Octavius
- 1.1.1
Cogitanti mihi et cum animo meo Octaui boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi uiderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione reuocare:
- 1.2.1
ita eius contemplatio quantum subtracta est oculis, tantum pectori meo ac paene intimis sensibus inplicata est.
- 1.3.1
nec inmerito decedens uir eximius et sanctus inmensum sui desiderium nobis reliquit, utpote cum et ipse tanto nostri semper amore flagrauerit, ut et in ludicris et seriis pari mecum uoluntate concineret eadem uelle uel nolle: crederes unam mentem in duobus fuisse diuisam.
- 1.4.1
sic solus in amoribus conscius, ipse socius in erroribus: et cum discussa caligine de tenebrarum profundo in lucem sapientiae et ueritatis emergerem, non respuit comitem, sed quod est gloriosius, praecucurrit.
- 1.5.1
itaque cum per uniuersam conuictus nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio uolueretur, m illo praecipue sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Caecilium superstitiosis uanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione grauissima ad ueram religionem reformauit.
- 2.1.1
Nam negotii et uisendi mei gratia Romam contenderat, relicta domo, coniuge, liberis, et quod est in liberis amabilius, adhuc annis innocentibus et adhuc dimidiata uerba temptantibus, loquellam ipso offensantis linguae fragmine dulciorem.
- 2.2.1
quo in aduentu eius non possum exprimere sermonibus, quanto quamque inpatienti gaudio exultauerim, cum augeret maxime laetitiam meam amicissimi hominis inopinata praesentia.
- 2.3.1
igitur post unum et alterum diem, cum iam et auiditatem desiderii frequens adsiduitatis usus implesset et quae per absentiam mutuam de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus, placuit Ostiam petere, amoenissimam ciuitatem, quod esset corpori meo siccandis umoribus de marinis lauacris blanda et adposita curatio: sane et ad uindemiam feriae iudiciariam curam relaxauerant. nam id temporis post aestiuam diem in temperiem semet autumnitas dirigebat.
- 2.4.1
itaque cum diluculo ad mare inambulando litore pergeremus, ut et aura adspirans leniter membra uegetaret et cum eximia uoluptate molli uestigio cedens harena subsideret, Caecilius simulacro Serapidis denotato, ut uulgus superstitiosus solet, manum ori admouens osculum labiis inpressit.
- 3.1.1
Tunc Octauius ait: Non boni uiri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem sic m hac inperitiae uulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum patiaris inpingere, effigiatos sane et unctos et coronatos, cum scias huius erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam redundare.
- 3.2.1
cum hoc sermone eius medium spatium civitatis emensi iam liberum litus tenebamus.
- 3.3.1
ibi harenas extimas, uelut sterneret ambulacro, perfundens lenis unda tendebat, et ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod uicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac uestigia retrahens in sese resorberet.
- 3.4.1
sensim itaque tranquilleque progressi oram curui molliter litoris iter fabulis fallentibus legebamus. hae fabulae erant Octaui disserentis de nauigatione narratio.
- 3.5.1
sed ubi eundi spatium satis iustum cum sermone consumpsimus, eandem emensi uiam rursus uersis uestigiis terebamus, et cum ad id loci uentum est, ubi subductae nauiculae substratis roboribus a terrena labe suspensae quiescebant, pueros uidimus certatim gestientes testarum in mare iaculationibus ludere.
- 3.6.1
is lusus est testam teretem iactatione fluctuum leuigatam legere de litore, eam testam plano situ digitis conprehensam inclinem ipsum atque humilem quantum potest super undas inrotare, ut illud iaculum uel dorsum maris raderet [uel enataret], dum leni impetu labitur, uel summis fluctibus tonsis emicaret [emergeret, dum adsiduo saltu subleuatur. is se in pueris uictorem ferebat, cuius testa et procurreret longius et frequentius exsiliret.
- 4.1.1
Igitur cum omnes hac spectaculi uoluptate caperemur, Caecuius nihil intendere neque de contentione ridere, sed tacens, anxius, segregatus dolere nescio quid uultu fatebatur.
- 4.2.1
cui ego: Quid hoc est rei? cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam illam?
