Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Opificio Dei

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 283 sections

  1. 12.14.1

    si uero masculinum in dexteram, femininum in sinistram peruenerit, utrosque fetus recte prouenire, ut et feminis per omnia naturae suae decus constet et maribus tam mente quam corpore robur uirile seruetur.

  2. 12.15.1

    illud uero ipsum quam mirabile institutum dei, quod ad conseruationem generum singulorum duos sexus maris ac feminae machinatus est, quibus inter se per uoluptatis inlecebram copulatis subsiciua suboles pararetur, ne genus omne uiuentium condicio mortalitatis extingueret.

  3. 12.16.1

    sed plus roboris maribus attributum est, quo facilius ad patientiam iugi maritalis feminae cogerentur. uir itaque nuncupatus est, quod maior in eo uis est quam in femina, et hinc uirtus nomen accepit:

  4. 12.17.1

    item mulier, ut Varro interpretatur, a mollitie, inmutata et detracta littera, uelut mollier. cui suscepto fetu cum partus adpropinquare iam coepit, turgescentes mammae dulcibus sucis distenduntur et ad nutrimenta nascentis fontibus lacteis fecundum pectus exuberat. nec enim decebat aliud quam ut sapiens animal a corde alimoniam duceret. idque ipsum sollertissime conparatum est, ut candens ac pinguis umor teneritudinem noui corporis inrigaret. donec ad capiendos fortiores cibos et dentibus instruatur et uiribus roboretur. sed redeamus ad propositum, ut cetera quae supersunt breuiter explicemus.

  5. 13.1.1

    Poteram nunc ego ipsorum quoque genitalium membrorum mirificam rationem tibi exponere, nisi me pudor ab huiusmodi sermone reuocaret: itaque a nobis indumento uerecundiae quae sunt pudenda uelentur.

  6. 13.2.1

    quod ad hanc rem attinet, queri satis est homines inpios ac profanos summum nefas admittere, qui diuinum et admirabile dei opus ad propagandam successionem inexcogitabili ratione prouisum et effectum uel ad turpissimos quaestus uel ad obscenae libidinis pudenda opera conuertunt. ut iam nihil aliud ex re sanctissima petant quam inanem et sterilem uoluptatem. quid?

  7. 13.3.1

    reliquae corporis partes num carent ratione aut pulchritudine? conglobata in nates caro quam sedendi officio apta! et eadem firmior quam in ceteris membris, ne premente corporis mole ossibus cederet.

  8. 13.4.1

    item feminum deducta et latioribus toris ualida longitudo, quo facilius onus corporis sustineret: quam paulatim deficientem in angustum genua determinant, quorum decentes nodi flexuram pedibus ad gradiendum sedendumque aptissimam praebent.

  9. 13.5.1

    item crura non aequali modo ducta, ne indecens habitudo deformaret pedes, sed teretibus suris clementer extantibus sensimque tenuatis et firmata sunt et ornata.

  10. 13.6.1

    in plantis uero eadem quidem. sed tamen longe dispar quam in manibus ratio est: quae quoniam totius operis quasi fundamenta sunt, eas mirificus artifex non rotunda specie, ne homo stare non posset aut aliis ad standum pedibus indigeret sicut quadrupedes, sed porrectiores longioresque formauit. ut stabile corpus efficerent planitie sua: unde illis inditum nomen est.

  11. 13.7.1

    digiti aeque totidem quot in manibus, speciem magis quam usum maiorem praeferentes ideoque et iuncti et breues et gradatim conpositi: quorum qui est maximus. quoniam illum sicut in manu discerni a ceteris opus non erat. ita in ordinem redactus est. ut tamen ab aliis magnitudine ac modico interuallo distare uideatur.

  12. 13.8.1

    haec eorum speciosa germanitas non leni adiumento nisum pedum firmat: concitari enim ad cursum non possumus. nisi digitis in humum pressis soloque nitentibus impetum saltumque capiamus. explicasse uideor omnia quorum ratio intellegi potest: nunc ad ea uenio quae uel dubia uel obscura sunt.

  13. 14.1.1

    Multa esse constat in corpore quorum uim rationemque perspicere nemo nisi qui fecit potest.

  14. 14.2.1

    an aliquis enarrare se putat posse quid utilitatis, quid effectus habeat tenuis membrana illa perlucens qua circumretitur aluus ac tegitur?

