Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

In Genesin Ad Leonem Papam

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 205 sections

  1. 1

    AD LEONEM PAPAM.

  2. 1-2

    Paruimus monitis tua dulcia iussa secuti,

  3. 2

    antistes Christi. quae dabas ore pio.

  4. 3

    an ego non canerem tanti praeconia patris,

  5. 4

    munus opusque dei dum mihi lingua foret?

  6. 5

    rauca quidem stridens et nullis digna coturnis,

  7. 6

    ingeniumque iacens: sed libet alta loqui.

  8. 7

    Dignum opus et iustum semper tibi dicere grates.

  9. 8

    omnipotens mundi genitor, quo principe cuncta

  10. 9

    em sumpsere diem atque exorta repente

  11. 10

    post tenebras stupidi spectarunt lumina caeli:

  12. 11

    gens hominum pecudesque ferae milleque uolucres

  13. 12

    et quae per liquidos discurrunt agmina campos,

  14. 13

    omnia per temet, ex te, qui maxima condis:

  15. 14

    ex te nata, pater; nec patris est pater alter:

  16. 15

    tu caput es capiti, primi tu fontis origo,

  17. 16

    primus apex rerum, primus sator, omnia condens;

  18. 17

    nec tamen ex alio ducis genus: ipse perennis

  19. 18

    spiritus. antiquo uiuens per saecula motu.

  20. 19

    semper eris. quia semper eras: non mortis egenus,

  21. 20

    qui natalis inops nec finem noueris aeui.

  22. 21

    ex se principium cui contigit. haut manet alter

  23. 22

    auctorem casus: nascentia terminus urget.

  24. 23

    omnia cum tegeret nigrum chaos altaque moles

  25. 24

    desuper urgeret informis corpora mundi

  26. 25

    et caliganti premeret serotina morte.

  27. 26

    nec species nec forma foret, deus intus agebas

  28. 27

    corporibus tectis mixtus, secreta potestas.

  29. 28

    iam tum disponens nascentia moenia mundi

  30. 29

    et uarias rerum facies animasque futuras.

  31. 30

    utque caput uicta prompsisti caligine noctis.

  32. 31

    sublimem attollens uultum sensere tenebrae.

  33. 32

    mox dominus rerum somnos discussit inertes,

  34. 33

    pigraque materies trepidauit nomine pulsa

  35. 34

    commotaque simul maturo conscia partu.

  36. 35

    scinditur ingentis cumuli per.plurima corpus

  37. 36

    membra, locosque simul metantur semina iussu.

  38. 37

    et confusa simul descendunt uiscera molis.

  39. 38

    sectaque per partes formas spectantia frustra

  40. 39

    iam calor intus alit et blando suscitat igni.

  41. 40

    Ac primum caeli pansus liber, omnia mundi

  42. 41

    conplectens spatia, celso suspenditur orbe:

  43. 42

    terra grauis pigro descendit pondere ad imum

  44. 43

    ac, semet defixa, salo fundata resedit.

  45. 44

    esset ut spatium uacuae regionis apertum.

  46. 45

    qua tener incedens mortalia pasceret aether.

  47. 46

    quoue exire patris possent tot munera rerum.

  48. 47

    ortaque ferrentur nullo per inane labore.

  49. 48

    diffusae coguntur aquae: mox limine certo

  50. 49

    liquuntur maria nec finem transilit unda.

  51. 50

    Tunc oritur lux alma. dies quae iussa uocari

  52. 51

    nascentem tenero perfudit lumine mundum.

  53. 52

    munus opusque tuum prodens. tua maxima dona.

  54. 53

    condere quae genitor patria pietate parabas.

  55. 54

    utque hominum sollers posset clarescere uita.

  56. 55

    artibus aetheriis quae totas ducere luces

  57. 56

    gaudet et ingenium diuersa laude fatigat.

  58. 57

    insequitur nox atra diem densaeque tenebrae.

  59. 58

    corporibus somnos quae ferrent. otia fessis.

  60. 59

    et cunctis unam faciem similemque figuram.

  61. 60

    namque dies uarie rerum discriminat ora

  62. 61

    et dat cuique suum disiecta nocte colorem:

  63. 62

    instigat animos opera ad maiora calentes.

  64. 63

    exacuens uariis mortalia pectora curis.

  65. 64

    quo mage forma dies uitae, nox mortis imago est.

  66. 65

    Tunc condens pater astra polo ac lumina didens,

  67. 66

    sidera distinguens uariis pertecta figuris.

  68. 67

    lucifer exsurgit roseus et fulgidus ore

  69. 68

    uesper: puniceos spargit Aurora capillos.

  70. 69

    Anguis agit sudum, inportant Pliades imbres.

  71. 70

    sunt luga, sunt Plaustra. gemmantes flore Coronae

  72. 71

    signaque bis senis annum uoluentia formis,

  73. 72

    multaque praeterea celsae domus ornamenta.

  74. 73

    quis saeclum fulcit signis et regia summi

  75. 74

    picta parens uaria stellarum luce coruscat..

  76. 75

    sed soli lux maior inest, quem munere largo

  77. 76

    excultum, genitor, pleno dignaris honore.

  78. 77

    igneus ille iubar praecelso uertice tollit;

  79. 78

    ore rubens patulo, caeli per moenia fertur

  80. 79

    astrorum ductor, mundi uigor atque elementa.

  81. 80

    ecce aliud mirum, mirum decus o, noua cursum

  82. 81

    mutat luna suum; quos perdit colligit ignes

  83. 82

    cornuaque extinguens perturbat lumine frontem;

  84. 83

    mox tamen ardescit conpleto circulus orbe,

  85. 84

    noctilucum lumen pascit sata sidera luce:

  86. 85

    haec tamen, aeterno quae uoluit machina aethrae,

  87. 86

    non tantum pictura poli est, nec celsa uoluntas:

  88. 87

    mens ratioque subest et rebus utilis ordo.

  89. 88

    hinc doctrina uenit terris, hinc denique cunctis

  90. 89

    consilium agricolis et qui maria alta pererrant,

  91. 90

    ut, se quaque ferant, luces praedicere possint,

  92. 91

    uenturos norint imbres siccumque serenum,

  93. 92

    tempore quo tauros campis inducat arator

  94. 93

    et dubium temptet securus nauita pontum.

  95. 94

    Instructos ignes caelo, pater optime,

  96. 95

    excolere adgrederis et munere donas opimo

  97. 96

    regna hominum pecudumque larem requiemque uolucrum

  98. 97

    planescunt campi, colles tumor arduus effert.

  99. 98

    subsidunt ualles. florentia prata uirescunt

  100. 99

    saxaque durantur, pinguis se gleba resoluit,

Next → — showing 1100 of 205

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149p.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.