Historiae Adversum Paganos
- 1.pr.1.1
Praeceptis tuis parui, beatissime pater Augustine; atque utinam tam efficaciter quam libenter. quamquam ego in utramuis partem parum de explicito mouear, rectene an secus egerim.
- 1.pr.2.1
tu enim iam isto iudicio laborasti, utrumne hoc, quod praeciperes, possem: ego autem solius oboedientiae, si tamen sam uoluntate conatuque decoraui, testimonio contentus sum.
- 1.pr.3.1
am et in magna magni patrisfamilias domo cum sint multa diuersi generis animalia adiumento rei familiaris commoda, non est tamen canum cura postrema; quibus solis natura insitum est, uoluntarie ad id quod praeparantur urgueri et per ingenitam quandam oboedientiae formulam sola disciplinati timoris exspectatione suspendi, donec ad peragendi licentiam nutu signoue mittantur.
- 1.pr.4.1
habent enim proprios appetitus, quantum brutis excellentiores tantum rationabilibus propinquantes, hoc est discernere amare seruire.
- 1.pr.5.1
nam discernentes inter dominos atque extraneos non eos quos insectantur oderunt sed iis quos amant zelant, et amantes dominum ac domum noni quasi ex natura apti corporis uigilant, sed ex conscientia solliciti amoris inuigilant.
- 1.pr.6.1
unde etiam mystico sacramento in Euangeliis, quod edant micas catelli sub mensa dominorum, et Chananaea non erubuit dicere et Dominus non fastidiuit audire.
- 1.pr.7.1
beatus etiam Tobias, ducem angelum sequens, canem comitem habere non spreuit. igitur generali amori tuo speciali amore conexus uoluntati tuae uolens parui.
- 1.pr.8.1
nam cum subiectio mea praecepto paternitatis tuae factum debeat totumque tuum sit, quod ex te ad te redit, opus meum, hoc solo meo cumulatius reddidi, quod libens feci.
- 1.pr.9.1
Praeceperas mihi, uti aduersus uaniloquam prauitatem eorum, qui alieni a ciuitate Dei ex locorum agrestium conpitis et pagis pagani uocantur siue gentiles quia terrena sapiunt, qui cum futura non quaerant, praeterita autem aut obliuiscantur aut nesciant, praesentia tamen tempora ueluti malis extra alitum infestatissima ob hoc solum quod creditur Christus et colitur Deus, idola autem minus coluntur, infamant:
- 1.pr.10.1
— praeceperas ergo, ut ex omnibus qui haberi ad praesens possunt historiarum atque annalium fastis, quaecumque aut bellis grauia aut corrupta morbis aut fame tristia aut terrarum motibus terribilia aut inundationibus aquarum insolita aut eruptionibus ignium metuenda aut ictibus fulminum plagisque grandinum saeua uel etiam parricidiis flagitiisque misera per transacta retro saecula repperissem, ordinato breuiter uoluminis textu explicarem.
- 1.pr.11.1
maxime cum reuerentiam tuam perficiendo aduersum hos ipsos paganos undecimo libro insistentem — quorum iam decem orientes radii mox ut de specula ecclesia-
- 1.pr.12.1
sticae claritatis elati sunt toto orbe fulserunt - leui opusculo occupari non oporteret et sanctus filius tuus, Iulianus Carthaginiensis, seruus Dei, satisfieri super hac re petitioni suae eadem fiducia qua poposcit exigeret:
- 1.pr.13.1
dedi operam et me ipsum in primis confusione pressi. cui plerumque reputanti super modum exaestuauisse praesentium clades temporum uidebantur.
