Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Commonitorium

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 621 sections

  1. 1.600

    600 casto seruatus pectore pacis amor.

  2. 1.601

    hinc cohibet totum pacis concordia mundum,

  3. 1.602

    quae brutis etiam cum ratione datur.

  4. 1.603

    et cum flammiferis frigentia, mollia duris,

  5. 1.604

    siccis cum pugnent umida, lenta citis,

  6. 1.605

    605 omne per ignotas tacito moderamine causas

  7. 1.606

    uno consociat foedere pacis opus.

  8. 1.607

    sic, modo si paruis cupias componere magna,

  9. 1.608

    corporeum frenat pacis amor populum,

  10. 1.609

    ut sub terreno sociatus principe discat

  11. 1.610

    610 regi caelorum soluere uota simul.

  12. 1.611

    ergo mei similis peccator, me minor imo —

  13. 1.612

    omnes criminibus namque ego uinco meis —

  14. 1.613

    pacem placatus, pacem quoque laesus amato:

  15. 1.614

    pax in uisceribus, pax sit in ore tuo.

  16. 1.615

    615 pelle odium, contemne minas, depone tumorem,

  17. 1.616

    offensam teneant tempora nulla tuam,

  18. 1.617

    ut te sol blandae seruantem uincula pacis

  19. 1.618

    deserat abscedens, inueniat rediens.

  20. 2.1

    LIBER SECUNDUS.

