De Ave Phoenice
- 100
Conflat, et effectum seminis instar habet.
- 101
Hinc animal primum sine membris fertur oriri,
- 102
Sed fertur uermi lacteus esse color.
- 103
Crescit, at emenso sopitur tempore certo
- 104
Seque oui teretis colligit in speciem.
- 107
Ac uelut agrestes, cum filo ad saxa tenentur,
- 108
Mutari tineae papilione solent,
- 105
Inde reformatur qualis fuit ante figura,
- 106
Et Phoenix ruptis pullulat exuuiis.
- 109
Non illi cibus est nostro concessus in orbe
- 110
Nec cuiquam inplumem pascere cura subest.
- 111
Ambrosios libat caelesti nectare rores,
- 112
Stellifero tenues qui cecidere polo.
- 113
Hos legit, his alitur mediis in odoribus ales,
- 114
Donec maturam proferat effigiem.
- 115
Ast ubi primaeua coepit florere iuuenta,
- 116
Euolat ad patrias iam reditura domus.
- 117
Ante tamen proprio quidquid de corpore restat
- 118
Ossaque uel cineres exuuiasque suas
- 119
Unguine balsameo myrraque et ture soluto
- 120
Condit et in formam conglobat ore pio.
- 121
Quam pedibus gestans contendit Solis ad urbem
- 122
Inque ara residens promit in aede sacra.
- 123
Mirandam sese praestat praebetque uerendam:
- 124
Tantus aui decor est, tantus abundat honor.
- 125
Principio color est, quali est sub sidere Cancri
- 126
Mitia quod corium punica grana tegit,
- 127
Qualis inest foliis quae fert agreste papauer,
- 128
Cum pandit uestes Flora rubente solo.
- 129
Hoc humeri pectusque decens uelamine fulget,
- 130
Hoc caput, hoc ceruix summaque terga nitent.
- 131
Caudaque porrigitur fuluo distincta metallo,
- 132
In cuius maculis purpura mixta rubet.
- 133
Alarum pennas insignit desuper iris,
- 134
Pingere ceu nubem desuper acta solet.
- 135
Albicat insignis mixto uiridante zmaragdo
- 136
Et puro cornu gemmea cuspis hiat.
- 137
Ingentes oculi, credas geminos hyacinthos,
- 138
Quorum de medio lucida flamma micat.
- 139
Aptata est rutilo capiti radiata corona
- 140
Phoebei referens uerticis alta decus.
- 141
Crura tegunt squamae fuluo distincta metallo,
- 142
Ast ungues roseo tinguit honore color.
- 143
Effigies inter pauonis mixta figuram
- 144
Cernitur et pictam Phasidis inter auem.
- 145
Magnitiem terris Arabum quae gignitur ales
- 146
Vix aequare potest, seu fera seu sit auis.
- 147
Non tamen est tarda ut uolucres quae corpore magno
- 148
Incessus pigros per graue pondus habent,
- 149
Sed leuis ac uelox, regali plena decore:
- 150
Talis in aspectu se tenet usque hominum.
- 151
Huc uenit Aegyptus tanti ad miracula uisus
- 152
Et raram uolucrem turba salutat ouans.
- 153
Protinus exculpunt sacrato in marmore formam
- 154
Et titulo signant remque diemque nouo.
- 155
Contrahit in coetum sese genus omne uolantum
- 156
Nec praedae memor est ulla nec ulla metus.
- 157
Alituum stipata choro uolat illa per altum
- 158
Turbaque prosequitur munere laeta pio.
- 159
Sed postquam puri peruenit ad aetheris auras,
- 160
Mox redit: illa suis conditur inde locis.
- 161
At fortunatae sortis finisque uolucrem,
- 162
Cui de se nasci praestitit ipse deus!
- 163
Femina <seu sexu) seu mas est siue neutrum,
- 164
Felix, quae Veneris foedera nulla colit.
- 165
Mors illi Venus est, sola est in morte uoluptas:
- 166
Ut possit nasci, appetit ante mori.
- 167
Ipsa sibi proles, suus est pater et suus heres,
- 168
Nutrix ipsa sui, semper alumna sibi.
- 169
Ipsa quidem, sed non (eadem est,) eademque nec ipsa est,
- 170
Aeternam uitam mortis adepta bono.
← Previous — showing 101–171 of 171
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0171.stoa001.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.