Octavius
- 27.2.1
nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram ueritatem et quam sciunt, in perditionem sui non confitentes. sic a caelo deorsum grauant et a Deo uero ad materias auocant, uitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte ut spiritus tenues morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium uel hostiis pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse uideantur.
- 27.3.1
hinc sunt et furentes, quos in publicum uidetis excurrere, uates et ipsi absque templo, sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur: par et in illis instigatio daemonis, sed argumentum dispar furoris.
- 27.4.1
de ipsis etiam illa, quae paulo ante tibi dicta sunt, ut Iuppiter ludos repeteret ex somnio, ut cum equis Castores uiderentur, ut cingulum matronae nauicula sequeretur.
- 27.5.1
haec omnia sciunt pleraque pars uestrum ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quotiens a nobis tormentis uerborum et orationis incendiis de corporibus exiguntur.
- 27.6.1
ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et quicquid daemonum colitis, uicti dolore quod sunt eloquuntur, nec utique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim uestrum adsistentibus, mentiuntur.
- 27.7.1
ipsis testibus, esse eos daemonas, credite fassis: adiurati enim per Deum uerum et solum inuiti miseris corporibus inhorrescunt et uel exiliunt statim uel euanescunt gradatim, prout fides patientis adiuuat aut gratia curantis adspirat. sic Christianos de proximo fugitant, quos longe in coetibus per uos lacessebant.
- 27.8.1
ideo inserti mentibus imperitorum odium nostri serunt occulte per timorem: naturale est enim et odisse quem timeas, et quem metueris infestare, si possis. sic occupant animos et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse quam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint.
- 28.1.1
Quam autem inicum sit, de incognitis et inexploratis iudicare, quod facitis, nobis ipsis paenitentibus credite.
- 28.2.1
et nos enim idem fecimus et eadem uobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes uorarent, conuiuia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper uentilari et numquam uel inuestigari uel probari, nec tanto tempore aliquem existere qui proderet, non tantum facti ueniam, uerum etiam indicii gratiam consecuturum : malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, paeniteret.
- 28.3.1
nos tamen cum sacrilegos aliquos etincestos, parricidas etiam defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos in totum putabamus, nonnumquam etiam miserantes eorum crudelius saeuiebamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, uidelicet ne perirent, exercentes in his peruersam quaestionem, non quae uerum erueret, sed quae mendacium cogeret.
- 28.4.1
et si qui infirmior malo pressus et uictus Christianum senegasset, fauebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret.
- 28.5.1
adgnoscitisne eadem nos sensisse et egisse, quae sentitis et geritis? cum si ratio, non instigatio daemonis iudicaret, urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de inpiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur.
- 28.6.1
his enim et huiusmodi fabulis idem daemones ad execrationis horrorem imperitorum aures aduersus nos referserant. nec tamen mirum, quoniam fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa ueritate consumitur.
- 28.7.1
sic est negotium daemonum; ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fouetur. inde est quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse diuinam. quis tam stultus, ut hoc colat? quis stultior, ut hoc coli credat? nisi quod uos et totos asinos in stabulis cum uestra uel sua Epona consecratis et eosdem asinos cum Iside religiose decoratis, item boum capita et capita ueruecum et immolatis et colitis, de capro etiam et homine mixtos deos et leonum et canum uultibus deos dedicatis.
- 28.8.1
nonne et Apim bouem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodillis, beluis ceteris et auibus et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite punitur.
- 28.9.1
idem Aegyptn cum plerisque uobis non magis Isidem quam ceparum acrimonias metuunt, nec Serapidem magis quam strepitus per pudenda corporis expressos contremescunt.
- 28.10.1
etiam ille, qui de adoratis sacerdotis uirilibus aduersum nos fabulatur, temptat in nos conferre quae sua sunt. ista enim inpudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota inpudicitia uocatur urbanitas, qui scortorum licentiae inuident, qui medios uiros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius taedescit impudicitiae suae quam pudescit.
- 28.11.1
pro nefas ! id in se mali facinoris admittunt, quod nec aetas potest pati mollior nec cogi seruitus durior.
