Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Spuria

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 151 sections

  1. 1.1.1.1

    Accepi litteras tuas. intellego desiderantem te mei esse et certe ita habeo, sentio enim, quantum praesentia eorum. qui amanturoptabilis sit. et quia grauem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse erga te existimares. qui tam diu a te abessem, excusare tibi et profectionem meam et moras uolui. ut intellegeres me non impie tibi, sed utiliter deesse.

  2. 1.1.2.1

    namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est, et unanimem habeam et uellem te pulcherrimam omnium et sanissimam uiuere, (2) nuntiatum mihi est esse quendam iuuenem habentem margaritam et uestem inaestimabilis pretii, quam si quis ab eo posset mereri, super humanas diuitias et salutem et diues et saluus futurus esset. ad hunc ergo his auditis profectus sum.

  3. 1.2.1.1

    Ad quem cum per multas et longas et difficiles uias uenissem, uidens eum statim procidi. adest enim tam pulcher iuuenis, ut ante conspectum eius nemo audeat consistere.

  4. 1.2.2.1

    qui ubi procidisse me uidit, interrogare me iussit, quid uellem et quid rogarem. et ego respondi audisse me de ueste sua et margarita et uenisse et, si eam mihi dignaretur praestare, esse mihi filiam, quam uehementer diligerem, cui hanc uestem atque margaritam quaererem. et inter haec prostratus in faciem fleo plurimum et noctibus ac diebus gemescens rogo, uti audire dignaretur precem meam. ,

  5. 1.3.1.1

    Post quae, quia bonus iuuenis et melius illo nihil est, ait mihi : \'nosti hanc uestem atque hanc margaritam, quam a me lacrimans rogas, uti eam filiae tuae concedam?\' et ego respondi illi: \'domine, auditu cognoui de ipsis et fide credidi et scio, quia optimae sunt et salus uera est hac ueste uti et hac margarita ornari\'.

  6. 1.3.2.1

    et statim ministris suis praecepit, ut mihi et uestem hanc et margaritam ostenderent et confestim itafit. hanc primum uestem uidi; uidifiliauidi, quod eloqui non possum. numquid non sericum secundum subtilitatem eius spartum erat? numquid candori eius niues comparatae non nigrescebunt? numquid aurum iuxta fulgorem eius non liuidatur? ipsi enim multicolor et nihil prorsus comparatum ei poterat aequari.

  7. 1.3.3.1

    post quam uidi margaritam, qua uisa statim concidi; non enim potuerunt oculi mei sustinere tantum eius colorem. nam nec caeli nec lucis nec maris nec terrae species pulchritudini eius poterat comparari.

  8. 1.4.1.1

    Et cum prostratus iacerem,ait mihi quidam de assistentibus: \'uideo sollicitum et bonum patrem esse et hanc uestem atque hanc margaritam ad filiam tuam desiderare, sed, ut magis desideres, ostendo tibi, quid adhuc haec uestis atque margarita boni habeat.

  9. 1.4.2.1

    uestis haec numquam a tineis comeditur, non usu atteritur, non sorde inficitur, non ui scinditur, non damno amittitur, sed semper talis, qualis est, permanet. margarita uero haec uirtutis eius est, ut, si quis ca induitur, non aegrotet, non senescat, non moriatur. nihil omnino in se habet, quod sit obnoxium corpori, sed utenti ea nihil accidit, quod

  10. 1.4.3.1

    aut mortem afferat aut aetatem demutet aut impediat sanitatem\'. quod ubi audiui, filia, exanimari magis desiderio margaritae et uestis istius coepi et, sicut prostratus iacebam, indeficienti fletu et intenta oratione iuuenem precari coepi dicens: \'domine sancte, miserere preci meae et miserere sollicitudini uitae meae; si enim hanc uestem mihi et margaritam non concedis, miser futurus sum: filiam meam uiuentem perditurus sum. ego propter hanc margaritam et uestem peregrinari uolo. scis, domine, quia tibi non mentior\'.

  11. 1.5.1.1

    Postquam uocem meam audiuit, iubet me leuare et ait mihi: \'mouerunt me preces et lacrimae tuae et bene est, quod hoc credidisti. et quia dixisti te pro hac margarita ipsam uitam tuam uelle impendere, non possum eam tibi negare, sed scire debes propositum et uoluntatem meam.

