Ancient Texts

← Library

Collectanea Antiariana Parisina

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 579 sections

  1. 1.1.1.1.1

    Omni quidem uitae nostrae fideique sensu gratias deo patri per dominum nostrum Iesum Christum confitemur, quod nos in lumine scientiae confessionis suae doctrinis et propheticis et apostolicis conlocauit, ne saecularis imperitiae tenebris detenti iudicio saeculi teneremur, cum sola spes sit plenissima ad salutem deum patrem omnipotentem per unigenitum eius dominum Iesum Christum in sancto spiritu confiteri.

  2. 1.1.1.2.1

    sed plane non minor cotidie gratulationis nostrae causa cumulatur. quod liberans nos ab errore mundi nunc etiam inexpiabili hereticorum admisceri non patitur societati. ex litteris enim uestris, quas dilecto fratri et consacerdoti nostro Hilario credidistis, fraudem diaboli et conspirantia aduersus ecclesiam domini haereticorum ingenia cognouimus, ut diuisi in partibus Orientis atque Occidentis diuersis inuicem opinionibus falleremur.

  3. 1.1.1.3.1

    nam plures numero, qui aut Arimini aut Nicheae adfuerunt, sub auctoritate uestri nominis ad \'usiae\' silentium sunt coacti. quod uerbum a uobis quondam contra Arriomanitarum heresim inuentum a nobis semper sancte fideliterque susceptum est.

  4. 1.1.2.1.1

    Nam \'omousion\' sermonem ad ueram et legitimam ex deo patre unigeniti dei natiuitatem sumus amplexi detestantes secundum Sabellii blasphemias ipsam unionem neque aliquam partem patris esse filium intellegentes, sed ex toto atque perfecto innastcibili deo totum atque perfectum unigenitum deum natum, \'unius\' a nobis idcirco uel \'usiae uel substantiae\' cum deo patre confessum. ne creatura potius aut adoptio aut adpellatio uideretur et quia ex ipso esset, ut ex patre filius, ut ex deo deus, ut ex uirtute uirtus, ut ex spiritu spiritus, ut lumen ex lumine, similitudinem quoque eius ad deum patrem non inuiti audientes — quippe cum imago inuisibilis dei sit —, sed eam solam similitudinem dignam ad patrem intellegentes, quae dei ueri sit ad deum uerum, ita ut non unio diuinitatis, sed unitas intellegatur, quia unio sit singularis, unitas uero secundum natiuitatis ueritatem plenitudo nascentis sit,

  5. 1.1.2.2.1

    maxime 〈cum〉dominus ipse lesus Christus ad discipulos suos sit professus dicens: ego et pater un unum sumus. quo non solum caritatem, quae ad patrem est, sed et diuinitatem, quae dei ex deo est, significat secundum illud: qui me uidit, uidit et patrem et: si mihi non uultis credere, uel operibus meis credite, quia pater in me et ego in patre.

  6. 1.1.3.1.1

    Hanc igitur semper fidem tenentes et tenebimus detestantes quoque eos, qui dicunt: \'non erat ante quam nasceretur\'. non quod unigenitum deum innascibilem praedicemus, sed quod impium sit maxime deo temporum tempus aliquod anteferre, cum ipsud illud \'ante quam nasceretur, non fuit\', sit temporis.

  7. 1.1.3.2.1

    sed et oboedientem quoquc patri etiam usque ad mortem crucis, secundum infirmitatem adsumpti hominis non negamus, cum ipse de ascensu suo ad caelos loquutus sit: si diligeretis me, gauderetis, quia uado ad patrem, quia pater ma i or me est., per cuius carnis susceptionem nos sibi fratres connuncupare dignatus est, eum in forma dei manens forma serui esse uoluisset.

  8. 1.1.4.1.1

    Itaque, carissimi. cum ex litteris uestris in \'usiae\' silentio fraudem se passam simplicitas nostra cognoscat. etiam pietatem eorum. qui de Arimino Constantinopolim reuerterunt. conuentos, sicut epistola uestra contenta testatur, neque eos ad tantarum blasphemiarum dampnationem potuisse compellere fidelis dominici nominis pracdicator frater noster Hilarius nuntiauerit. nos quoque ab his omnibus, quae per ignorantiam perpere gesta sunt. referimus.

  9. 1.1.4.2.1

    Auxentiumet Ursacium ac Ualentem, Gaium, Megasium et Iustinum excommunicatos habemus secundum litteras uestras et certe ut diximus. iuxta fratris nostri Hilarii professionem. qui se pacem cum his, qui horum sectarentur errores. se habiturum negauit. blasphemias quoque omnes.

  10. 1.1.4.3.1

    quas littcris uestris subiecistis, dampnamus maximeque eorum sacerdotes apostatas respuentes, qui in loca fratrum indignissime exulantium quorundam aut ignoratione aut impietate sunt substituti. pollicentes hoc coram deo atque etiam confitentes, ut, quisque his, quae statuimus, intra Gallias putauerit renitendum, a communione ac sede sit sacerdotii abiciendus. neque enim, ut alia, aut occasionem praedicandi non dampnamus permittens aut contra deum et Christi unigeniti dei maiestatem aliter. quam nos de \'omousion\' significatione sentimus.

  11. 1.1.4.4.1

    obnitens, dignus erit sanctitate sacerdotii nomine iudicandus. a quo iam Saturninum, qui statutis salubribus impiissime contradixit, secundum fratrum nostrorum geminas iam litteras excomunicatum ab omnibus Gallicanis episcopis caritas uestra cognoscat. quem et uetera — dissimulata, iam diu licet — crimina et certa edita epistolis suis nouae temeritatis indignum indignum episcopi nomine esse fecerunt.

  12. 1.1.4.4.2

    EXPLICIT FIDES CATHOLICA EXPOSITA APUD PARISEAM CIUI- TATEM AD EPISCOPIS GALLICANIS AD ORIENTALES EPISCOPOS.