- 29.1.1
Haec et huiusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe defendere est: ea enim de castis fingitis et pudicis, quae fieri non crederemus, nisi de uobis probaretis.
- 29.2.1
nam quod religioni nostrae hominem noxium et crucem eius adscribitis, longe de uicinia ueritatis erratis, qui putatis Deum credi aut meruisse noxium aut potuisse terrenum.
- 29.3.1
ne ille miserabilis, cuius in homine mortali spes omnis innititur; totum enim eius auxilium cum extincto homine finitur.
- 29.4.1
Aegyptii sane hominem sibi quem colant eligunt: illum unum propitiant, illum de omnibus consulunt, illi uictimas caedunt. at ille, qui ceteris deus, sibi certe homo est, uelit nolit: nec enim conscientiam suam decipit, si fallit alienam.
- 29.5.1
etiam principibus et regibus, non ut magnis et electis uiris, sicut fas est, sed ut deis turpiter adulatio falsa blanditur, cum et praeclaro uiro honor uerius et optimo amor dulcius praebeatur. sic eorum numen uocant, ad imagines supplicant, genium, id est daemonem eorum implorant, et est eis tutius per Iouis genium peierare quam regis. cruces etiam nec colimus nec optamus.
- 29.6.1
uos plane, qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas ut deorum uestrorum partes forsitan adoratis.
- 29.7.1
nam et signa ipsa et cantabra et uexilla castrorum quid aliud quam inauratae cruces sunt et ornatae? tropaea uestra uictricia non tantum simplicis crucis faciem, uerum et adfixi hominis imitantur.
- 29.8.1
signum sane crucis naturaliter uisimus in naui, cum uelis tumentibus uehitur, cum expansis palmulis labitur: et cum erigitur iugum, crucis signum est, et cum homo porrectis manibus Deum pura mente ueneratur. ita signo crucis aut ratio naturalis innititur aut uestra religio formatur.
- 30.1.1
Illum iam uelim conuenire, qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis et sanguine. putas posse fieri, ut tam molle, tam paruulum corpus fata uulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem nouelli et uixdum hominis caedat, fundat, exhauriat? nemo hoc potest credere nisi qui possit audere.
- 30.2.1
uos enim uideo procreatos filios nunc feris et auibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere: sunt quae in ipsis uisceribus medicaminibus epotis originem futuri hominis extinguant et parricidium faciant, antequam pariant.
- 30.3.1
et haec utique de deorum uestrorum disciplina descendunt: nam Saturnus filios suos non exposuit, sed uorauit. merito ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente uagitum, ne flebilis hostia Îmmolaretur.
- 30.4.1
Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallis humanas uel inhumanas uictimas caedere, Romanis Graecum et Graecam, Gallum et Gallam sacrificii loco uiuentes obruere, hodieque ab ipsis Latiaris Iuppiter homicidio colitur, et quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur.
- 30.5.1
ipsam credo docnisse sanguinis foedere coniurare Catilinam, et Bellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere, et comitialem morbum hominis sanguine, id est morbo graviore sanare.
- 30.6.1
non dissimiles et qui de harena feras deuorant inlitas et infectas cruore uel membris hominis et uiscere saginatas. nobis homicidium nec uidere fas nec audire, tantumque ab humano sanguine canemus, ut nec edulium pecorum in cibis sanguinem nouerimus.
- 31.1.1
Et de incesto conniuio fabulam grandem aduersum nos daemonum coitio mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aspersione macularet, ut ante exploratam ueritatem homines a nobis terrore infandae opinionis auerteret.
- 31.2.1
sic de isto et tuus Fronto non ut adfirmator testimonium fecit, sed conuicium ut orator adspersit: haec enim potius de uestris gentibus nata sunt.
- 31.3.1
ius est apud Persas miscen cum matribus, Aegyptiis et Atheniensibus cum sororibus legitima conubia, memoriae et tragoediae uestrae incestis gloriantur, quas uos libenter et legitis et auditis; sic et deos colitis incestos, cum matre, cum filia, cum sorore coniunctos.