  15. 14.3.1

    quid rienum gemina similitudo? quos ait Varro ita dictos. quod riui ab his obsceni umoris oriantur: quod est longe secus, quia spinae altrinsecus supini cohaerent et sunt ab intestinis separati. quid splenis? quid iecur?

  16. 14.4.1

    quae uiscera quasi ex conturbato sanguine uidentur esse concreta. quid fellis amarissimus liquor? quid globus cordis? nisi forte illis credendum putabimus qui adfectum iracundiae in felle constitutum putant, pauoris in corde, in splene laetitiae.

  17. 14.5.1

    ipsius autem iecoris officium uolunt esse ut cibos in aluo concoquat amplexu et calefactu suo, quidam libidines rerum ueneriarum in iecore contineri arbitrantur.

  18. 14.6.1

    primum ista perspicere acumen humani sensus non potest, quia horum officia in operto latent nec usus suos patefacta demonstrant. nam si ita esset, fortasse placidiora quaeque animalia uel nihil fellis omnino uel minus haberent quam ferae, timidiora plus cordis, salaciora. plus iecoris, lasciuiora plus splenis habuissent.

  19. 14.7.1

    sicut igitur nos sentimus audire auribus, oculis cernere, naribus odorari, ita profecto sentiremus nos felle irasci, iecore cupere, splene gaudere.

  20. 14.8.1

    cum autem unde adfectus isti ueniant minime sentiamus, fieri potest ut aliunde ueniant et aliud uiscera illa quod nos minime suspicamur efficiant, nec tamen conuincere possumus falsa illos qui haec disputant dicere. sed omnia quae ad motus animi animaeque pertineant, tam obscurae altaeque rationis esse arbitror, ut supra hominem sit ea liquido peruidere.

  21. 14.9.1

    id tamen certum et indubitatum esse debet, tot res, tanta uiscerum genera unum et idem habere officium ut animam contineant in corpore. sed quid proprie singulis muneris sit iniunctum, quis scire nisi artifex potest cui soli opus suum notum est?

  22. 15.1.1

    De uoce autem quam rationem reddere possumus? grammatici quidem ac philosophi uocem esse definiunt aerem spiritu uerberatum, unde uerba sint nuncupata: quod perspicue falsum est.

  23. 15.2.1

    - non enim uox extra os gignitur, sed intra et ideo similior ueri est illa sententia, stipatum spiritum cum in obstantia faucium fuerit inlisus, sonum uocis exprimere, ueluti cum in patentem cicutam labroque subiectam demittimus spiritum et is cicutae concauo repercussus ac reuolutus a fundo dum descendentem occursu suo radit, ad exitum nitens sonum gignit et in uocalem spiritum resiliens per se uentus animatur.

  24. 15.3.1

    quod quidem an uerum sit deus artifex uiderit. uidetur enim non ab ore, sed ab intimo pectore uox oriri. denique et ore clauso ex naribus emittitur sonus qualis potest.

  25. 15.4.1

    praeterea et maximo spiritu quo anhelamus uox non efficitur et leui ac non coartato spiritu quotiens uolumus efficitur. non est igitur conprehensum quonam modo fiat aut quid sit omnino.

  26. 15.5.1

    nec me nunc in Academiae sententiam delabi putes, quia non omnia sunt inconprehensibilia. ut enim fatendum est multa nesciri, quae uoluit deus intellegentiam hominis excedere, sic tamen multa esse quae possint et sensibus percipi et ratione conprehendi.

  27. 15.6.1

    sed erit nobis contra philosophos integra disputatio. conficiamus igitur spatium quod nunc decurrimus.

  28. 16.1.1

    Mentis quoque rationem inconprehensibilem esse quis nesciat nisi qui omnino illam non habet, cum ipsa mens quo loco sit aut cuiusmodi nesciatur? uaria ergo a philosophis de natura eius ac loco disputata sunt.

  29. 16.2.1

    at ego non dissimulabo quid ipse sentiam, non quia sic esse adfirmem, quod est insipientis in re dubia facere, sed ut exposita rei difficultate intellegas quanta sit diuinorum operum magnitudo.

