De Opificio Dei
- 6.9.1
uereor ne huiusmodi portenta et deridicula refutare non minus ineptum esse uideatur, sed libet ineptire, quoniam cum inepto agimus, ne se ille nimis argutum putet. quid ais, Epicure?
- 6.10.1
non sunt oculi ad uidendum nati? cur igitur uident? postea inquit eorum usus apparuit. uidendi ergo causa nati sunt, siquidem nihil possunt aliud quam uidere. item membra cetera cuius rei causa nata sint, ipse usus ostendit: qui utique nullo modo posset existere, nisi essent membra omnia tam ordinate, tam prouidenter effecta, ut usum possent habere.
- 6.11.1
quid enim si dicas aues non ad uolandum esse natas neque feras ad saeuiendum neque pisces ad natan- . dumneque homines ad sapiendum, cum appareat ei naturae officioque seruire animantes ad quod est quaeque generata?
- 6.12.1
seduidelicet qui summam ipsam ueritatis amisit, semper erret necesse est. si enim non prouidentia, sed fortuitis atomorum concursionibus nascuntur omnia, cur numquam fortuito accidit sic coire illa principia, ut efficerent animal eiusmodi quod naribus potius audiret, odoraretur oculis, auribus cerneret?
- 6.13.1
si enim primordia nullum genus positionis inexpertum relinquunt, oportuit eiusmodi cottidie monstra generari in quibus et membrorum ordo praeposterus et usus longe diuersus existeret.
- 6.14.1
cum uero uniuersa genera et uniuersa in quoque membra leges suas et ordines et usus sibi attributos tueantur, manifestum est nihil fortuito esse factum, quoniam diuinae rationis dispositio perpetua seruatur.
- 6.15.1
uerum alias refellemus Epicurum: nunc de prouidentia ut coepimus disseramus.
- 7.1.1
Deus igitur solidamenta corporis quae ossa dicuntur nodata et adiuncta inuicem neruis adligauit atque constrinxit, quibus mens, si aut excurrere aut resistere uellet, tamquam retinaculis uteretur et quidem nullo labore nulloque conatu, sed uel minimo motu totius corporis molem temperaret ac flecteret.
- 7.2.1
haec autem uisceribus operuit ut quemque locum decebat, ut quae solida essent, conclusa tegerentur. item uisceribus ipsis uenas admiscuit quasi riuos per corpus omne diuisos, per quas discurrens umor et sanguis uniuersa membra sucis uitalibus inrigaret, et ea uiscera formata in eum modum qui uni cuique generi ac loco aptus fuit, superiecta pelle contexit: quam uel sola pulchritudine decorauit uel setis adoperuit uel squamis muniuit uel plumis insignibus adornauit.
- 7.3.1
illud uero commentum dei mirabile, quod una dispositio et unus habitus innumerabiles imaginum praeferat uarietates. nam in omnibus fere quae spirant eadem series et ordo membrorum est:
- 7.4.1
primum enim caput et huic adnexa ceruix, item collo pectus adiunctum et ex eo prominentes anni, adhaerens pectori uenter, item uentri subnexa genitalia, ultimo loco femina pedesque.
- 7.5.1
nec solum membra suum tenorem ac situm in omnibus seruant, sed etiam partes membrorum. nam in uno capite ipso certam sedem possident aures, certam oculi, nares item, os quoque et in eo dentes et lingua. quae omnia cum sint eadem in cunctis animantibus, tamen infinita et multiplex diuersitas figurarum est, quod ea quae dixi aut productiora aut contractiora liniamentis uarie differentibus conprehensa sunt. quid ?
- 7.6.1
illud nonne diuinum, quod in tanta uiuentium multitudine unum quodque animal in sui generis specie pulcherrimum est, ut si quid uicissim de altero in alterum transferatur, nihil inpeditius ad utilitatem, nihil deformius ad aspectum uideri necesse sit? ut si elephanto ceruicem prolixam tribuas aut camelo breuem uel si serpentibus pedes aut pilos addas, in quibus porrecti aequaliter corporis longitudo nihil aliud exigebat nisi ut maculis terga distincti et squamarum leuitate suffulti in lubricos tractus sinuosis flexibus laberentur.