- 31.4.1
merito igitur incestum penes uos saepe deprehenditur, semper admittitur. etiam nescientes, miseri, potestis in inlicita proruere: dum Venerem promisce spargitis, dum passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse est in uestros recurrere, in filios inerrare. sic incesti fabulam nectitis, etiam cum conscientiam non habetis.
- 31.5.1
at nos pudorem non facie, sed mente praestamus: unius matrimonii uinculo libenter [inhaeremus, cupiditatem procreandi aut unam scimus aut nullam, conuiuia non tantum pudica colimus sed et sobria: nec enim indulgemus epulis aut conuiuium mero ducimus, sed grauitate hilaritatem temperamus: casto sermone, corpore castiore plerique inuiolati corporis uirginitate perpetua fruuntur potius quam gloriantur: tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica coniunctio.
- 31.6.1
nec de ultima statim plebe consistimus, si honores uestros et purpuras recusamus, nec factiosi sumus, si omnes unum bonum sapimus eadem congregati quiete qua singuli, nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis aut timetis.
- 31.7.1
et quod indies nostri numerus augetur, non est crimen erroris, sed testimonium laudis; nam in pulcro genere uiuendi et perstat et perseuerat suus et adcrescit alienus.
- 31.8.1
sic nos denique non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dinoscimus: sic nos mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non nouimus: sic nos, quod inuidetis, fratres uocamus, ut unius Dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei coheredes. uos enim nec inuicem adgnoscitis et in mutua odia saeuitis, nec fratres uos nisi sane ad parricidium recognoscitis.
- 32.1.1
Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus? quod enim simulacrum Deo fingam, cum, si recte existimes, sit Dei homo ipse simulacrum? templum quod ei extruam, \'cum totus hic mundus eius opere fabricatus eum capere non possit? et cum homo latius maneam, intra unam aediculam uim tantae maiestatis includam ?
- 32.2.1
nonne Melius in nostra dedicandus est mente? in nostro immo consecrandus est pectore? hostias et uictimas Deo offeram, quas in usum mei protulit, ut reiciam ei suum munus? ingratum est, cum sit litabilis hostia bonus animus et pura mens et sincera conscientia.
- 32.3.1
igitur qui innocentiam colit, Deo supplicat, qui iustitiam, Deo libat, qui fraudibus abstinet, propitiat Deum, qui hominem periculo subripit, opimam uictimam caedit. haec nostra sacrificia, haec Dei sacra sunt: sic apud nos religiosior est ille qui iustior.
- 32.4.1
at enim quem colimus Deum, nec ostendimus nec uidemus. immo ex hoc Deum credimus, quod eum sentire possumus, uidere non possumus. in operibus enim eius et in mundi omnibus motibus uirtutem eius semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum serenat.
- 32.5.1
nec mireris, si Deum non uides: uento et flatibus omnia impelluntur, uibrantur, agitantur, et sub oculis tamen non uenit uentus et flatus. in solem adeo, qui uidendi omnibus causa est, uidere non possumus, radiis acies submouetur, obtutus intuentis hebetatur, et si diutius inspicias, omnis uisus extinguitur.
- 32.6.1
quid? ipsum solis artificem, illum luminis fontem, possis sustinere, cum te ab eius fulgoribus auertas, a fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus uis uidere, cum ipsam animam tuam, qua uiuifi- caris et loqueris, nec aspicere- possis nec tenere? sed enim Deus
- 32.7.1
actum hominis ignorat et in caelo constitutus non potest aut omnes obire aut singulos nosse. erras o homo, et falleris: unde enim Deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra istam orbis prouinciam sunt, Deo plena sint? ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est.
- 32.8.1
in solem adeo rursus intende: caelo adfixus, sed terris omnibus sparsus est: pariter praesens ubique interest et miscetur omnibus, nusquam eius claritudo uiolatur.
- 32.9.1
quanto magis Deus auctor omniumac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris! non tantum sub illo agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim, uiuimus.