- 4.3.1
et illam ocnloram etiam in seriis hilaritatem requiro. tum ille: Iam dudum meOctaui nostri acriter angit et remordet oratio, qua in te inuectus obiurgauit neglegentiae, ut me dissimulanter grauius argueret inscientiae..
- 4.4.1
itaque progrediar ulterius: de toto et integro mihi cum Octauio res est. si placet, ut ipsius sectae homo cum eo disputem, iam profecto intelleget facilius esse in contubernalibus disputare quam conserere sapientiam:
- 4.5.1
modo in istis ad tutelam balnearum iactis et in altum procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius disputare.
- 4.6.1
et cum dicto eius adsedimus, ita ut me ex tribus medium lateris ambitione protegerent: nec hoc obsequi fuit aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat aut faciat, sed ut arbiter et utrisque proximus aures darem et disceptantes duos medius segregarem.
- 5.1.1
Tum sic Caecilius exorsus est: Quamquam tibi, Marce frater, de quo cum maxime quaerimus non sit ambiguum, utpote cum diligenter in utroque uiuendi genere uersatus repudiaris alterum, alterum conprobaris, in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi iudicis nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia quam ex tuis sensibus prolata uideatur.
- 5.2.1
proinde si mihi quasi nouus aliqui et quasi ignarus partis utriusque considas, nullum negotium est patefacerè, omnia in rebus humanis dubia, incerta, suspensa, magisque omnia uerisimilia quam uera.
- 5.3.1
quo minus miram est nonnullos taedio inuestigandae penitus ueritatis cuilibet opinioni temere succumbere quam in explorando pertinaci diligentia perseuerare.
- 5.4.1
itaque indignandum omnibus, indolescendum est audere quosdam, et hoc studiorum rudes, litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum, certum aliquid de summa rerum ac maiestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum usque adhuc ipsa philosophia deliberat.
- 5.5.1
nec inmerito, cum tantum absit ab exploratione diuina humana mediocritas, ut neque quae supra nos caelo suspensa sublata sunt, neque quae infra terram profunda demersa sunt, aut scire sit datum aut scrutari permissum aut suspicari religiosum, et beati satis satisque prudentes iure uideamur, si secundum illud uetus sapientis oraculum nosmet ipsos familiarius nouerimus.
- 5.6.1
sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae terminos euagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, uel hunc errorem saltem non uanis et formidulosis opinionibus implicemus.
- 5.7.1
sint principio omnium semina natura se coeunte densata, quis hic auctor deus? sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita, digesta, formata, quis deus machinator ? sidera licet ignis accenderit et caelum licet sua materia suspenderit, licet terram sua fundauerit pondere et mare licet confluxerit e liquore, unde haec religio, unde formido?
- 5.8.1
quae superstitio est? homo et animal omne quod nascitur, inspiratur, attollitur, elementorum ut uoluntaria concretio est, in quae rursum homo et animal omne diuiditur, soluitur, dissipatur: ita in fontem refluunt et in semet omnia reuoluuntur, nullo artifice nec iudice nec auctore.
- 5.9.1
sic congregatis ignium semmibus soles alios atque alios semper splendere, sic exalatis terrae uaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, isdem labentibus pluuias fluere, flare uentos, grandines increpare, uel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare: adeo passim cadunt, montes inruunt, arboribus incurrunt, sine dilectu tangunt loca sacra et profana, homines noxios feriunt et saepe religiosos.
- 5.10.1
quid tempestates loquar uarias et incertas, quibus nullo ordine uel examine rerum omnium impetus uolutatur? in naufragiis bonorum malorumque fata mixta, merita confusa? in incendiis interitum conuenire insontium nocentiumque? et cum tabe pestifera caeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire? et cum belli ardore saeuitur, meliores potius occumbere?
- 5.11.1
m pace etiam non tantum aequatur nequitia melioribus, sed et colitur, ut in pluribus nescias, utrum sit eorum detestanda prauitas an optanda felicitas.
- 5.12.1
quod si mundus diuina prouidentia et alicuius numinis auctoritate regeretur, numquam mereretur Phalaris et Dionysius regnum, numquam Rutilius et Camillus exilium, numquam Socrates uenenum.