- 7.7.1
in quadrupedibus autem idem opifex contextum spinae a summo capite deductum longius extra corpus eduxit et acuminauit in caudam, aut ut obscenae corporis partes uel propter foeditatem tegerentur uel propter teneritudinem munirentur aut ut animalia quaedam minuta et nocentia motu eius arcerentur a corpore: quod membrum si detrahas, inperfectum fit animal ac debile.
- 7.8.1
ubi autem ratio et manus est, tam non est id necessarium quam indumentum pilorum: adeo in suo quaeque genere aptissime congruunt, ut neque nudo quadrupede neque homine tecto excogitari quicquam turpius possit.
- 7.9.1
sed tamen cum ipsa nuditas hominis mire ad pulchritudinem ualeat, non tamen etiam capiti congruebat. texit ergo illud pilo et quia in summo futurum erat, quasi summum aedificii culmen ornauit. qui ornatus non est in orbem coactus aut in figuram pillei teres factus, ne quibusdam partibus nudis esset informis, sed alicubi effusus alicubi retractus pro cuiusque loci decentia.
- 7.10.1
frons ergo uallata per circuitum et a temporibus effusi ante aures capilli et earum summa pars in coronae modum cincta et occipitium omne contectum speciem miri decoris ostentat.
- 7.11.1
iam barbae ratio incredibile est quantum conferat uel ad dinoscendam corporum maturitatem uel ad differentiam sexus uel ad decorem uirilitatis ac roboris, ut uideatur omnino non constatura fuisse totius operis ratio, si quicquam aliter esset effectum.
- 8.1.1
Nunc rationem totius hominis ostendam singulorumque membrorum quae in corpore aperta aut operta sunt, utilitates et habitus explicabo.
- 8.2.1
cum igitur statuisset deus ex omnibus animalibus solum hominem facere caelestem, cetera uniuersa terrena, hunc ad caeli contemplationem rigidum erexit bipedemque constituit, scilicet ut eodem spectaret unde illi origo est, illa uero depressit ad terram, ut quia nulla his inmortalitatis expectatio est, toto corpore in humum proiecta uentri pabuloque seruirent.
- 8.3.1
hominis itaque solius recta ratio et sublimis status et uultus deo patri communis ac proximus originem suam fictoremque testatur. eius prope diuina mens quia non tantum animantium quae sunt in terra, sed etiam sui corporis est sortita dominatum, in summo capite conlocata tamquam in arce sublimi speculatur omnia et contuetur.
- 8.4.1
hanc eius aulam deus non obductam porrectamque formauit ut in mutis animalibus, sed orbi et globo similem, quod orbis rotunditas perfectae rationis est ac figurae.
- 8.5.1
eo igitur mens et ignis ille diuinus tamquam caelo tegitur. cuius cum summum fastigium naturali ueste texisset, primorem partem quae dicitur facies necessariis membrorum ministeriis et instruxit pariter et ornauit.
- 8.6.1
ac primum quod oculorum orbes concauis foraminibus conclusit, a quo foratu frontem nominatam Varro existimat, eos neque minus neque amplius quam duos esse uoluit, quod ad speciem nullus est perfectior numerus quam duorum, sicut et aures duas: quarum duplicitas incredibile est quantam pulchritudinem praeferat, quod cum pars utraque similitudine ornata est, tum ut uenientes altrinsecus uoces facilius colligantur.
- 8.7.1
nam et forma ipsa mirandum in modum ficta, quod earum foramina noluit esse nuda et inobsaepta: quod et minus decorum et minus utile fuisset, quoniam simplicium cauernarum angustias praeteruolare uox posset nisi exceptam per cauos sinus et repercussu retentam foramina ipsa cohiberent illis similia uasculis quibus inpositis solent angusti oris uasa conpleri.