- 1.pr.14.1
nanctus sum enim praeteritos dies non solum aeque ut hos graues, uerum etiam tanto atrocius miseros quanto longius a. remedio uerae religionis alienos: ut merito hac scrutatione claruerit regnasse mortem auidam sanguinis, dum ignoratur religio quae prohiberet a sanguine; ista inlucescente, illam constupuisse; illam concludi, cum ista iam praeualet; illam penitus nullam futuram, cum haec sola regnabit:
- 1.pr.15.1
exceptis uidelicet semotisque illis diebus nouissimis sub fine saeculi et sub apparitione Antichristi uel etiam sub conclusione iudicii, quibus futuras angustias, quales ante non fuerint, dominus Christus per scripturas sanctas sua etiam contestatione praedixit,
- 1.pr.16.1
cum secundum ipsum quidem qui et nunc et semper est modum uerum apertiore ac grauiore discrimine, per intolerabiles tribulationes temporum illorum sanctos probatio. impios perditio consequetur.
- 1.1.1.1
et quoniam omnes propemodum tam apud Graecos quam apud Latinos studiosi ad scribendum uiri, qui res gestas regum populorumque ob diuturnam memoriam uerbis propagauerunt, initium scribendi a Nino Beli filio, rege Assyriorum, fecere —
- 1.1.2.1
qui cum opinione caeca mundi originem creaturamque hominum sine initio credi uelint, coepisse tamen ab hoc regna bellaque definiunt,
- 1.1.3.1
quasi uero eatenus humanum genus ritu pecudum uixerit et tunc primum ueluti ad nonam prouidentiam concussum suscitatumque uigilarit —:
- 1.1.4.1
ego initium miseriae hominum ab initio peccati hominis ducere institui, paucis dumtaxat isdemque breuiter delibatis.
- 1.1.5.1
Sunt autem ab Adam primo homine usque ad Ninum \'magnum\' ut dicunt regem, quando natus est Abraham, anni ΙΙI.CLXXXIIII, qui ab omnibus historiographis uel omissi uel ignorati sunt.
- 1.1.6.1
a Nino autem uel Abraham usque ad Caesarem Augustum id est usque ad natiuitatem Christi, quae fuit anno imperii Caesaris quadragesimo secundo, cum facta pace cum Parthis Iani portae clausae sunt et bella toto orbe cessarunt, colliguntur anni n xv in quibus se inter actores scriptoresque omnium otia negotiaque triuerunt.
- 1.1.7.1
quapropter res ipsa exigit ex his libris quam breuissime uel pauca contingere, qui originem mundi loquentes praeteritorum fidem adnuntiatione futurorum et post subsequa probatione fecerunt:
- 1.1.8.1
non quo auctoritatem eorum cuiquam uideamur ingerere, sed quo operae pretium sit de opinione uulgata quae nobis cum omnibus communis est commonere.
- 1.1.9.1
primum quia si diuina prouidentia, quae sicut bona ita et iusta est, agitur mundus et homo, hominem autem, qui conuertibilitate naturae et libertate licentiae et infirmus et contumax est, sicut pie gubernari egenum opis oportet ita iuste corripi inmoderatum libertatis necesse est,
- 1.1.10.1
iure ab initio hominis per bona malaque alternantia, exerceri hunc mundum sentit quisquis per se atque in se humanum genus uidet;
- 1.1.11.1
deinde cum ab ipso primo homine peccatum punitionemque peccati coepisse doceamur; porro autem cum etiam isti de mediis temporibus inchoantes, quamuis superiorum nusquam meminerint, nihil nisi bella cladesque descripserint —
- 1.1.12.1
quae bella quid aliud dicenda sunt, nisi uergentia in alterutrum mala; mala autem huiusmodi quae tunc erant, sicut et nunc sunt in quantum sunt, sine dubio aut manifesta peccata sunt aut occultae punitiones peccatorum —:
- 1.1.13.1
quid impedimenti est nos eius rei caput pandere, cuius illi corpus expresserint, et priora illa saecula, quae multo numerosiora monstramus, uel tenuissimo testari relatu similes miserias pertulisse?