- 5.13.1
ecce arbusta frugifera, ecce iam seges cana, iam temulenta uindemia imbri corrumpitur, grandine caeditur. adeo aut incerta nobis ueritas occultatur et premitur, aut quod magis credendum est, uariis et lubricis casibus soluta legibus fortuna dominatur.
- 6.1.1
Cum igitur aut fortuna caeca aut incerta natura sit, quanto uenerabilius ac melius antistitem ueritatis maiorum excipere disciplinam, religiones traditas colere, deos, quos a parentibus ante inbutus es timere quam nosse familiarius, adorare, nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere, qui adhuc rudi saeculo in ipsis mundi natalibus meruerunt deos uel faciles habere uel reges? inde adeo per uniuersa imperia, prouincias, oppida uidemus singulos sacrorum ritus gentiles habere et deos colere municipes, ut Eleusinios Cererem, Phrygas Matrem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos Belum, Astarten Syros, Dianam Taurios, Gallos Mercurium, numina uniuersa Romanos.
- 6.2.1
sic eorum potestas et auctoritas totius orbis ambitum occupauit, sic imperium suum ultra solis uias et ipsius Oceani limites propagauit, dum exercent in armis uirtutem religiosam, dum urbem muniunt sacrorum religionibus, castis uirginibus, multis honoribus ac nominibus sacerdotum, dum obsessi et citra solum Capitolium capti colunt deos, quos alius iam spreuisset iratos, et per Gallorum acies mirantium superstitionis audaciam pergunt telis inermes, sed cultu religionis armati, dum captis hostilibus moenibus adhuc ferociente uictoria numina uicta uenerantur, dum undique hospites deos quaerunt et suos faciunt, dum aras extruunt interdum etiam ignotis numinibus et manibus.
- 6.3.1
sic dum uniuersarum gentium sacra suscipiunt, etiam regna meruerunt. hinc perpetuus uenerationis tenor mansit, quae longa aetate non infringitur, sed augetur: quippe antiquitas caerimoniis atque fanis tantum sanctitatis tribuere consueuit quantum adstruxerit uetustatis.
- 7.1.1
Nec tamen temere (ausim enim interim et ipse concedere et sic melius errare) maiores nostri aut obseruandis auguriis aut extis consulendis aut instituendis sacris aut delubris dedicandis operam nauauerunt.
- 7.2.1
specta de libris memoriam: iam eos deprehendes initiasse ritus omnium religionum, uel ut remuneraretur diuina indulgentia, uel ut auerteretur imminens ira aut iam tumens et saeuiens placaretur.
- 7.3.1
testis mater Idaea, quae aduentu suo et probauit matronae castitatem et urbem metu hostili liberauit: testes equestrium fratrum in lacu, sicut se ostenderant, statuae consecratae, qui anheli spumantibus equis atque fumantibus de Perse uictoriam eadem die qua fecerant nuntiauerunt: testis ludorum offensi Ionis de somnio plebei hominis iteratio; et Deciorum deuotio rata testis est: testis et Curtius, qui equitis sui uel mole uel honore hiatum profundae uoraginis coaequauit.
- 7.4.1
frequentius etiam quam uolebamus deorum praesentiam contempta auspicia contestata sunt. sic Allia nomen infaustum, sic Claudi et Iuni non proelium in Poenos, sed ferale naufragium est, et ut Trasymenus Romanorum sanguine et maior esset et decolor, spreuit auguria Flaminius, et ut Parthos signa repeteremus, dirarum inprecationes Crassus et meruit et inrisit.
- 7.5.1
omitto uetera quae multa sunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus neglego carmina poetarum, praedicta etiam de oraculis fata transilio, ne uobis antiquitas nimium fabulosa uideatur. intende tem- , plis ac delubris deorum, quibus Romana ciuitas et protegitur et ornatur: magis sunt augusta numinibus incolis, praesentibus, inquilinis quam cultu, insignibus et muneribus opulenta.
- 7.6.1
inde adeo pleni et mixti deo uates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medellam, spem adflictis, opem miseris, solacium calamitatibus, laboribus leuamentum. etiam per quietem deos uidemus, audimus, agnoscimus, quos impie per diem negamus, nolumus, peieramus.
