Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Oratio Synodi Sardicensis ad Constantium Imperatorem

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 18 sections

  1. 1.1.1.1

    Benignifica natura tua, domino heatissimp Auguste, cum benigna uoluntate concordat et, quoniam de fonte paternae pietatis tuae misericordia largiter profluit, quod rogamus, facile nos impetrare posse confidimus. non solum uerbis, sed etiam lacrimis deprecamur, ne diutius catholicae ecclesiae grauissimis iniuriis afficiantur et intolerabiles sustineant persecutiones et contumelias et, quod est nefarium, a fratribus nostris.

  2. 1.1.2.1

    prouideat et decernat clementia tua, ut omnes ubique iudices, quibus prouinciarum auntem mu tationis creditae sunt, ad quos sola cura et sollicitudo publicorum negotiorum pertinere debet, a religiosa se obseruantia abstineant neque posthac praesumant atque usurpent et putent se causas cognoscere clericorum et innocentes homines uariis afflictationibus, minis, uiolentia, terroribus frangere atque uexare.

  3. 1.2.1.1

    Intellegit singularis et ammirabilis sapientia tua non decere, non oportere cogi et conpelli inuitos et repugnantes, ut se his subiciant et addicant ui oppressi, qui non cessant adulterinae doctrinae corrupta semina aspargere. iccirco laboratis et salutaribus consiliis rem publicam regitis, excubatis etiam et uigilatis, ut omnes, quibus imperatis, dulcissima libertate potiantur. non alia ratione, quae turbata sunt, componi, quae diuulsa sunt, coherceri possint, nisi

  4. 1.2.2.1

    unusquisque nulla seruitutis necessitate astrictus integrum habeat uiuendi arbitrium. certe uox exclamantium a tua mansuetudine exaudiri debet: \'catholicus sum, nolo esse hereticus; Christianus sum, non Arrianus; et melius est mihi in hoc saeculo mori, quam alicuius priuati potentia dominante castam ueritatis uirginitatem corrumpere\'. aequumque debet uideri sanctitati tuae, gloriosissime Auguste, ut, qui timent dominum deum et diuinum iudicium, non polluantur aut contaminentur exsecrandis blasphemiis, sed habeant potestatem, ut eos sequantur episcopos et praepositos, qui et inuiolata conseruant foedera caritatis et cupiunt perpetuam et sinceram habere pacem. nec fieri potest nec ratio patitur, ut repugnantia congruant, dissimilia conglutinentur, uera et falsa misceantur.

  5. 1.2.3.1

    lux et tenebrae confundantur, dies quoque et nox habeant aliquam coniunctionem. si igitur, quod sine dubitatione et speramus et credimus, haec permouent non insitam, sed ingenitam tuam bonitatem, praecipe, ut non studium, non gratiam, non fauorem locorum rectores grauissimis hereticis praestent. permittat lenitas tua populis, quos uoluerint, quos putauerint, quos delegerint, audiant docentes et diuina mysteriorum sollemnia concelebrent, pro incolumitate et beatitudine tua offerant preces.

  6. 1.3.1.1

    Non quisquam peruersus aut inuidus maligna loquatur. nulla quidem suspicio erit non modo seditionis, non asperae obmurmurationis. quieta sunt omnia et uerecunda. et nunc, qui Arriana et pestifera contagione inquinati sunt, non cessant ore impio et sacrilego animo euangeliorum sinceritatem corrumpere et rectam apostolorum regulam deprauare.

  7. 1.3.2.1

    diumos prophetas non intellegunt. callidi et astuti artificio quodam utuntur, ut inclusam perniciosam corruptelam exquisitorum uerborum uelamine contegant, non prius uenenatum uirus effundant, quam simplices et innocentes sub praetextu nominis Christiani raptos atque inretitos, ne soli pereant, sed participes horrendi criminis sui, reos faciant.

  8. 1.4.1.1

    Et hoc obsecramus pietatem tuam, ut eos, qui adhuc — egregii uidelicet sacerdotes, qui tanti nominis praepollent dignitate — aut in exilio aut in desertis locis tenentur, iubeas ad sedes suas remeare, ut ubique grata libertas sit et iucunda laetitia.

  9. 1.5.1.1

    Quis non uidet, quis non intellegit? post quadringentos fere annos, postquam dei unigenitus filius humano generi pereunti subuenire dignatus est, quasi ante non apostoli, non post eorum martyria et excessus fuerint Christiani, nouella nunc et teterrima lues non corrupti aeris, sed exsecrandorum blasphemiorum Arriana effusa est.

  10. 1.5.2.1

    ita illi, qui ante crediderunt,. inanem spem immortalitatis habuerunt? nuper didicimus commenta haec fuisse inuenta et a duobus Eusebiis et a Narcisso et a Theodoro et ab Stefano et Acacio et Mcnofanto et imperitis atque improbis duobus adulescentibus Ursacio et Valente. quorum epistulae proferuntur et idoneis testibus etiam conuincuntur, qui eos magis oblatrantes quam disputantes audierint. quibus qui communionem suam inprudenter et incaute commiscent, quia fient socii scelerum, participes criminum necesse est eos, qui iam in hoc saeculo abiecti sunt et abdicati, cum aduenerit dies iudicii, pati supplicia sempiterna.

