De Ecclesia
- 1
Tectum augustum ingens, centum sublime columnis,
- 2
religione patrum laetum I et uenerabile templum
- 3
hoc dedit esse suum I superi regnator Olympi.
- 4
nam deus omnipotens, I qui res hominumque deumque
- 5
aeternis regit imperiis, I \'quo tenditis?\' inquit
- 6
\'hic domus est uobis, I haec ara tuebitur omnis.\'
- 7
hic matres puerique simul I mixtaeque puellae
- 8
sacra canunt I pariterque oculos ad sidera tollunt,
- 9
hic exaudiri uoces, I hic uota precesque:
- 10
noctes atque dies I ferit aurea sidera clamor.
- 11
postquam prima quies I et facta silentia tectis,
- 12
incipit effari I diuino ex ore sacerdos:
- 13
\'accipite haec animis laetasque aduertite mentes,
- 14
matres atque uiri, I pueri innuptaeque puellae.
- 15
discite iustitiam moniti I et spes discite uestras.
- 16
haut incerta cano: I deus aethere missus ab alto,
- 17
ipsius a solio regis, I uia prima salutis,
- 18
quem nobis I partu sub luminis edidit oras
- 19
uirginis os habitumque gerens I, mirabile dictu.
- 20
ore (dei) I adflata est spiritu propiore canitque:
- 21
sic noua progenies I caelo descendit ab alto.
- 22
ast ubi iam firmata deum te prodidit aetas,
- 23
negauere deum I miseri, quibus ultimus esset
- 24
ille dies, I quando furentes ac dira canentes
- 25
insontem I magno ad regem clamore trahebant.
- 26
ille nihil, I namque ipse uolens, seque obtulit ultro,
- 27
hoc ipsum ut strueret, I uatum praedicta priorum
- 28
prodere iussa dei, I telluris operta subire.
- 29
primus ibi ante omnes, I sceptrum qui forte gerebat,
- 30
sustulit ablutas lymphis ad sidera palmas,
- 31
hoc dicens: I \'equidem in iusto nil tale repertum:
- 32
nec fas. I o miseri, quae tanta insania, ciues?
- 33
(at) me nulla dies tantis neque fortibus ausis
- 34
addiderit socium. I uestra\' inquit \'munera nobis!
- 35
uos animam hanc potius quocumque absumite leto.\'
- 36
tum magis atque magis I magnis furoribus acti
- 37
clamores simul horrendos ad sidera tollunt
- 38
et magis atque magis I poenas cum sanguine poscunt.
- 39
has inter uoces I medio in flagrante tumultu
- 40
arboris obnixus trunco I — tibi, magne, tropaeum,
- 41
omnipotens genitor — I palmas utrasque tetendit
- 42
teque uocans I multo uitam cum sanguine fudit.
- 43
et tamen interea I tua nati maxima cura
- 44
non tulit hanc speciem; I grauiter commotus et alto
- 45
dat clarum e caelo signum. I nam tempore in illo
- 46
sol medium caeli conscenderat igneus orbem.
- 47
eripiunt subito nubes caelumque diemque
- 48
et nox atra polum bigis subuecta tenebat.
- 49
tris tenuit diei spatium non amplius horas:
- 50
tum repetens iterum sua I clara in luce refulsit
- 51
nona diei melior I rebus iam rite peractis.
- 52
inde datum molitur iter. iamque arua tenebat
- 53
scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris
- 54
ut statim ad fauces uenit graue olentis Auerni,
- 55
tum demam horrisono stridentis cardine portae
- 56
panduntur uastae I solidoque adamante columnae,
- 57
sponte sua I umbrosae penitus patuere cauernae.
- 58
ingreditur linquens antrum; I tum maxima turba,
- 59
ut uidere deum fulgentiaque ora per umbras,
- 60
ingenti trepidare metu. I nec plura moratus
- 61
haec ait I et dictis maerentia pectora mulcet:
- 62
\'ne trepidate, meae I animaeque umbraeque paternae:
- 63
uobis parta quies. I genitor mihi talia namque
- 64
dicta dedit: I prope uos haec limina tendere adegit.\'
- 65
haec fatus I animas, quae per iuga longa sedebant,
- 66
deturbat I miseransque antro submittit aperto
- 67
et dicto parens I supera ad conuexa reuexit.
- 68
interea magnam I subito uulgata per urbem
- 69
fama uolat, I illum expirantem sedibus imis
- 70
iam reuocare gradum superasque euadere ad auras.
- 71
obstipuere animis alii; set I sanguinis auctor
- 72
se causam clamat crimenque caputque malorum,
- 73
et nodum informis leti trabe nectit ab alta
- 74
proque suis meritis I superis concessit ab oris.
- 75
nec minus interea I se matutinus agebat
- 76
ad socios, I quibus in mediis sic deinde locutus
- 77
extulit os sacrum I claraque in luce refulsit,
- 78
omnia longaeuo similis, I cunctisque repente (inprouisus ait〉: ‛. . . . .
- 79
ire iterum in lacrimas? I coram, quem quaeritis, adsum.
- 80
en perfecta mei I cari praecepta parentis.
- 81
quare agite, o socii, tantarum in munera laudum
- 82
ite\' ait, \'egregias animas I natique patrisque
- 83
sermonum memores I fluuiali spargite lympha.
- 84
ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lauabo.\'
- 85
dixit et in caelum paribus se sustulit alis
- 86
conditus in nubem: I hinc regia tecta subiuit
- 87
dona ferens uictor I cari genitoris et ora:
- 88
oscula libauit I dextramque amplexus inhaesit.
- 89
huius in aduentum cernes I a sedibus imis
- 90
eruere summas arces I et moenia uerti
- 91
atque omnem ornatum flamma crepitante cremari.
- 92
tunc autem innumerae gentes populique I frequentes
- 93
terrentur uisu subito. I rex omnibus idem
- 94
iura dabit populis pariter I subigetque fateri,
- 95
quae quis aput superos furto laetatus inani
- 96
sed uos, o lecti, ferro I pro nomine tanto,
- 97
quod superest, I moriamur et in media arma ruamus:
- 98
sanguine quaerendi reditus animamque litando.\'
- 99
Haec ubi pro meritis, I finem dedit ore precandi.
- 100
succedunt alii I graues aetate ministri:
Next → — showing 1–100 of 116
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0195a.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.