- 1.1.14.1
Dicturus igitur ab orbe condito usque ad Vrbem conditam, dehinc usque ad Caesaris principatum natiuitatemque Christi ex quo sub potestate Vrbis orbis mansit imperium, uel etiam usque ad dies nostros, in quantum ad cognitionem uocare
- 1.1.15.1
suffecero, conflictationes generis humani et ueluti per diuersas partes ardentem malis mundum face cupiditatis incensum e
- 1.1.16.1
specula ostentaturus necessarium reor,
- 1.1.16.2
ut primum ipsum terrarum orbem quem inhabitat humanum genus, sicut est a maioribus trifariam distributus deinde regionibus prouinciisque determinatus, expediam;
- 1.1.17.1
quo facilius, cum locales bellorum morborumque clades ostentabuntur, studiosi quique non solum rerum ac temporum sed etiam locorum scientiam consequantur.
- 1.2.1.1
Maiores nostri orbem totius terrae, oceani limbo circum saeptum, triquetrum statuere eiusque tres partes ASIAM EVROPAM ET AFRICAM uocauerunt, quamuis aliqui duas hoc est Asiam ac deinde Africam in Europam accipiendam putarint.
- 1.2.2.1
ASIA tribus partibus oceano circumcincta per totam transuersi plagam orientis extenditur.
- 1.2.3.1
haec occasum uersus a dextra sui sub axe septentrionis incipientem contingit Europam, a sinistra autem Africam dimittit, sub Aegypto uero et Syria mare nostrum quod Magnum generaliter dicimus habet.
- 1.2.4.1
EVROPA incipit ut dixi sub plaga septentrionis, a flumine Tanai, qua Riphaei montes Sarmatico auersi oceano Tanaim
- 1.2.5.1
fluuium fundunt, qui praeteriens aras ac terminos Alexandri Magni in Rhobascorum finibus sitos Maeotidas auget paludes, quarum inmensa exundatio iuxta Theodosiam urbem Euxinum Pontum late ingreditur.
- 1.2.6.1
inde iuxta Constantinopolim longae mittuntur angustiae, donec eas mare hoc quod dicimus Nostrum accipiat.
- 1.2.7.1
Europae in Hispania occidentalis oceanus termino est, maxime ubi apud Gades insulas Herculis columnae uisuntur et Tyrrheni maris faucibus oceani aestus inmittitur.
- 1.2.8.1
AFRICAE principium est a finibus Aegypti urbisque Alexandriae ubi Parethonio ciuitas sita est, super mare hoc Magnum, quod omnes plagas terrasque medias interluit.
- 1.2.9.1
unde per loca quae accolae Catabathmon uocant haud procul a castris Alexandri Magni et super lacum Chalearzum, deinde iuxta superiorum fines Auasitarum missa in transuersum per Aethiopica deserta meridianum contingit oceanum.
- 1.2.10.1
termini Africae ad occidentem idem sunt qui et Europae, id est fauces Gaditani freti.
- 1.2.11.1
ultimus autem finis eius est mons Athlans et insulae quas Fortunatas uocant.
- 1.2.12.1
Et quia breuiter generales tripertiti orbis diuisiones dedi, ipsarum quoque partium regiones, sicut pollicitus sum, significare curabo.
- 1.2.13.1
ASIA ad mediam frontem orientis habet in oceano Eoo ostia fluminis Gangis, a sinistra promunturium Caligardamana, cui subiacet ad Eurum insula Taprobane, ex qua oceanus Indicus uocari incipit;
- 1.2.14.1
a dextra habet Imaui montis — ubi Caucasus deficit — promunturium Samarae, cui ad aquilonem subiacent ostia fluminis Ottorogorrae, ex quo oceanus Sericus appellatur.
- 1.2.15.1
In his finibus INDIA est, quae habet ab occidente flumen Indum, quod Rubro mari accipitur, a septentrione montem Caucasum; reliqua ut dixi Eoo et Indico oceano terminatur.
- 1.2.16.1
haec habet gentes XLIIII, absque insula Taprobane, quae habet decem ciuitates, et absque reliquis insulis habitabilibus plurimis.