  30. 16.3.1

    quidam sedem mentis in pectore esse uoluerunt. quod si ita est, quanto tandem miraculo dignum est rem in obscuro ac tenebroso habitaculo sitam in tanta rationis atque intellegentiae luce uersari, tum quod ad eam sensus ex omni corporis parte conueniunt, ut in qualibet regione membrorum praesens esse uideatur!

  31. 16.4.1

    alii sedem eius in cerebro esse diierunt. et sane argumentis probabilibus usi sunt, oportuisse scilicet quod totius corporis regimen haberet, potius in summo tamquam in arce corporis habitare nec quicquam esse sublimius quam id quod uniuersum ratione moderetur, sicut ipse mundi dominus et rector in summo est;

  32. 16.5.1

    deinde quod sensus omnis id est audiendi et uidendi et odorandi ministra membra in capite sint locata, quorum omnium uiae non ad pectus, sed ad cerebrum ferant; alioquin necesse nos esset tardius sentire, donec sentiendi facultas longo itinere per collum ad pectus usque descenderet.

  33. 16.6.1

    hi uero aut non multum aut fortasse non errant. uidetur enim mens, quae dominatum corporis tenet, in summo capite constituta tamquam in caelo deus, sed cum in aliqua sit cogitatione, commeare ad pectus et quasi ad secretum aliquod penetrale secedere, ut consilium tamquam ex thensauro recondito eliciat ac proferat;

  34. 16.7.1

    ideoque cum intenti ad cogitandum sumus et cum mens occupata in altum se abdiderit, neque audire quae circumsonant neque uidere quae obstant solemus.

  35. 16.8.1

    id uero siue ita est, admirandum profecto est quomodo id fiat, cum ad pectus a cerebro nullum iter pateat, sin autem non est ita, tamen nihilo minus admirandum est quod diuina nescio qua ratione fiat ut ita esse uideatur.

  36. 16.9.1

    an potest aliquis non admirari quod sensus ille uiuus atque caelestis qui mens uel animus nuncupatur, tantae mobilitatis est, ut ne tum quidem, cum sopitus est, conquiescat, tantae celeritatis, ut uno temporis puncto caelum omne conlustret, si uelit, maria peruolet, terras et urbes peragret, omnia denique quae libuerit, quamuis longe lateque submota sint, in conspectu sibi ipse constituat?

  37. 16.10.1

    et miratur aliquis si diuina mens dei per uniuersas mundi partes intenta discurrit et omnia regit, omnia moderatur, ubique praesens, ubique diffusa, cum tanta sit uis ac potestas mentis humanae intra mortale corpus inclusae, ut ne saeptis quidem grauis huius ac pigri corporis, cum quo inligata est, coerceri ullo modo possit quominus sibi liberam uagandi facultatem quietis inpatiens largiatur?

  38. 16.11.1

    siue igitur in capite mens habitat siue in pectore, potestne aliquis conprehendere quae uis rationis efficiat ut sensus ille inconprehensibilis aut in medulla cerebri haereat aut in illo sanguine bipertito qui est conclusus in corde, ac non ex eo ipso colligat quanta sit dei potestas, quod animus se ipsum non uidet aut qualis aut ubi sit nec si uideat, tamen perspicere possit quo pacto rei corporali res incorporalis adiuncta sit?

  39. 16.12.1

    siue etiam mentis locus nullus est, sed per totum corpus sparsa discurrit — quod et fieri potest et a Xenocrate Platonis discipulo disputatum est, siquidem sensus in qualibet parte corporis praesto est —, nec quid sit mens ipsa nec qualis intellegi potest, cum sit natura eius tam subtilis ac tenuis, ut solidis uisceribus infusa uiuo et quasi ardente sensu membris omnibus misceatur.

  40. 16.13.1

    illud autem caue ne umquam simile ueri putaueris quod Aristoxenus dicit, mentem omnino nullam esse, sed quasi harmoniam in fidibus ex constructione corporis et conpagibus uiscerum uim sentiendi existere. musici enim intentionem concentumque neruorum in integros modos sine ulla offensione consonantium harmoniam appellant.

  41. 16.14.1

    uolunt igitur animum simili ratione constare in homine qua concors modulatio constat in fidibus, scilicet ut singularum corporis partium firma coniunctio membrorumque omnium consentiens in unum uigor motum illum sensibilem faciat animumque concinnet sicut nerui bene intenti conspirantem sonum:

  42. 16.15.1

    et sicut in fidibus cum aliquid aut interruptum aut relaxatum est, omnis canendi ratio turbatur et soluitur, ita in corpore cum pars aliqua membrorum duxerit uitium, destrui uniuersa corruptisque omnibus atque turbatis occidere sensum eamque mortem uocari.

