Sermones
- 1.1
SERMO IN NATIUITATE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI.
- 1.2
Propitia diuinitate, fratres dilectissimi, iam prope est dies, in qua natalem domini saluatoris desideramus cum gaudio celebrare. et ideo rogo et admoneo, in quantum possumus, cum dei adiutorio laboremus, ut in illa die cum sincera et pura conscientia, mundo corde et casto corpore ad altare domini possimus accedere et corpus uel sanguinem eius non ad iudicium, sed ad remedium animae nostrae mereamur accipere. in Christi enim corpore sic uita nostra consistit, sicut et ipse dominus dixit: nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis. mutet ergo uitam, qui uult accipere uitam. nam si non mutet uitam, ad iudicium accipiet uitam et magis ex ipsa corrumpetur quam sanabitur, magis occiditur quam uiuificatur. + sic enim dixit apostolus: qui manducat corpus domini et bibit sanguinem eius indigne, iudicium sibi manducat et bibit. et licet nos in omni tempore bonis operibus ornatos ac splendidos esse conueniat, praecipue tamen in die natalis domini, sicut et in euangelio ipse dominus dixit: lucere debent omnibus hominibus opera uestra.
- 1.3
Considerate, quaesumus, fratres, quando aliquis homo potens uel nobilis aut natalem suum aut filii sui celebrare desiderat, quanto studio ante plures dies, quicquid in domu sua sordidum uiderit, ornate mundari, quicquid ineptum et incongruum, proici, quicquid utile et necessarium, praecipit exhiberi. domus etiam, si obscura fuerit, dealbatur, pauimenta scopis mundantur et diuersis respersa floribus adornantur, quicquid etiam ad laetitiam animae et corporis deliciarum pertinet, omni sollicitudine prouidetur. ut quid omnia ista facit, fratres carissimi, nisi ut dies natalicii sui cum gaudio celebretur? homo moriturus, si ergo tanta praeparas in natalicio tuo uel filii tui, quanta et qualia debes praeparare suscepturus natalem domini tui? si talia praeparas morituro, qualia praeparare debes aeterno? quicquid ergo non uis inuenire in domu tua, quantum potes, labora, ut non inueniat deus in anima tua. certe si te rex terrenus aut quicumque paterfamilias ad suum natalicium inuitaret, qualibus uestimentis studeres ornatus incedere, quam nouis et nitidis uel quam splendidis, quorum nec uetustas nec uilitas aliqua seu foeditas oculos inuitantis offenderet.
- 1.4
Tali ergo studio, in quantum praeuales, Christo auxiliante contende, ut diuersis uirtutum ornamentis anima tua conposita gemmis simplicitatis et sobrietatis floribus adornata ad sollemnitatem regis aeterni, id est natalem domini saluatoris cum conscientia pura procedas castitate nitidus, caritate splendidus, elimosynis candidus. Christus enim dominus, si te ita conpositum natalicium suum celebrare cognouerit, ipse per se uenire et animam tuam non solum uisitare, sed etiam requiescere perpetuo et in illa dignabitur habitare, sicut scriptum est: inter eos ambulabo et habitabo in illis, et iterum: ecce sto ad ianuam et pulso. si quis surrexerit et aperuerit mihi, intrabo a.d illum et cenabo cum illo et ille mecum. quam felix est illa anima, quae uitam suam ita deo auxiliante studuerit gubernare, ut Christum hospitem habitatoremque mereatur excipere, sicut e contrario quam infelix est illa conscientia toto lacrimarum fonte lugenda, quae se ita malis operibus cruentauit, auaritiae nigritudine obscurauit, iracundiae igne conbussit, adsidua luxuria sordidauit, superbiae tyrannide destruxit, ut in ea non Christus incipiat requiescere, sed diabolus dominari. talis enim anima, si medicamentum paenitentiae non cito subuenerit, a luce relinquetur, a tenebris occupabitur, uacuabitur dulcedine, replebitur amaritudine, a morte inuadetur, a uita repudiabitur. non tamen de domini pietate defidat, quae talis est anima, nec nimia desperatione frangatur, sed magis ad paenitentiam cito recurrat et, dum adhuc noua sunt et calent peccatorum suorum uulnera, sic sibi adhibeat medicamenta salubria, quia medicus noster omnipotens est et sic consueuit plagas nostras curare, ut nec cicatricium faciat uestigia remanere.
- 1.5
Et ideo, fratres dilectissimi, sicut in omni tempore ab adulteris et miserrimis concubinis, ita etiam a propriis uxoribus ante multos dies debetis abstinere, quotienscumque aut natalem domini aut reliquas sollemnitates celebrare disponitis. ebrietatem ante omnia fugite, iracundiae repugnate quasi bestiae crudelissimae, odium uelut uenenum mortiferum de corde uestro repellite et tanta sit in uobis caritas, quae non solum usque ad amicos sed etiam ad ipsos inimicos perueniat, ut securi possitis dicere in oratione dominica: dimitte nobis debita nostra et cetera. nam qui scit se uel unum hominem odio habere, nescio si ad altare domini securus possit accedere, praecipue cum beatus Iohannes euangelista terribiliter clamet et dicat: qui fratrem suum odit, homicida est. iam uestrum est iudicare, utrum homicida, antequam paenitentiam agat, praesumere debeat eucharistiam accipere. addidit etiam adhuc sanctus Iohannes et clamat dicens: qui fratrem suum odit, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit, quo uadit, quoniam tenebrae obcaecauerunt oculos eius, et iterum inquit: omnis, qui fratrem suum non diligit, manebit in morte, et iterum: si quis dixerit (de) se, quod deum diligit, et fratrem suum odit, mendax est. qui enim non diligit fratrem suum, quem uidet, deum, quem non uidet, quomodo potest diligere? quicumque ergo odium uel iracundiam seruat in corde et sub tali tonitruo nec terretur nec exspergiscitur, non dormiens, sed mortuus esse credendus est.
- 1.6
Haec ergo, fratres dilectissimi, adsidue cogitantes, qui boni sunt, cum dei gratia contendant perseuerare in bonis operibus, quia non qui coeperit, sed qui perseuerauerit in amore dei usque in finem, hic saluus erit. qui uero ad elimosynam tardos et ad iracundiam promptos et ad exercendam luxuriam praecipites esse se cognoscunt, auxiliante domino festinent se a malis eruere, ut, quae bona sunt, mereantur inplere, ut, cum dies iudicii aduenerit, non cum impiis et peccatoribus puniantur, sed cum iustis et misericordibus peruenire ad aeterna praemia mereantur praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
- 2.1
II. SERMO DE NATIUITATE.
- 2.2
Legimus et fideliter retinemus, quod sub ipso principio nascentis mundi in primo homine fecerit nos deus ad imaginem et similitudinem suam. ecce in hac die mutata uice factus est deus ad similitudinem nostram. in primis de suis meliora contulit, in secundis de nostris inferiora suscepit. per interdictae arboris gustum primi hominis incauta fragilitas temptauit adpetere ambitione damnabili domini sui diuinitatem persuadente diabolo et dicente: si de ligno hoc gustaueritis, aperientur oculi uestri et eritis sicut dii. ideoque agnoscamus pii patris admirabilem bonitatem. homo sollicitante inimico deus esse uoluit per superbiam [eius] et deus homo factus est per misericordiam. innouatur in nobis quodammodo hodie per Christi diuinitatem species illius antiqui et incipientis saeculi, quando primus Adam de limi materia figuratur. ecce etiam nunc secundus Adam quasi de intacta ac rudi terra uirginea carne formatur. ecce, inquam, iterum cessantibus naturae legibus nonus homo in nouam uitam solo deo operante perficitur. promittitur ergo uirginis filius per uisitationem spiritus sancti, quid mirum si sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur. non enim decebat, ut, qui nobis omnibus adferebat salutem, soli matri integritatis non praeberet dignitatem. spiritus, inquit, sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit te. dignum plane erat, ut regali honestanda mater partu prius caelestis regis sanctificaretur ingressu. unde dominum et saluatorem nostrum non ideo simplicem hominem credamus, quia et hominem nasci uidemus. fas non est, ut non deus credatur, cui descensuro ad terras a deo habitaculum praeparatur. diuina itaque operante potentia credentis uiscera fecundantur et in ligno mortali uitae arbor inseritur et portans in se omnia uirtus ab infirmitate portatur et, qui terra, mari caeloque non capitur, intra unius corpusculi membra suscipitur. de creatura sua creator omnium nascitur et de riuulo suo fons magnus exoritur, radix omnium de uirgulto suo nascitur et uitis uera palmitis sui fructus efficitur.
- 2.3
Adest ecce exoptatissimus dies gratia geminata resplendens, candore quidem consueti luminis inlustratus, sed praecipue radiantis uteri fulgore coruscans. confiteamur ergo inprimis unum deum dominum nostrum et non supererit alter, quem minorem dicere possimus. qui enim unum maiorem, alterum minorem loquitur, duos se necesse est deos fateatur habere. credamus itaque unum deum, patrem et filium et spiritum sanctum, tres personas, non tres substantias, tria nomina et non tria regna. quare unum deum? quia una operatio uirtutis, eadem concordia uoluntatis, una diuinitas, una sempiternitas, una maiestas. quare autem tres personas? quia alter pater, alter filius, alter spiritus sanctus, sed in diuinitatis aequalitate non est aliud. una enim in tribus gloria, una substantia, unitatemque facit aequalitas uirtutum, trinitatem facit proprietas nominum et numerus personarum. unde fideliter retineamus, quia dominus noster Iesus Christus uenit in hoc mundo peccatores saluos facere, sicut de deo totus deus, ita de homine totus homo absque contagione peccati, secundum diuinitatem aequalis patri, secundum humanitatem minor etiam angelis et iunior matri, quam creauit.
- 2.4
Haec sunt uitae ac spei nostrae solidissima fundamenta. restat, ut super haec bonorum nobis operum structura consurgat, quod utique obtinebimus imitando illum, qui ideo ex deo homo factus est, ut illum possimus imitari. imitabimur autem deum neglegendo saeculum, iniurias non persequendo, uoluntates proprias respuendo, subiectionis gloriam diligendo, tribulationes magnanimiter sustinendo, honores ac diuitias et dilectationes huius corporis declinando. tota itaque nobis illuc oblectamenta, totam requiem in illam futuram patriam reseruemus et libertates ac praesentium inlecebras (ac) cupiditates futurorum desideriis occupemus illuc cotidie suspirantes, illuc cordi nostro momentis omnibus praesentantes, quod oculus non uidit nec auris audiuit, illud sine intermissione cogitantes, quomodo digne occurremus ad illum secundum tremendae maiestatis aduentum rationem de actibus, de sermonibus, de cogitationibus reddituri, ita agentes, ita in loco perseuerantes quasi cotidie de hac uita transituri. o dies dierum omnium nouitas, lucrum lucis et dispendium caecitatis, in quo aeternus sol de summa altitudine claritatis paternae descendens uuluae uirginalis aditum reserauit, totius mundi caliginem fulgida coruscatione respersit. ducite, fideles Christi, festiua gaudia. res nobis hodie facta est noua, quae olim fuerat repromissa, ut sine uirginis detrimento pudoris filium lactarent ubera genetricis.