  13. 1.2.1.1.1

    (5). Litteras sinceritatis tuae accepi, quibus, ut decet episcopum et dei sacerdotem, transgressori te Ossio didici restitisse et cadentibus plurimis Arimino in communicatione l alentis, Ursacii et ceterorum, quos ipsi agnito blasphemiae crimine ante damnauerunt, tuum adsensum denegasse, fidem scilicet seruans, quam patres Nicheani scripserunt. gratulamur. tibi in hoc, gratulamur et nobis, quia hoc uiuis proposito et hac fide pollens nostri dignatus es meminisse.

  14. 1.2.1.2.1

    permanenti autem tibi in eadem confessione et nullam cum ypocritis retinenti societatem nostram tibi communicationem promitte. quibus potes tractatibus, quanto labore praeuales, transgressores obiurga, infideles increpa nihil metuens de regno saeculari, ut fecisti, quia potior est, qui in nobis est, quam qui in hoc mundo.

  15. 1.2.2.1.1

    Nos uero tui consacerdotes tertio laborantes exilio hoc dicimus, quod manifestum esse putauimus, quoniam omnis spes Arriomanitarum non in suo haud unito consensu, sed in protectione pendet regni saecularis, ignorantes scripta, quia maledicti sunt, qui spem habent in hominem. nostrum autem adiutorium in nomine domini, qui fecit caelum et terram. in passionibus perdurare cupimus, ut, secundum quod dictum est, in regno glorificari possimus.

  16. 1.2.2.2.1

    dignare nobis scribere, quid malos corrigendo profeceris uel quantos fratres aut stantes agnoueris aut ipse monendo correxeris. salutant te omnes, qui mecum sunt, maxime Diaconus, simulque petunt, ut cunctos lateri tuo fideliter adhaerentes nostro digneris obsequio salutare.

  17. 1.2.2.2.2

    EXPLICIT EPISTULA EUSEBI AD GREGORIUM EPISCOPUM SPANENSEM.

  18. 1.3.1.1

    Ego Germinius episcopus credo et profiteor esse unum uerum deum patrem, aeternum, omnipotentem.

  19. 1.3.2.1

    et Christum filium eius unicum et dominum deum nostrum, de uero deo putre uerum dei filium, ante omnia genitum, diuinitate, caritate, maiestate, uirtute, claritate, uita, sapientia, scientia patri per omnia similem utpote perfectum de perfecto genitum.

  20. 1.3.3.1

    susceptionem etiam hominis ex uirgine Maria, sicut prophetae futurum praedixerunt et euangelicae atque apostolicae uoces conpletum docent, passionem quoque eius et mortem et resurrectionem et in caelis ascensionem suscipimus, credimus. profitemur et quod in fine mundi de caelis

  21. 1.3.4.1

    descensurus sit iudicare uiuos et mortuos et reddere unicuique secundum opera eius. et in spiritum sanctum. id est paraclitum. qui nobis a deo patre per filium datus est.

  22. 1.4.1.pr.1.1

    Gregorio Alexandriae episcopo, Nicomediae episcopo. Carthaginis episcopo. Campaniae episcopo, Neapolis Campaniae episcopo. Ariminensi clero. Campaniae episcopo. Salonae Dalmatiae episcopo, Amfioni. Donato. Desiderio. Fortunato, Euthieio, Maximo. Sinferonti et omnibus per orbem terrarum consacerdotibus nostris. presbiteris et diaconibus et omnibus. qui sub caelo sunt in ecclesia sancta catholica episcopi, qui a diuersis Orientalium prouinciis, id est ex prouincia Thebaida et ex prouincia Palestina, Arabia, Foenice, Syria, Mesopotamia, Cilicia, [Galatia], Isauria, Cappadocia, Galacia, Ponto, Bitinia, Pamphilia, Paflagonia, Caria, Frigia, Pisidia et ex insulis Cicladon, Lidia, Asia, Europa, Hellesponto, Trachia, Emmonto ad ciuitatem Serdicam congregati concilium celebrauimus, in domino aeterna salus.

  23. 1.4.1.1.1.1

    Est quidem nobis omnibus indeficiens oratio, dilectissimi fratres, primo. ut sancta domini ut catholica ecclesia dissensionibus omnibus et schismatibus carens unitatem spiritus et uinculum caritatis ubique conseruet per fidem rectam — et uitam inmaculatam quoque tenere, amplecti, custodire, seruare omnibus inuocantibus dominum est quidem iustum, praecipue episcopis, qui ecclesiis sanctissimis praesumus —, secundum, ut ecclesiae regula sanetaque parentum traditio atque iudicia in perpetuum firma solidaque permaneant nec nouis emergentibus sectis traditionibusque peruersis, maxime in constituendis episcopis uel in exponendis, aliquando turbetur, quominus teneat euangelica atque sancta praecepta et quae sanctis et beaissimis apostolis iussa sunt et maioribus nostris atque a nobis ipsis in hodiernum usque seruata sunt et seruantur.

  24. 1.4.1.2.1.1

    Extitit namque temporibus nostris Marcellus quidam Galaciae, haereticorum omnium exeerabilior pestis, quique sacrilega mente, ore profano perditoque argumento uelit Christi domini regnum perpetuum, aeternum et sine tempore disterminare initium regnandi accepisse dominum dicens ante quadringentos annos finemque ei uenturam simul cum mundi occasu.

  25. 1.4.1.2.2.1

    etiam hoc asserere coepti temeritate conatur, quod in corporis conceptione tunc factus

  26. 1.4.1.2.3.1

    sit imago inuisibilis dei tuncque et panis et ianua et uita effectus. et quidem hoc non solum uerbis nec loquacitatis assertione confirmat, sed totum, quidquid fuerat sacrilega mente conceptum blasphemoque ore prolatum concupiscentia nitenti, libro blasphemiis et execrationibus pleno indens etiam alia multo peiora in ipsum calumniam faciens scripturis diuinis cum sua interpretatione et scelerata mente, quae contra illis, ex suo pestifero sensu applicabat.