- 8.8.1
eas igitur aures — quibus est inditum nomen a uocibus hauriendis, unde Vergilius uocemque his auribus hausi; aut quia uocem ipsam Graeci d>sir)v uocant ab auditu, per inmutationem litterae aures uelut audes sunt nominatae — noluit deus artifex mollibus pelliculis informare, quae pulchritudinem demerent pendulae atque flaccentes, neque duris ac solidis ossibus, ne ad usum inhabiles essent inmobiles ac rigentes, sed quod esset horum medium excogitauit, ut eas cartilago mollior adligaret et haberent aptam simul ac flexibilem firmitatem.
- 8.9.1
in his audiendi tantum officium constitutum est sicut in oculis uidendi. quorum praecipue inexplicabilis est ac mira subtilitas, quia eorum orbes gemmarum similitudinem praeferentes ab ea parte qua uidendum fuit membranis perlucentibus texit, ut imagines rerum contra positarum tamquam in speculo refulgentes ad sensum intimum penetrarent.
- 8.10.1
per eas igitur membranas sensus ille qui dicitur mens, ea quae sunt foris transpicit, ne forte existimes aut imaginum incursione. nos cernere, ut philosophi disserunt, quoniam uidendi officium in eo debet esse quod uidet, non in eo quod uidetur, aut intentione aeris cum acie aut effusione radiorum, quoniam si ita esset, tardius quam oculos aduertimus uideremus, donec intentus aer cum acie aut effusi radii ad id quod uidendum esset peruenirent.
- 8.11.1
cum autem uideamus eodem momento temporis, plerumque uero aliud agentes nihilominus tamen uniuersa quae contra sunt posita tueamur, uerius et manifestius est mentem esse quae per oculos ea quae sunt opposita transpiciat quasi per fenestras perlucente uitro aut speculari lapide obductas.
- 8.12.1
et idcirco mens ac uoluntas ex oculis saepe dinoscitur. quod quidem ut refelleret Lucretius, ineptissimo usus est argumento. si enim mens inquit per oculos uidet, erutis et effossis oculis magis uideret, quoniam euulsae cum postibus fores plus inferunt luminis quam si fuerint obductae.
- 8.13.1
nimirum ipsi uel potius Epicuro qui eum docuit effossi oculi erant, ne uideret effossos orbes et ruptas oculorum fibras et fluentem per uenas sanguinem et crescent- tes ex uulneribus carnes et obductas ad ultimum cicatrices nihil posse lucis admittere, nisi forte oculos auribus similes nasci uolebat, ut non tam oculis quam foraminibus cerneremus: quo nihil ad speciem foedius, ad usum inutilius fieri potest.
- 8.14.1
quantulum enim uidere possemus, si mens ab intimis penetralibus capitis per exiguas cauernarum rimulas attenderet! ut si quis uelit transpicere per cicutam, non plus profecto cernat quam cicutae ipsius capacitas conprehendat.
- 8.15.1
itaque ad uidendum membris potius in orbem conglobatis opus fuit, ut uisus in latum spargeretur, et quae in primori facie adhaererent, ut libere possent omnia contueri.
- 8.16.1
ergo ineffabilis diuinae prouidentiae uirtus fecit duos simillimos orbes eosque ita deuinxit, ut non in totum conuerti, sed moueri tamen ac flecti cum modo possent. orbes autem ipsos umoris puri ac liquidi plenos esse uoluit, in quorum media parte scintillae luminum conclusae tenerentur, quas pupillas nuncupamus, in quibus puris atque subtilibus cernendi sensus ac ratio continetur.
- 8.17.1
per eos igitur orbes se ipsam mens intendit ut uideat miraque ratione in unum miscetur et coniungitur amborum luminum uisus.