- 2.5
Haec est illa nouitas Hieremiae prophetae uaticinio nuntiata: faciet, inquit, dominus nouum super terram, et quasi quandam lucernam huius obscuritatis accendens continuo subiecit: femina circumdabit uirum. hoc est, inquam, nonum, quod super terram dico dominum esse facturum, quod femina circumdabit uirum. aduertite, fratres, et me potius uestro intellectu praecedite. femina, inquit, circumdabit uirum. o femina super feminas benedicta, quae et uirum non cognouit et uirum suo utero circumdedit, quae concubitu carnali non tangitur et tamen carnea prole de spiritali semine gratulatur. circumdat uirum Maria angelo fidem dando, quia Eua perdidit uirum serpenti consentiendo. faciet, inquit, dominus nouum super terram. ut igitur exhibendae huius nouitatis tempus aduenit, caelestis ad uirginem praemittitur nuntius, salutauit angelus puellam uiri salutationis ignaram. terretur uirgo nouitate uerborum, ad quam angelus: ne timeas, inquit, Maria, inuenisti enim gratiam apud dominum. ne, inquit, ad conspectum meum, mater domini mei, terrearis, ego conceptionis tuae minister adueni, ipse me misit ad te, qui est nasciturus ex te, ipse tibi per me adnuntiat gaudium, cui placuit in utero tuo cum humana natura mysticum sociare coniugium. inuenisti gratiam apud deum, ecce concipies et paries filium, non cuiuslibet meriti hominem, sed totius saeculi saluatorem. ne, inquit, timeas, abice a te omnem metum, quae saeculi conceptura es gaudium. reuolue, Maria, propheticam lectionem. neque enim te scientia diuinorum librorum potest praeterire, quae ipsam plenitudinem partura es prophetarum. recole in libro Esaiae prophetae uirginem, quam legisti, et gaude, quia tu es, esse meruisti. tu ibi praesignata es uirgo. tu ecce concipies in utero non de uiro, sed de spiritu sancto et grauida eris et incontaminata manebis, paries filium et uirginitatis non patieris detrimentum. at illa inquit: ecce ancilla domini sum, fiat mihi secundum uerbum tuum. mox igitur angelus uirginis accepto consensu caelestis regionis incolas repetiuit et ecce subito secretum uirginis ineffabilis potentia penetrauit. intrat artifex mundi angustias uentris humani, efficitur grauida mater intacta et ecce tamquam sponsus de thalamo suo Mariae Christus procedit ex utero. occultatur in membris infantis potentia maiestatis, deus pendet ad ubera, pannorum uilium squalore contegitur, durissimi suffert praesepis angustias et totum misericors humiliter patitur, dummodo mundus, qui perierat, liberaretur.
- 2.6
0 beata infantia, per quam nostri generis uita est reparata, o gratissimi delectabilesque uagitus, per quos stridores dentium paternosque ploratus euasimus o felices panni, quibus peccatorum sordes extersimus o praesepe splendidum, in quo non iacuit foenum animalium, sed cibus inuentus est angelorum. lacta, Maria, creatorem tuum, lacta panem caeli, lacta pretium mundi, praebe lambenti mammillam, ut pro te ipse praebeat percutienti se maxillam, nutriatur infans tuorum uberum lacte, ut iuuenis accipiat aceti potationem pro te. ferant eum nunc manus tuae, ut brachia eius pro te postea figantur in cruce. postremo tu illi ut mater temporalem administra substantiam, ut ipse nobis et tibi una cum patre et cum spiritu sancto uitam tribuat sempiternam. Amen.
- 3.1
III. SERMO IN NATALI SANCTI STEPHANI.
- 3.2
Lectio apostolorum actuum, quae nobis hodie lecta est, dilectissimi fratres, cum plurimum habeat in ipsa specie admirationis, non minus tamen continet in mysterio dignitatis. ecce, inquit beatus Stephanus, uideo caelos apertos et filium hominis stantem a dextris dei. considerate adtentius, dilectissimi fratres, cum beatus martyr dominum nostrum Iesum Christum ad dexteram dei patris stare uidisset, cur se filium hominis uidere testatus est et non potius filium dei, [et] cum utique plus delaturus honoris domino uideretur, si se dei potius quam hominis filium uidere dixisset? sed certa ratio postulabat, ut hoc ita et ostenderetur in caelo et praedicaretur in mundo. omne enim Iudaeorum scandalum in hoc erat, cur dominus noster Iesus Christus, qui secundum carnem erat filius hominis, esse etiam dei filius diceretur. ideo ergo pulchre diuina scriptura filium hominis ad dexteram dei patris stare memorauit, ut ad confundendam Iudaeorum incredulitatem ille martyri ostenderetur in caelo, qui a perfidis negabatur in mundo, et illi testimonium caelestis ueritas daret, cui fidem terrena impietas derogaret, unde, licet iuxta psalmum, qui lectus est, pretiosa sit in conspectu domini mors sanctorum eius, si quid tamen distare inter martyres potest, praecipuus uideretur esse prae omnibus, qui primus est. nam cum sanctus Stephanus diaconus ab apostolis ordinatus sit, apostolos ipsos beata ac triumphali morte praecessit. ac sic qui erat inferior ordine, primus factus est in passione et, qui erat discipulus gradu, magister coepit esse martyrio conplens illud, quod beatus propheta in psalmo, qui lectus est, dixit: quid retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi? retribuere enim primus uoluit Stephanus martyr domino, quod cum omni humano genere accepit a domino. mortem enim, quam dignatus est saluator pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit saluatori.
- 3.3
Post haec subiecit scriptura sacra et ait: positis genibus clamauit dicens: domine, ne statuas illis hoc in peccatum. uidete, dilectissimi fratres, affectum beati uiri, uidete magnam et mirabilem caritatem. in persecutione positus erat et pro persecutoribus domino subplicabat atque in lapidum ruina, quando alius obliuisci poterat etiam carissimos suos, ille domino commendabat inimicos. quid enim dicebat, cum lapidaretur? domine, ne statuas illis hoc in peccatum. plus enim tunc illorum dolebat peccata quam sua uulnera, plus illorum impietatem quam suam mortem. et recte plus. in illorum quippe impietate erant multa, quae debent plangi, in illius autem morte non erant, quae doleri deberent. illorum impietatem mors sequebatur aeterna, huius autem mortem uita perpetua. imitemur ergo in aliquo, dilectissimi fratres, tanti magistri fidem, tam praeclari martyris caritatem. diligamus hoc animo in ecclesia fratres nostros, quo ille tunc dilexit inimicos. sed quod peius est, aliquotiens non solum non diligimus inimicos, sed nec amicis quidem fidem integram custodimus. sed dicit aliquis: non possum diligere inimicum meum, quem cotidie patior uelut hostem crudelissimum. o quicumque ille es, adtendis, quid tibi fecerit homo, et non consideras, quid tu feceris deo. cum enim tu multo grauiora in deo peccata commiseris, quare non dimittas homini paruum, ut tibi deus dignetur dimittere totum.
- 3.4
Recole, quid tibi in euangelio ueritas ipsa promiserit et quam tibi quodam modo cautionem fecerit uel quale tecum pactum inierit: si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et uobis pater uester caelestis delicta \'uestra. si autem non dimiseritis hominibus, nec pater uester dimittet uobis debita uestra. uidetis, fratres, quia cum dei gratia in potestate nostra positum est, qualiter a domino iudicemur. (si), inquit, dimiseritis, dimittetur uobis. iam saepe dixi, fratres, et frequentius dicere debeo, nemo se circumueniat, nemo se seducat, quia, qui uel unum hominem in hoc mundo odio habet, quicquid deo in operibus bonis obtulerit, totum perdet, quia scriptum est: qui fratrem suum odit, homicida est. hoc loco fratrem omnem hominem oportet intellegi. omnes enim in Christo fratres sumus. nemo ergo sine caritate praesumat de uirginitate, nemo de elimosynis, nemo de ieiuniis, nemo de orationibus confidat, quia, quamdiu inimicitiam in corde tenuerit, neque istis neque aliis quibuslibet bonis (operibus) placare sibi deum poterit. sed si uult propitium habere deum, non dedignetur audire consilium bonum. audiat non me, sed ipsum dominum suum: si offers, inquit, munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ante altare et uade prius reconciliari fratri tuo et tunc ueniens offeres munus tuum. at nos pugnas habentes intrinsecus et dolos in corde uersantes, quasi qui bonam conscientiam habeamus, praesumimus accedere ad altare non timentes illud, quod scriptum est: qui manducat corpus domini et bibit sanguinem eius indigne, iudicium sibi manducat et bibit.
- 3.5
Sed dicit aliquis: grandis est labor inimicum diligere et pro persecutoribus subplicare. nec nos negamus, fratres. non paruus quidem labor est in hoc saeculo, sed grande est praemium in futuro. per amorem enim hominis inimici efficeris amicus dei, immo non solum amicus sed etiam filius, sicut et ipse dixit: diligite inimicos uestros et cetera. si te aliquis potens homo et diues in hoc saeculo uellet adoptiuum filium facere, quomodo seruires, quas indignationes etiam seruorum eius, quae seruitia durissima et aliquoties etiam turpissima sustineres, ut ad caducam et fragilem illius peruenires hereditatem. quod ergo alius sustinet propter substantiam terrenam, tu sustine propter uitam aeternam. conuincimur enim certissima ratione, quia propter deum possimus quidem, sed nolumus iniuriam sustinere. denique si aliqua potens persona contra nos iniuriam faciat, si etiam nos in faciem male dicat, nec respondere aliquid asperum, non dicam uicem reddere ausi sumus. quare hoc? ne ab illa persona potente adhuc maiora quam pertulimus patiamur. quod a nobis extorquet hominis timor, deberet exigere a nobis Christi amor. si ergo potens persona contra nos saeuiat, tacemus et nihil dicere ausi sumus, si uero aut aequalis aut forte inferior uel leuem contumeliam fecerit, quasi fera bestia sine ulla patientia ac sine aliqua dei contemplatione consurgimus et aut in praesenti iniuriam nostram uindicamus aut certe ad maiorem uicem reddendam nostrum animum praeparamus. quid est hoc, quod, quando persona potens nobis iniuriam contulit, patienter accipimus, quando inferior, nimio furore succendimur? quia, ubi timuimus hominem, hic deum timere nolumus.