  27. 1.4.1.2.4.1

    quibus ex rebus aperte manifesteque constitit.haereticus. quique assertiones suas quibusdam squaloribus miscens, nunc falsitatibus Sabelli, nunc malitiae Pauli Samosatensis. nunc blasphemiis Montani, haereticorum omnium ducis, aperte permiscens unamque confusionem de supradictis faciens ut imprudens Galata in aliud euangelium declinauit, quod non est aliud secundum quod beatus apostolus Paulus tales condemnans ait: etsi angelus de caelo aliter annuntiauerit uobis. quam quod accepistis, anathema sit.

  28. 1.4.1.3.1.1

    Magna autem fuit parentibus nostris atque maioribus sollicitudo de supradicta praedicatione sacrilega. condicitur namque in

  29. 1.4.1.3.2.1

    Constantinopolim ciuitatem sub praesentia beatissimae memoriae Constantini imperatoris concilium episcoporum. ex multis Orientalium prouinciis aduenerunt. ut hominem malls rebus inbutum salubri consilio reformarent et ille ammonitione, sanctissima correptione, correptus a sacrilega praedicatione discederet. quique increpantes illum et exprobantes necnon etiam caritatis affectu postulantes multo tempore nec quicquam proficiebant.

  30. 1.4.1.3.3.1

    namque post unam et secundam multasque correptiones cum nihil proficere potuissent — perdurabat enim et contradicebat rectae fidei et contentione maligna ecclesiae catholicae resistebat —, exinde illum omnes horrere ac uitare coeperunt. et uidentes, quoniam subuersus est et peccato et est a semet ipso damnatus, actis eum ecclesiasticis damnauerunt, ne ulterius oues Christi pestiferis contactibus malis macularet. tunc namque etiam eius aliquos prauissimos sensus contra fidem rectam ecclesiamque sanctissimam propter memoriam posterorum cautelamque suis sanctissimis scripturis in archiuo ecclesiae condiderunt.

  31. 1.4.1.3.4.1

    sed haec quidem secundum impietatem Marcelli haeretici prima fuerunt; peiora sunt deinde subsecuta. nam quis fidelium credat aut patiatur ea, quae ab ipso male gesta atque conscripta sunt quaeque digne anathematizata sunt iam cum ipso Marcello a parentibus nostris in Constantinopoli ciuitate? namque liber sententiarum extat in ipsum ab episcopis conscriptus, in quo libro etiam isti, qui nunc cum ipso sunt Marcello atque illi fauent, id est Protogenes Sardicae ciuitatis episcopus et Cyriacus a Naiso, in ipsum sententiam manu propria conscripserunt. quorum manus ualens testatur fidem sanctissimam nullo genere mutandam nec ecclesiam sanctam praedicatione falsa subuertendam, ne hoc modo pestis ac lues animarum hominibus grauissima importetur Paulo dicente: siue nos siue angelus de caelo aliter annuntiauerit uobis, quam quod accepistis, anathema sit.

  32. 1.4.1.4.1.1

    Uehementer autem ammirati sumus, quatenus eum, qui aliter. quam in uero est. audet euangelium praedicare, quidam, qui se ecclesiasticos esse uolunt, facile ad communionem recipiunt nec blasphemias eius, quae in ipsius libro signatae sunt. inquirentes

  33. 1.4.1.4.2.1

    nec illis, qui sollicite cuncta inuestigauerunt et inuenientes iuste damnauerunt, consensum accommodare uoluerunt. etenim Marcellus cum apud suos haereticus haberetur, peregrinationis auxilia requisiuit, scilicet, ut et illos falleret, qui et ipsum et eius scripta pestifera ignorarent. sed quidquid apud illos agit, impia sua scripta sensusque profanos occultat falsa pro ueris opponens, quaestum sibi de simplicibus atque innocentibus fecit. quique sub praetexto ecclesiasticae regulae multos ecclesiae pastores induxit eosque in suam redigens potestatem, Sabelli haeretici sectam inducens callida fraude decepit restaurans Pauli Samosatensis et artes et dolos.

  34. 1.4.1.4.3.1

    mixta enim est oninium haereticorum sectis Marcelli extranea traditio, sicut supra memoratum est. unde conuenerat omnes ecclesiae sanctae praepositos memores dictorum domini Christi dicentis,: cauete nos a pseudoprophetis, qui ueniunt ad uos in uestitu ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, a fructibus eorum cognoscetis eos uitare ab huiusmodi et horrere nec illis facile communicare-

  35. 1.4.1.4.4.1

    municare, agnoscere illos ex actibus suis atque ex eorum seriptis sacrilegis praedamnare. nunc uero uehementer metuimus, ne nostris temporibus compleatur, quod scriptum est: cum dormiunt homines, uenit inimicus et sparsit zizania inter frumentum. cum enim non uigilant hi, quos uigilare oportet in custodia ecclesiae, falsa uera imitantia funditus. id quod rectum est, uertunt.

  36. 1.4.1.5.1.1

    Quapropter nos, qui plene ex libro Marcelli eius sectam sceleraque cognouimus, scripsimus uobis, dilectissimi fratres, ut neque Marcellum neque eos, qui illi iunguntur. ad communionem sanctae ecclesiae ammittatis memoresque sitis prophetae Dauid dicentis: dixi eis, qui faciunt facinus: ne feceritis facinus, et delinquentibus: ne exaltaueritis cornum; nolite in altum tollere cornum uestrum, ne loquamini aduersus deum iniqua. et credite Salomoni dicenti: nolite transferre termi nos aeternos, quos constituerunt patres uestri.

  37. 1.4.1.5.2.1

    quae cum ita smt, nolite supradicti Marcelli prauissimi sequi errores et ea, quae ab ipso iniusta praedicatione contra dominum Christum inuenta traditaque sunt, praedamnate, ne blasphemiis scelenbusque etiam ipsi participes sitis. sed propter compendium haec hactenus de Marcello.

  38. 1.4.1.6.1.1

    Uerum de Athanasio quondam Alexandriae episcopo accipite, quae gesta sunt. accusatus est grauiter iuxta deum sacrilegus et iuxta misteria ecclesiae sanctae profanus. quique propriis manibus comminuit poculum deo et Christo dicatum ipsumque altare uenerandum confregit sedemque sacerdotalem subuertit ipse atque ipsam basilicam, dei domum, ecclesiam Christi, demolitus usque ad solum est. presbiterum uero ipsum, uirum grauem et iustum, nomine Scyram. tradidit custodiae militari.

