S. Optati Milevitani libri VII
- 7.7.1
Sed ut haec exempla sileantur, dicamus et nos, quod dicitis, reum fuisse Macarium: quodsi fuit, accusatore silente a nobis non licuit abstineri. scriptum est enim ante cognitam causam neminem esse damnandum. dicite, quis eum accusauit et auditus non est. dicite Macarium confessum esse culpam et nostram siluisse sententiam? sumus enim qualescumque iudices in ecclesia, quod et ipsi non negatis, quod nos iudices seueros debere fuisse contenditis. non enim possumus facere, quod non fecit deus, qui in iudicio suo personas separare dignatus est: nec eundem uoluit esse accusatorem et iudicem. non enim potest quis in una causa eodem momento duas portare personas, ut in eodem iudicio et accusator esse possit et iudex. quod deus nec per omnipotentiam fecit: ut nobis iudicandi formam ostenderet, docuit reum sine accusatore non debere damnari aut accusatorem eum esse, qui iudex in ea causa futurus est. denique inter ipsa principia saeculorum dum hominum esset renouellata natiuitas, dum a Cain frater Abel esset occisus, lectum est: et uocauit deus Cain et interrogauit eum, ubi esset frater eius; ille peccatum duplicans, quasi ignorantem faceret deum, nescire se dixit. et quando posset nescire aliquid dominus, sub cuius oculis et uultu sunt omnia, quae geruntur? et tamen deus sine accusatore non iudicat et interrogat utique, quod nouerat. et uos uultis, ut abstineremus, quem non uidimus aliquid mali facientem et qui nullum habuerit accusatorem. uideo hoc loco, quid inuidia submurmuret uestra. dicitis enim non nos latuisse, quod factum est. fatemur nos audisse, sed peccatum erat damnare eum, quem nemo est ausus accusare. sed si dixeritis, quia non nos latuit factum, dicite deo, quare interrogauit, qui uiderat parricidium. nec illud a nobis fieri oportuit, quod deus facere noluit, qui sententiam noluit dicere nisi reo. redde accusatorem; alioquin non posset iusta esse sententia, nisi ipse, qui iudicaturus erat, accusaret. ideo ait: ecce sanguis fratris tui clamat ad me de terra. quare et uos cum minime probare possitis ab aliquo apud nos accusatum esse Macarium, nostrum non potestis damnare iudicium.
← Previous — showing 101–101 of 101
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0215a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.