- 33.1.1
Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis uidemur, sed Deo admodum pauci sumus. nos gentes nationesque distinguimus: Deo una domus est mundus hic totus. reges statum regni sui per officia ministrorum diuersa nouerunt: Deo indiciis opus non est: non enim solum in oculis eius, sed in sinu uiuimus.
- 33.2.1
sed Iudaeis nihil profuit, quod unum et ipsi Deum aris atque templis maxima superstitione coluerunt. ignorantia laberis, si priorum aut oblitus ant inscius posteriorum recordaris.
- 33.3.1
nam et ipsi Deum nostrum, idem enim omnium Deus est, experti sunt: quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperauerunt, de paucis innumeri facti, de egentibus diuites, de seruientibus reges: modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, Dei iussu et elementis adnitentibus obruerunt.
- 33.4.1
scripta eorum relege, uel si Romanis magis gaudes, ut transeamus ueteres, [Flaui Josephi uel] Antonii Iuliani de Iudaeis require: iam scies, nequitia sua hanc eos meruisse fortunam, nec quidquam accidisse quod non sit iis, si in contumacia perseuerarent, ante praedictum.
- 33.5.1
ita prius eos deseruisse conprehendes quam esse desertos nec, ut impie loqueris, cum Deo suo captos, sed a Deo ut disciplinae transfugas deditos.
- 34.1.1
Ceterum de incendio mundi, aut inprouisum ignem cadere aut † difficile, non credere uulgaris erroris est.
- 34.2.1
quis enim sapientium dubitat, quis ignorat, omnia quae orta sunt, occidere, quae facta sunt, interire? caelum quoque cum omnibus quae caelo continentur, ita ut coepit, si desierit fontium dulcis aqua maria nutrire, in uim ignis abiturum, Stoicis constans opinio est, quod consumto umore mundus hic omnis ignescat.
- 34.3.1
et Epicureis de elementorum conflagratione et mundi ruina eadem ipsa sententia est...
- 34.4.1
loquitur Plato: partes orbis nunc inundare dicit, nunc alternis uicibus ardescere, et cum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addidit tamen, ipsi artifici Deo soli et solubilem et esse mortalem.
- 34.5.1
ita nihil mirum est, si ista moles ab eo, quo exgtructa est, destruatur. animaduertis philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum uestigia subsecuti, sed quod illi de diuinis praedictionibus profetarum umbram interpolatae ueritatis imitati sint.
- 34.6.1
sic etiam condicionem renascendi sapientium clariores, Pythagoras primus et praecipuus Plato, corrupta et dimidiata fide tradiderunt: nam corporibus dissolutis
- 34.7.1
solas animas uolunt et perpetuo manere et in alia noua corpora saepius commeare.
- 34.8.1
addunt istis et illa ad retorquendam ueritatem, in pecudes, aues, beluas hominum animas redire. non philosophi sane studio, sed mimi conuicio digna ista sententia est:
- 34.9.1
sed ad propositum satis est, etiam in hoc sapientes uestros in aliquem modum nobiscum consonare.
- 34.10.1
ceterum quis tam stultus aut brutus est, ut audeat repugnare, hominem a Deo, ut primum potuisse fingi, ita posse denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante ortum nihil fuisse? sicut de nihilo nasci licuit, ita de nihilo licere reparari? porro difficilius est, id quod non sit incipere, quam id quod fuerit iterare. tu perire et Deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahitur? corpus omne siue arescit in puluerem siue in umorem soluitur uel in cinerem comprimitur uel in nidorem\'. tenuatur, subducitur nobis, sed Deo elementorum custodi reseruatur. nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed ueterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus.
- 34.11.1
uide adeo, quam in solacium nostri resurrectionem futuram omnis natura meditetur. sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et reuiuescunt, post senium arbusta frondescunt, semina nonnisi corrupta reuirescunt: ita corpus in sepulcro, ut arbores in hiberno: occultant uirorem ariditate mentita.