- 3.6
Unde rogo uos, fratres, ut, quantum possimus, cum dei adiutorio cor nostrum ad patientiam praeparemus et in omnibus et malis hominibus medicorum uices agare studeamus et non ipsos homines, sed ipsorum malitiam odio habeamus. oremus pro bonis, ut semper ad meliora conscendant, pro malis, ut cito ad emendationem uitae et ad paenitentiae medicamenta. confugiant, quam rem orantibus nobis ipse praestare dignetur, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus in saecula saeculorum. Amen.
- 4.1
IIII. SERMO DE SANCTO STEPHANO.
- 4.2
Quotiens caritatem uestram secundum praeceptum domini ad diligendos inimicos prouocare debemus, timeo, ne aliqui cogitent et dicant se nullatenus hoc posse implere. forte etiam et hoc obicere uolunt et dicant (se) semper Christum imitari non posse. ecce tibi loquor, o homo, quicumque dicis, quod in amore inimicorum non possis imitari dominum tuum. certe beatus Stephanus homo erat et non deus, hoc erat, quod tu, sed quod fecit, non fecit nisi donante illo, quem rogas et tu. uide tamen, quod fecerit. loquebatur Iudaeis, saeuiebat et diligebat. utrumque debeo demonstrare, et saeuientem et diligentem. audi saeuientem. uerba sunt Stephani, quando adloquebatur Iudaeis: duri ceruice et incircumcisi corde et auribus, uos semper spiritui sancto restitistis. quem prophetarum non occiderunt patres uestri? audisti saeuientem. alterum debeo ostendere, audi et diligentem. irati illi facti et grauius inardescentes et mala pro bonis reddentes ad lapides concurrerunt et dei famulum lapidare coeperunt. hic probo, sancte Stephane, dilectionem tuam, hic te uideamus, hic te spectemus, hic uictorem diaboli triumphatoremque cernamus. ecce beatus Stephanus aspiciens illum, qui pro eo pependit et in ligno crucis figebatur, ille iste ipse lapidabatur. ille dixit: ignosce illis, pater, quia nesciunt, quid faciunt. tu, beate Stephane, quid dicis? audiam et uideam te, ne forte possim uel te imitari. primum beatus Stephanus stans orauit pro se et ait: domine Iesu, suscipe spiritum meum. cum haec dixisset, genua flexit et genu flexo ait: domine Iesu, ne statuas illis hoc in peccatum, et hoc dicto obdormiuit. s o felix somnus et requies uera, ecce quod est beate requiescere pro inimicis orare.
- 4.3
Sed rogo te, Stephane, ut mihi digneris exponere, quid fuit hoc, pro te stans orasti et pro inimicis genu flexisti. si enim praesentibus esses, hoc sine dubio responderes: pro me stans oraui, quia pro me, qui recte deo seruiui, in orando et impetrando non laboraui, quia, qui pro iusto orat, non laborat. ideo stans pro se orauit. inde uentum est, ut oraret pro Iudaeis, pro interfectoribus Christi, pro interfectoribus sanctorum, pro lapidatoribus suis. quia adtendit nimiam et magnam esse impietatem ipsorum, quae difficile donari possit, genu flexit
- 4.4
Imitemur ergo, fratres dilectissimi, uel in quantum donauerit deus, beatum Stephanum, diligamus non solum amicos sed etiam inimicos, quia nihil est, unde sic et peccata redimere et diabolum uincere et deum placare possimus. denique sic ipse dominus dixit: date et dabitur uobis, dimittite et dimittetur uobis, et iterum: si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et uobis pater uester caelestis delicta uestra et cetera. uidete, fratres, misericordiam domini nostri. in potestate nostra posuit, qualiter in die iudicii iudicaremur. si dimittamus, dimittetur nobis, si non dimittamus, non dimittetur nobis. diligamus ergo, fratres dilectissimi, non solum amicos sed etiam inimicos, ut ad tribunal iudicis aeterni cum secura conscientia ueniamus dicentes: da, domine, quia dedimus, dimitte, quia dimisimus. nos fecimus, quod iussisti, tu imple, quod promisisti, quod ipse praestabit, qui cum patre uiuit et regnat cum spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- 5.1
V. SERMO IN NATALI INFANTUM INNOCENTTUM.
- 5.2
Hodie, fratres carissimi, natalem illorum infantium colimus, quos ab Herode rege interfectos esse euangelii textus loquitur. ideo cum summa exultatione gaudeat terra nostra caelestium militum et tantarum parens fecunda uirtutum. ecce profanus hostis numquam beatis paruulis tantum prodesse potuisset obsequio, quantum profuit odio. nam sicut sacratissima praesentis diei festa manifestant, quantum contra beatos paruulos iniquitas abundauit, tantum in eis gratia benedictionis effulsit sic enim paulo ante audiuimus, quod, cum Herodes rex Christum persequeretur, milia felicium extincta sunt puerorum dicente propheta: Rachel plorans filios suos et noluit consolari, quia non sunt.s o beata parens triumphalium, inlustrium patria bellatorum, tantorum diues pignorum, quasi ad momentum oculis inspicientium orbari uisa est, numquam tamen indiget consolari nec plorat filios, quos inhibendis luctibus, dum perdiderat, adquisiuit. beata es o Bethlehem terra Iuda, quae Herodis regis inmanitatem in puerorum extinctione perpessa es, quae sub uno tempore candidatam plebem inbellis infantiae deo offerre meruisti.
- 5.3
Digne tamen natalem colimus illorum, quos beatiores aeternae uitae mundus edidit, quam quos maternorum uiscerum partus effudit, si quidem ante uitae perpetuae adepti sunt dignitatem, quam usuram praesentis acciperent. aliorum quidem pretiosa . mors martyrum laudem in confessione promeruit, horum in consummatione conplacuit, quia incipientis uitae primordiis ipse eis occasus initium gloriae dedit, qui praesentis terminum posuit, quos Herodis impietas lactantes matrum uberibus abstraxit, qui iure dicuntur martyrum flores, quos in medio frigore infidelitatis exortos primas erumpentes ecclesiae gemmas quaedam persecutionis pruina decoxit. et ideo dignum est interfectis pro Christo infantibus honoris inpendere caeremonias non doloris, sacramentis uota dare non lacrimis, quia ipse illis causa fuit poenae, qui exstitit et coronae, ipse odii causa, qui et praemii. parante autem Herode paruulis necem Ioseph per angelum admonetur, ut Christum dominum in Aegyptum transferat. Aegyptus idolis plena erat iam post Iudaeorum persecutionem et ad occidendum Christum profanae plebis adsensum Christus ad gentes idolis deditas transire dignatur et Iudaeam relinquens ignoranti saeculo colendus infertur.
- 5.4
Et quia in scripturis diuinis bonos et iustos uiros semper persecutionem malorum sustinuisse cognoscimus, si diligenter consideramus, inuenimus illos maiora supplicia sustinere, qui faciunt, quam ii, qui sustinere uidentur. omnis enim homo, qui alium in corpore persequitur, prius ipse in corde persecutionem sustinere cognoscitur. nam si etiam illi, quem persequitur, aliquid de substantia sua tulerit, maius sibi ipse dispendium facit, quia nemo habet iniustum lucrum sine iusto damno. ubi lucrum ibi damnum, lucrum in arca, damnum in corde. tulit uestem perdit fidem, adquirit pecuniam perdit iustitiam. sed hoc homines ideo faciunt, quia diem nouissimum adtendere nolunt. si enim diem mortis suae cogitare iugiter uellent, animum suum ab omni cupiditate uel malitia prohiberent. sed quod modo nolunt salubriter cogitare, necesse habent postea sine ullo remedio sustinere. ueniet enim illis dies nouissimus, ueniet dies iudicii, quando eis nec pecuniam licebit augere nec bonis operibus se ab aeterna morte poterunt redimere, quia percutitur etiam ab hac animaduersione peccator, ut moriens obliuiscatur sui, qui, dum uiueret, oblitus est dei. ueniet dies iudicii, quando mouebuntur fundamenta montium et ardebit terra usque ad inferos deorsum, quando caeli ardentes soluentur, quando sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo, quando peccatores et impii mittentur in caminum ignis et fumus tormentorum illorum ascendet in saecula saeculorum. ibi erit fletus et stridor dentium. unde ueniet tempus, fratres carissimi, quando nulli bono erit male et nulli malo erit bene. ueniet, inquam, nouissima dies, quando discernuntur pii ab impiis, iusti ab iniustis, laudatores dei a blasphematoribus dei, quando discernentur, ut nulli, * sicut dictum est, bono sit male, nulli malo sit bene.
- 5.5
Quare ergo modo non sic forte et modo sic, sed, nunc quod est in occulto, tunc erit in manifesto? lege scripturam diuinam, ingredere mecum, si potes, in sanctuarium dei. forte ibi, si possum, docebo te. immo disce mecum ab eo, qui docuit me, etiam nunc non esse bene malis et melius esse bonis quam malis, quamuis nondum uenerit bonorum plena felicitas nondumque uenerit poena malorum nouissima. si legem dei diligenter adtendis, forte intellegis mecum non esse bene malis. rogo enim te et quaero abs te, tibi quare male est? responsurus es mihi: egestas angit, premit difficultas, dolor fortasse membrorum, timor ab inimico. tibi ideo male est, quia pateris mala, et bene est illi, qui se ipsum malum patitur? multum interest inter malum pati et malum esse, sed tu, quod pateris, non es. malum enim pateris et malus non es. ille autem malum non patitur et malus est. noli ergo falli. non potest fieri, ut tibi male sit, qui pateris malum, et illi bene sit, qui est malus. cum enim est malus, putas, quia non patitur et malum, cum patitur se ipsum? tibi male est, quia malum alienum pateris in corpore tuo, et illi bene est, qui malum se ipsum patitur in corpore suo? tibi male est, qui forte malam habes uitam, et bene est illi, qui malam habet animam? esto bonus, qui habes bona. bonae sunt diuitiae, bonum est aurum, bonum et argentum, bonae familiae, bonae possessiones. omnia ista bona sunt, sed unde facias bene. habeto bona, quae te faciunt bonum, quae te faciunt malum. quae sunt, inquis, ista? fac iudicium et iustitiam. bona sunt, quae habes. esto et tu bonus inter bona tua. erubesce bonis tuis, noli esse malus in eis, ne pereas cum eis. ita ergo aurum et argentum distribuit hominibus conditor rerum et administrator deus, ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit, copia uero eius non extollat bonos nec elidat inopia. malos autem, cum offertur eis, excaecat et, cum aufertur, excruciat, quia et, cum adquiruntur pecuniae, falsam tribuunt laetitiam et, cum perduntur, ueram tristitiam derelinquunt.