- 9.1.1
Libet hoc loco illorum reprehendere uanitatem qui dum uolunt ostendere sensus falsos esse, multa colligunt in quibus oculi fallantur, inter quae illud etiam, quod furiosis et ebriis omnia duplicia uideantur: quasi uero eius erroris obscura sit causa. ideo enim fit, quia duo sunt oculi.
- 9.2.1
sed quomodo id fiat accipe. uisus oculorum intentione animi constat. itaque quoniam mens, ut supra dictum est, oculis tamquam fenestris utitur, non tantum hoc ebriis aut insanis accidit, sed et sanis et sobriis. nam si aliquid nimis propius admoueas, duplex uidebitur: certum est enim interuallum ac spatium quo acies oculorum coit.
- 9.3.1
item si retrorsum auoces animum quasi ad cogitandum et intentionem mentis relaxes, tum acies oculi utriusque diducitur et singuli uidere incipiunt separatim. si animum rursus intenderis aciemque direxeris, coit in unum quidquid duplex uidebatur.
- 9.4.1
quid ergo mirum si mens ueneno ac potentia uini dissoluta dirigere ae non potest ad uidendum, sicut ne pedes quidem ad ambulandum neruis stupescentibus debiles aut si uis furoris in cerebrum saeuiens concordiam disiungit oculorum? quod adeo uerum est, ut luscis hominibus, si aut insani aut ebrii fiant, nullo modo possit accidere ut aliquid duplex uideant.
- 9.5.1
quare si ratio apparet cur oculi fallantur, manifestum est non esse falsos sensus: qui aut non falluntur, si sunt puri et integri, aut si falluntur, mens tamen non fallitur, quae illorum nouit errorem.
- 10.1.1
Sed nos ad dei opera reuertamur. ut igitur oculi munitiores essent ab iniuria, eos ciliorum tegminibus occuluit, unde oculos esse dictos Varroni placet.
- 10.2.1
nam ipsae palpebrae, quibus mobilitas id est palpitatio uocabulum tribuit, pilis in ordinem stantibus uallatae saeptum oculis decentissimum praebent: quarum motus adsiduus inconprehensibili celeritate concurrens et uidendi tenorem non inpedit et reficit obtutum.
- 10.3.1
acies enim id est membrana illa perlucens, quam siccari et obarescere non oportet, nisi umore adsiduo tersa praeniteat. obsolescit. quid ?
- 10.4.1
ipsa superciliorum fastigia pilis breuibus adornata nonne quasi aggeribus et munimentum oculis. ne quid superne incidat, et speciem simul praestant? ex quorum confinio nasus exoriens et ueluti aequali porrectus iugo utramque aciem simul et discernit et munit.
- 10.5.1
inferius quoque genarum non indecens tumor in similitudinem collium leuiter exsurgens ab omni parte oculos efficit tutiores prouisumque est ab artifice summo, ut si qui forte uehementior ictus extiterit. eminentibus repellatur.
- 10.6.1
1 nasi uero pars superior usque ad medium solida formata est. inferior autem cartilagine adhaerente mollita, ut ad usum digitorum possit esse tractabilis.
- 10.7.1
in hoc autem quamuis simplici membro tria sunt officia constituta, unum ducendi spiritus, alterum capiendi odoris, tertium ut per eius cauernas purgamenta cerebri defluant. quas ipsas deus quam mirabili, quam diuina. ratione molitus est, ut tamen hiatus ipse nasi oris speciem non deformaret!
- 10.8.1
quod erat plane futurum, si unum ac simplex foramen pateret: at id uelut pariete per medium ducto intersaepsit atque diuisit fecitque ipsa duplicitate pulcherrimum.
- 10.9.1
ex quo intellegimus quantum dualis numerus una et simplici conpage solidatus ad rerum ualeat perfectionem. nam cum sit corpus unum, tamen totum ex simplicibus membris constare non poterat, nisi ut essent partes uel dexterae uel sinistrae.
