis bellumque profundum
- 1.16
olim nos densa telorum nube fatigat
- 1.17
saeuior et tanto (est quanto) est occultior hostis.
- 1.18
et tamen heu si quid uastauit Sarmata, si quid
- 1.19
Uandulus incendit ueloxque abduxit Alanus,
- 1.20
20 ambiguis spebus licet et conatibus aegris
- 1.21
nitimur in quandam speciem reparare priorum.
- 1.22
illa autem nostro quae sunt amissa periclo
- 1.23
neclegimus longoque situ squalescere mentis
- 1.24
ignaui patimur subiectaque colla catenis
- 1.25
25 dedimus et manicis peccati praeda ligamur.
- 1.26
ac prius est uitem purgare, abscidere sentes
- 1.27
conuulsamue forem aut fractam renouare fenestram
- 1.28
quam latos campos animae et praetoria cordis
- 1.29
excolere et captae conlapsum mentis honorem.
- 1.30
30 nil gladius, nil dira fames, nil denique morbi
- 1.31
egerunt: fuimus qui, nunc semper sumus. isdem
- 1.32
sub uitiis nullo culparum fine manentes,
- 1.33
qui prius in noctem prandebat, nunc quoque potans
- 1.34
continuat soles nullo discrimine lychnis.
- 1.35
35 moechus erat Pedius: moechatur, durat in isdem
- 1.36
leprae dum furuis; liuebat Polio: liuet;
- 1.37
Albus, cunctorum quondam captator honorum,
- 1.38
orbis in excidio minus ambitione laborat?
- 1.39
nil sanctum nobis nisi quaestus et illud honestum est,
- 1.40
40 utile quod fuerit, uitiisque uocabula recti
- 1.41
indimus et parci cognomen sumit auarus.
- 1.42
at qui confessis uitiis et crimine aperto
- 1.43
non potuere capi — uirtutis imagine ducti
- 1.44
altius occulti fouerunt- uulneris ulcus —,
- 1.45
45 hos terrena trahit sapientia nescia ueri
- 1.46
et miseros idem, qui decipit, incitat error.
- 1.47
inquirunt causas rerum astrorumque meatus,
- 1.48
quae sit forma poli, cur longo flumina cursu
- 1.49
non pereant, latus iaceat quo limite pontus,
- 1.50
50 quaeque deo tantum sunt nota, recondita cunctis
- 1.51
scire uolunt heu pro(que) nefas et scire uidentur.
- 1.52
Ista quidem, Salmon, sunt nostri crimina sexus;
- 1.53
sed leuis est uestra uitiorum morbus in urbe,
- 1.54
si. non feminei magis exarsere furores.
- 1.55
55 Ante diem, Thesbon, tenebris nox umida condet,
- 1.56
quam possim mores huius percurrere turbae,
- 1.57
quae, cum lege dei uiuant sub lege uirorum,
- 1.58
pro pudor haud umquam sine nostro crimine peccant.
- 1.59
nam nisi deliciis faciles traheremur earum,
- 1.60
60 haut illas uitiis uellemus uiuere nostris;
- 1.61
nec rigidas auro uestes nec uellera Serum
- 1.62
nec lapides, toto quos fert mercator ab orbe,
- 1.63
fundorum pretiis emerent. suspiria maesti
- 1.64
iungimus et uanas non est pudor addere curas,
- 1.65
65 si grauis ignotis processit Lesbia gemmis
- 1.66
et decies Passiena nouo radiauit in ostro.
- 1.67
iam si mutatis studeant occurrere formis
- 1.68
atque uiris alios aliosque opponere uultus,
- 1.69
nonne error noster? quid agunt in corpore casto
- 1.70
70 cerussa et minium centumque uenena colorum?
- 1.71
mentis honor morumque decus sunt uincula sancti
- 1.72
coniugii; si forma placet, uenientibus annis
- 1.73
cedet amor: sola est senium quae nescit honestas.
- 1.74
iam quod perpetuis discursibus omnia lustrant,
- 1.75
75 quod pascunt, quod multa gerunt, quod multa locuntur,
- 1.76
non uitium nostrum est? Paulo et Solomone relicto
- 1.77
aut Maro cantatur Phoenissa aut Naso Corinna.
- 1.78
nonne cauis distent penetralia nostra theatris?
- 1.79
accipiunt plausus lyra Flacci et scaena Marulli.
- 1.80
80 nos horum, nos causa sumus, nos turpiter istis
- 1.81
nutrimenta damus flammis — culpetur honesti
- 1.82
inproba nupta uiri nummo decerpere nummum? —
- 1.83
nam sicut speculo referunt accepta tenaci
- 1.84
ingenio similes morisque exempla secuntur.
- 1.85
85 cur solida infelix damnatur femina culpa,,
- 1.86
cum placeat stolido coniunx uitiosa marito?
- 1.87
unus ubique hostis diffuso turbine saeuit:
- 1.88
nec mirum est uinci belli terrore subactos.
- 1.89
quod si correcti sanum saperemus et atris
- 1.90
90 libera mens nebulis Christo purgata pateret,
- 1.91
si falcem uerbi cordi inprimeremus et illinc
- 1.92
uellemus ueterum uitiorum abscidere nodos,
- 1.93
aduersus Christi famulos uis nulla ualeret,
- 1.94
nec nos Riphaei prosterneret .....
Next → — showing 1–100 of 118
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0222a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.