  12. 1.5.2.1

    uestis, quam ego dedero, talis est, ut, si quis uoluerit ueste alia colorata et serica et aurata uti, hanc uestem meam capere non possit. sed illi dabo eam, quae contenta sit serio habitu et natiuis coloribus et insumptuoso textu uestiri, ita ut propter consuetudinem purpuram perangustam uestis habeat, non etiam purpura ipsa diffundatur in uestem.

  13. 1.5.3.1

    margarita uero, quam a me petis naturae eius est, ut habere eam nemo possit, qui margaritam alteram habuerit, quia aliae margaritae aut de terra aut de mari sunt, mea autem, ut ipse tu uides, speciosa et pretiosa est, incomparabilis et caelestis est, non dignatur ibi esse, ubi aliae sunt. non enim rebus meis conuenit cum rebus hominis, quia, qui ueste mea et margarita utitur, in aeternum sanus est non febre exardescit, non uulncri patet, non annis demutatur, non morte dissoluitur—, aequalis, aeternus. ego tamen hanc uestem et hanc margaritam meam petenti tibi dabo, ut eam filiae tuae perferas. sed prius scire debes, quid uelit filia tua. si se huius uestis et margaritae meae dignam facit, id est, si uestes sericas et auratas et infectas habere noluerit, si omnem margaritam alteram oderit, tunc haec, quae me rogas, tibi praestabo.\'

  14. 1.6.1.1

    Post quam uocem, filia, laetus exsurgo et secretum habens hanc ad te epistolam feci, rogans te per multas lacrimas meas, ut te huic uesti et margaritae reserues neque miserum senem tali damno tuo facias, si hanc uestem et hanc margaritam non habueris. testor autem tibi, filia, deum caeli et terrae, quia nihil hac margarita atque hac ueste pretiosius est et tui iuris est, ut hanc habeas.

  15. 1.6.2.1

    tu modo, quando tibi uestis alia offeratur uel infecta uel serica uel deaurata, dicito ei, qui tibi offert: \'ego uestem alteram exspecto, propter quam pater meus a me tam diu peregrinatur, quam mihi quaerit, quam non possum habere, si hanc habuero. sufficit mihi lana ouis meae, sufficit mihi color, quem natura attulit, sufficit mihi textus insumptuosus. ceterum uestem illam desidero, quae dicitur non absumi, non atteri, non scindi\'. at uero, si tibi margarita offeratur aut suspendenda collo aut digito coaptanda, dices ita: \'non mihi impedimento sint istae inutiles et sordidae margaritae; expecto illam pulcherrimam et pretiosissimam et utilissimam — credo patri meo, quia et ille ei, qui spopondit sibi, credidit —, propter quam mihi significauit se etiam mori uelle. hanc exspecto, hanc desidero, quae mihi praestabit salutem et aeternitatem\'.

  16. 1.7.1.1

    Ero, filia, subueni sollicitudini meae et hanc epistolam meam semper lege et huic te uesti et margaritae reserua. et ipsa tu mihi nullum interrogans, qualibus potes, litteris rescribe, utrum te uesti huic et margaritae reserues, ut sciam, quid iuueni illi respondeam, et ut, si illam desideras, si expectas, laetus possim ad te reditum cogitare. cum autem mihi rescripseris, tunc tibi et ego, quis sit hic iuuenis et qualis sit et quid uelit et quid promittat et quid possit, indicabo.

  17. 1.7.2.1

    interim tibi hymnum matutinum et serotinum misi, utmemor mei semper esses. tu uero, si quid minus per aetatem hymnum et epistolam intellegis, interroga matrem tuam, quae optat, ut te moribus suis genuerit deo. deus, qui te genuit, hic et in aeternum te custodiat, opto, filia desiderantissima. Amen.

  18. 2.1.1

    I. LUCIS LARGITUR SPLENDIDE.

  19. 2.1.1-2

    Lucis largitor splendide,

  20. 2.1.2

    cuius sermonis lumine

  21. 2.1.3

    post lapsa noctis tempora

  22. 2.1.4

    dies refusus panditur,

  23. 2.1.5

    Tu uerus mundi lucifer,

  24. 2.1.6

    non is, qui parui sideris

  25. 2.1.7

    uenturae lucis nuntius

  26. 2.1.8

    angusto fulget lumine,

  27. 2.1.9

    Sed toto sole clarior,

  28. 2.1.10

    lux ipse totus et dies,

  29. 2.1.11

    interna nostri pectoris-

  30. 2.1.12

    illuminans praecordia.