- 5.6
Discamus ergo amare ueras diuitias, id est castitatem et iustitiam et pacem et misericordiam. istae diuitiae dicuntur iustae, quia bonis meritis iustisque tribuuntur, illae uerae dicuntur diuitiae, quia, quisque eas habuerit, non egebit, dum iuxta apostolum habens uictum et uestimentum iis contentus est. istas ergo diuitias terrenas iniustum est putare diuitias, quae non auferunt egestatem. tanto enim magis quisque ardebit egestate, quanto magis auaritiae eas diligens habuerit maiores. quomodo ergo sunt diuitiae, quibus crescentibus crescit inopia, quae amatoribus suis, quantum fuerint maiores, non adferunt satietatem, sed inflammant cupiditatem? diuitem tu putas, qui minus indigeret, si minus haberet, unde bene dixit quidam: crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. cum pecuniae enim incremento rabies cupiditatis augetur. nam omnes auari uel cupidi uelut hydropis morbo aegrotare uidentur. quomodo enim hydropicus, quantum plus bibit, tantum amplius sitit, ita et auarus uel cupidus adquirendo periclitatur et inquirendo non satiatur.
- 5.7
Nos uero, fratres, cogitantes nos peregrinos et hospites esse in hoc saeculo hoc tantum, quod ad uictum et uestitum opus est, nobis in itinere uitae istius reseruemus et, quantum possimus, in aeternam beatitudinem per elimosynam pauperum dirigamus, ut, cum in die iudicii cupidi et auari pro sterilitate operum bonorum audire meruerint: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, nos pro bonis operibus audire possimus: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est a constitutione mundi, quia esuriui et dedistis mihi manducare, nudus fui et cooperuistis me. ad istam uero beatitudinem nos dominus sub sua protectione perducat, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
- 6.1
VI. SERMO IN NATIUITATE APOSTOLOICUM IACOB ET IOHANNIS.
- 6.2
Rogo uos, fratres carissimi, ut (non) moleste accipiatis nec nos superfluos iudicetis, quod uos pro amore inimicorum frequentius commonemus. hoc ideo faciamus, quia ad sananda uulnera omnium peccatorum nullum medicamentum fortius esse cognouimus, nec uobis ineptum esse uideatur, quod aliquotiens etiam in sollemnitatibus martyrum ad amorem uos prouocemus inimicorum. propterea hoc fieri uolumus, quia omnes martyres per istam perfectissimam caritatem ad coronam martyrii peruenisse cognouimus, quod etiam in beato Stephano inpletum esse cum ingenti admiratione gaudeamus. diligenter, quaeso, adtendite, fratres, et intellegite, quia in omnibus malis hominibus uitia potius habere odio debemus, non homines, diligere hominem, odisse uitium. noli propter hominem diligere uitium nec propter uitium odisse hominem. homo proximus tuus est, uitium inimicus est proximo tuo. tunc amas amicum tuum, si oderis uitium, quod nocet amico tuo. si credis, bene facis, quia iustus ex fide uiuit. quod abundat in rebus humanis, hoc dico. aliquando amico tuo carissimo inimicus est aliquis, qui erat amicus amborum. incipiunt esse de tribus amicis duo inter se inimici. quid faciat medius, qui remansit? unus ex illis, qui se odio habent, uult, ut oderis cum illo, quem ille odio habet, et haec uerba tibi dicit: non es amicus meus, quia es amicus inimici mei. et quod tibi dicit iste de illo, hoc tibi dicit ille de isto. tres enim eratis, duo coeperunt esse discordes et remansisti tu solus. si huic te iunxeris, illum odio habebis inimicum, si illi, istum, si ambobus, ambo murmurabunt. ecce temptatio. exspectas forte a me audire, quid facias. permane amicus amborum. qui discordant inter se, concordent per te. mala si aliqua audisti ab altero de altero, noli prodere alteri, ne forte postea sint amici, qui modo sunt inimici, et proditores suos prodant sibi.
- 6.3
Sed hoc propter homines dixi, non propter oculos dei. ecce nemo te prodit deo. deus est, qui te uidet, qui te iudicat. audisti ab irato uerbum, a dolente ac succensente: moretur in te. quare proditur, quare profertur? non enim si in te fuerit, disrumpet te. dic sane amico, qui uult te facere inimicum amici tui, alloquere et tamquam aegrotantem animam medicinae lenitate pertracta. dic illi: quare uis, ut sim inimicus illius? respondebit: quia inimicus meus est. uis ergo, ut sim inimicus illius inimici tui? inimicus esse debeo peccati tui. iste, cui me uis facere inimicum, homo est, alius est inimicus tuus, cui debeo esse inimicus, si amicus tuus sum. respondebit: quis est alius inimicus meus ? uitium tuum. respondebit: quid est uitium meum? odium, quo odisti amicum tuum.
- 6.4
Esto ergo similis medico. medicus non amat aegrotantem, si non odit aegritudinem. ut liberet aegrotum, persequitur febrem. nolite amare uitia amicorum uestrorum, si amatis amicos uestros. sed cui dico, putas, ne facio ego ipse? quod dico, fratres mei, facio, si in me facio. primus autem in me facio, si a domino accipio odio uitia mea, cor meum ad sanandum offero medico, persequor peccata, quantum possum, gemo de illis, confiteor, quia sunt in me, et ego accuso me. qui me reprehendebas, corrige te. haec est iustitia, ne dicatur nobis: stipulam in oculo fratris tui tu uides et trabem in oculo tuo non uides. hypocrita, eice primum trabem bem de oculo tuo. ira fistuca est, odium trabes, sed nutristi fistucam et fit trabes. ira inueterata fit odium, fistuca nutrita fit trabes. ut ergo fistuca non fiat trabes, non occidat sol super iracundiam uestram. uides sentisque odio te liuentem et reprehendis irascentem? tolle e te odium et recte reprehendis iram. fistuca est in oculo suo, in tuo trabes est. et oculus cum trabe quomodo potest uidere fistucam? nescio, quo fronte sub ora irascentem reprehendit, qui odium in corde reseruat. qui sub ora irascitur et cito irascitur et cito placatur, fistucam quidem incurrit, sed statim per paenitentiam eam abstulit. qui uero odium perlongo tempore in corde tenuerit, nutriendo fistucam in trabem conuertit. trabes est in oculo tuo, quia fistucam ibi natam statim tollere noluisti. cum illa dormisti, cum illa surrexisti, eam in te ipsum excoluisti, falsis suspicionibus inrigasti, uerba adulantium et ad te uerba mala de amico deferentium credendo nutristi, fistucam non auulsisti diligentia tua, trabem fecisti.
- 6.5
Tolle trabem de oculo tuo, noli odire. fratrem tuum expanescis an non expauescis? dico tibi, noli odire et securus es. respondes et dicis mihi: quid est odisse et quid mali est, quod odit homo inimicum suum? odisti fratrem tuum, sed odium contemnis. audi diuinam scripturam: qui odit fratrem suum, homicida est. ergo si homicida est, non uenenum parasti, non ad percutiendum inimicum cum gladio processisti, non ministrum sceleris praeparasti, non locum, non tempus, postremum ipsum scelus non fecisti, tantum odisti et prius te quam illum occidisti. disce ergo iustitiam, ut non oderis nisi uitia hominis. hoc si tenueritis et hanc iustitiam feceritis, ut homines etiam uitiosos sanare malitis potius quam damnare, ante tribunal aeterni iudicis non pro odio damnandi, sed pro caritate uel pace coronandi feliciter uenietis praestante domino nostro Iesu Christo, qui uiuit et regnat cum patre et cum spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- 7.1
VII. DE EPIPHANIA.
- 7.2
Proxime, fratres carissimi, eius diei redemptionis nostrae celebrauimus sacramentum, quo deus hominem cum infirmitatibus induit. hodie uero illud excolimus, quo se deus in homine uirtutibus declarauit pro eo, quod in hac die siue caelo stellam ortus sui nuntium praebuit, siue quod in Cana Galilaeae in conuiuio nuptiali aquas in uinum conuertit, siue quod in Iordanis undis aquas ad reparationem humani generis suo baptismo consecrauit, siue quod de quinque panibus quinque milia hominum satiauit. in quolibet horum salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. nobis enim ex uirgine natus est, quod stella monstrauit. nos in melius esse mutandos operis miraculo et aquarum conuersione signauit, nobis remedia prouidit ex baptismo, quod in Iordanis alueo praebuit, prouocauit. et ideo, fratres carissimi, in omni actu nostro stellam fidei praeferamus et in custodiam puritatis Christi baptismum celebremus, quia et haec Christi regeneratio tuae fidei confirmatio est. insinuauit enim tibi muneris sui beneficium per secundae natiuitatis exemplum et, quod facere te uoluit, prior fecit.
- 7.3
Legimus Iudaeos diuersa sub lege habuisse baptismata, sed nullum ex his contra praeuaricationis malum generalem potuit conferre medicinam. et ideo pro absolutione totius mundi indigebant regenerationis aquae caelitus sanctificari et, quia per uniuersum mundum sacramentum baptismi humano generi opus erat, omnibus aquis benedictionem dedit, quando in Iordanis alueo unica ac singulari pietate descendit. tunc enim Christum dominum non tam lauauit unda quam lota est. tibi enim Christus nascendo aduenit, tibi uiuendo militauit, tibi moriendo conflixit. quem uides pro te mortuum, pro te intellege baptizatum. itaque Christus dominus qualis post baptismum talis omnino etiam ante baptismum fuit. et ideo praecursor eius atque baptista ita, cum ad eum baptizandus ueniret, alloquitur: ego, domine, a te baptizari debeo et tu uenis ad me? quid euidentius de Christi nondum baptizati puritate, quid fortius? ego a te debeo baptizari, id est, qui fons es innocentiae et plenitudo iustitiae, qui nullo indigens dare scis, nescis accipere, ego, inquit, a te debeo baptizari, quia tecum exhibes et in te possides puritatis munera et baptismatis sacramenta et, quod ego dabo te largiente per gratiam, tu obtines per naturam. creaturae interea fit profectus. creatoris adtactu membra tinguntur et fluenta ditantur. uitali gratia non corpus ex flumen, sed flumen mutatur ex corpore. descendere in se fontem suum felix unda miratur sub uno momento aeterna remedia concipiens et nouandam generationem fecunditate parturiens, quod acceperat, hoc reddens et, quod non habebat, accipiens.