- 10.10.1
itaque ut pedes duo et item manus non tantum ad utilitatem aliquam usumque uel gradiendi uel faciendi ualent, sed et habitum decoremque admirabilem conferunt, sic in\' capite. quod totius diuini operis quasi culmen est, et auditus in duas aures et uisus in duas acies et odoratio in duas nares a summo artifice diuisa est, quia cerebrum, in quo sentiendi ratio est. quamuis sit unum, tamen in duas partes membrana interueniente discretum est.
- 10.11.1
sed et cor, quod sapientiae domicilium uidetur, licet sit unum, duos tamen intrinsecus sinus habet, quibus fontes uiui sanguinis continentur saepto intercedente diuisi, ut sicut in ipso mundo summa rerum uel de simplici duplex uel de duplici simplex et gubernat et continet totum, ita in corpore de duobus uniuersa conpacta indissociabilem praetenderent unitatem.
- 10.12.1
oris quoque species et rictus ei transuerso patefactus quam utilis, quam decens sit, enarrari non potest: cuius usus in duobus constat officiis, sumendi uictus et eloquendi.
- 10.13.1
lingua intus inclusa, quae uocem motibus suis in uerba discernit, et est interpres animi nec tamen sola per se potest loquendi munus inplere, nisi acumen suum palato inliserit, nisi adiuta uel offensione dentium uel conpressione labrorum. dentes tamen plus conferunt ad loquendum:
- 10.14.1
nam et infantes non ante incipiunt fari quam dentes habuerint et senes amissis dentibus ita balbuttiunt, ut ad infantiam denuo reuoluti esse uideantur.
- 10.15.1
sed haec ad hominem solum pertinent aut aues, in quibus acuminata et uibrata certis motibus lingua innumerabiles cantuum flexiones et uarios sonorum modos exprimit.
- 10.16.1
habet praeterea et aliud officium, quo in omnibus, non tamen solo in mutis utitur, quod contritos et permolitos dentibus cibos colligit et conglobatos ui sua deprimit et transmittit ad uentrem. itaque Varro a ligando cibo putat linguae nomen inpositum. bestias etiam <in> potu adiuuat:
- 10.17.1
protenta enim cauataque hauriunt aquam eamque conprehensam linguae sinu, ne tarditate ac mora refluat. ad palatum celeri mobilitate conplodunt. haec itaque palati concauo tamquam testudine tegitur eamque dentium saeptis deus quasi muro circumuallauit.
- 10.18.1
dentes autem ipsos, ne nudi ac restricti magis horrori quam ornamento essent, gingiuis mollibus, quae a gignendis dentibus nominantur, ac deinde labrorum tegminibus honestauit: quorum durities sicut in molari lapide maior est et asperior quam in ceteris ossibus, ut ad conterendos cibos pabulumque sufficerent.
- 10.19.1
labra ipsa quae quasi antea cohaerebant. quam decenter interscidit! quorum superius sub ipsa medietate narium lacuna quadam leui quasi ualle signauit. inferius honestatis gratia foras molliter explicauit.
- 10.20.1
nam quod attinet ad saporem capiendum, fallitur quisquis hunc sensum palato inesse arbitratur, lingua est enim qua sapores sentiuntur, nec tamen tota: nam partes eius quae sunt ab utroque latere teneriores. saporem subtilissimis sensibus trahunt. et cum neque ex cibo quicquam neque ex potione minuatur. tamen inenarrabili modo penetrat ad sensum sapor eadem ratione qua nihil de quaque materia odoris capio decerpit.
- 10.21.1
cetera quam decora sint uix exprimi potest: deductum clementer a genis mentum et ita inferius conclusum, ut acumen eius extremum signare uideatur leuiter inpressa diuisio, rigidum ac teres collum, scapulae uelut mollibus iugis a ceruice demissae, ualida et substricta neruis ad fortitudinem brachia, insignibus toris extantium lacertorum uigens robur, utilis ac decens flexura cubitorum.