  21. 2.2

    Si monitis gradiare meis, fidissime lector, caerula securus colla premis colubri. cumque aderit Christus iudex, mox obuius ibis per tenerum blandis aera uecte notis. 5 tantum ut mandatis quouis sub tempore in istis praetereat curam portio nulla tuam. an si uentosae moueat te gloria linguae, quam suadet uano Tullius eloquio — sin fugienda, iocus conuiuia sermo uoluptas, 10 sic etiam aequaeuis dissociande tuis, — quo studio nostri seruabis uerba libelli, ut uitae meritis consociande deo? praecipuus labor est blandam contemnere laudem, quae trahit in praeceps ambitiosa homines, 15 et semper tacito festinat ad intima motu uisceribusque ipsis pestis acerba sedet. omnia dum uolumus, facimus quaecumque, probari, utque suis nullus non faueat uitiis,, lenito titulo parcum se dicit auarus, 20 acris uelatur nomine saeuitia, ac studiis totis et tota nitimur arte, ut quidquid loquimur uel facimus placeat. at tu si Christo soli uis esse probatus, gloria quaeratur nulla tibi ex homine. 25 nam cum deiectus, mox exaltabere, erisque pro domino paruus, magnus apud dominum. contentum uexet quaecumque iniuria, nulli, si male pertuleris, par quoque redde malum. ecce patrem Christus pro se lacerantibus orat, 30 supplicat et Stephanus, supplicat et Iacob, dum miti magnoque animo licet ultima passi poenarum nulli causa uolunt fieri. nullum saeua reum faciat sententia, nullum austero properes plectere iudicio. 35 festucam tenuem fraterno in lumine cernis, luminibusque tuis nescis inesse trabem. iniuste alterius cupiet describere uitam, assertor uitae qui nequit esse suae. sed nos damnati uitiis insistimus et quae 40 ipsi persequimur mox etiam facimus. fallere crede nefas! durat sententia dicens: os, quod mentitur, morte animum perimit. et quod erit uerax semper dixisse memento, et non quod non est sermo tuus resonet. 45 dulci praeterea frenos impone palato, ne sapor antiquum saeuiat inlecebris. illos caelorum donis regnisque potitos fecit mortales ambitiosa gula. dum magis in uetitum ruimus cupimusque negata 50 et, quod difficile est, hoc potius uolumus. praecipue largo uenas perfundere uino respue, ne raptim uina uenena fiant. ut nimiis quotiens sitit aestibus arida tellus, solers in fructus quam parat agricola, 55 si prius euulsas quam sol internecet herbas, inrorent madidos nubila densa dies, protinus et sentes et gramina noxia messi seminibus uictis heu male laeta feret: corpora sic multo fuerint quae dedita uino, 60 consiliis pereunt, luxuriant uitiis. et quid sordidius, quid erit deformius umquam, quam si te tibimet subtrahat ebrietas? cum caput huc illuc uergat, gressusque uacillet, mensque neget sensum, lingua tenere sonum, 65 claudantur grauido uergentia lumina somno, quid facis ignores, tu quoque cum facias. quid loquar adlatum uultu fumante calorem, et male compositis uerba soluta modis, labentes manibus calices, mensasque per ipsas 70 immixtos uino saepe redire cibos, teque per innumeros, cum uult mens saucia, motus uel gaudere nimis uel modo flere nimis, et nunc saltatu uergentia membra rotare, nunc dare lasciuis brachia mota choris? 75 exclamare libet, uino dapibusque sepultum, forte etiam proprii nominis immemorem, eius, qui donet largus tibi talia, quando orandi subeat tunc pia cura dei? pascere tam magno sumptu quot posset egenos, 80 quotque dies laetos haec daret una dies? at te nunc saturo pauper ieiunus oberrat: tu uinum reuomis, uix habet alter aquam. et si forte cibum uox poscit egena, negabis . ollis, quis nihil est, hoc, tibi quod superest. 85 sentio iam dudum tacitum te dicere, lector: uera quidem, sed sunt ardua quae statuis. ardua praecipimur; de terra scandere caelum, non est quod paruo stare labore putes. magnus enim labor est; sed merces magna labori. 90 praemia qui sperat, desidiam fugiat. palmam nemo feret, nisi qui certauerit ante. non nisi uictori blanda corona datur. an tibi (si) fragiles mundi quaerantur honores, munere quo speres emeruisse hominem? 95 quidquid id est uariis quod uexat corpora saeuis, -dum celeri uitam currimus in stadio: contemptum pluuias frigus ieiunia rixas contento poteris sustinuisse animo, discurrens urbem totis lustrare diebus, 100 uix media fessus nocte redire domum, continuoque iterum prima consurgere luce, ut clausas possis primus adire fores. et cum te tenuis per dura sedilia somnus compulerit fessum deposuisse caput, 105 ille prior forsan qui serior adfuit ibit, at tua pulsabit stulta querella notos. aut si lictorem tanget uox clarior, opta ut bene submotus nec male caesus eas. sed fac quod rarum est, ut uictus ianitor auro\' 110 ac precibus tandem dicat \'adire potes\'. ingrederis lingua blandus uultuque modestus, corpore subiectus: nil tamen ista iuuant. omnis honor pretii est: ibis pro pondere numi, carta seu foliis siue petes tabulis. 