- 7.4
Inter haec mirum esset, quod se dominus serui subdidit benedictioni, nisi cruci (se) subdidisset et morti. et ille quidem pretiosum sibi hominem esse pretii ipsius dignitate perdocuit. sed hinc quoque intellegimus, quam grandes apud se aestimet dominus noster humanorum criminum causas, propter quas non angelum, non archangelum, sed misit deum ad terras. quam grauis sit peccati, quam dura condicio, prodit remedii magnitudo. quanta malorum discussio erit, qua damnabuntur, sollicitudo indicat, qua redimuntur.
- 7.5
Omni ergo uigilantia atque diligentia caueamus, ne uulneret diabolus, quod sanauit deus, ne per consensum cordis, per flagitium corporis seruitutem, quam debemus domino magis exhibere, praebeamus inimico. et quidem si quis uiolentus ac praepotens aliquid de facultate nostra ac proprietate rapuisset, nonne dignum summo odio duceremus, nonne merito tamquam hostem detestaremur? et quo tandem animo diabolo per peccatum consentimus, qui nobis substantiam non uult auferre, sed uitam, non terram fraudare, sed caelum, non fines possessionis angustare, sed infinita spatia aeternitatis? inter haec o homo, si dignitatem facturae tuae, si pietatem circa te domini tui uolueris aestimare de pretio, poteris non dubitare de regno.
- 7.6
Illud, fratres carissimi, quod die tertia nuptias factas in Cana . Galilaeae et quod aquam in uina conuersam fuisse modo, cum euangelium legeretur, audiuimus, uideamus, quae sunt illae nuptiae. hic adquisitio uel reparatio nostra uotis et festis nuptialibus demonstratur, sicut in alio loco cum choro et symphonia reditus filii iunioris excipitur. sex autem hydriae sunt sex mundi huius aetates, prima ab Adam usque ad Noe, a Noe usque ad Abraham, ab Abraham usque ad Dauid, a Dauid usque in transmigrationem Babylonis, a transmigratione Babylonis usque ad Iohannem baptistam. quibus temporibus non defuit prophetia de Christo, per quas iusti figuram et typum domini praetulerunt. capiunt uero metretas binas uel ternas, quia fidem intra se continent trinitatis. sed uideamus, quid dicit sermo diuinus. ipsa sacra tractemus euangelii oracula.
- 7.7
In Cana Galilaeae aquam in uina conuertit et latentem sub homine dominum operum uirtute detexit. et die, inquit, tertia. nuptiae fiebant. sed quae sunt istae nuptiae nisi gaudia salutis humanae? quare die tertia? siue quia nobis mysterium trinitatis ostendit, siue quod die tertia resurrexit. itaque tamquam sponsus procedens de thalamo suo descendit ad terras et ecclesiae ex gentibus congregandae suscepta incarnatione iungendus. cui quidem ecclesiae, quae utique nos sumus, et arras et dotem dedit. arras dedit, quando nobis est ex lege promissus, dotem dedit, quando pro nobis immolatus est. et alio modo hoc potest accipi, ut arras praesentem gratiam, dotem intellegamus uitam aeternam. uideamus, quid agit in Cana Galilaeae. hic iam prodant nobis deum stupenda miracula.
- 7.8
Statuuntur hydriae capientes metretas binas uel ternas. inplentur hydriae. mutantur subito aquae homines postmodum mutaturae et, dum in melius mutantur, uelut baptismatis uim loquuntur. quodam modo in illis similitudo regenerationis exprimitur et, dum aliud ex alio efficiuntur, dum in speciem gratiorem inferior creatura transfertur, mysterium secundae natiuitatis aperitur. nihil in ipsis aquis de sua quantitate inminuitur et, dum in se manerent, a se omnino nobili commutatione degenerant. pereunt substantiae suae, adquiruntur alienae. fortior tenui materiae adquiritur sapor et occulta fluentis leuibus uirtus infunditur et aquarum natura inebriatur ac sic nouo more creatoris sui potentiam confitentur. quis potest ista conuertere nisi qui potuit et creare?
- 7.9
Deficiente ergo uino dicit ad legum mater eius: uinum non habent. primo loco requiramus, quod fuit uinum, quod defecisse dicitur, et quid sit aliud uinum, quod mirabiliter praeparatur, quod architriclinus melius esse pronuntiat dicens: omnis homo primum bonum uinum ponit et, cum inebriati fuerint, id, quod deterius est. tu uero seruasti bonum uinum usque nunc. uinum multis locis accipimus diuina praecepta et scripturas sanctas meracissimum uigorem caelestis sapientiae continentes, quibus ad amorem domini incalescant sensus et inebriantur affectus, secundum illud, quod de sapientia dictum est: parauit mensam suam, miscuit uinum suum in cratere. scripturarum ergo diuinarum uirtus, si quando alicuius interiora repleuerit, dicere poterit cum propheta: potasti nos uino conpunctionis, et: poculum tuum inebrians quam praeclarum est. operante ergo Christo in Cana Galilaeae uinum defecit et uinum fecit, id est umbra remouetur et ueritas praesentatur, lex recedit, gratia succedit, carnalia spiritalibus commutantur, in nouum testamentum obseruatio uetusta transfunditur, sicut beatus apostolus dicit: uetera transierunt et ecce in Christo facta sunt omnia noua. quomodo autem hydriae illae inpletae aqua nihil minuunt ex eo, quod erant, et tamen incipiunt esse, quod non erant, ita lex non periuit per aduentum Christi absoluta, sed profecit. uino ergo deficiente uinum aliud ministratur. bonum quidem est uetus testamentum, sed sine spiritali intellectu euanescit in littera, nouum uero odorem uitae reddidit in gratia.
- 7.10
Cum haec ita sint, architriclinum ipsum praepositum in domu sponsi uideamus, quem sentire possimus. et quem alium nisi beatum Paulum intellegere debemus, qui post legis acceptionem noui testamenti mysteriorum suauissimo uel odore uel gustu et spiritalium sensuum fraglantia repletus et inebriatus exclamat et laudat: tu seruasti bonum uinum usque adhuc. uideamus tamen, quem ad modum ipsum uinum laudat: nec oculus, inquit, uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus se. ecce uera, ecce praedicanda miracula, quae in nobis operantur, quando de pessimis bonos fecit, de superbis humiles, de inhonestis castos, de sectatoribus saeculi amicos dei. quae potest maiora exercere miracula, quam quando hominem uermem et putredinem dignatur in statum angelicum promouere, de terrenis in caelestibus collocare et in gratiam suae adoptionis adsumere, quod ipse praestare dignetur, qui cum patre et spiritu sancto uiuit in omnia saecula saeculorum.
- 8.1
VIII. DE EPIPHANIA DOMINI AD MISSAM AUT IN NATALI LUCIANI MARTVRIS.
- 8.2
Sollemnitatem, quae est de domini nostri natiuitate, fratres carissimi, ea fide celebrauimus, qua ex hoc homine deus natus est. hanc ergo ea obseruatione ueneremur, qua deus in homine declaratus est. illic in infirmitatibus absconditur, hic uirtutibus reuelatur. hodie enim magos ab oriente uenientes usque ad locum geniti saluatoris stella Christum quaerentibus monstratura perduxit. spectetur sub humili tugurio sacra natiuitas. adoratur in pannis, qui fulget in stellis. adoratur in pannis, id est sub abiectione corruptionis humanae inuiolata maiestas. reuelatur innuente mysterio diuinae misericordiae magnitudo in eo, quod ad Christum primum Aethiopes, id est gentiles ingrediuntur. gentium primitiae consecrantur in agnitionem ueritatis, synagogam Iudaeorum praecedit ecclesia gentium peccati exuta nigritudine et fidei induenda candore. haec itaque in praesepio salutem nostram expetit. quid est hoc, quod in praesepe salutem nostram expetit? id est fera prius infidelium populorum multitudo intra ecclesiae stabulum recepta mansuescit. Iudaei quidem gloriantur cultum penes se esse diuinum, sed primi legati gentium uident Christum. quare primi? quia sanus Christiani oculus lucem sequitur, Iudaeorum uero corruptus intuitus ipsa luce subfunditur et aeger obtutus inlato lumine magis tenebrescit.
- 8.3
Interea beata legatio perductam se ad sacra cunabula radio desuper currente miratur. extrema gens bono publico prima fruitur. quam stupenda dignatione inter amplexus genetricis includitur, qui terram caelumque conplectitur, in sinu matris latet, qui regnum patris excedit. per simplex officium spiritale reuelatur arcanum, humanitas cernitur, diuinitas adoratur. exhibent aurum et tus et myrram plus in mysteriis quam in conscientiis offerentes. in auri munere regia dignitas, in turis . uapore diuina maiestas, in myrrae specie sepelienda demonstratur humanitas. ac sic trinitatem oblationis numerus loquitur, unitatem deuotio una testatur.
- 8.4
Ac per hoc peruigili intentione cordis caelum studeamus aspicere, si ad Christum cupimus peruenire. dirigat nobis semitas uitae perfectae stella iustitiae. ei, qui dixit: non apparebis in conspectu meo inanis, offeramus aurum fidei, pietatis aromata, castitatis holocausta. spiritalem myrram habeamus in nobis, quae ita animas nostras condiat, ut inlaesas a peccati corruptione custodiat. mutemus uiam, si peruenire optamus ad patriam, utique ad patriam caelestem. hoc sit inter utrumque commercium, ut illius nobis proprietatem usu istius conparemus, ut, sicut uita aeterna uitae istius praemium erit, ita laboremus, ut illius ista sit meritum. illud autem, quod ait euangelista, magos admonitos esse in somnis, ne redirent ad Herodem, sed per aliam uiam ad regionem propriam remearent, hoc ergo nobis spiritaliter praecipitur, ut per aliam uiam, id est per aliam conuersationem reuertamur ad patriam.