- 10.22.1
quid dicam de manibus rationis ac sapientiae ministris? quas sollertissimus artifex plano ac modice concauo sinu fictas, ut si quid tenendum sit, apte possit insidere, in digitos terminauit: in quibus difficile est expedire utrumne species an utilitas maior sit.
- 10.23.1
nam et numerus perfectus ac plenus et ordo ac gradus decentissimus et articulorum parium curuatura flexibilis et forma unguium rotunda concauis tegminibus digitorum fastigia conprehendens atque firmans. ne mollitudo carnis in tenendo cederet, magnum praebet ornatum.
- 10.24.1
illud uero ad usum miris modis habile, quod unus a ceteris separatus cum ipsa manu oritur et in diuersum maturius funditur, qui se uelut obuium ceteris praebens omnem tenendi faciendique rationem uel solus uel praecipue possidet tamquam rector omnium atque moderator; unde etiam pollicis nomen accepit, quod ui et potestate inter ceteros polleat. duos quidem articulos extantes habet.
- 10.25.1
non ut alii ternos, sed unus ad manum carne conectitur pulchritudinis gratia: si enim fuisset tribus articulis et ipse discretus, foeda et indecora species ademisset manibus honestatem.
- 10.26.1
iam pectoris latitudo sublimis et exposita oculis mirabilem prae se fert habitus sui dignitatem. cuius haec causa est, quod uidetur hominem solum deus ueluti supinum formasse — nam fere nullum aliud animal iacere in tergum potest —, mutas autem animantes quasi alterno latere iacentes finxisse atque ad terram conpressisse. idcirco illis angustum pectus et ab aspectu remotum et ad terram uersus abiectum, hominis autem patens et erectum, quia plenum rationis a caelo datae humile aut indecens esse non debuit.
- 10.27.1
papillae quoque leuiter eminentes et fuscioribus ac paruis orbibus coronatae non nihil addunt uenustatis, feminis ad alendos fetus datae, maribus ad solum decus, ne informe pectus et quasi mutilum uideretur. huic subdita est planities uentris, quam mediam fere umbilicus non indecenti nota signat ad hoc factus, ut per eum fetus dum est in utero nutriatur.
- 11.1.1
Sequitur necessario ut de internis quoque uisceribus dicere incipiam: quibus non pulchritudo, quia sunt abdita, sed utilitas incredibilis attributa est, quoniam opus fuerat ut terrenum hoc corpus suco aliquo de cibis ac potibus aleretur sicut et terra ipsa imbribus ac pruinis.
- 11.2.1
prouidentissimus artifex in medio eius receptaculum cibis fecit. quibus concoctis et liquefactis uitales sucos membris omnibus dispertiret.
- 11.3.1
sed cum homo constet ex corpore atque anima, illud quod supra dixi receptaculum soli corpori praestat alimentum, animae uero aliam sedem dedit. fecit enim genus quoddam uisceris molle atque rarum, quod pulmonem uocamus, eumque non in utris modum finxit, ne effunderetur semel spiritus aut inflaret semel.
- 11.4.1
ideoque plenum quidem uiscus effecit, sed inflabile atque aeris capax, ut paulatim spiritum reciperet, dum uitalis uentus per illam spargitur raritatem, et eundem rursus paulatim redderet, dum se ex illo explicat: ipsa enim uicissitudo et spirandi respirandique tractus uitam sustentat in corpore.
- 11.5.1
quoniam ergo duo sunt in homine receptacula, unum aeris quod alit animam, alterum ciborum quod alit corpus, duas esse per collum fistulas necesse est, cibalem ac spiritalem. quarum superior ab ore ad uentrem ferat, inferior a naribus ad pulmonem.
- 11.6.1
quarum natura et ratio diuersa est. ille enim qui est ab ore transitus, mollis effectus est et qui semper clausus cohaereat sibi sicut os ipsum, quoniam potus et cibus dimota et pate facta gula, quia corporales sunt, spatium sibi transmeandi faciunt.