  39. 1.4.1.6.2.1

    accusatus praeterea est de iniuriis, uiolentia, caede atque ipsa episcoporum internicione. quique etiam diebus sacratissimis paschae tyrannico more saeuiens ducibus atque comitibus iunctus, quique propter ipsum aliquos in custodiam recludebant, aliquos uero uerberibus flagellisque uexabant, ceteros diuersis tormentis ad communionem eius sacrilegam adigebant — nec actus commissi umquam ab innocentibus fuerant —, sperans hoc modo suos suamque posse praeualere factionem, ut per duces et iudices perque carceres ipsos, uerbera diuersaque tormenta inuitos ad communionem suam cogeret, nolentes adigeret, repugnantes atque resistentes sibi tyrannico more terreret. erant quidem illi grauia et acerba ab accusatoribus obiecta.

  40. 1.4.1.7.1.1

    Nam propter haec necessario concilium apud Caesaream Palaestinam primo uidetur esse condictum et, cum minime ab ipso uel ab eius satellitibus ad supradictum concilium occurreretur,

  41. 1.4.1.7.2.1

    post alterum annum in Tyro propter eius facinora necessario iterum celebratur. aduenerunt episcopi do Machedonia et de Pannonia, Bitynia et ex omnibus partibus Orientis imperatoris iussione constricti. quique actis Athanasi flagitia criminaque cognoscentes non passim nec temere accusatoribus credunt, sed suo de concilio inlustres et laudabiles episcopos eligunt atque in rem praesentem, ubi res gestae erant, de quibus arguebatur Athanasius, mittunt. quique oculata fide cuncta aspicientes atque uera cognoscentes

  42. 1.4.1.7.3.1

    ad concilium redeunt eiusque crimina, quae ab accusatoribus obiciebantur, suo testimonio uera confirmant. unde 〈in〉 praesentem Athanasium dignam pro criminibus sententiam dicunt. propter quod de Tyro fugiens imperatorem appellat. audit etiam imperator. quique interrogatione habita omnia eius flagitia recognoscens sua ilium sententia in exilium deportauit. his ergo ita cedentibiis rebus cum Athanasius damnatos digne in exilio haberetur ob meritum facinorum suorum sacrilegus in deum, in mysteria sacra profanus, in basilicae demolitione uiolentus, in episcoporum exitiis innocentiumque fratrum persecutione horrendus, ab omnibus episcopis in reiciendis malis seruatur auctoritas legis, canon ecclesiae et apostolorum sancta traditio.

  43. 1.4.1.8.1.1

    Sed dum Athanasius post damnationem suam reditum sibi de exilio compararet, de Gallia ad Alexandriam post plurimum tempus aduenit.

  44. 1.4.1.8.2.1

    quique praetorita in nihilum ducens acrius in nequitia praeualebat. nam comparatione sequentium leuia sunt, quae ab ipso prima commissa sunt. etenim per omnem uiam reditus sui ecclesias subuertebat, damnatos episcopos aliquos restaurabat. aliquibus spem ad episcopatus reditum promittebat. aliquos ex infidelibus constituebat episcopos saluis et permanentibus integris sacerdotibus per pugnas et caedes gentilium. nihil respiciens leges, desperationi tribuens totum.

  45. 1.4.1.8.3.1

    unde per uim, per caedem, per bellum Alexandrinorum basilicas depraedatur. constituto iam in eius loco ex iudicio concilii sancto et integro sacerdote [et] ut barbarus hostis, ut pestis sacrilega adductis gentilium populis dei templum incendit, altare comminuit et clam exui de ciuitate occulteque profugiit.

  46. 1.4.1.9.1.1

    Sed de Paulo Constantinopolitanae ciuitatis quondam episcopo post reditum exilii sui, si quis audierit, perhorrescet. , , .... fuere namque et in Anquira prouinciae Galatiae post reditum Marcelli haeretici domorum incendia et genera diuersa bellorum. nudi ab ipso ad forum trahebantur presbyteri et, quod cum lacrimis luctuque dicendum est, consecratum domini corpus ad sacerdotum colla suspensum palam publiceque profanabat uirginesque sanctissimas deo Christoque dicatas publice in foro mediaque in ciuitate concurrentibus populis abstractis uestibus horrenda foeditate nudabat.

  47. 1.4.1.9.2.1

    sed (et) in ciuitate uaza proumciae Palestinae post reditum suum Asclepas altare comminuit multasque seditiones effecit. praeterea Adrianopoli Lucius post reditum suum sacrificium a sanctis et integris sacerdotibus confectum, si fas est dicere, canibus proiciendum iubebat. igitur cum haec ita sint, numquidnam lupis tantis ac talibus oues Christi adhuc usque credemus et membraChristi membra fonucatonac faciemus? absit.

  48. 1.4.1.10.1.1

    Nam postea Athanasius peragrans per diuersas partes orbis terrarum, scilicet seducens aliquos et per suam fallaciam adulationemque pestiferam decipiens innocentes episcopos, qui eius facinora ignorabant, uel Egyptios aliquos actus eius ignorantes scripta a singulis emendicando ecclesias pacificas perturbabat aut ipse sibi nouas pro sua uoluntate fingebat. nihil tamen hoc ualere potuit ad iudicium iam dudum a sanctissimis et inlustribus episcopis consecratum. non enim commendatio eorum, qui nec in concilio indices fuerunt nec concilii iudicium habuerunt aliquando nec praesentes,

  49. 1.4.1.10.2.1

    cura supradictus Athanasius audiretur, fuisse noscuntur, aut ualere illi potuit aut prode esse. denique cum sibi haec in cassum prouenisse cognosceret, ad Iulium Romam perrexit, sed et ad Iulium quosdam ipsius partis episcopos. quos seducens per epistularum falsitatem ab hisdem perfacile in communione receptus est. exinde coepere illi non tam pro ipso quam pro suis actibus laborare, quod illi pertemere credendo communicauerunt. etenim si fuerunt illae litterae aliquorum, non tamen eorum, qui aut indices fuerant aut in concilio adsederant. quae quidem etiam si essent aliquorum, temere illi fidem pro se dicenti habere numquam deberent.