- 8.5
Forte aliquis requirit, quomodo id fieri possit. qui hoc scire desiderat, audiat prophetam dicentem: deuerte a malo et fac bonum, inquire pacem et sequere eam. hoc enim ordine per aliam uiam reditur ad patriam. nam quia per superbiam cecidimus in mundum, oportet, ut per humilitatem redeamus ad paradisum. per cupiditatem ad seruitium diaboli uenimus, per misericordiam ad Christum dominum redeamus. per uoluptatem atque luxuriam durissimum iugum diaboli sustinuimus, per caritatem atque iustitiam leue iugum Christi suscipere festinemus, ut, qui per uias infidelitatis atque nequitiae diabolo infeliciter seruientes ab angelorum societate discessimus, per uias bonitatis ac fidei redire ad patriam principalem studeamus.
- 8.6
Si hoc ordine uias mortiferas relinquentes uias uitae aeternae tenere noluerimus, de sinistra translati ad dexteram magorum itinera fideliter ac feliciter possimus imitari. quasi non tibi uidetur iam per aliam uiam ad patriam remeare, qui prius solebat res alienas tollere et nunc cupit suas misericorditer erogare? non tibi uidetur per aliam uiam incedere, qui fuit adulter et est castus, qui fuerat ebriosus et est sobrius, qui solebat maledicere et benedicit, qui fuerat inuidus et est benignus? si enim orationibus simul et bonis operibus deo auxiliante contendimus hoc ordine conuersationum nostrarum itinera in Melius commutare, ad aeternam beatitudinem poterimus peruenire praestante domino nostro Iesu Christo, qui uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- 9.1
VIIII. DE EPIPHANIA.
- 9.2
Quod uobis de hesterna festiuitate propter laborem uigiliarum reseruauimus, nunc, si iubetis, oportunius audire potestis. proxime, fratres carissimi, natalem domini saluatoris exegimus, quo nobis natus in tempore est omnium saeculorum ac temporum antecessor et conditor. hodie uero per documenta certissima deus in homine declaratus est, siue quod stellam de caelo ortus sui nuntium praebuit, quam sequentibus magis usque ad susceptae infantiae ueneranda cunabula praeuiam fecit, siue quod in Iordanis alueo aquas omnibus gentibus ad salutem humani generis suo baptismate consecrauit — eas enim ille omnibus aquis purior non tam sanctificandus quam sanctificaturus intrauit —, siue haec eadem illius miraculi dies sit, qua primum in Cana Galilaeae in conuiuio nuptiali aquas in uina conuertit. quo miraculo indicat hoc utique, quod gentes uniuersas in aquarum similitudinem sensu uanissimo ac leuissimo defluentes mutaturus est ad uerum prudentiae spiritalis saporem et ad meram uerae fidei ueritatem. quolibet horum trium salutis nostrae mysteria continentur et gaudia. nobis enim uel ex uirgine natum est, quod stella monstrauit nobis, uel ex baptismo concessum est, quod in Iordanis alueo consecrauit. nos quoque in melius esse mutandos operis miraculo praemonstrauit, quando aquas in uina conuertit.
- 9.3
Ipsi autem magi, qui ad illa caelestis pueri ueneranda cunabula stellae indicio peruenerunt, quid aliud expresserunt in illis muneribus nisi fidem nostram? in eo enim, quod tria offerunt, trinitas intellegitur, in eo uero, quod tres sunt et singuli singula offerunt, in trinitate unitas declaratur. per aurum rex ostenditur, de ture deus dinoscitur, per myrram, quae condiendis corporibus apta est, sepultura crucifigendi hominis praedicatur. secundum haec, carissimi, nos quoque personam magorum spiritalibus imitemur obsequiis. in primis tam diu quaeramus Christum, donec illum inuenire mereamur. ducatum nobis praebeat uelut stella caeli lux fidei. haec illum nobis ostendat non iam in praesepio uagientem, sed in summa caeli arce dominantem, non in matris gremio, sed in patris solio adorandum, nec ulterius in humilitate iudicandum, sed ad iudicium cum maiestate uenturum. sit quasi trium munerum oblatio trinitatis perfecta confessio. credatur a nobis unitas sine confusione coniuncta, trinitas sine separatione distincta. pater et filius et spiritus sanctus unus deus credantur, tres personae et non tres substantiae. quantum autem ad caelestis naturae ordinem pertinet, in patre et filio et spiritu sancto ita confitenda est una diuinitas, ut nec singularis putetur in trinitate persona nec triplex in unitate substantia, sed ita adsignetur pluralitas unitati, ne subtrahatur aequalitas trinitati, et, licet intromittatur in una diuinitate numerositas, non sit tamen recipienda diuersitas. ita ergo fidelium cordibus disponendus est dei cultus, ut non admittatur uel in unitate separatio uel in trinitate permixtio.
- 9.4
Proxima. enim est ab hac die, fratres carissimi, sacri natalis dies. tunc dominus natus est, nunc baptizatus, tunc nos genuit ad uitam, nunc regenerauit ad salutem. tunc Adam suscepit perditum, nunc abluit peccatorem. uenit ergo ad baptismum, sicut scriptum est. sed quid ablueret, qui erat mundus? utique ut mundus ablueret inmundos. illum ergo currentes aquae tunc infundebant, sed peccata nostra secum portabant. de illo guttae baptismatis fluebant, sed nostra in guttis crimina defluebant.s o misericordia simul et potentia domini! necdum eramus in mundo et iam abluebamur in baptismo. mundati ab illo sumus antequam nati. nam ipsa fuit baptismatis ratio, ut aquae, quae purgaturae nos erant, ab illo antea purgarentur. et cum ascendisset, inquit scriptura, de aqua, uidit caelos apertos. numquid ei tunc caelum apertum fuerat, cuius oculi caelorum interiora cernebant? sed ideo caelum aperitur, ut mysterium in hoc baptismatis declaretur, quia, quando homo de baptismo egreditur, tunc ei ianua regni caelestis aperitur. illud uero quale est, quod magi ueniunt ad dominum natum, immo ducuntur? positum in praesepio uident nec apud sensus eorum humilitas natiuitatis reuerentiam diuinitatis inminuit adorant corporibus, honorant muneribus, uenerantur officiis, oculis uident hominem et deum obsequiis confitentur. uidebant enim in eo, qui natus fuerat, plus esse, quod intenderent animi hominum, quam quod oculi praeuiderent. dominus, qui tunc corporaliter natus fuerat, per ipsum omnia nata erant, quidem uidebatur in praesepio, sed dominabatur in caelo, intra corpusculum erat, sed intra se omnia continebat. natus quidem ex matre fuerat, sed matrem suam prius ipse creauerat. et ideo magi se humiliabant, quia famulari astra cernebant, deum esse cognouerunt, cui caelestia seruiebant. et idcirco etiam ipsa eorum munera diuino mysterio plena erant. aurum namque, ut audistis, et tus et myrram obtulerunt. triplicum ergo munerum numero triplex significatio continetur. in ture obtulerunt dei honorem, in auro regiam dignitatem, in myrra corporis sepulturam.
- 9.5
Offeramus ergo et nos, fratres dilectissimi, sancta et sincera munera deo nostro, fidem, caritatem, patientiam, mentes humiles, probos mores, animas.deo habitatore condignas. haec sunt enim placita deo dona, haec grata munera, quae illi quidem offeruntur, sed offerentibus prosunt. nulla enim re, nullo munere eget, sed hoc illi optimum munus est, ut causas habeat munerandi. nihil amplius a nobis exigit, nihil amplius petit nisi salutem animae nostrae. omnia enim sibi praestari a nobis putat, si ita nos egerimus, ut nobis ab illo cuncta praestentur auxiliante domino nostro Iesu Christo, qui cum patre uiuit et regnat in omnia saecula saeculorum. Amen.
- 10.1
X. DE NATALI SANCTI FELICIS.
- 10.2
Ad inluminandum humanum genus multas, fratres dilectissimi, in hoc mundo spiritales lucernas dominus noster accendit, ut scilicet inlucescente per sanctos uiros caelesti religione atque doctrina neminem omnino errorum tenebrae inuoluerent, qui ueritatis lumen uidere uoluisset. quae autem istae sunt lucernae, quas ad destituendam atque inlustrandam infidelitatis caliginem dominus noster indulsit? primum patriarchas, deinde prophetas, postea apostolos, postremo omnes ecclesiarum omnium sacerdotes, inter quos praeclaram ac praecipuam lucernam sanctae recordationis dominum Honoratum huic ciuitati pietas diuina concessit, quem supra candelabrum huius ecclesiae, ut omnibus luceret, eleuare dignatus est, qui, quamuis huic ciuitati peculiari operum suorum claritate refulserit, ad omnia tamen loca atque uel nominis sui opinione peruenit, meritorum suorum lucem perfudit. cuius dum recolimus inexpugnabilem in operibus fidem, mirabilem in contemptu mundi rigorem, singularem in misericordia caritatem, indubitanter credimus eum inplere etiam non inpleta passione martyrium.
- 10.3
Non enim martyrium sola sanguinis consummat effusio nec sola dat palmam exustio illa flammarum. peruenitur non solum occasu, sed etiam contemptu corporis ad coronam. absque iniuria sanctorum in persecutionibus defunctorum dicere liceat: carnem adflixisse, libidinem superasse, auaritiae restitisse, de mundo triumphasse pars magna martyrii est. nos uero, fratres dilectissimi, si ad consortium uel sacerdotum uolumus peruenire, de imitatione martyrum cogitemus. debent enim in nobis aliquid de suis uirtutibus recognoscere, ut pro nobis dignentur domino supplicare. si enim tormenta, quae sancti martyres pertulerunt, sufferre non possumus, uel contra malas concupiscentias ipsis intercedentibus repugnemus. et quia non desunt cottidiana peccata, non desint etiam cottidiana remedia.
- 10.4
Nemo se credat aliquam felicitatem uel aliquod uerum gaudium in hoc saeculo possidere. beatitudo praeparari hic potest, possideri non potest. duo sibi tempora ordine suo succedunt, tempus flendi et tempus ridendi. nemo se circumueniat, fratres, non est in hoc mundo tempus ridendi. scio, fratres, quia omnis homo gaudere desiderat, sed non ibi quaerunt gaudium, ubi oportet inquiri. uerum gaudium in hoc mundo nec fuit nec est nec esse poterit. sic enim dominus in euangelio suos discipulos admonuit dicens: in hoc mundo pressuram habebitis, et iterum: mundus gaudebit, uos autem tristes eritis. sed tristitia uestra conuertetur in gaudium. ac sic in hac uita cum labore et dolore, quod bonum est, auxiliante domino faciamus, ut in futuro saeculo bonorum fructus colligere cum gaudio et exultatione possimus secundum illud: qui seminant in lacrimis, in gaudio metent.