- 11.7.1
spiritus contra qui est incorporalis ac tenuis, quia spatium sibi facere non poterat, accepit uiam patentem, quae uocatur gurgulio. is constat ex ossibus flexuosis ac mollibus quasi ex anulis in cicutae modum inuicem conpactis et cohaerenti.
- 11.8.1
bus patetque semper hic transitus. nullam enim requiem meandi habere spiritus potest: qui quia semper commeat, demissa utiliter de cerebro membri portione, cui uua nomen est, uelut occursu quodam refrenatur, ne aut teneritudinem domicilii cum impetu ueniens attracta pestilenti aura corrumpat aut totam nocendi uiolentiam internis receptaculis perferat. ideoque etiam nares breuiter sunt apertae: quae idcirco sic nominantur. quia per eas uel odor uel spiritus nare non desinit.
- 11.9.1
tamen haec fistula spiritalis non tantum ad nares, uerum ad os quoque interpatet in extremis palati regionibus, ubi se tolles faucium spectantes uuam tollere incipiunt in tumorem.
- 11.10.1
cuius rei causa et ratio non obscura est. loquendi enim facultatem non haberemus, si ut gulae iter ad os tantum, ita gurgulio ad nares tantum pateret.
- 11.11.1
aperuit igitur uiam uoci diuina sollertia ex illa fistula spiritali, ut posset lingua ministerio suo fungi et uocis ipsius inoffensum tenorem pulsibus suis in uerba concidere. qui meatus si aliquo modo intersaeptus sit, mutum faciat necesse est: errat enim profecto quisquis aliam causam putat cur homines muti sint.
- 11.12.1
non enim, ut uulgo creditur, uinctam gerunt linguam, sed hi uocalem illum spiritum per nares quasi mugientes profundunt, quod uoci transitus ad os aut nullus omnino est aut non sic patens, ut plenam uocem possit emittere.
- 11.13.1
quod plerumque natura fit, aliquando etiam casu accidit ut morbo aliquo hic aditus obsaeptus uocem non transmittat ad linguam faciatque de loquentibus mutos. quod cum acciderit, auditum quoque obstrui necesse est, ut quia uocem emittere non potest. ne admittere quidem possit. loquendi ergo causa patefactus est hic meatus.
- 11.14.1
illud quoque praestat, ut in lauacris celebrandis, quia nares calorem ferre non possunt. aer feruens ore ducatur, item si forte spiramenta narium frigore pituita praecluserit, per os auram trahere possimus, ne obstructa meandi facultate spiritus stranguletur.
- 11.15.1
cibi uero in aluum recepti et cum potus umore permixti cum iam calore percocti fuerint, eorum sucus inenarrabili modo per membra diffusus inrigat uniuersum corpus et uegetat.
- 11.16.1
intestinorum quoque multiplices spirae ac longitudo in se conuoluta et uno tamen substricta uinculo quam mirificum dei opus est! nam ubi maceratos ex se cibos aluus emiserit, paulatim per illos internorum anfractus extruduntur, ut quidquid in ipsis inest suci quo corpus alitur.
- 11.17.1
membris omnibus diuidatur. et tamen necubi forte obhaereant ac resistant, quod et fieri poterat propter ipsorum uoluminum flexiones in se saepe redeuntes et fieri sine pernicie non poterat, obleuit ea intrinsecus crassiore suco, ut purgamenta illa uentris ad exitus suos facilius per lubricum niterentur.
- 11.18.1
illa quoque ratio subtilissima est. quod uesica, cuius usum uolucres non habent, cum sit ab intestinis separata nec ullam habeat fistulam qua ex illis urinam trahat, conpletur tamen et umore distenditur.
- 11.19.1
id quomodo fiat non est difficile peruidere. intestinorum partes quae ab aluo cibum potumque suscipiunt, patentiores sunt quam ceterae spirae et multo tenuiores.