- 8.1.1
Itaque cum omnium gentium de dis inmortalibus, quamuis incerta sit uel ratio uel origo, maneat tamen firma consensio, neminem fero tanta audacia tamque inreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam uetustam, tam utilem, tam salubrem dissoluere aut infirmare nitatur.
- 8.2.1
sit licet ille Theodorus Cyrenaeus, uel qui prior Diagoras Melius, cui atheon cognomen adposuit antiquitas, qui uterque nullos deos adseuerando timorem omnem, quo humanitas regitur, uenerationemque penitus sustulerunt: numquam tamen in hac inpietatis disciplina simulatae philosophiae nomine atque auctoritate pollebunt.
- 8.3.1
cum Abderiten Protagoram Athenienses uiri consulte potius quam profane de diuinitate disputantem et expulerint suis finibus et in contione eius scripta deusserint, quid homines (sustinebitis enim me impetum susceptae actionis liberius exerentem) homines, inquam, deploratae, inlicitae ac desperatae factionis grassari in deos non ingemescendum est?
- 8.4.1
qui de ultima faece collectis imperitioribus et mulieribus credulis sexus sui facilitate labentibus plebem profanae coniurationis instituunt, quae nocturnis congregationibus et ieiuniis sollemnibus et inhumanis cibis non sacro quodam, sed piaculo foederatur, latebrosa et lucifuga natio, in publicum muta, in angulis garrula: templa ut busta despiciunt, deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri ipsi, si fas est,
- 8.5.1
sacerdotum, honores etpurpuras despiciunt, ipsi seminudi, pro mira stultitia et incredibilis audacia! spernunt tormenta praesentia, dum incerta metuunt et futura, et dum mori post mortem timent, interim mori non timent: ita illis pauorem fallax spes solacio rediuiuo blanditur.
- 9.1.1
Ac iam, ut fecundius nequiora proueniunt, serpentibus in dies perditis moribus per uniuersum orbem sacraria ista taeterrima impiae coitionis adolescunt. eruenda prorsus haec et execranda consensio.
- 9.2.1
occultis se notis et insignibus noscunt et amant mutuo paene antequam nouerint: passim etiam inter eos uelut quaedam libidinum religio miscetur, ac se promisce appellant fratres et sorores, ut etiam non insolens stuprum intercessione sacri nominis fiat incestum. ita eorum uana et demens superstitio sceleribus gloriatur.
- 9.3.1
nec de ipsis, nisi subsisteret ueritas, maxime nefaria et honore praefanda sagax fama loqueretur. audio eos turpissimae pecudis caput [asini] consecratum inepta nescio qua persuasione uenerari: digna et nata religio talibus moribus!
- 9.4.1
alii eos ferunt ipsius antistitis ac sacerdotis colere genitalia et quasi parentis sui adorare naturam: nescio an falsa, certe occultis ac nocturnis sacris adposita suspicio! et qui hominem summo supplicio pro facinore punitum et crucis ligna feralia eorum caerimonias fabulatur, congruentia perditis sceleratisque tribuit altaria, ut id colant quod merentur.
- 9.5.1
iam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam nota est. infans farre contectus, ut decipiat incautos, adponitur ei qui sacris inbuatur. is infans a tirunculo fanis superficie quasi ad innoxios ictus prouocato caecis occultisque uulneribus occiditur. huius, pro nefas! sitienter sanguinem lambunt, huius certatim membra dispertiunt, hac foederantur hostia, hac conscientia sceleris ad silentium mutuum pignerantur. haec sacra sacrilegiis omnibus taetriora.
- 9.6.1
et de conuiuio notum est; passim omnes locuntur, id etiam Cirtensis nostri testatur oratio. ad epulas sollemni die coeunt cum omnibus liberis, sororibus, matribus, sexus omnis homines et omnis aetatis. illic post multas epulas, ubi conuiuium caluit et incestae libidinis ebriatis feruor exarsit, canis, qui candelabro nexus est, iactu offulae ultra spatium lineae, qua uinctus est, ad impetum et saltum prouocatur.