- 1.2.17.1
A flumine Indo, quod est ab oriente; usque ad flumen Tigrim, quod est ad occasum, regiones sunt istae: ARACHOSIA PARTHIA ASSVRIA PERSIDA ET MEDIA, situ terrarum montuoso et aspero.
- 1.2.18.1
hae a septentrione habent montem Caucasum, a meridie mare Rubrum et sinum Persicum, in medio autem sui flumina praecipua Hydaspem et Arbim. in his sunt gentes XXXII.
- 1.2.19.1
sed generaliter Parthia dicitur, quamuis Scripturae Sanctae uniuersam saepe Mediam uocent.
- 1.2.20.1
A flumine Tigri usque ad flumen Euphraten MESOPOTAMIA est, incipiens a septentrione inter montem Taurum et Caucasum.
- 1.2.21.1
cui ad meridiem succedit Babylonia, deinde Chaldaea, nouissime Arabia Eudaemon, quae inter sinum Persicum et Arabicum angusto terrae tractu orientem uersus extenditur.
- 1.2.22.1
in his sunt gentes XXVIII.
- 1.2.23.1
A flumine Euphrate, quod est ab oriente, usque ad mare Nostrum, quod est ab occasu, deinde a septentrione id est a ciuitate Dagusa, quae in confinio Cappadociae et Armeniae sita est haud procul a loco ubi Euphrates nascitur, usque ad
- 1.2.24.1
Aegyptum et extremum sinum Arabicum, qui ad meridiem longo angustoque sulco saxis insulisque creberrimo a Rubro mari id est ab oceano occasum uersus extenditur, SVRTA generaliter nominatur, habens maximas prouincias Commagenam Phoeniciam et Palaestinam, absque Saracenis et Nabathaeis, quorum gentes sunt XII.
- 1.2.25.1
In capite Syriae CAPPADOCIA est, quae habet ab oriente Armeniam, ab occasu Asiam, ab aquilone Themiscyrios campos et mare Cimmericum, a meridie Taurum montem, cui subiacet Cilicia et Isauria. usque ad Cilicium sinum, qui spectat contra insulam Cyprum.
- 1.2.26.1
ASIA REGIO uel, ut proprie dicam, Asia minor absque orientali parte qua ad Cappadociam Syriamque progreditur undique circumdata est mari: a septentrione Ponto Euxino, ab occasu Propontide atque Hellesponto, ad meridiem mari Nostro. ibi est mons Olympus. ,
- 1.2.27.1
AEGTPTVS inferior ab oriente habet Syriam Palaestinam, ab occasu Libyam, a septentrione mare Nostrum, a meridie montem. qui appellatur Climax. et Aegyptum superiorem fluuium-
- 1.2.28.1
que Nilum, qui de litore incipientis maris Rubri uidetur emergere in loco, qui dicitur Mossylon emporium, deinde diu ad occasum profluens, faciens insulam nomine Meroen in medio sui, nouissime ad septentrionem inflexus, tempestiuis auctus incrementis plana Aegypti rigat.
- 1.2.29.1
hunc aliqui auctores ferunt haud procul ab Athlante habere fontem et continuo harenis
- 1.2.30.1
mergi, inde interiecto breui spatio uastissimo lacu exundare atque hinc oceano tenus orientem uersus per Aethiopica deserta prolabi rursusque inflexum ad sinistram ad Aegyptum descendere.
- 1.2.31.1
quod quidem uerum est esse huiusmodi fluuium magnum, qui tali ortu talique cursu sit et re uera omnia Nili monstra gignat; quem utique prope fontem barbari Dara nominant, ceteri uero accolae Nuhul uocant;
- 1.2.32.1
sed hic in regione gentium, quae Libyoaegyptiae uocantur, haud procul ab illo fluuio, quem a litore maris Rubri prorumpere diximus, inmenso lacu acceptus absumitur;
- 1.2.33.1
nisi forte occulto meatu in alueum eius, qui ab oriente descendit, eructat.\'
- 1.2.33.2
AEGVPTVS SVPERIOR in orientem per longum extenditur.
