Fragmenta Minora
- 1.1.1
Hilarius quoque uir acris ingenii scribens ad Constantium imperatorem de incarnatione domini sic ait:
- 1.1.2
Filius, inquit, dei factus homo deus est.
- 1.1.3
Et praeposterans repetit:
- 1.1.4
Deus, filius hominis factus, est deus — homo enim factus est deus, non deus factus est homo — et filius hominis factus est filius dei. superauit enim magnitudo Christi domini paruitatem seruilis formae, ita ut ipsa seruilis forma, quam adsumpsit, cessaret esse seruilis per eum dominum, qui eam adsumpsit.
- 1.2.1
si enim, qui natura non sunt filii dei, per ipsum efficiuntur filii dei, quanto magis ipse, qui natura filius dei est, hunc, cum quo uoluntate sua aluo uirginali conceptus et natus est, ita sublimauit in deum, ut in cius nomine omne genu flectatur, caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris.
- 2.1.1.1
In quadam uero homilia de libro sancti lob attende, quid dicat, quemadmodum ipsius diaboli aduersus nos indesinens bellum ex hoc fieri asserat, cum ea mala, quae in nobis sunt, excitat contra nos, quod in nostram fieri utilitatem uult docere, conuertente scilicet diuina misericordia malitiam diaboli ad purgationem nostram:
- 2.1.1.2
Tanta enim et tam admirabilis, inquit, in nos misericordiae dei bonitas est, ut, per quem in Adae offensa generositatem primae et beatae illius creationis amisimus, pereum rursum inquit amisimus, obtinere mereamur. tunc enim diabolus inuidens nocuit, nunc autem, cum nocere nititur, uincitur. mouet enim per infirmitatem carnis nostrae omnia potestatis suae tela, cum ad lasciuiam accendit, cum ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad auaritiam prouocat, cum ad caedes instruit, cum ad maledicta exacerbat.
- 2.1.2.1
sed cum per firmitatem animi horum omnium subrepentia incentiua reprimuntur, emundamur a peccato per huius uictoriae gloriam; dictum enim ita est: aut quomodo se emundabit natus ex muliere? quia non extante hoste non erit bellum, cessante deinde bello uictoria deerit. collidentium autem adutrsus nos uitiorum uictoria non adepta non erit emundatio ulla uitiorum, quia his insidiis corporis nostri pirata uicto conluctantium aduersus nos passionum concertatione purgamur.
- 2.1.3.1
memores igitur, inquit, et conscii illa ipsa corpora nostra omnium uitiorum esse materiem, per quam polluti et sordidi nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus, gaudeamus nobis esse hostem, in cuius concertatione quodam concertationis nostrae bello dimicemus.
- 2.2.1.1
Item quod eum dixisse commemorat:
- 2.2.1.2
Quas Iob litteras legerat, ut abstineret se ab omni re maligna ? quia deum sola mente uitiis non ammixta ueneratur, deum autcm colere proprium iustitiae officium est.
- 2.2.1.3
Quid fecisset; lob dicit, non quid in hoc saeculo perfecisset aut sine gratia salualoris, quem etiam prophetauit, uel fecisset uel perfecisset.
- 2.3.1.1
Sanctus Hilarius dicit:
- 2.3.1.2
Panem cotidianum da nobis hodie. quid enim tam uult deus, quam ut cotidie Christus habitet in nobis, qui est panis uitae et panis e caelo? et quia cotidiana oratio est, cotidie quoque ut detur, oratur.
- 3.1.1
Item eiusdem in prooemio expositionis euangelii secundum Matthaeum:
- 3.1.2
Erat namque primum necessarium nobis, ut unigenitus deus nostri causa homo natus cognosceretur.
- 3.1.3
Item in consequentibus
- 3.1.4
Ad id, quod deus erat, homo, id quod tum non erat, gigneretur.
- 3.1.5
Item in eodem:
- 3.1.6
Tertium deinceps illud congruum fuit, ut, quia deus homo genitus in mundo et cetera.
- 4.1.1
Sanctus igitur Hilarius in expositione epistolae ad Timotheum sic loquitur:
- 4.1.2
Nam et cum dicit scriptura: homo Christus et cum dicit: Christus mortuus est et cum dicit: uerbum caro factum est, non spoliandus est per fraudulentiam legentis expositionibus suis sermo. namque ubi \'homo Christus\' est, praccedit : mediator dei atque hominum: ex deo homo, utrumque unum et inter hominem et deum medius confessione in se utriusque naturae. ubi \'Christus mortuus\', subicitur: qui resurrexit, qui est in dextera dei. in morte eius carnis nostrae infirmitas est, in resurrectione uirtus eius, in consessu dei dignitas.
- 5.1.1
Ecclesiae catholicae aduersus hereticos acerrimum defensorem uenerandum quis ignoret Hilarium episcopum Gallum ? qui cum de Christi carne ageret, attende quid dixerit:
- 5.1.2
Ergo cum missus est, inquit, in similitudine carnis peccati, non sicut oarnem habuit, ita habuit et peccatum. sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta, in similitudine peccati carnis est missus existente in eo non peccato, sed peccati carnis similitudine.
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.