  43. 16.16.1

    uerum ille si quicquam mentis habuisset, numquam harmoniam de fidibus ad hominem transtulisset. non enim canere sua sponte fides possunt, ut sit ulla in his conparatio ac similitudo uiuentis, animus autem sua sponte et cogitat et mouetur.

  44. 16.17.1

    quod si quid in nobis esset harmoniae simile, ictu moueretur externo sicut nerui manibus, qui sine tractatu artificis pulsuque digitorum muti atque inertes iacent.

  45. 16.18.1

    sed nimirum pulsandus ille manu fuit, ut aliquando sentiret, quia mens eius ex membris male conpacta torpebat.

  46. 17.1.1

    \'Superest de anima dicere, quamquam percipi ratio eius et natura non possit. nec ideo tamen inmortalem esse animam non intellegimus, quoniam quidquid uiget moueturque per se semper nec uideri aut tangi potest, aeternum sit necesse est.

  47. 17.2.1

    quid autem sit anima nondum inter philosophos conuenit nec umquam fortasse conueniet. alii sanguinem esse dixerunt, alii ignem, alii uentum, unde anima uel animus nomen accepit, quod graece uentus #vs[j.o<; dicitur: nec illorum tamen quisquam dixisse aliquid uidetur.

  48. 17.3.1

    non enim si anima sanguine aut per uulnus effuso aut febrium calore consumpto uidetur extingui, continuo in materia sanguinis animae ratio ponenda est, ueluti si ueniat in quaestionem lumen quo utimur, quid sit, et respondeatur oleum esse, quoniam consumpto illo lumen extinguitur, cum sint utique diuersa, sed alterum sit alterius alimentum. uidetur ergo anima similis esse lumini, quae non ipsa sit sanguis, sed umore sanguinis alatur ut lumen oleo.

  49. 17.4.1

    qui autem ignem putauerunt, hoc usi sunt argumento, quod praesente anima corpus caleat, recedente frigescat. sed ignis et sensu indiget et uidetur et tactu conburit, anima uero et sensu aucta est et uideri non potest et non adurit. unde apparet animam nescio quid esse deo simile.

  50. 17.5.1

    at illi qui uentum putant, hoc falluntur, quod ex aere spiritum ducentes uiuere uidemur. Varro ita definit: anima est aer conceptus ore, deferuefactus in pulmone, temperatus in corde, diffusus in corpus.

  51. 17.6.1

    haec apertissime falsa sunt. neque enim tam obscuram nobis huiusmodi rerum dico esse rationem, ut ne hoc quidem intellegamus, quid uerum esse non possit. an si mihi quispiam dixerit aeneum esse caelum aut uitreum aut, ut Empedocles ait, aerem glaciatum, statimne adsentiar, quia caelum ex qua materia sit ignorem? sicut enim hoc nescio, ita illud scio.

  52. 17.7.1

    anima ergo non est aer ore conceptus, quia multo prius gignitur anima quam concipi aer ore possit. non enim post partum insinuatur in corpus, ut quibusdam philosophis uidetur, sed post conceptum protinus; cum fetum in utero necessitas diuina formauit, quia adeo uiuit intra. uiscera genetricis, ut et incremento augeatur et crebris pulsibus gestiat emicare. denique abortum fieri necesse est, si fuerit animal intus extinctum.

  53. 17.8.1

    ceterae definitionis partes eo spectant, ut illis nouem mensibus quibus in utero fuimus, -mortui fuisse uideamur. nulla ergo ex his tribus uera sententia est.

  54. 17.9.1

    nec tamen in tantum falsos esse dicendum est qui haec senserunt, ut omnino nihil dixerint: nam et sanguine simul et calore et spiritu uiuimus. sed cum constet anima in corpore his omnibus adunatis, non expresserunt proprie quid esset, quia tam non potest exprimi quam uideri.

  55. 18.1.1

    Sequitur alia et ipsa inextricabilis quaestio, idemne sit anima et animus an uero aliud sit illud quo uiuimus. aliud autem quo sentimus et sapimus. non desunt argumenta in utramque partem. qui unum esse dicunt. hanc .