- 9.7.1
sic euerso et extincto conscio lumine mpudentibus tenebris nexus infandae cupiditatis inuoluunt per incertum sortis, etsi non omnes opera, conscientia tamen pariter incesti, quoniam uoto uniuersorum adpetitur quicquid accidere potest in actu singulorum.
- 10.1.1
Multa praetereo consulto: nam et haec nimis multa sunt, quae aut omnia aut pleraque [omnium] uera declarat ipsius prauae religionis obscuritas.
- 10.2.1
cur etenim occultare et abscondere quicquid illud colunt magnopere nituntur, cum honesta semper publico gaudeant, scelera secreta sint? cur nullas aras habent, templa nulla, nulla nota simulacra, numquam palam loqui, numquam libere congregari, nisi illud, quod colunt et interprimunt, aut puniendum est aut pudendum?
- 10.8.1
unde autem uel quis ille aut ubi deus unicus, solitarius, destitutus, quem non gens libera, non regna, non saltem Romana superstitio nouerunt?
- 10.4.1
Iudaeorum sola et misera gentilitas unum et ipsi deum, sed palam, sed templis, aris, uictimis caerimoniisque coluerunt, cuius adeo nulla uis nec potestas est, ut sit Romanis numinibus cum sua sibi natione captiuus.
- 10.5.1
at iam Christiani quanta monstra, quae portenta confingunt! Deum illum suum, quem nec ostendere possunt nec uidere, in omnium mores, actus omnium, uerba denique et occultas cogitationes diligenter inquirere : discurrentem scilicet atque ubique praesentem molestum illum uolunt, inquietum, inpudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat, cum nec singulis inseruire possit per uniuersa districtus nec uniuersis sufficere in singulis occupatus.
- 11.1.1
Quid? quod toto orbi et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur, quasi aut naturae diuinis legibus constitutus aeternus ordo turbetur aut rupto elementorum omnium foedere et caelesti conpage diuisa moles ista, qua continetur et cingitur, subruatur.
- 11.2.1
nec hac furiosa opinione contenti aniles fabulas adstruunt et adnectunt: renasci se ferunt post mortem et cineres et fauillas et nescio qua fiducia mendaciis suis inuicem credunt: putes eos iam reuixisse.
- 11.3.1
anceps malum et gemina dementia, caelo et astris, quae sic relinquimus, ut inuenimus, interitum denuntiare, sibi mortuis et extinctis, qui sicut nascimur et interimus, aeternitatem repromittere!
- 11.4.1
inde uidelicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas, quasi non omne corpus, etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resoluatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaueribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina.
- 11.5.1
hoc errore decepti beatam sibi ut bonis et perpetem uitam mortuis pollicentur, ceteris ut iniustis poenam. sempiternam. multa ad haec subpetunt, ni festinet oratio. iniustos ipsos magis nec laboro, iam docui: quamquam, etsi iustos darem, culpam tamen uel innocentiam fato tribui sententia est plurimorum , etiam uestra consensio est.
- 11.6.1
nam quicquid agimus, ut alii fato, ita uos deo addicitis: sic sectae uestrae non spontaneos cupere, sed electos.
- 11.7.1
igitur iniquum iudicem fingitis qui sortem in hominibus puniat, non uoluntatem. uellem tamen sciscitari, utrumne cum corporibus an sine corporibus, et corporibus quibus, ipsisne an innouatis resurgatur? sine corpore? hoc, quod sciam, neque mens neque anima nec uita est. ipso corpore ? sed iam ante dilapsum est. alio corpore? ergo homo nouus nascitur, non prior ille reparatur.
- 11.8.1
et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera fluxerunt: quis unus ullus ab inferis uel Protesilai sorte remeauit, horarum saltem.. permisso commeatu, uel ut exemplo crederemus ?
- 11.9.1
omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a uobis nimium credulis in deum uestrum turpiter reformata sunt.
- 12.1.1
Nec saltem de praesentibus capitis experimentum, quam uos inritae pollicitationis cassa uota decipiant: quid post mortem inpendeat, miseri,-dum adhuc uiuitis, aestimate.