- 34.12.1
\' quid festinas, ut cruda adhuc hieme reuiuescat et redeat? expectandum nobis etiam corporis uer est. nec ignoro plerosque conscientia meritorum nihil se esse post mortem magis optare quam credere: malunt enim extingui penitus quam ad supplicia reparari. quorum error augetur et in saeculo libertate remissa et Dei patientia maxima, cuius quanto iudicium tardum, tanto magis iustum est.
- 35.1.1
Et tamen admonentur homines doctissimorum libris et carminibus poetarum illius ignei fluminis et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata et daemonum indiciis et de oraculis profetarum cognita tradiderunt.
- 35.2.1
et ideo apud eos etiam ipse rex Iuppiter per torrentes ripas et atram uoraginem iurat religiose: destinatam enim sibi cum suis cultoribus poenam praescius perhorrescit.
- 35.3.1
nec tormentis aut modus ullus aut terminus. illic sapiens ignis membra urit et reficit, carpit et nutrit. sicut ignes fulminum corpora tangunt nec absumunt, sicut ignes Aetnaei montis et Vesuui montis et ardentium ubique terrarum flagrant nec erogantur: ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur.
- 35.4.1
eos autem mento torqueri, qui lJeum nesciunt, ut impios, ut iniustos, nisi profanus nemo deliberat, cum parentem omnium et omnium dominum non minoris sceleris sit ignorare quam laedere.
- 35.5.1
et quamquam inperitia Dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit ad ueniam, tamen si uobiscum Christiani comparemur, quamuis in nonnullis disciplina nostra minor est, multo tamen uobis meliores deprehendemur.
- 35.6.1
uos enim adulteria prohibetis et facitis, nos uxoribus nostris solummodo uiri nascimur: uos scelera admissa punitis, apud nos et cogitare peccare est: uos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine qua esse non possumus: denique de uestro numero carcer exaestuat, Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut profugus.
- 36.1.1
Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuseteuentum: sit sors fortunae, mens tamen libera est, et ideo actus hominis, non dignitas iudicatur.
- 36.2.1
quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum Deus fatus est ? qui cum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat. ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura punitur. ac de fato satis, uel si pauca pro tempore, disputaturi alias et uberius et plenius.
- 36.3.1
ceterum quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria: animus enim ut luxu soluitur, ita frugalitate firmatur.
- 36.4.1
et tamen qui potest pauper esse qui non eget, qui non inhiat alieno, qui Deo diues est? magis pauper ille est, qui cum multa habeat, plura desiderat.
- 36.5.1
dicam tamen quemadmodum sentio: nemo tam pauper potest esse quam natus est. aues sine patrimonio uiuunt et in diem pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus, possidemus.
- 36.6.1
igitur ut qui uiam terit, eo felicior quo leuior incedit, ita beatior in hoc itinere uiuendi, qui paupertate se subleuat, non sub diuitiarum onere suspirat.
- 36.7.1
et tamen facultates, si utiles putaremus, a Deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum ■ cuius est totum. sed nos contemnere malumus opes quam contingere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos, et quod corporis humana uitia sentimus et patimur, non est poena, militia est.
- 36.8.1
fortitudo enim in infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina uirtutis est. uires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt: omnes adeo uestri uiri fortes, quos in exemplum praedicatis, aerumnis suis inclyti floruerunt.
- 36.9.1
itaque et nobis Deus nec non potest subuenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in aduersis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem uoluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus. itaque ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur.
- 37.1.1
Quam pulchrum spectaculum Deo, cum Christianus cum dolore congreditur, cum aduersum minas et supplicia et tormenta componitur, cum strepitum mortis et horrorem carnificis inridens inculcat, cum libertatem suam aduersus reges et principes erigit, soli Deo, cuius est, cedit, cum triumphator et uictor ipsi, qui aduersum se sententiam dixit, insultat! uicit enim qui quod contendit obtinuit.
- 37.2.1
quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum prouocet? nemo enim praemium percipit ante experimentum. et imperator tamen quod non habet, non dat: non potest propagare uitam, potest honestare militiam.
- 37.3.1
at enim Dei miles nec in dolore deseritur nec morte finitur. sic Christianus miser uideri potest, non potest inueniri. uos ipsi calamitosos uiros fertis ad caelum, Mucium Scaeuolam, qui cum errasset in regem perisset in hostibus, nisi dexteram perdidisset.