  50. 1.4.1.11.1.1

    Sed et iudices, qui illum digne stntentiauerunt, credere noluerunt (11) ideo. quia et alii quique in praeteritum pro suis facinoribus detecti sunt, nunc cum Marcello et Athanasio coniuncti sunt — dicimus autem Asclepan, qui ante decem et septem annos episcopatus honore discinctus est, deinde Paulum et Lucium et quotquot talibus coniuncti sunt — circumeuntes simul exteras regiones persuadebant iudicibus non esse credendum illis, qui in

  51. 1.4.1.11.2.1

    eos digne sententiam protulerunt, ut hoc genere commercii sibi quondam ad episcopatus reditum procurarent. nce in ipsis locis, in quibus peccauerant, nec in proximis uel ubi accusatores habebant, se defendebant, sed iuxta peregrinos et longe a suis regionibus positos, ignorantes gestorum fidem, iustam sententiam conabantur perfringere ad illos referentes actus suos, qui illos per omnia nesciebant. astute hoc faciunt.

  52. 1.4.1.11.3.1

    scientes enim de iudicibus, de accusatoribus, de testibus multos decessisse post tot tantasque sententias putauerunt aliud restaurare iudicium uolentes apud nos causam dicere, qui neque illos cxcusauimus neque iudicauimus. qui enim iudicauerunt, iam ad dominum perrexerunt.

  53. 1.4.1.12.1.1

    Uoluerunt autem etiam Orientalibus episcopis et ueniunt pro iudicibus defensores, pro defensoribus ni. eo tempore cum eorum defensio non ualebat, maxime cum tunc defendi minime potuerunt, quando illos accusatores sui faciem ad faciem arguebant.

  54. 1.4.1.12.2.1

    nouam legem introducere putauerunt, ut Orientales episcopi ab Occidentalibus iudicarentur. et uolebant ecclesiae iudicium per eos posse constare, qui non tam illorum miserebantur, quam actibus suis. hoc itaque nefas quoniam numquam recepit ecclesiastica disciplina, quaesumus, dilectissimi fratres, ut sceleratam perniciem conatusque mortiferos perditorum nobiscum etiam ipsi damnetis.

  55. 1.4.1.13.1.1

    Etenim adhuc cum esset episcopus Athanasius, Asclepam depositum sua sententia ipse damnauit. sed et Marcellus similiter illi numquam communicauit. Paulus uero Athanasi expositioni interfuit manuque propria sententiam scribens cum ceteris eum etiam ipse damnauit. et quamdiu quisque eorum episcopus fuit, sua iudicia confirmauit.

  56. 1.4.1.13.2.1

    sed cum diuersis ex causis diuersisque temporibus singuli eorum digne de ecclesia suis pro meritis pellerentur, maiorem concordiam una conspiratione fecerunt donantes sibi quisque delicta, quae. cum episcopi essent, pro auctoritate diuina damnarunt.

  57. 1.4.1.14.1.1

    Namque quoniam Athanasius in Italiam et Galliam pergens sibi iudicium conparauit post mortem aliquorum accusatorum, testium iudicumque et credidit posse se denuo tempore audiri, quo \' eius flagitia uetustate teinporisobscurarentur — cuiconsensum commodantes non recte lulius urbis Romae episcopus, Maximinus et Ossius ceterique conplures ipsorum concilium apud Serdicam fieri

  58. 1.4.1.14.2.1

    ex imperaturis benignitate sumserunt —, occurrinius ad Serdicam litteris imperatoris conuenti. quo cum uenissemus, didicimus in media ecclesia Athanasium, Marcellum, omnes sceleratos concilii sententia pulsos et merito singulos pro suis facinoribus praedam-

  59. 1.4.1.14.3.1

    natos cum Ossio et Protogene sedere simul et disputare et - quod est deterius - diuina misteria celebrare. nec confundebatur Protogenes Serdicae episcopus communicare Marcello haeretico, cuius et sectam et reprobum sensum in concilio quater sententiis episcoporum suscribens propria uoce ipse damnauerat. unde manifestum est, quia sese ipse sua sententia condemnauit, cum se illi communicando participem fecit.

  60. 1.4.1.15.1.1

    Uerum nos tenentes ecclesiasticae regulae disciplinam et uolentes miseros in aliquantulum iuuare mandauimus illis, qui cum Protogene et Ossio fuerunt, ut de suo coetu damnatus excluderent neque peccatoribus communicarent; deinde una nobiscum audirent ea.

  61. 1.4.1.15.2.1

    quae a nostris patribus contra ipsos in praeteritum fuerant iudicata. nam liber Marcelli non expectabat accusationem — per se enim aperte haereticus noscebatur - et, ne falsis suggestionibus crederent, non eorum quisquam prauissimam mentem propter locum episcopatus obscurabat. at illi contra haec resistebant — qua ratione, nescimus — nec se noluerunt ab ipsorum communione secernere confirmantes Marcelli haeretici sectam et facinora Athanasi ceterorumque scelera fidei ecclesiasticae pacique praeponebant.

  62. 1.4.1.16.1.1

    His itaque cognitis nos octoginta episcopi, qui propter pacem confirmandam ecclesiae ex diuersis longisque prouinciis cum ingenti exitu et labore ad Serdicam ueneramus, uidentes haec non sine lacrimis ferebamus. leue enim non erat, quod a se eos dimittere omnino negabant, quos patres nostri merito suis pro criminibus ante damnarunt.

  63. 1.4.1.16.2.1

    his itaque communicare nefas duximus neque cum profanis uoluimus sancta domini sacramenta miscere seruantes et tenentes ecclesiasticae (regulae) disciplinam. nam ut non supradictos Ossium a se Protogencmque dimitterent. conscientia forte mala. qua sibi eorum unusquisque metuebant, nudari ab aliquo. quae adpalam fieri magnopere pertimescebant. nec sic in eos audebat eorum aliquis sententiam dicere, ne et se ipse damnaret, quod illis contra interdictum communicassent, quibus communicare nullo genere oporteret.