- 12.2.1
ecce pars uestrum, et maior, melior, ut dicitis, egetis algetis, opere fame laboratis, et Deus patitur dissimulat, non uult aut non potest opitulari suis: ita aut inualidus aut iniquus est.
- 12.3.1
tn, qui inmortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore laceraris, nondum condicionem tuam sentis? nondum adgnoscis fragilitatem ? inuitus miser infirmitatis argueris nec fateris.
- 12.4.1
sed omitto communia. ecce uobis minae, supplicia, tormenta, et iam non adorandae sed subeundae cruces, ignes etiam quos et praedicitis et timetis: ubi deus ille, qui subuenire reuiuescentibus potest, uiuentibus non potest?
- 12.5.1
nonne Romani sine uestro deo imperant regnant, fruuntur orbe toto uestrique dominantur? uos uero suspensi interim atque solliciti honestis uoluptatibus abstinetis, non spectacula uisitis, non pompis interestis, conuiuia publica absque uobis, sacra certamina, praecerptos cibos et delibatos altaribus potus abhorretis. sic reformidatis deos quos negatis.
- 12.6.1
non floribus caput nectitis, non corpus odoribus honestatis: reseruatis unguenta funeribus, coronas etiam sepulcris denegatis, pallidi trepidi, misericordia digni, sed nostrorum deorum. ita nec resurgitis miseri nec interim uiuitis.
- 12.7.1
proinde si quid sapientiae uobis ant uerecundiae est, desinite caeli plagas et mundi fata et secreta rimari: satis est pro pedibus aspicere maxime indoctis, inpolitis, rudibus, agrestibus, quibus non est datum intellegere ciuilia, multo magis denegatum est disserere diuina.
- 13.1.1
Quamquam si philosophandi libido est, Socraten, sapientiae principem, quisque uestrum tantus est, si potuerit, imitetur. eius uiri, quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est: quod supra nos, nihil ad nos.
- 13.2.1
merito ergo de oraculo testimonium meruit prudentiae singularis. quod oraculum, idem ipse persensit, idcirco uniuersis se esse praepositum, non quod omnia comperisset, sed quod nihil se scire didicisset: ita confessae inperitiae summa prudentia est.
- 13.3.1
hoc fonte defluxit Arcesilae et multo post Carneadis et Academicorum plurimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio, quo genere philosophari et caute indocti. possunt et docti gloriose.
- 13.4.1
quid, Simonidis melici nonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? qui Simonides, cum de eo, quid et quales arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi diem petiit, postridie biduum prorogauit, mox: alterum tantum admonitus adiunxit. postremo cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille, quod sibi quanto inquisitio tardior pergeret, tanto ueritas fieret obscurior.
- 13.5.1
mea quoque opinione quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt, nec tot ac tantis uiris deliberantibus temere et audaciter in alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis religio destruatur.
- 14.1.1
Sic Caecilius et renidens (nam indignationis eius tumorem effusae orationis impetus relaxauerat): Ecquid ad haec, ait, audet Octauius, homo Plautinae prosapiae, ut Christianorum praecipuus, ita postremus philosophorum?
- 14.2.1
Parce, inquam, in eum plaudere: neque enim prius exultare te dignum est concinnitate sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum, maxime cum non laudi, set ueritati disceptatio uestra nitatur.
- 14.8.1
etquamquam magnum in modum me subtili uarietate tua delectarit oratio, tamen altius moueor, non de praesenti actione, sed de toto genere disputandi, quod plerumque pro disserentium uiribus et eloquentiae potestate etiam perspicuae ueritatis condicio mutetur.
- 14.4.1
id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum uerborum lenocinio a rerum intentionibus auocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et in incredibili uerum et in uerisimili mendacium.
- 14.5.1
itaque quo saepius adseuerationibus credunt, eo frequentius a peritioribus arguuntur: sic adsidue temeritate decepti culpam iudicii sui transferunt ad incerti querellam, ut damnatis omnibus malint uniuersa suspendere quam de fallacibus iudicare.