  31. 2.1.13

    Adesto rerum conditor,

  32. 2.1.14

    paternae lucis gloria,

  33. 2.1.15

    cuius amota gratia

  34. 2.1.16

    nostra pauescunt corpora.

  35. 2.1.17

    ,Tuoque plena spiritu,

  36. 2.1.18

    secum deum gestantia,.

  37. 2.1.19

    ne rapientis perfidi

  38. 2.1.20

    diris pateant fraudibus,

  39. 2.1.21

    Ut inter actus saeculi,

  40. 2.1.22

    uitae quos usus exigit,

  41. 2.1.23

    omni carentes crimine

  42. 2.1.24

    tuis uiuamus legibus.

  43. 2.1.25

    Probrosas mentis castitas

  44. 2.1.26

    carnis uincat libidines

  45. 2.1.27

    sanctumque puri corporis

  46. 2.1.28

    delubrum seruet spiritus.

  47. 2.1.29

    Haec spes precantis animae,

  48. 2.1.30

    haec sunt uotiua munera,

  49. 2.1.31

    ut matutina nobis sit

  50. 2.1.32

    lux. in noctis custodiam.

  51. 2.1.33

    Gloria tibi domine,

  52. 2.1.34

    gloria unigenito

  53. 2.1.35

    cum spiritu paraclito

  54. 2.1.36

    nunc et per omne saeculum. Amen.

  55. 2.2.1

    II. UERSUS DE PAENITENTIA.

  56. 2.2.1-3

    Ad caeli clara non sum dignus sidera

  57. 2.2.2

    leuare meos infelices oculos

  58. 2.2.3

    graui depressus peccatorum pondere,

  59. 2.2.4

    parce, redemptor!,

  60. 2.2.5

    Bonum neglexi facere, quod debui,

  61. 2.2.6

    probrosa gessi sine fine crimina,

  62. 2.2.7

    scelus patraui nullo clausum termino,

  63. 2.2.8

    subueni, Christe!

  64. 2.2.9

    Cunctae, quae salso maris sunt in littore,

  65. 2.2.10

    harenae mixtae purpuratis conculis,

  66. 2.2.11

    non meis possunt coaequari uitiis,

  67. 2.2.12

    fateor, malis.

  68. 2.2.13

    Doleo multis peccatorum iaculis

  69. 2.2.14

    confossus arcu, quae Uenus libidinis

  70. 2.2.15

    intorsit lita spicula mortiferi

  71. 2.2.16

    fellis abunda.

  72. 2.2.17

    Effudit demon de faretra flammeas

  73. 2.2.18

    sagittas, meum super uulnus uulnera

  74. 2.2.19

    inflixit statim cupido turpissima

  75. 2.2.20

    fronte rugosa.

  76. 2.2.21

    Factus sum uilis cuncta super uilia,

  77. 2.2.22

    uenit latenter gladio superbia,

  78. 2.2.23

    cordis infixit mucronem sub medio

  79. 2.2.24

    manu cruenta.

  80. 2.2.25

    Genus serpentis adfuit inuidia

  81. 2.2.26

    ueneni portans pocula pestiferi,

  82. 2.2.27

    dedit in sitim, mortis auctor extitit

  83. 2.2.28

    sordida lues.

  84. 2.2.29

    Horrida uultu faculam discordia

  85. 2.2.30

    igne succensam deferens sulphureo

  86. 2.2.31

    medio meo posuit sub pectore,

  87. 2.2.32

    coxit amare.

  88. 2.2.33

    Inter has quoque pennas gerens plumeas

  89. 2.2.34

    inanis cursim transuolauit gloria,

  90. 2.2.35

    quae me uentosa nitebatur subito

  91. 2.2.36

    fraude perire.

  92. 2.2.37

    Kanendo uenit fistula ingluuies,

  93. 2.2.38

    bona praesentis inrogabat temporis,

  94. 2.2.39

    extendit uentrem, temulentum reddidit.

  95. 2.2.40

    miscuit risus.

  96. 2.2.41

    Lugere modo me permitte, domine,

  97. 2.2.42

    mala, quae gessi reus ab infantia,

  98. 2.2.43

    lacrimas mihi tua dona gratia

  99. 2.2.44

    cordis ab imo.

  100. 2.2.45

    Meis, ut puto, uitiis tartarea

Next → — showing 1100 of 151

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.