- 10.5
In hoc itaque mundo, fratres carissimi, per peccatum primi hominis de beata paradisi sede proiecti et quasi in exilio missi sumus ac sic in hoc saeculo patriam non habemus, sicut et apostolus dicit: dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. non ergo requiramus gaudium in hoc mundo, quia, sicut supra dictum est, uerum gaudium comparari hic potest, possideri non potest. non requiras in uia, quod tibi seruatur in patria. et quia contra diabolum Christo duce necesse est pugnare cotidie tibi, praemium non requiras in proelio, quod tibi seruatur in regno. non requiras in pugna, quod tibi seruatur, cum fuerit perfecta uictoria. magis illud adtende, quod apostolus dicit: omnes, qui uolunt pie uiuere in Christo, persecutionem patiuntur, et iterum: per multas enim tribulationes oportet nos intrare in regnum dei.
- 10.6
Ita ergo deo donante agere debemus, ut ad principalem patriam peruenire feliciter mereamur, ubi nos parentes nostri, patriarchae, prophetae et apostoli suscipere uel uidere desiderant, ubi etiam ciues nostri, angeli et ciuitas illa caelestis Hierusalem et rex ciuitatis illius Christus expansis nos caritatis brachiis exspectant, ut ad ipsos prostrato diabolo pleni bonis operibus festinemus. scitis enim, fratres, quia omnes negotiatores et quicumque iter agentes in uia sunt solliciti, ut in patria possint esse securi, et tunc habent ueram laetitiam, quando cum magno lucro peruenire mereantur ad patriam. ita et nos, dilectissimi fratres, praeparemus tunc animas nostras ad gaudium, quando peruenire meruimus ad Christum. interim modo gaudeamus in spe uerum gaudium postea habituri in re. quod peius est, multi sunt, qui peruerso ordine de uoluptate et deliciis et luxuria saeculi huius gaudere se credunt. sed quod in gaudio uidentur serere, necesse illis erit cum lacrimis et luctu recipere, quia non mentitur ille, qui in euangelio dixit: uae uobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. sic enim fecit ille diues infelix, qui purpura induebatur et bysso. gaudium quidem habuit in mundo, sed flammas inuenire meruit in inferno. Lazarus, qui iaeebat ad ianuam eius, tristitiam habuit in uia, sed uerum gaudium recepit in patria.
- 10.7
Nos uero, fratres carissimi, quantum possimus, dei misericordiam deprecemur, ut nobis ita amorem uitae aeternae inspirare dignetur, ut plus patriam uelimus amare quam uiam et amplius de futuro quam de praesenti saeculo cogitemus et sic semper in exilio mundi istius agere studeamus, ut ad futurum iudicium cum libera et secura conscientia ornati bonis operibus peruenire possimus praestante domino nostro, cui est honor et inperium in saecula saeculorum. Amen.
- 11.1
XI. ADMONITIO DE DIE IUDICII.
- 11.2
Rogo uos, fratres carissimi, et cum grandi humilitate admoneo, ut mihi nullus ex uobis succenseat aut forte incongruum me uel superfluum iudicet, quare nobis tam frequenter tremescendum et utiliter expauescendum diem iudicii insinuare contendo. si quis est, cui forte in hac parte displiceam, consideret periculum meum et audiat dominum per prophetam sacerdoti terribiliter comminantem: si non adnuntiaueris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius de manu tua requiram, et iterum: ela ma, ne cesses, quasi tuba, inquit, exalta uocem tuam et adnuntia populo meo peccata eorum. sed forte aliquis dicat: quare nobis tam dura adsidue praedicantur? quia melius est hic paruam amaritudinem sustinere et postea ad aeternam dulcedinem peruenire, quam hic habere gaudium falsum et illic sustinere sine fine supplicium. audite, fratres, non me, sed dominum in euangelio dicentem: beati, qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur, et: uae uobis, qui ridetis nunc, quia flebitis et lugebitis. et hoc adtendite, fratres, quia omnes carnales medici, quotiens ad eos, qui in corpore aegrotare uidentur, ueniunt, omnia, quae eis delectabilia esse uidebantur, abscidunt et, quod dulce est, ad integrum interdicunt. aliquotiens etiam frigidum accipere non permittunt, interdum et amarissimas potiones bibere cogunt et asperissimis uel acutissimis ferramentis eorum uulnera frequenter intercidunt. hoc ergo, quod pro sanitate carnales medici faciunt corporum, pro animarum salute spiritales medici exercere contendunt.
- 11.3
Haec ergo cogitans, fratres dilectissimi, et tam pro mea quam pro uestra salute rationem me redditurum esse ante tribunal aeterni iudicis non ignorans uolo ego aspera quidem sed salubria nobis medicamenta ingerere, ut uobiscum postea in angelorum consortio perpetua merear incolumitate gaudere. et haec quidem non ideo suggero, quod uos admonitiones nostras senserim non libenter accipere, sed, quia me necesse est et pro uestra et pro mea salute frequentius praedicare, studeo uestros animos et ad tremendum iudicium et ad desiderandum excitare praemium [exercere], ut exceptoria sancti pectoris uestri ad recondendam spiritalem uindemiam, sicut semper fecistis, auxiliante domino feliciter praeparetis. quotiens nobis durum aliquid praedicamus, non hoc ideo dicimus, quia a uobis taliter aliquid fieri suspicemur, sed ideo etiam illa, quae non facitis, denuntiamus, ut illa, in quibus forte praeuenti fueritis, sanare possimus. solet enim fieri, ut, dum maiora timentur, celerius minora caueantur. quo modo enim theriaca bibitur, ne corporibus possint praeualere uenena, ita austera praedicatio ingeritur, unde animarum praeparentur antidota.
- 11.4
Certum est, fratres carissimi, quod, si beneficia dei nostri, quae nobis nullis praecedentibus meritis nostris conlata sunt, adsidue cogitemus, peccata nobis aut non dominantur aut, si forte subrepserunt, cito per paenitentiam corriguntur. quis enim uel mente concipere, non dicam uerbis possit exponere, quanta ista sunt circa nos beneficia dei nostri. fecit enim nos, cum non essemus, reparauit nos postea, cum perissemus. mortem suscepit, pretioso nos sanguine liberauit, ad inferna descendit, faucibus nos aeternae mortis eripuit, caelorum nobis praemia promisit. haec omnia, fratres carissimi, pio et benigno animo cogitantes, quantum possimus, cum ipsius adiutorio beneficiis eius uicem rependere festinemus. non reddamus mala pro bonis, sed, quantum possimus, uoluntati illius obtemperare totis uiribus innitentes studeamus fideliter, ut praecepta illius magis nobis pariant de sequacitate remedium, quam de transgressione iudicium.
- 11.5
Nam quid faciemus, fratres carissimi, in illo metuendo iudicii die, cum tremente Mundo dominus praecinentibus angelorum buccinis in illo maiestatis suae throno circumdatus caelestis militiae luce consederit ibique de terrae gremio et antiquo puluere suscitatum humanum genus adstante testimonio ad conscientias singulorum positis in conspectu peccatorum poenis iustorumque praemiis rationem uitae coeperit postulare et plus iam iustus quam misericors seueritate iudicis contemptae misericordiae reos coeperit accusare et dicere: ego te homo e limo manibus meis feci, ego terrenis artibus spiritum infudi, ego tibi imaginem nostram similitudinemque conferre dignatus sum, ego te inter paradisi delicias collocaui. tu uitalia mandata contemnens deceptorem sequi quam dominum maluisti. sed antiqua praetereo. motus postea misericordia, cum expulsus de paradiso iure peccati mortis uinculis tenereris, uirginalem uterum sine dispendio uirginitatis pariendus introiui. in praesepio expositus et pannis obuolutus iacui, infantiae contumelias humanosque dolores, quibus tibi similis fierem, ad hoc scilicet, ut te mihi similem facerem, tuli. inridentium palmas et sputa suscepi, acetum cum felle bibi. flagellis caesus, uepribus coronatus, adfixus cruci, perfossus uulnere, ut tu eripereris a morte, animam meam inter tormenta dimisi. en clauorum uestigia, quibus adfixus pependi, en praefossum uulneribus latus. suscepi dolores tuos, ut tibi gloriam meam darem. suscepi mortem tuam, ut tu uiueres in aeternum. conditus iacui in sepulcro, ut tu regnares in caelo. cur, quod pro te pertuli, perdidisti? cur, ingrate, redemptionis tuae munera rennuisti? non ego de morte mea queror. redde mihi uitam tuam, pro qua animam dedi, redde mihi uitam tuam, quam uulneribus peccatorum indesinenter occidisti. cur habitaculum, quod mihi in te sacraueram, luxuriae sordibus polluisti, cur corpus iam meum inlecebrarum turpitudine maculasti, cur me grauiore criminum tuorum cruce quam illa, in qua quondam pependeram, adflixisti? grauior enim apud me peccatorum tuorum crux est, in qua inuitus pependi, quam illa, quam nolens tui misertus mortem tuam occisurus ascendi. cum essem inmortalis, commutabilis pro te homo factus sum. cum essem inpassibilis, pro te pati dignatus sum. sed tu despexisti in homine deum, in infirmo salutem, in uia reditum, in iudice ueniam, in cruce uitam, in suppliciis medicinam.
- 11.6
Ut ergo istam terribilem increpationem possimus euadere, quotiens nobis qualiacumque peccata subrepserint, sine aliqua dissimulatione festinemus ad paenitentiae medicamenta confugere, ut ab auditu malo liberati ad aeternam mereamur indulgentiam peruenire praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum.
- 12.1
XII. DEMONITIO.
- 12.2
Modo, fratres carissimi, cum diuina lectio legeretur, audiuimus beatum apostolum terribiliter nos et salubriter admonentem. sic enim ait: omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, siue bonum siue malum. quam rem etiam dominus in euangelio denuntiat dicens: filius hominis uenturus est in gloria sua cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opera sua. diligenter, quaeso, adtendite, fratres carissimi, et mecum pariter expauescite, quia non dixit, quod reddet unicuique secundum misericordiam suam, sed secundum opera eius. hic enim est misericors, ibi iustus est. nam quod non statim uindicat in peccatores, patientia est, non neglegentia. non ille potentiam perdidit, sed nos ad paenitentiam reseruauit. unde ualde timendum est, ne, quantum diutius exspectat, ut corrigamur, tanto grauius uindicet, si emendari noluerimus.