  64. 1.4.1.17.1.1

    Uerum nos iterum illos atque iterum rogabamus, ne firma solidaque concuterent, nc subuerterent legem nec iura diuina turbarent, ne cuncta confunderent atque traditionem ecclesiae ne quidem in modica parte frustrarent, sed necnouam sectam inducerent aut Orientalibus episcopis conciliisque sanctissimis de Occidente uenientes aliqua in parte praeponerent.

  65. 1.4.1.17.2.1

    at illi contra despicientes haec nobis minabantur et sese Athanasium et ceteros sceleratos uindicaturos pollicebantur, quasi uero aliud facere aut dicere possent, qui sceleratos omnes ac perditos in suum consortium receperunt. praeterea ingenti hoc tumore proponunt audacia potius ac temeritate quam legitima ratione possessi. uidentes enim, quod hi, qui damnatos recipiunt, in offensam crimenque incurrunt ut uiolatores caelestium legum, tali auctoritate iudicium constituere conabantur, ut sese iudices indicum dicere uellent atque eorum, qui iam cum deo sunt, si fas est, sententiam refricare.

  66. 1.4.1.17.3.1

    nos uero rogabamus illos per plurimos dies. ut a sese damnatos abicerent et (se) ecclesiae sanctae coniungerent atque patribus uera dicentibus consensum accommodarent. sed illi se hoc facturos omnino negabant.

  67. 1.4.1.18.1.1

    Altercantibus igitur nobis emerserunt quinque episcopi ex partibus nostris, qui superstates de sexto numero eorum, qui ad Mareotam directi fuerant, remanserunt. et talem illis optionem proponunt mittendos esse ex utroque concilio episcopos aliquos ad loca, in quibus Athanasius scelera flagitiaque commisit, ut sub testificatione dei cuncta fideliter scriberent et, si falsa inuenta

  68. 1.4.1.18.2.1

    fuerint, quae concilio nuntiauimus, ipsi damnemur nec imperatoribus nec concilio nec cuiquam episcopo conqueramur. quodsi uerum constiterit, quod ante diximus, ad numerum nostrum ex uobis quos elegistis, id est, qui Athanasio post damnationem communicauerunt, sed et eos, qui Athanasio et Marcello fautores defensoresque sunt, exponamus nec imperatoribus nec concilio nec cuiquam episcopo uestrum aliqui conquerantur..hanc optionem a nostris propositam Ossius et Protogenes omnesque eorum socii suscipere timuerunt.

  69. 1.4.1.19.1.1

    Inmensa autem confluxerat ad Sardiciam multitudo sceleratorum omnium ac perditorum aduentantium de Constantinupoli, de Alexandria. de hinc, qui rei homicidiorum. rei sanguinis, rei caedis, rei latrociniorum, rei praedarum, rei spoliarum nefandorumque omnium sacrilegiorum (et) criminum rei, qui altaria confregerunt, ecclesias incenderunt domosque priuatorum conpilauerunt, profanatores mysteriorum dei proditoresque sacramentorum Christi, qui impiam sceleratamque haereticorum doctrinam contra ecclesiae

  70. 1.4.1.19.2.1

    fidem adserentes sapientissimos presbiteros dei, diacones, sacerdotes atroci caede mactauerunt. et eos omnes secum collectos in suo conuenticulo habuerunt Ossius et Protogenes. quosque honorantes nos omnes diacones et sacerdotes dei despiciebant, quia nec ipsi uolebamus talibus aliquando coniungi. quique uulgo omnibusque gentilibus id. quod inter nos fuerat, referebant pro\'ueris falsa fingentes nec discordiam inter non ex causa dei ortam. sed ex humana praesumtione narrabant.

  71. 1.4.1.19.3.1

    diuinis humana miscentes et ecclesiasticis rebus priuatas adiungentes ciuitatis nobis concentum seditionemque conflarunt dicentes nus grauem schismate ciuitati importasse iniuriam, nisi illis — quod nefas erat — communicaremus, et haec frequenter acclamabant. nos enim omnino illis communicare noluimus, nisi eos, quos damnauimus, proiecissent et dignum honorem concilio Orientis tribuerent.

  72. 1.4.1.20.1.1

    Quae uero ipsi egerint uel quale concilium habuerint. hinc addiscere poteritis. nam Protogenes, sicut supra diximus, apud acta anathematizans Marcellum ut Paulum postea eos in communionem suscepit. Dionisium uero ab Klida prouinciae Acaiae, quem ipsi exposuerunt, in concilio habuerunt. simul secum et exponentes ut expositi. iudices et rei [et] communicantes mysteria diuina pertractant.

  73. 1.4.1.20.2.1

    Bassum autem de Diocleciana ciuitate in flagitiis sceleribusque detectum et merito de Siria deportatum ordinauerunt episcopum. quique apud ipsos sceleratius uiuens detectus et ab ipsis damnatus cum ipsis hodie uidetur esse coniunctus. Aetio<uero> Tessalonicensi Protogenes frequenter probra multa criminaque obiecit, quod diceret illum concubus et habuisse et habere, cui communicare numquam uoluit. nunc uero in amicitiam receptus, quasi peiorum consortio expurgatus, apud ipsos habetur ut iustus.

  74. 1.4.1.20.3.1

    Asclepas autem cum ad Constantinopolim ciuitatem propter Paulum uenisset, post immanitatem rerum atrocitatemque commisit, quae media in ecclesia Constantinupolitana gesta sunt post mille homicidia, quae altaria ipsa humano sanguine coinquinauerunt, post Inferfeetiones fratrum extinctionesque gentilium, hodieque cum Paulo, cuius causa haec gesta sunt, communicare non cessat, sed (et) illi, qui per Asclepan Paulo communicant accipientes ab eodem scripta atque ad illum mittentes.