- 1.2.34.1
cui est a septentrione sinus Arabicus, a meridie oceanus. nam ab occasu ex inferiore Aegypto incipit, ad orientem Rubro mari terminatur. ibi sunt gentes XXIIII.
- 1.2.35.1
Et quoniam meridianam partem uniuersae Asiae descripsimus, superest ut ab oriente ad septentrionem pars quae restat expediatur.
- 1.2.36.1
MONS CAVCASVS inter Colchos, qui sunt super Cimmericum mare, et inter Albanos, qui sunt ad mare Caspium, primum attollitur. cuius quidem usque in ultimum orientem unum uidetur iugum, sed multa sunt nomina;
- 1.2.37.1
et multi hoc ipsum iugum Tauri montis credi uolunt, quia re uera Parcohatras mons Armeniae inter Taurum et Caucasum medius continuare Taurum cum Caucaso putatur;
- 1.2.38.1
sed hoc ita non esse discernit fluuius Euphrates, qui, radice Parcohatrae montis effusus, tendens in meridiem, ipsum ad sinistram, Taurum excludit ad dextram.
- 1.2.39.1
itaque ipse Caucasus inter Colchos et Albanos, ubi et portas habet, mons Caucasus dicitur;
- 1.2.40.1
a portis Caspiis usque ad Armenias pylas uel usque ad fontem Tigridis fluminis inter Armeniam et Iberiam montes Acroeerauni dicuntur;
- 1.2.41.1
a fonte Tigridis usque ad Carras ciuitatem inter Massagetas et Parthos mons Ariobarzanes;
- 1.2.42.1
a Carris ciuitate usque ad oppidum Cathippi inter Hyrcanos et Bactrianos mons Memarmali, ubi amomum nascitur; a quo proximum iugum mons Parthau dicitur;
- 1.2.43.1
ab oppido Cathippi usque ad uicum Safrim inter Dahas Sacarau cas et Parthyenas mons Oscobares, ubi Ganges fluuius oritur et laser nascitur;
- 1.2.44.1
a fonte fluminis Gangis usque ad fontes fluminis Ottorogorrae qui sunt a septentrione, ubi sunt montani Paropanisadae, mons Taurus;
- 1.2.45.1
a fontibus Ottorogorrae usque ad ciuitatem Ottorogorram inter Chunos Scythas et Gandaridas mons Caucasus.
- 1.2.46.1
ultimus autem inter Eoas et Passyadras mons Imauus, ubi flumen Chrysorhoas et promunturium Samara orientali excipiuntur oceano.
- 1.2.47.1
igitur a monte Imauo hoc est ab imo Caucaso et dextra orientis parte qua oceanus Sericus tenditur, usque ad promunturium Boreum et flumen Boreum, inde tenus Scythico mari quod est a septentrione, usque ad mare Caspium quod est ab occasu, et usque ad extentum Caucasi iugum quod est ad meridiem, Hyrcanorum et Scytharum gentes sunt XLII, propter terrarum infecundam diffusionem late oberrantes.
- 1.2.48.1
MARE CASPIVM sub Aquilonis plaga ab oceano oritur, cuius utraque circa oceanum litora et loca deserta incultaque habentur. inde meridiem uersus per longas angustias tenditur, donec per magna spatia dilatatum Caucasi montis radicibus terminetur.
- 1.2.49.1
itaque a mari Caspio quod est ad orientem, per oram oceani septentrionalis usque ad Tanaim fluuium et Maeotidas paludes quae sunt ad occasum, per litus Cimmerici maris quod est ab Africo, usque ad caput et portas Caucasi quae sunt ad meridiem, gentes sunt XXXIIII.
- 1.2.50.1
sed generaliter regio proxima Albania, ulterior sub mari et monte Caspio Amazonum nominatur.