115 nam si cessarit diues manus, irrita res est, et si uerba dabis, tu quoque uerba feres. en honor arrisit, quem semper in ordine mos est sumere sero quidem, sed posuisse cito. nam quod tu dederas, mox conferet alter et alter: 120 quod multi cupiunt, nemo diu tenuit. fac tamen ut longum durans honor inflet, agat te, numquidnam finem non habiturus erit? finge age mansuri signent tua nomina fastus, atque tuo felix annus eat titulo: 125 quid tandem prodest, cum desinit esse, potestas? in quo sentitur quod fuit atque abiit? et quod paulatim succedens nesciet aetas, et quod si scierit, quid tibi mercis erit? sed qui terreno tantum dependis honori, 130 tanta nunc homines ambitione colis, ut domino placeas, cuius sunt omnia, Christo insuper et regnum promereare dei, ante feres uerum falsis, ingentia paruis, uilia magnificis, perdita perpetuis. 135 deuotum uincet quae tandem iniuria pectus? ecquid erit celsum? quid tibi difficile est? namque nihil durum est, cum spes succedit, et omnis peruenit ad fructum uictus honore labor, et fructum, toto qui duret tempore, quem non 140 auferat ambitor prodigus impatiens. audis spondentem dominum noua praemia iustis, promissis semper qui meliora dabit, non conspecta oculis, non auribus insinuata, ipso non sensu praemeditata prius. 145 nunc tibi distillant pretioso cortice myrrhae, turis odorato caespite terra tumet. adde thymum uiolas casias melilota crocumque, candida puniceis lilia iunge rosis. cum tot in his terris peccator munera sumas, 150 in caelis sanctus quae bona percipies? finge age quod clarum, quod pulchrum, quod pretiosum, et toto magnum quidquid in orbe putas, hoc meritis dandum felicibus, aurea tecta, gemmatos postes purpureumque solum, 155 ruraque uernanti semper redolentia flore, lacte et melle simul flumina plena trahi. haec quia conscendunt animos, et mente uidentur, inferiora illis crede futura bonis. nec uereare tamen, longo ne tempore uictus 160 impar mandatis reperiare dei. nil habet haec longum, longo licet acta rotatu, quo nunc perfruimur tempore, uita breuis. lassa senescentem respectant omnia finem et iam postremo uoluitur hora die. 165 respice quam raptim totum mors presserit orbem, quantos uis belli perculerit populos.non densi nemoris, celsi non aspera montis, flumina non rapidis fortia gurgitibus, non castella locis, non tutae moenibus urbes, 170 inuia non pelago, tristia non heremo, non caua, non etiam tetricis sub rupibus antra, ludere barbaricas praeualuere manus. multis ficta fides, multis periuria, multis causa fuit mortis ciuica proditio. 175 insidiae multum, multum uis publica fecit. robore quae non sunt, sunt superata fame. concidit infelix cum prole et coniuge mater, cum seruis dominus seruitium subiit. hi canibus iacuere cibus, flagrantia multis, 180 quae rapuere animam, tecta dedere rogum. per uicos uillas, per rura et compita et omnes per pagos, totis inde uel inde uiis, mors dolor excidium incendia luctus. uno fumauit Gallia tota rogo. 185 cur tamen enumerem labentis funera mundi, quae per consuetum semper aguntur iter? cur repetam quanti toto moriantur in orbe, ipse tuam uideas cum properare diem? praetereo gladlis quantum, quantumque ruinis 190 igni grandinibus fluminibus liceat; quantos bella fames perimant morbique furentes et quae per uarias mors ruit una uias. , quantos et mediae pacis sub tempore, ut esse pax possit, t cruciat debita poena reos. 195 omnis paulatim leto nos applicat hora: hoc quoque quo loquimur tempore, praemorimur. et per fallentes tacito molimine cursus urget supremos ultima uita dies. dum cibus et somnus, dum uerba et pocula mulcent, 200 siue domo sedeas, seu peregrina petas, dumque geris quodcumque geris uel non geris, ultro mors mouet alternum nil remorata pedem. cereus ut caecae positus sub tempore noctis compensare diem luminis officio, 205 dum non sentimus, lento consumitur igni, semper et ad finem flamma uorax properat: sic hominum res est: pereunt quaecumque geruntur, proficit et moritur quod sibi uita trahit. sed fac uiuacis spatia haec tam longa senectae, 210 orbis ut immunis funera respicias, sero licet ueniat, ueniat tamen ille necesse est qui non in totum finis abesse potest. nam quae nascuntur, crescunt post atque senescunt, et senio fessis nil nisi mors superest. 