  75. 1.4.1.21.1.1

    Ex hac igitur coagulatione atque ex perditorum congregatione quale potuerit celebrari concilium, in quo flagitia sua non tam puniebant, quam agnoscebant! (21) non enim secundum nos, qui ecclesiis sanctissimis praesedemus populisque rectores

  76. 1.4.1.21.2.1

    sumus, donantes et dimittentes, quae ab ipsis nec dimitti umquam possunt nec donari. quique -etiam Marcello et Athanasio ceterisque sceleratis flagitia. blasphemia, quae nefas fuerat dimittere, condonarunt. cum scriptum sit: si peccauerit homo in hominem, orabunt pro eo ad dominum; si autem in deum peccauerit. homo. quis orabit pro eo ?

  77. 1.4.1.21.3.1

    nos autem talem consuetudinem non habemus nec ecclesia dei.sed nee haec docere aliquos patimur nec nouas traditiones inducere, ne proditores fidei traditoresque scripturarum diuinarum, quod nefas est, dicamur, ne a domino et ab hominibus eondnmnemur..

  78. 1.4.1.22.1.1

    Uerum illi supradicti etiam haec aduersus nos machinabantur. et quoniam sciebant nos non posse sibi scelestorum beneficio communicare. ex scriptis nos imperatorum terrere putabant, ut inuitos ad suam communionem traherent. et spectabant diuidi totius mundi profundam ecclesiae aeternamque pacem propter

  79. 1.4.1.22.2.1

    Athanasium et Marcellum, per quos nomen domini blasphematur in gentibus. quos oportebat, si in se aliquid timoris dei habuissent, ne turbor iste. qui per ipsos natus est. permaneret, a sua prauissima praesumtione uel sero discedere. ne ipsorum causa contra sese scinderetur ecclesia. aut si in his, qui pro ipsis certantur, metus dei esset. etiamsi nihil damnabile apud ipsos inueniretur. tamen uel quod propter ipsos unitas ecclesiae scinditur et propter insanam rabiem cupiditatemque honoris pax profunda subuertitur. exsecrari eos ac perhorrere deberent.

  80. 1.4.1.23.1.1

    Cum ita res currere uideremus, ad suam patriam regredi nostrum unusquisque decreuit placuitque nobis de Serdica scribere et ea. quae gesta sunt, nuntiare nostramque sententiam declarare.

  81. 1.4.1.23.2.1

    nos cnim Athanasium et Marcellum, qui in dominum impic blasphemantes scelerati uixerunt, expositos olim atque damnatos non possumus iterum in episcopatus honore suscipere. quique crucifigentes iterum filium dei atque illum denuo publicantes acerbis ictibus confixerunt. alter enim ipsorum blasphemando in filium dei atque in eius regnum aeterna morte mortuus est semel; alter in corpus domini et misteria eius profano more atrociter peccans ceteraque flagitia inmaniter gerens episcoporum sententia eiectus est atque damnatus.

  82. 1.4.1.23.3.1

    quam ob rem. quoniam a parentum traditione discedere non possumus. quia nec talem auctoritatem sumsit ecclesia nec talem potestatem a deo accepit. supradictos ad honorem dignitatemque eccelesiae nec ipsi suscipimus et suscipientes digne damnamus.

  83. 1.4.1.23.4.1

    sed nec alios, qui aut olim aut postea merito damnati sunt. in ecclesia recipimus adhaerentes legibus dei traditionibusque paternis atque ecclesiasticis disciplinis. credentes prophetae dicenti: noli transgredi term i nos aeternos. quos posuerunt patres tui. quare nos numquam fixa solidaque concutimus. sed magis ea, quae sunt a parentibus constituta. seruamus.

  84. 1.4.1.24.1.1

    Post multa igitur, dilectissimi fratres, haec uobis ex aperto mandamus. ne quis uestrum ab aliquo circumuentus aliquando communicet, id est Ossio, Protogeni. Athanasio, Marcello, Asclepae. Paulo. Iulio, sed nec cuiquam damnatorum de ecclesia sancta reiectis neque sociis ipsorum. qui illis siue per se siue per scripta communicant. quare uos nec ad illos scribere umquam debetis nec ab ipsis scripta suscipere. iam quod superest.

  85. 1.4.1.24.2.1

    oramus uis, dilectissimi fratres, ut unitati ecclesiae consulatis (et) paci perpetuae, sanctos episcopos eligatis, in quibus et fides integra et sancta sit uita, abhorrentes eos, qui pro criminibus suis ab episcopatus honore

  86. 1.4.1.24.3.1

    discincti sunt uoluntque iterum recipere locum, quem digne pro suis facinoribus amiserunt. magis magisque hos execramini, quos post facinus uidetis peiora committere nec dominum audiunt dicentem: peccasti, quiesce. iuuenescunt enim et fortiores de sceleribus efficiuntur et, quanto plus in gurgitem uitiorum mergunt, tanto plus totum orbem subuertunt. seditionibus uitiorum bella persecutionesque acerrimas sanctis ecclesiis ingerunt et tyrannico more populos dei in suum dominium captiuare contendunt.

  87. 1.4.1.25.1.1

    Namque ex his rebus pessimos eorum conatus agnoscite, quando talem mundo tempestatis procellam induxerunt. qua Orientem prope totum Occidentemque turbarent, ut relinquentes singuli ecclesiasticas curas populosque dei deserentes atque ipsam euangelii doctrinam post ponentes de longinquo adueniremus, [se] senes aetate graues, corpore debiles, aegritudine infirmes — trahebamurque per diuersa nostrosque aegrotantes in itineribus deserebamus propter perpaucos scelestos olim digne damnatos, primatus ecclesiae contra fas appetentes — geratque curam de nobis imperium atque religiosi imperatores, tribuni et duces dirissima re publica de episcoporum uita statuque exercerentur. sed nec populi silent. omnis etenim fraternitas omnibus in prouinciis suspensa ac sollicita expectat, in quem finem haec malorum procella succedit.