- 37.4.1
et quot ex nostris, non dextram solum, sed totum corpus uri, cremari sine ullis eiulatibus pertulerunt, cum dimitti praesertim haberent in sua potestate!
- 37.5.1
uiros cumMucio uel cum Aquilio aut Regulo comparo? pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt.
- 37.6.1
nec intellegitis o miseri, neminem esse qui aut sine ratione uelit poenam subire aut tormenta sine Deo possit sustinere:
- 37.7.1
nisi forte uos decipit, quod Deum nescientes diuitiis afluant, honoribus floreant, polleant potestatibus. miseri in hoc altius tolluntur, ut decidant altius. hi enim ut uictimae ad supplicium saginantur, ut hostiae ad poenam coronantur: in hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentes licentia potestatis libere nundinentur.
- 37.8.1
absque enim notitia Dei quae potest esse solida felicitas, cum mors sit? somnio similis antequam tenetur, elabitur. rex es?
- 37.9.1
sed tam times quam timeris, et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus es. diues es ? sed fortunae male creditur et magno uiatico breue uitae iter non instruitur, sed oneratur.
- 37.10.1
fascibus et purpuris gloriaris? uanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere. nobilitate generosus es? parentes tuos laudas? omnes tamen pari sorte nascimur, sola uirtute distinguimur.
- 37.11.1
nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis uoluptatibus et pompis uestris et spectaculis. abstinemus, quorum et de sacris originem nouimus et noxia blandimenta damnamus. nam in ludis currulibus quis non horreat populi in se rixantis insaniam? in gladiatoriis homicidii disciplinam?
- 37.12.1
in scenicis etiam non minor furor et turpitudo prolixior: nunc enim mimus uel exponit adulteria uel monstrat, nunc eneruis histrio amorem dum fingit, infligit: idem deos uestros induendo stupra, suspiria, odia dedecorat, idem simulatis doloribus lacrimas uestras uanis gestibus et nutibus prouocat: sic homicidium in uero flagitatis, in mendacio fletis.
- 38.1.1
Quod uero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris est, sed uerae libertatis adsertio. nam etsi omne quod nascitur ut inuiolabile Dei munus nullo opere conrumpitur, abstinemus tamen, ne quis nos existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere aut nostrae religionis pudere.
- 38.2.1
quis autem ille qui dubitat, uernis indulgere nos floribus, cum carpamus et rosam ueris et lilium et quicquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est ? his enim et sparsis utimur mollibus ac solutis et sertis colla conplectimur. sane quod caput non coronamus, ignoscite: auram bonam floris naribus ducere, non occipitio capillisue solemus haurire.
- 38.3.1
nec mortuos coronamus. ego uos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat et miser non gaudeat floribus.
- 38.4.1
at enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua uiuimus, nec adnectimus arescentem coronam, sed a Deo aeternis floribus uiuidam sustinemus: quieti, modesti, Dei nostri liberalitate securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus. sic et beati resurgimus et futuri contemplatione iam uiuimus.
- 38.5.1
proinde Socrates scurra Atticus uiderit, nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus, Arcesilas quoque et Carneades et Pyrro et omnis Academicorum multitudo deliberet, Simonides etiam in perpetuum conperendinet: philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros nouimus et tyrannos et semper aduersus sua uitia facundos.
- 38.6.1
nos, qui non habitu sapientiam sed mente praeferimus, non eloquimur magna sed uiuimus, gloriamur nos consecutos quod illi summa intentione quaesiuerunt nec inuenire potuerunt. quid ingrati sumus, quid nobis inuidemus, si ueritas diuinitatis nostri temporis aetate maturuit? fruamur bono nostro et recti sententiam temperemus: cohibeatur superstitio, impietas expietur, uera religio reseruetur.
- 39.1.1
Cum Octauius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos uultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis euanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset, et quod maleuolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam ueritatem non tantummodo facilem sed et fauorabilem.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 304
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0203.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.