- 1.2.51.1
Expliciti sunt quam breuissime fines Asiae. nunc EUROPAM in quantum cognitioni hominis conceditur stilo peruagabor.
- 1.2.52.1
Incipit a montibus Riphaeis ac flumine Tanai Maeotidisque paludibus quae sunt ad orientem, per litus septentrionalis oceani usque ad Galliam Belgicam et flumen Rhenum quod est ab occasu descendens,
- 1.2.52.2
deinde usque ad Danuuium quem et Histrum uocant, qui est a meridie et ad orientem directus Ponto accipitur ab oriente Alania est,
- 1.2.53.1
in medio Dacia ubi et Gothia, deinde Germania est ubi plurimam partem Suebi tenent; quorum omnium sunt gentes LIIII.
- 1.2.54.1
Nunc quidquid Danuuius a barbarico ad mare Nostrum secludit expediam.
- 1.2.55.1
MOESIA ab oriente habet ostia fluminis Danuuii, ab euro Thraciam, a meridie Macedoniam, ab Africo Dalmatiam, ab occasu Histriam, a circio Pannoniam, a septentrione Danuuium.
- 1.2.56.1
THRACIA habet ab oriente Propontidis sinum et ciuitatem Constantinopolim quae Byzantium prius dicta est, a septentrione partem Dalmatiae et sinum Euxini ponti, ab occasu et Africo Macedoniam, a meridie Aegaeum mare.
- 1.2.57.1
MACEDONIA habet ab oriente Aegaeum mare, a borea Thraciam, ab euro Euboeam et Macedonicum sinum, a meridie Achaiam, a fauonio montes Acrocerauniae in angustiis Hadriatici sinus, qui montes sunt contra Apuliam atque Brundisium, ab occasu Dalmatiam, a circio Dardaniam, a septentrione Moesiam.
- 1.2.58.1
ACHAIA undique propemodum cincta est mari; nam ab oriente habet Myrtoum mare, ab euro mare Creticum, a meridie Ionium mare, ab Africo et occasu Cephaleniam et Cassiopam insulas, a septentrione sinum Corinthium, ab aquilone angustum terrae dorsum, quo Macedoniae coniungitur uel potius Atticae; qui locus Isthmos uocatur, ubi est Corinthus, habens in Attica ad boream non longe Athenas ciuitatem.
- 1.2.59.1
DALMATIA habet ab oriente Macedoniam, ab aquilone Dardaniam, a septentrione Moesiam, ab occasu Histriam et sinum Liburnicum et insulas Liburnicas, a meridie Hadriaticum sinum.
- 1.2.60.1
PANNONIA NOBICVS ET RAETIA habent ab oriente Moesiam, a meridie Histriam, ab Africo Alpes Poeninas, ab occasu Galliam Belgicam, a circio Danuuii fontem et limitem qui Germaniam a Gallia inter Danuuium Galliamque secernit, a septentrione Danuuium et Germaniam.
- 1.2.61.1
ITALIAE SITVS a circio in eurum tenditur, habens ab Africo Tyrrhenum mare, a borea Hadriaticum sinum; cuius ea pars. qua continenti terrae communis et contigua est, Alpium obicibus obstruitur.
- 1.2.62.1
quae a Gallico mari super Ligusticum sinum exsurgentes, primum Narbonensium fines; deinde Galliam Raetiamque secludunt, donec in sinu Liburnico defigantur.
- 1.2.63.1
GALLIA BELGICA habet ob oriente limitem fluminis Rheni et Germaniam, ab euro Alpes Poeninas, a meridie prouinciam. Narbonensem, ab occasu prouinciam Lugdunensem, a circio oceanum Britannicum, a septentrione Britanniam insulam.
- 1.2.64.1
GALLIA LVGDVNENSIS, ducta per longum et per angustum inflexa, Aquitanicam prouinciam semicingit.
Next → — showing 1–100 of 2,374
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215c.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.