  88. 1.4.1.25.2.1

    cursusque ipse publicus attritus ad nihilum deducitur. et quid pluribus ? ortus occasusque mundi propter unum uel duos paucosque sceleratos impie sentientes et turpiter uiuentes funditus uertitur et dura saeuaque tempestate turbatur, in quibus nulla religionis semina resederunt. quae si habuissent, imitarentur prophetam dicentem: tollite et mittite me in mare et tranquillabit mare a uobis, quoniam haec tempestas propter me facta est. sed ideo haec non imitantur, quia nec iustos sequuntur. ita autem sceleratorum omnium duces quaerunt ecclesiae principatum quasi aliquod tyrannidis regnum.

  89. 1.4.1.26.1.1

    Nec hoc propter bonum quoque iustitiae inquirunt. non enim ecclesiis consulunt, qui leges iuraque diuina (ac) ceterorum decreta dissoluere perconantur. propterea hanc nouitatem moliebantur inducere, quam horret uetus consuetudo ecclesiae, ut, in concilio Orientales episcopi quidquid forte statuissent, ab episcopis Occidentalibus refricaretur, similiter et, quidquid Occidentalium partium episcopi. ab Orientalibus solueretur. sed hoc ex illo suo prauissimo sensu tractabant.

  90. 1.4.1.26.2.1

    uerum omnium conciliorum iuste legitimeque actorum decreta firmanda maiorum nostrorum gesta consignant. nam in urbe Roma sub Nouato et Sabellio et l\'alentino haereticis factum concilium ab Orientalibus confirmatum est. et iterum in Oriente, sub Paulo a Samosatis quod statutum est ab omnibus est signatum.

  91. 1.4.1.26.3.1

    ob quam rem hortamur uos, dilectissimi fratres, considerantes ordinem ecclesiasticae disciplinae et paci totius orbis consulentes. corripiatis eos, qui sceleratis communicant, et malos de ecclesiis radicitus amputetis, ut tempestate ruente ipsorum causa innatans Christus dominus omnibus imperet uentis procellisque maritimis discedere et tribuat ecclesiae sanctae pacem perpetuam et quietam.

  92. 1.4.1.27.1.1

    Nos uero nulli iniuriam fecimus, sed legis praecepta seruamus. nam iniuriati grauiter et male tractati sumus ab his, qui uolebant ecclesiae catholicae regulam sua prauitate turbare, sed ante oculos habentes timorem dei, iudicium Christi uerum et iustum considerantes nullius personam accepimus.neque alicui pepercimus, quominus ecclesiasticam disciplinam seruaremus.

  93. 1.4.1.27.2.1

    unde Iulium urbis Romae, Ossium et Protogenem et Gaudentium et Maximinum a Triueris damnauit omne concilium secundum antiquissimam legem ut auctores communionis Marcelli et Athanasi ceterorumque sec-

  94. 1.4.1.27.3.1

    leratomm, quique etiam homicidiis Pauli Constantinopolitani (et) cruentis actibus eius communicauerunt. Protogenem namque esse anathematizandum una cum Marcello subscribendo frequenter sententiae in ipsum uel in eius librum tnlatae, quique etiam in

  95. 1.4.1.27.4.1

    Paulum Constantinupolitanum sententiam dederunt et illi postea communicauerunt. Gaudentium autem ut inmemorem decessoris sui Cyriaci suscribentis sententiis in sceleratos digne inlatis commixtumque criminibus Pauli, quem etiam impudenter defendebat.

  96. 1.4.1.27.5.1

    Iulium uero urbis Romae ut principem et ducem malorum. qui primus ianuam communionis sceleratis atque damnatis aperuit ceterisque aditum fecit ad soluenda iura diuina defendebatque

  97. 1.4.1.27.6.1

    Athanasium praesumenter atque audaciter, hominem, cuius nec testes nouerat nec accusatores. sed Ossium propter supradictam causam et propter beatissimae memoriae Marcum. cui graues semper iniurias irrogauit, sed et quod malos omnes pro criminibus suis digne damnatos totis uiribus defendebat et quod conuixerit in Oriente cum sceleratis ac perditis. turpiter namque Paulino quondam episcopo Daciae indiuiduus amicus fuit, homini. qui primo maleficus fuerit accusatus et de ecclesia pulsus usque in hodiernum diem in apostasia permanens cum concubinis publice et meretricibus fornicetur, cuius maleficiorum libros Machedonius episcopus atque confessor a Mobso combussit. sed (et) Eustasio et Quimatio adhaerebat pessime et carus fuit, de quorum uita infami ac turpi dicendum nihil est; exitus enim illorum eos omnibus declarauit. his itaque ac talibus iunctus. ab initio Ossius.

  98. 1.4.1.27.7.1

    sceleratos semper fouens, contra ecclesiam ueniebat et inimicis dei semper ferebat auxilium. Maximinum uero a Triueris, propter quod collegas nostros episcopos, quos ad Gallias miseramus, noluerit suscipere et quoniam Paulo Constantinupolitano nefario homini ac perdito primus ipse communicauit et quod ipse tantae cladis causa fuit, ut Paulus ad Constantinupolim ciuitatem reuocaretur, propter quem homicidia multa facta sunt. causa ergo homicidiorum tantorum ipse fuit, qui Paulum olim damnatum ad Constantinupolim reuocauit.

  99. 1.4.1.28.1.1

    Propter has igitur causas iustum duxit concilium, ut lulium urbis Romae et Ossium ceterosque supra memoratos discinigeret atque damnaret. quae cum ita sint, custodire uos ab ipsis et abstinere debetis, dilectissimi fratres, nec eos aliquando ad communionem uestram ammittere, sed nec ipsorum litteras accipere nec ad illos litteras dominicas dare.

  100. 1.4.1.28.2.1

    et quoniam catholicam et apostolicam fidem uoluerunt infringere hi, qui cum Ossio erant, inducentes nouam | sectam Iudeo couniti Marcelli, mixtam Sabellio et Paulo, iudaizantem, necessario ordinauimus catholicae ecclesiae fidem, quam negauerunt supradicti, qui cum Ossio sunt, et Marcelli haeretici induxerunt.

Next → — showing 1100 of 579

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.