215 f intereunt decies qui ternos uixerit annos atque illum uixit qui modo t millesimus, postquam postremus finis retinebit utrumque, certe supremo tempore mortis idem est. quid uitam traxisse iuuat, si uiuere cessas? 220 quaeue bonis merces, si teneare malis, t cum, nisi dum frueris, fructu tangere fruendi, et uita haec uitae uiuat in officio? nam quod iam fuerat nihil est, si desinit esse; et quod non sentis, non iuuat an fuerit. 225 quid tandem prodest si te ieiunia uexent, hesternis large membra onerasse cibis, cumque tuas hodie stringat sitis (arida fauces), ante diem nimio praemaduisse t cibo? cum mediis celeri quae sunt decursa rotatu 230 eripiat sensum non reditura dies? sed nos, decurso primaeuae flore iuuentae, iam dubii gressu lumine uoce manu, cum quidquid fuimus, dolor est meminisse, fidemque omnibus eripiunt proxima praeteritis, 235 incuruos querulos consumpto corpore numquam haec quoque quae grauis est uita satis satiat. hinc est quod toto penitus uelut orbe remoti spectamus toto quidquid in orbe perit. haec miseros alio tamquam sub sole manentes 240 mortis nos propriae mors aliena monet. ante oculos longeque simul fraudamur amicis, luminibusque illinc, hinc uenit aure dolor. intereunt dulces aeuo uergente parentes, eque ipso coniunx eripitur gremio. 245 et fratris fratrem mors e complexibus aufert, at natu forsan iunior ille fuit. ordine nec uitae senior subducitur aetas, cum uideat nati funera saeua pater. nemo tamen cautus credit quod cernit, et illum 250 quod non uult, cernit se quoque posse pati. hoc tamen inde uenit, factis quia semper iniquis mortem perpetuum ducimus esse malum, et quas criminibus poenas lex sancta minatur, serius excipere credimus esse lucrum. 255 felix qui licitum finem putat esse laborum, quod, post ne timeat, cauerit ante timens. felix qui magnum magnaque indage mouendum urbibus et populis nobile iudicium constanti sperare animo uultuque sereno 260 securus uitae de probitate potest, quem faciat certis bene mens sibi conscia causis sub tanta intrepidum mole tenere caput. illic imperio quondam regnoque potentes, illic conspicui fascibus et trabeis, 2G5 quis aurum lectis dapibus, crystalla Falerno, substratosque ostro mos onerare toros: robore famosi, laudati munere formae, ac male fidentes corporeis opibus: quorum uenter erat dominus, lasciuia uotum, 270 spes in praesenti, gloria diuitiae: qui neglexerunt miseri uel morte sub ipsa claudendis dominum quaerere luminibus, poenam expectabunt clausi. ne quaere doceri quam poenam: factis congrua poena manet. 275 hos tenebrae iuges caeca sub nocte manebunt: his lumen f tunc flamma seuera dabit. isti sulphureo flagrantes igne caminos cogentur laceris scandere corporibus. illos constringet uiolento infusa rigore 280 flatibus hibernis dura gelu glacies. et cum tam discors pugnet natura gehennae, nominis unius uis tamen est uaria. nec tam diuersa possis dinoscere poena, igne sit an grauius frigore supplicium. 285 non quod nos, istic, terrena morte peremptis, excipient unam crimina multa necem, cum quamuis saeuus pro rerum pondere iudex non aliud possit quam rapuisse animam, et quodam scelerum lucro, si plurima restent, 290 uindictam reliquis ultio prima neget. ast illic omnes persoluet in ordine noxas succedens factis congrua poena suis. atque unum corpus per singula membra patebit, quot potuit uitiis, tot quoque suppliciis. 295 altera crudeles, lex altera plectet auaros: facta aliter soluent et meditata aliter. est sua periuris, est (et) sua poena superbis, atque alia effusi causa cruoris erit. inuidus inpatiens mollis falsator adulter, 300 et uini totus, totus et inlecebrae, dextram caede nocens, linguam in conuicia promptans, peruasor iactans inpius indocilis iudicii ante diem poenas dabit, ut neque paruum supplicii spatium det mora iudicii. 305 ambibunt alios sinuosis flexibus angues, ast alios candens igne catena teret. omnia plena illic lacrimis terrore dolore, et uox nulla, nisi quam dederit gemitus. ecquidnam ulterius per singula crimina curram 310 uexabunt diris quae miseros crucibus? quando etiam incauto si quid nunc ore loqueris, sermonis ratio est discutienda tibi. hos inter, rerum dominum quicumque negarit, summittens saxis stipitibusque caput, 315 ille miser uere, nec erit miserabilis ulli. excipiet solus quidquid ubique nocet. innumeri uermes morituro in corpore uiuent, nec finis fumo quem dabit ignis, erit. at parte ex alia blandorum t uerba piorum, 320 si nec uexati restituere malum, auxilium miseris, uictum tribuere petenti, affectum notis, seruitium patribus, instar flammantis fulgebunt lumina solis, uelati niueis splendida membra togis. 