- 11.20.1
hae uesicam circumplectuntur et continent: ad quas partes cum potus et cibus mixta peruenerint, fimum quidem crassius fit et transmeat, umor autem omnis per illam teneritudinem percolatur eumque uesica, cuius aeque tenuis subtilisque membrana est, absorbet et colligit, ut foras qua natura exitum patefecit emittat.
- 12.1.1
De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid praeterisse uideamur: quae quamquam in operto latent, sensum tamen atque intellegentiam latere non possunt.
- 12.2.1
uena in maribus quae seminium continet, duplex est, paulo interior quam illud umoris obsceni receptaculum. sicut enim rienes duo sunt itemque testes, ita et uenae seminales duae, in una tamen conpage cohaerentes: quod uidemus in corporibus animalium, cum intersecta patefiunt.
- 12.3.1
sed illa dexterior masculinum continet semen, sinisterior femininum, et omnino in toto corpore pars dextera masculina est, sinistra uero feminina.
- 12.4.1
ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam ex omni corpore ad uenam genitalem confluere ibique concrescere, sed hoc quomodo fiat humana mens non potest conprehendere.
- 12.5.1
item in feminis uterus in duas se diuidit partes, quae in diuersum diffusae ac reflexae circumplicantur sicut arietis cornua. quae pars in dexteram retorquetur, masculina est, quae in sinistram, feminina.
- 12.6.1
conceptum igitur Varro et Aristoteles sic fieri arbitrantur. aiunt non tantum maribus inesse semen, uerum etiam feminis et inde plerumque matribus similes procreari, sed earum semen sanguinem esse purgatum: quod si recte cum uirili mixtum sit, utraque concreta et simul coagulata informari: et primum quidem cor hominis effingi, quod in eo sit et uita omnis et sapientia, denique totum opus quadragesimo die consummari. ex abortionibus haec fortasse collecta sint.
- 12.7.1
in auium tamen fetibus primos oculos fingi dubium non est, quod in ouis saepe deprehenditur. unde fieri non posse arbitror quin fictio a capite sumat exordium.
- 12.8.1
similitudines autem in corporibus filiorum sic fieri putant: cum semina inter se permixta coalescunt, si uirile superauerit. patri similem prouenire seu marem seu feminam. muliebre praeualuerit, progeniem cuiusque sexus ad imaginem respondere maternam.
- 12.9.1
id autem praeualet e duobus, quod fuerit uberius; alterum enim quodammodo amplectitur et includit: hinc plerumque fieri ut unius tantum liniamenta praetendat.
- 12.10.1
si uero aequa fuerit ex pari semente permixtio. figuras quoque misceri. ut suboles illa communis aut neutrum referre uideatur, quia totum ex altero non habet. aut utrumque, quia partem de singulis mutuata est.
- 12.11.1
nam in corporibus animalium uidemus aut confundi parentum colores ac fieri tertium neutri generantium simile aut utriusque sic exprimi, ut discoloribus membris per omne corpus concors mixtura uarietur.
- 12.12.1
dispares quoque naturae hocmodo fieri putantur: cum forte in laeuam uteri partem masculinae stirpis semen inciderit, marem quidem gigni opinatio est, sed quia sit in feminina parte conceptus. aliquid in se habere femineum supra quam decus uirile patiatur, uel formam insignem uel nimium candorem uel corporis leuitatem uel artus delicatos uel staturam breuem uel uocem gracilem uel animum inbecillum uel ex his plura.
- 12.13.1
item si partem in dexteram semen feminini generis influxerit! feminam quidem procreari, sed quoniam in masculina parte concepta sit, habere in se aliquid uirilitatis ultra quam sexus ratio permittat. aut ualida membra aut inmoderatam longitudinem aut fuscum colorem aut hispidam faciem aut uultum indecorum aut uocem robustam aut animum audacem aut ex his plura.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 283
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa007.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.