  56. 18.2.1

    rationem secuntur, quod neque uiui sine sensu possit nec sentiri sine uita, ideoque non posse esse diuersum id quod separari non potest, sed quidquid est illud, et uiuendi officium et sentiendi habere rationem. idcirco animum et animam indifferenter appellant duo Epicurei poetae.

  57. 18.3.1

    qui autem dicunt esse diuersa, sic argumentantur: ex eo posse intellegi aliud esse mentem, aliud animam, quia incolumi anima mens possit extingui, quod accidere soleat insanis, item quod anima morte sopiatur, animus somno et quidem sic, ut non tantum quid faciat aut ubi sit ignoret, sed etiam rerum falsarum contemplatione fallatur.

  58. 18.4.1

    quod ipsum quomodo fiat non potest peruideri, cur fiat potest. nam requiescere nullo pacto possumus, nisi mens uisionum imaginibus occupata teneatur. latet autem mens oppressa somno tamquam ignis obducto cinere sopitus: quem si paululum commoueris, rursus ardescit et quasi euigilat.

  59. 18.5.1

    auocatur ergo simulacris, donec membra sopore inrigata uegetetur: corpus enim uigilante sensu, licet iaceat inmobile, tamen non est quietum, quia flagrat in eo sensus et uibrat ut flamma et artus omnes ad se adstrictos tenet.

  60. 18.6.1

    sed postquam mens ad contemplandas imagines ab intentione traducta est, tunc demum corpus omne resoluitur in quietem.

  61. 18.7.1

    traducitur autem mens cogitatione caeca, cum cogentibus tenebris secum tantummodo esse coeperit. dum intenta est in ea de quibus cogitat, repente somnus obrepit et in species proximas sensim cogitatio ipsa declinat: sic ea quae sibi ante oculos posuerat, uidere quoque incipit.

  62. 18.8.1

    deinde procedit ulterius et sibi auocamenta inuenit, ne saluberrimam quietem corporis interrumpat. nam sicut mens per diem ueris uisionibus auocatur, ne obdormiat, ita <per noctem; falsis, ne excitetur: nam si nullas imagines cernat, aut uigilare illam necesse erit aut perpetua morte sopiri.

  63. 18.9.1

    dormiendi eigo causa tributa est a deo ratio somniandi et quidem in commune uniuersis animantibus, sed illud homini praecipue, quod cum eam rationem deus quietis causa daret, facultatem sibi reliquit docendi hominem futura per somnium.

  64. 18.10.1

    nam et historiae saepe testantur extitisse somnia quorum praesens et admirabilis fuerit euentus, et responsa uatum nostrorum ex parte somniis constiterunt.

  65. 18.11.1

    quare neque semper uera sunt neque semper falsa, Vergilio teste, qui duas portas esse uoluit somniorum. sed quae falsa sunt, dormiendi causa uidentur, quae uera, inmittuntur a deo, ut imminens bonum aut malum hac reuelatione discamus.

  66. 19.1.1

    Illud quoque uenire in quaestionem potest, utrumne anima ex patre an potius ex matre an uero ex utroque generetur. sed ego id meo iure ab ancipiti uindico.

  67. 19.2.1

    nihil enim ex his tribus uerum est, quia neque ex utroque neque ex alterutro seruntur animae. corpus enim ex corporibus nasci potest, quoniam confertur aliquid ex utroque. de animis anima non potest, quia ex re tenui et inconprehensibili nihil potest decedere.

  68. 19.3.1

    itaque serendarum animarum ratio uni ac soli deo subiacet: denique caelesti sumus omnes semine oriundi, omnibus ille idem pater est, ut ait Lucretius. nam de mortalibus non potest quicquam nisi mortale generari. nec putari pater debet qui transfudisse <se> aut inspirasse animam de sua nullo modo sentit, nec si sentiat, quando tamen aut quomodo id fiat habet animo conprehensum.

  69. 19.4.1

    ex quo apparet non a parentibus dari animas, sed ab uno eodemque omnium deo patre, qui legem rationemque nascendi tenet solus, siquidem solus efficit. nam terreni parentis nihil est nisi ut umorem corporis in quo est materia nascendi, cum sensu uoluptatis emittat uel recipiat: citra hoc opus homo resistit nec amplius quicquam potest, et ideo nasci sibi filios optant, quia non ipsi faciunt.