325 praecipueque illi, quos Christi in lege paratos excipiunt noctes inueniuntque dies, quisque fuit uotum niueam baptismate uestem numquam femineis commaculare toris, corpore nec solo, sed toto et pectore casti, 330 et qualem lector te meus esse uelim, uel iam felices, quae prima est gloria, uictis lucis et infidi corporis inlecebris, ueram quaerentes uitam, pro nomine Christi fundere deuotas non timuere animas. 335 atque sacerdotes hoc sanctorum agmen habebit secretosque hominum turbinibus monachos, qui nunc spernentes blandae oblectamina famae, uenturi sperant praemia iudicii. mollia securis ducentes otia rebus 340 pro merito uiuunt nunc bene, post melius. namque ipsi denso stipabunt agmine regem, cum terris iudex institerit dominus, atque omnes agnus quoquo se uerterit ibunt, perfusi uero lumine, luce dei. 345 et tantum ipsorum capient uegetata decoris cernentum ut non sint ora uidenda oculis. ergo ubi terribilem dederit caua bucina cantum, aduentum tandem testificata dei; mox longis tellus rimis diuulsa patebit, 350 ac passim flammae fulgura grando ruent, imis concusso penitus de sedibus orbe dum totae feruent inde uel inde uiae. hinc tristes gemitus, illinc pia gaudia uitae: una in diuersis uox erit agminibus. 355 atque omnis raptim celeratis gressibus ibit deducens subolem prosapiamque pater. cunctaque contento ducetur linea tractu, cum fuerit medius progenitor genitis. nec tibi famosas urbes gentesque remotas 360 regnaque, quae nunc sunt quaeue fuere, loquar, frigore non segnes populos, non sole perustos, quosque habuit nascens occiduusque dies: sed fuit a primi genitum quod tempore mundi usque diem mundo qui modo finis erit, 365 omnibus e terris animas iustasque reasque uno constituet iussio prima loco. nec tamen ulla illinc tanta inter milia perget, quae non sit domino dinumerata suo. ~ mox rutilum scandens eadem cum carne tribunal, 370. quam caelo intulerat glorificans hominem, omnia quae reliquis labantur in ordine saeclis, quae tunc, quaeue. dehinc lege manente. fiant, ore sacer, celsus solio, terrore uidendus, conspicuus, sed uix conspiciendus aget. 375 atque inter flammae tractus sonitusque tubarum angelicosque choros militiamque sacram, inter et infantum matrum iuuenumque senumque pallores fletus gaudia uota metus, ultima suspensae dabitur sententia turbae, 380 quae sacrosancti iudicis ore sonet: in requiem et laudem iustorum perge caterua, a regno numquam dissocianda meo, quae uobis gnarus meriti uitaeque futurae dat modo, sed dudum dona parata pater. 385 at tu mandatis semper contraria nostris, inpia tartareis claudere turba locis. illic stridorem dentes et lumina fletum, ignibus inmodicis discrucianda, dabunt. et tamen, ut uere maneant quaecumque iubentur, 390 haec erit aeterni formula iudicii: gloria quae iustum, submota morte tenebit atque reus poenae non moriturus erit. haec ego debueram factis tibi tradere, lector, ut pondus uerbis uita probata daret. 395 sed quia neglegimus miseri quaecumque monemur et satis est leuius discere quam facere, tu si commendes animo demissa per aurem omnia, quae scriptis sunt numerata meis, constanter dicam, caeli statione receptus 400 discuties saeuae uincula dura necis. atque etiam fueras qui filius ante gehennae, incipies summi filius esse dei. his illud superest, sine quo nihil omnia prosunt, ut Christum credas de patre cumque patre; 405 spiritus et sanctus nullo discrimine iunctus unum consumment nomina trina deum. at tu t cum legis nostrum quicumque libellum, nostri, seu malus est seu bonus, esto memor. et quotiens dominum perlecto carmine Christum 410 orabis, simus semper in ore tuo. quod ne me primis credas iniungere labris neue istud tuto dissimulare putes, sic te nulla dies curis compungat amaris, sic Christo totum quidquid agis placeat, 415 sic sumas sanctam domino tradente coronam, nominis abscedat ne tibi cura mei, ut peccatores uincens Orientius omnes sanctorum ueniam promerear precibus.

← Previous — showing 601621 of 621

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215b.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.