  11. 2.1.1.1

    (6). Iam nemini dubium est, quod huiuscemodi curam in absolutionem Athanasi sancti illi uiri receperint, ut post synodi sententias, quas pro sacerdotalis iudicii reuerentia fas fuerat sacer-

  12. 2.1.2.1

    dotali uel ecclesiastica conscientia contineri, seribi ad regem legationemque instrui oportuerit. sed quid aliud his litteris quam libertatem fidei a contagione Arriani nominis deprecantur orantque uincula, carceres, tribunalia et omnem illum feralem habitum, nouas etiam in reos quaestiones inhiberi ? deus cognitionem sui docuit potius quam exegit et operationum caelestium ammiratione praeceptis suis concilians auctoritatem coactam confitendi se aspernatus est uoluntatem. si ad fidem ueram istiusmodi uis adhiberetur, episcopalis doctrina obuiam pergeret diceretque: \'deus uniucrsitatis est dominus, obsequio non eget necessario, non requirit coactam confessionem; non fallendus est, sed promerendus; nostra potius, non sua causa uenerandus est; non possum nisi uolentem recipere, nisi orantem audire, nisi profitentem signare; simplicitate quae-. rendus est, confessione discendus est, caritate amandus est, timore uenerandus est, uoluntatis probitate retinendus est\'.

  13. 2.1.3.1

    at uero quid istud est, quod sacerdotes timere deum uinculis coguntur, poenis iubentur? sacerdotes carceribus continentur, plebs in custodia catenati ordinis constricta disponitur, uirgines nudantur ad poenam et sacrata deo corpora publico exposita conspectui ad fructum spectaculi et quaestionis aptantur. cogunt nempe, non ut Christiani omnes sint, sed ut Arriani, et confessam in deo fidem ad consortium piaculi sui scelere conpellunt.

  14. 2.1.4.1

    auctoritate etiam nominis sui in errorem imperatorem transducunt rectum affirmantes, ut sub specie timoris dei in hac peruersitate subditos sibi tradant. quaestiones poscunt, iudiciorum subsidia desiderant, auctoritatem regiam implorant. et nec sic peruersitatem sceleris sui erubescunt, (quod) extorquere coniuentiam plebium nec cogendi iure potuerunt.

  15. 2.2.1.1

    Haec si de ueteribus cartulis prolata aetatis nostrae tempus instruerent, ambigendum, ut opinor, tantis de rebus fuisset. et cum ab aliis quibusque pronuntiari posceretur reus, quaereretur in fidem litterarum, in iudicum uitam, in accusatorum fidem, in ipsius quoque hominis mores atque actus. moueret enim absolutionem eius Arrianorum iuncta damnatio magnique periculi esset iudicium simul cum reatus et innocentiae non suscepta rursum

  16. 2.2.2.1

    inquisitione dissoluere totaque in patrocinium suum cum fidei doctrina auctoritas sibi antiquitatis assisteret. at cum ipsi, qui tunc Arriani heretici damnati sunt, regnum exagitent, turbent omnia omnesque ex potestate et ambitione corrumpant, et Athanasius, si fuit, esse adhuc reus potest. testes loquantur, uideant iudices, fidei doctrina praeceptis euangelicis atque apostolicis eluceat. quae obtunsio intellegentiae est ? quae cordis hebetudo? quae obliuio spei? qui amor scelerum? quod odium ueritatis? in damnatorum fauorem dei amorem transducunt.

  17. 2.3.1.1

    Uenio nunc ad id, quod recens gestum est, in quo so etiam professio sceleris [et] ex secreto artis suae dedignata est continere. Eusebius Uercellensis episcopus est uir omni uita deo seruiens. hic post Arelatensem synodum, cum Paulinus episcopus tantis istorum sceleribus contraisset, uenire Mediolanium praecipitur. collecta iam illic malignantium synagoga decem diebus ad ecclesiam est uetitus accedere, dum aduersus tam sanctum uirum malitia se peruersa consumit. soporatis deinde consiliis omnibus, ubi libitum est, aduocatur. adest una cum Romanis clericis et Lucifero Sardiniae episcopo, conuentus, ut in Athanasium subscriberet, ait :

  18. 2.3.2.1

    de sacerdotali fide prius oportere constare; compertos sibi quosdam ex his, qui adessent, heretica labe pollutos. expositam fidem apud Niceam, cuius superius meminimus, posuit in medio spondens omnia se, quae postularent, esse facturum, si fidei professionem scripsissent. Dionisius Mediolanensis episcopus cartam primus accepit. ubi profitenda scribere coepit, Ualens calamum et cartam e manibus eius uiolenter extorsit clamans scribere posse fieri, ut aliquid inde gereretur. res post clamorem multum deducta in conscientiam plebis est, grauis omnium dolor ortus est, inpugnata est a sacerdotibus fides. uerentes igitur illi populi iudicium e dominico ad palatium transeunt. cuiusmodi sententiam in Eusebium longe, antequam ecclesiam ingrederentur, scripserint, de se loquitur ipsa sententia. . ∗ ∗ ∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗ ∗ ∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa007.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.