  70. 19.5.1

    cetera iam dei sunt omnia, scilicet conceptus ipse et corporis informatio et inspiratio animae et partus incolumis et quaecumque deinceps ad hominem conseruandum ualent: illius munus est quod spiramus, quod uiuimus, quod uigemus.

  71. 19.6.1

    nam praeter quod ipsius beneficio incolumes sumus corpore et quod uictum nobis ei uariis rebus subministrat, sapientiam quoque homini tribuit, quam terrenus pater dare nullo modo potest. ideoque et de sapientibus stulti et de stultis sapientes saepe nascuntur: quod quidam fato ac sideribus adsignant.

  72. 19.7.1

    sed non est nunc locus de fato disserendi, hoc dicere satis est, [quod etiamsi astra efficientiam rerum continent, nihilo minus a deo fieri omnia, qui astra ipsa et fecit et ordinauit. inepti ergo qui hanc potentiam deo detrahunt et operibus eius attribuunt.

  73. 19.8.1

    hoc igitur dei munere caelesti atque praeclaro an utamur in nostra esse uoluit potestate: hoc enim concesso ipsum hominem uirtutis sacramento religauit, quo uitam posset adipisci.

  74. 19.9.1

    magna est enim uis hominis, magna ratio, magnum sacramentum: a quo si quis non defecerit nec fidem suam deuotionemque prodiderit, hic beatus est, hic denique, ut breuiter finiam, similis deo sit necesse est. errat enim quisquis hominem carne metitur: nam hoc corpusculum quo induti sumus, hominis receptaculum est. nam ipse homo neque tangi neque aspici neque conprehendi potest, quia latet intra hoc quod uidetur.

  75. 19.10.1

    qui si delicatus ac tener in hac uita fuerit quam ratio eius exposcit, si uirtute contempta desideriis se carnis addixerit. cadet et premetur in terram, si autem ut debet statum suum quem rectum sortitus est, prompte constanterque defenderit, si terrae quam calcare debet ac uincere non seruierit, uitam merebitur sempiternam.

  76. 20.1.1

    Haec ad te, Demetriane, interim paucis et obscurius fortasse quam decuit pro rerum ac temporis necessitate peroraui, quibus contentus esse debebis plura et meliora lecturus, si nobis indulgentia caelitus uenerit. tunc ego te ad uerae philosophiae doctrinam et planius et uerius cohortabor.

  77. 20.2.1

    statui enim quam multa potero litteris tradere quae ad beatae uitae statum spectent, et quidem contra philosophos, quoniam sunt ad turbandam ueritatem perniciosi et graues.

  78. 20.3.1

    incredibilis enim uis eloquentiae et argumentandi disserendique subtilitas quemuis facile deceperit: quos partim nostris armis partim uero ex ipsorum inter se concertatione sumptis reuincemus, ut appareat eos induxisse potius errorem quam sustulisse. fortasse mireris quod tantum facinus audeam.

  79. 20.5.1

    patiemurne igitur extingui aut opprimi ueritatem? ego uero libentius uel sub hoc onere defecerim. nam si Marcus Tullius, eloquentiae ipsius unicum exemplar, ab indoctis et ineloquentibus, quia tamen pro uero nitebantur, saepe superatus est, cur desperemus ueritatem ipsam contra fallacem captiosamque facundiam sua propria ui et claritate ualituram?

  80. 20.6.1

    illi quidem sese patronos ueritatis profiteri solent: sed quis potest aut eam rem defendere quam non didicerit, aut inlustrare apud alios quod ipse non nouerit?

  81. 20.7.1

    magnum uideor polliceri, sed caelesti opus est munere, ut nobis facultas ac tempus ad proposita persequenda tribuatur.

  82. 20.8.1

    quod si uita est optanda sapienti, profecto nullam aliam ob causam uiuere optauerim quam ut aliquid efficiam quod uita dignum sit et quod utilitatem legentibus etsi non ad eloquentiam, quia tenuis in nobis facundiae riuus est, ad uiuendum tamen adferat: quod est maxime necessarium.

  83. 20.9.1

    quo perfecto satis me uixisse arbitrabor et officium hominis inplesse, si labor meus aliquos homines ab erroribus liberatos ad iter caeleste direxerit. .

← Previous — showing 201283 of 283

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa007.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.