Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Sermones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 209 sections

  1. 31.6

    Ita tamen in spiritum sanctum credite, ut nec patrem eum putetis esse nec filium, sed spiritum patris et filii. tota autem ista trinitas unus deus est. nulla ibi dissimilitudo, nulla diuisio est. si enim spiritus, qui in homine est, maior ipsius hominis portio est, spiritus dei quomodo minor esse credendus est? itaque spiritus sanctus nec pater est nec filius, sed spiritus patris ac filii.

  2. 31.7

    Quod autem spiritus sanctus patris spiritus sit, dominus et saluator noster dixit: spiritus, inquit, qui a patre procedit. quod uero idem spiritus sanctus etiam filii spiritus sit, apostolus docens dicit: si quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. unde et dominus in euangelio post resurrectionem suam ad discipulos suos ait: euntes baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. in nomine, inquit, non in nominibus. pater itaque deus, filius deus, spiritus sanctus deus non tres dii, sed unus deus est. persona tres species diuidit, diuinitas iungit. maius autem aut minus ignorat trinitas, deitas nescit, quia et, qui deus est, non potest non esse perfectus. ideo et, qui non credit in nomine spiritus sancti, nihil ei prodest patrem et filium confiteri.

  3. 31.8

    Ergo spiritus sanctus una fide credendus est, pari tremore uenerandus. cum dixeris: pater, filius et spiritus sanctus, personas explicuisti, cum dixeris: deus, substantiam demonstrasti. dicimus patrem et filium et spiritum sanctum, ne te aestimes unam credere debere personam. item dicimus unum deum, ne putes tres esse naturas. in his itaque tribus personis numerus esse potest, ordo esse non potest. nam etsi distinctionem recipit trinitas, gradum tamen nescit aequalitas. in trinitate enim non est aut minus aliquid aut maius, quia, si in deo aliquid minus dicitur, imperfecta diuinitas accusatur, ita tamen, quod, qui in deitate minorem patre aut filio dicit spiritum sanctum, non illi tantum iniuriam facit, quem minorem iudicat, sed illi etiam, quem maiorem putat, quia, cum totius trinitatis una aequalitas sit atque maiestas, quicquid contumeliae in personam unius dicitur, a tota aequaliter trinitate sentitur.

  4. 31.9

    Nos uero, carissimi, qui templum sancti spiritus esse meruimus, adiuuante ipso spiritu sancto paremus domum, in quam illum uenire, in qua delectet habitare. inuitet mundi cordis nitor, sollicitet illum par rubentibus rosis castus pudor, sollicitet candentibus liliis et odore similis et colore incontaminata uirginitas, suscipiat illum benigna caritas, humanitas larga, sublimis humilitas, hilaris misericordia, pura simplicitas. nihil ibi de prisci hominis sordibus, nihil de lapsuris infirmitatibus aeternus habitator, aeternitatis largitor inueniat. recedat turpissimae uoluptatis luxuria, pallens conscientia, tristis metus, nutans ebrietas et libido omni horrore deformior, ut, cum in nobis ista defuerint, locum uirtutibus praeuius puritatis nitor aperiens spiritum sanctum in domicilium paratae sibi habitationis includat. hoc autem ideo suggessimus, carissimi, ut, quantum possumus, totis uiribus cum dei adiutorio laboremus, ne in nobis aut auaritia displiceat aut infidelitas langueat aut libido sordescat, sed emendati penitus ac puri habitaculum dei effici mereamur et spiritus sanctus, qui descendisse hodie in apostolos legitur, semper in nobis habitare dignetur, cui est honor et gloria cum patre et filio in saecula saeculorum. Amen.

  5. 31.10

    Cetera Fausti scripta a nobis nondum recensita postea publici iuris faciemus; sunt autem fere haec:

  6. 31.11

    I. Corpus illud sermonum a Gaigneio Parisiis 1547 primum sub Eusebii Emiseni episcopi nomine editum et ab Andrea Schotto auctum (Bibl. Patr. Colon. uol. V et Bibl. Patr. Max. Lugd. uol. VI).

  7. 31.12

    II. Tractatus Fausti a P. Pithoeo editus (Ueterum aliquot Galliae theologorum scripta Parisiis 1586] p.124 sqq.: Fausti Regii Galliae episcopi de ratione fidei ad obiecta quaedam responsio).

  8. 31.13

    111. Tractatus \'Faustini\' de symbolo, quem Caspari (Alte und neue Quellen zur Geschichte des taufsymbols [Christianiae 1879] p. 250 sqq.) primum edidit.

  9. 31.14

    Alia quaedam scripta a uiris doctis his ipsis temporibus Fausto attributa non esse episcopi Reiensis demonstrasse nobis uidemur, cf. Prolegomena.

← Previous — showing 201209 of 209

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0121g.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.