- 14.6.1
igitur nobis prouidendum est, ne odio identidem sermonum omnium laboremus ita, ut in execrationem et odium hominum plerique simpliciores efferantur. nam incaute creduli circumueniuntur ab iis quos bonos putauerunt: mox errore consimili iam suspectis omnibus ut improbos metuunt etiam quos optimos sentire potuerunt.
- 14.7.1
nos proinde solliciti, quod utrimque omni in negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit ueritas, ex altero latere mira subtilitas, quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea uero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus.
- 15.1.1
Decedis, inquit Caecilius, officio iudicis religiosi: nam periniurium est uires te actionis meae intergressu grauissimae disputationis infringere, cum Octauius integra et inlibata debeat singula, si potest, refutare.
- 15.2.1
Id quod criminaris, inquam, in commune, nisi fallor, conpendium protuli, ut examine scrupuloso nostram sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarum soliditate libremus, necauocanda, quod quereris, diutius intentio, cum toto silentio liceat responsionem Ianuari nostri iam gestientis audire.
- 16.1.1
Et Octauius: Dicam equidem, ut potero pro uiribus, et adnitendum tibi mecum est, ut conuiciorum amarissimam labem uerborum ueracium flumine diluamus- nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, uagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum uersutia turbata sit, an uacillauerit per errorem.
- 16.2.1
nam mcerim aeos creaere, mteum se aeliberare uariauit, ut propositionis incerto incertior responsionis nostrae intentio fundaretur. sed in Natali meo uersutiam nolo, non credo: procul est ab eius simplicitate subtilis urbanitas. quid igitur?
- 16.3.1
ut qui rectam uiam nescit, ubi, ut fit, in plures una cliffinditur, [quia uiam nescit] haeret anxius nec singulas audet eligere nec uniuersas probare: sic cui non est ueri stabile iudicium, prout infida suspicio spargitur.
- 16.4.1
ita eius dubia opinio dissipatur. nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus iactetur, aestuet, fluctuetur. quod ne fiat ulterius, conuincam et redarguam. quamuis sint diuersa quae dicta sunt, una ueritate confirmata probataque nec dubitandum ei de cetero est nec uagandum.
- 16.5.1
et quoniam mens frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis rationis et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam: quin. ipsos etiam philosophos, uel si qui alii artium repertores in memorias exierunt, priusquam sollertia mentis parerent nominis claritatem, habitos esse plebeios, indoctos, seminudos: adeo diuites facultatibus suis inligatos magis aurum suspicere consuesse quam caelum, nostrates pauperes et commentos esse prudentiam et tradidisse ceteris disciplinam. unde apparet ingenium non dari facultatibus nec studio parari, sed cum ipsa mentis formatione generari.
- 16.6.1
nihil itaque indignandum uel dolendum, si quicumque de diuinis quaerat, quae sentiat proferat, cum non disputantis auctoritas, sed disputationis ipsius ueritas requiratur. atque etiam, quo imperitior sermo, hoc inlustrior ratio est, quoniam non fucatur pompa facundiae et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur.
- 17.1.1
Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua conisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit: utrum elementis concretus an concinnatus atomis, an potius a Deo factus, formatus, animatus.
- 17.2.1
quod ipsum explorare et eruere sine uniuersitatis inquisitione non possumus, cum ita cohaerentia, conexa, concatenata sint, ut nisi diuinitatis rationem diligenter excusseris, nescias humanitatis, nec possis pulchre gerere rem ciuilem, nisi cognoueris hanc communem omnium mundi ciuitatem, praecipue cum a feris beluis hoc differamus, quod illa prona in terramque uergentia nihil nata sunt prospicere nisi pabulum. nos, quibus uultus erectus, quibus suspectus in caelum datus est, sermo et ratio, per quae Deum adgnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris caelestem claritatem:
- 17.3.1
sacrilegii enim uel maximi instar est, humi quaerere quod in sublimi debeas inuenire. quo magis mihi uidentur qui hunc mundi totius ornatum non diuina ratione perfectum uolunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere.
- 17.4.1
quid enim potest esse tam apertum, tam confessum tamque perspicuum, cum oculos in caelum sustuleris et quae sunt infra circaque lustraueris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moueatur, alatur, gubernetur?
Next → — showing 1–100 of 304
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0203.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.