- 12.3
Cum haec ita sint, scire et intellegere debemus, fratres carissimi, nihil nobis esse salubrius, quam ut damnatis omnium rerum praesentium uoluptatibus id potius cogitemus, quando erimus de hoc saeculo transituri uel quando tabernaculum nostri corporis ultimo die superueniente deposituri et iterum illud resurrectionis tempore recepturi, ut cum eodem recipiamus, prout gessimus, siue bonum siue malum. et ideo rogo uos, fratres, ut cotidie id potius cogitemus, quales erimus in die iudicii purissimis angelorum conspectibus offerendi et aeterno iudici rationem de libris conscientiae reddituri. remotis enim omnibus probationibus certum est in die illa ipsum ante se hominem constituendum et ipsam sibi animam de cordis speculo demonstrandam et testes contra eam non deforis aliunde, sed intus de ipsa anima proferendos. adicienda erunt non aliqua peregrina, sed nimium nota testimonia, id est opera sua. ordinabuntur ante infelicem animam peccata uel crimina sua, ut eam et conuincat probatio et confundat agnitio secundum illud, quod scriptum est: arguam te et statuam illam contra faciem tuam. quicumque se, modo dum liceat, emendare neglexerit, ante illum caelestem populum primum excepturus erit de confusione supplicium et anima, quae modo per paenitentiam conpendiosa transactione peccatorum suorum putridines curare dissimulat, ante illud tribunal metuendum sine ullo remedio in perpetuum uulnerata remanebit.
- 12.4
Quae cum ita sint, bene nobiscum ageretur, si iam sic nunc paeniteremus super malis nostris, quomodo tunc sine ullo remedio paenitebimus, si foeditates et confusiones nostras, quem ad modum tunc uisuri sumus, sic eas iam nunc uidere et horrere possemus. o si iam nunc faciem peccatricis animae liceret oculis corporis intueri et conscientiae nostrae uultum in oculorum praesentiam permitteremur adducere! quod si liceret, nec dici potest, quanto studio quantoque metu urgueremur foedata conponere, maculata detergere, uulnerata curare. ideoque, quia non possimus oculis corporis, inspiciamus nos, in quantum possimus, uel oculis cordis et nunc conscientias nostras ante conspectum interioris hominis constituamus. ipsi nosmet ipsos castigemus, ipsi nobiscum rationem de cotidiana conuersatione faciamus. alloquatur se in secretis cordis unaquaeque anima et dicat: uideamus, si hunc diem sine peccato, sine inuidia, sine obtrectatione, sine murmuratione transegi, uideamus, si hodie, quod ad profectum animae pertinet, operatus sum. puto, quod hodie mentitus sum, per iram uel concupiscentiam uictus sum nec alicui bene feci nec postremo metu aeternae mortis ingemui. quis mihi reddet hanc diem, quam in uanis rebus perdidi, quam cogitationibus obnoxiis pessimisque consumpsi?
- 12.5
Ac sic, fratres, de omnibus neglegentiis nostris conpungamur in cubiculis, id est in cordibus nostris, ipsi nos condemnemus, ipsi nos accusemus cotidie iudici nostro et, dum in hac carne sumus, contra carnem ipsam auxiliante domino cotidie dimicemus. uincamus uoluntates et intentiones nostras, dum nobis tempus illud exoptatissimum ac beatissimum felici mutatione aeternae uitae succedit, quando inplebitur illud, quod dominus dixit: et erunt homines similes angelis, et iterum: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum.
- 12.6
Putas, qualis tunc erit splendor animarum, quando solis claritatem habebit lux corporum? tunc enim, cum ad istam beatitudinem uenerimus, nulla erit tristitia nobis, nullus timor, nulla mors. nulla nobis ad seruiendum domino nostro iam obsistet infirmitas, nulla contradicet miseriae carnalis aduersitas, nulla uel ulterius remanebit pugnandi necessitas. ueniet, inquam, tempus illud, quando cibi somnique refectio nulla iam desideretur, nulla sentiatur ieiunii lassitudo, nulla timeatur uel de carne inquietudo uel de hoste temptatio, sed aduersario in inferni profunda detruso perfruemur primum felicitate hac, ut incipiamus nec uelle ultra. peccare nec posse. cessante omni iniquitate, omni miseria, omni maerore totum innocentia, totum laetitia, totum felicitas possidebit. nullam inferior miseriam, nullam felicior timebit inuidiam, quia exinanita et penitus extincta omni malignitate transibit in pectoribus hominum caritas angelorum, quibus admixti homines iam caelestes recepta carne sine carnis infirmitate fulgebunt. et ideo nullum ulterius patientur de sempiterna domini sui uirtute fastidium, nullum sub perenni laudum suarum exultatione defectum. habebimus plenam beatitudinem inter illa inmensa beneficia dei nostri, ut numquam in referenda ei gratiarum actione quassemur coheredes effecti eius, qui dixit: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi.
- 12.7
Ecce qualem beatitudinem perditurus erit, qui (se) secundum paenitendi tempus emendare noluerit, qui se de rebus suis, dum sunt suae, non redemerit, qui medicamenta in uulneribus uertens auaritiae uel luxuriae infelicia colla subdiderit. nos uero, fratres, deo auxiliante dedignemur seruire peccatis, quibus tanta beatitudo praeparatur in caelo. dum ergo licet nobis et in potestate nostra est, respuamus falsa et transitoria, ut ea, quae uere bona sunt, recipere mereamur. uacuemur uitiis, repleamur uirtutibus, quia nemo potest bona suscipere, si se a malis noluerit liberare. uasa enim limo plena liquorem elementi puri recipere et condere non possunt et ager spinosus nisi fuerit cultoribus industria stirpatus, non nutribit semina iniecta, sed suffocat, quia scriptum est: quod benignus spiritus sanctus non habitabit in corpore subdito peccatis. dum in hoc mundo uelut in procelloso pelago nauigamus, ut ad patriam paradisi peruenire possimus, festinemus uitiorum exhaurire sentinam, ut anima nostra bonis operibus ornata uelut nauis diuersarum [cum] mercium plena in portum aeternae beatitudinis ancoram figere et ad angelorum consortium mereamur peruenire, ubi ab auditu malo liberati illam felicem et desiderandam uocem mereamur audire: euge, serue bone et fidelis, quia supra pauca fidelis fuisti, supra multa te constituam. intra in gaudium domini tui, praestante domino nostro Iesu Christo, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- 13.1
XIII. DE SANCTO UINCENTIO MARTVRE SERMO.
- 13.2
In passione, quae nobis hodie recitata est, fratres carissimi, euidenter ostenditur iudex ferox, tortor cruentus, martyr inuictus. in cuius corpore poenis uariis exarato iam tormenta defecerant et adhuc membra durabant. tot conuicta miraculis persistebat impietas, tot uexata suppliciis non cedebat infirmitas. cognoscatur ergo operata diuinitas. quomodo enim corruptibilis puluis contra tam inmania tormenta duraret, nisi in eo Christus habitaret? in his enim omnibus ille agnoscendus, ille glorificandus, ille laudandus est, qui et in prima uocatione dedit fidem et in postrema passione uirtutem. uultis nosse, quia utrumque donatum est, audite apostolum Paulum: uobis inquit, donatum est pro Christo, ut non solum credatis in eum, uerum etiam ut patiamini pro eo. acceperat haec utraque Uincentius, acceperat et habebat. si enim non acciperet, quid haberet? habebat in sermone fiduciam, habebat tolerantiam in passione. nemo ergo de suo corde praesumat, quando profert sermonem. nemo de suis uiribus confidat, quando suffert temptationem, quia et ut bona prudenter loquamur, ab illo est nostra sapientia, et ut mala fortiter subferamus, ab illo est nostra patientia.
- 13.3
Recolite dominum legum Christum suos in euangelio discipulos admonentem, recolite martyrum regem cohortes suas armis spiritalibus instruentem, bella monstrantem, praemia pollicentem. qui cum dixisset discipulis suis: in hoc mundo pressuram habebitis, mox, unde cor territum consolaretur, adiunxit dicens: sed confidite, quia ego uici mundum. quid ergo miramur, carissimi, si in illo uicit Uincentius, a quo uictus est mundus? in hoc, inquit, mundo pressuram habebitis, ut, si premit, non obprimat et, si obpugnat, non expugnet.
- 13.4
Duplicem mundus aciem producit contra milites Christi. aduertite, fratres. duplicem, dixi, aciem mundus producit contra milites Christi. blanditur enim, ut decipiat, terret, ut frangat. non nos teneat uoluptas propria, non nos terreat crudelitas aliena. et quia ad utrosque aditus occurrit Christus, uictus est mundus et non uincitur Christianus. si consideretur in ista passione humana patientia, incipit esse incredibilis, si agnoscatur diuina potentia, desinit esse mirabilis. tanta grassabatur crudelitas in martyris corpore et tanta tranquillitas proferebatur in uoce, tanta poenarum asperitas saeuiebat in membris et tanta securitas sonabat in uerbis, ut miro modo putaretur Uincentio patiente alium aut certe alium loquente Uincentio torqueri.
- 13.5
Et uere, fratres carissimi, ita erat, prorsus ita erat. alius loquebatur. promisit enim et hoc testibus suis Christus. sic enim in euangelio locutus est suis, quos ad huius modi certamina praeparabat: nolite praemeditari, quomodo aut (quid) loquamini. non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. caro ergo patiebatur et spiritus loquebatur et loquente spiritu non solum conuincebatur impietas, sed etiam confortabatur infirmitas. clariorem nobis martyrem tormenta faciebant. multiplici uulnerum uarietate confossus non deserebat pugnam, sed acrius iterabat. putares, quod eum duraret flamma, non exureret et tamquam figuli fornax lutum suscipiens molle duram redderet testam. poterat martyr noster dicere Datiano: iam non curat ignes tuos caro mea, quia exaruit sicut testa uirtus mea. et quoniam ueraciter scriptum est: uasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis, probatus est atque decoctus est illo igne Uincentius, Datianus uero arsit et increpuit. si enim non ardebat, unde fumabat? quid erant uerba irascentis nisi fumus ardentis? ergo martyri nostro refrigerium in corde habenti flammas extrinsecus admouebat, sed ipse facibus furoris accensus tamquam clibanus intus ardebat et habitatorem suum diabolum concremabat. per furiosas enim Datiani uoces, per truces oculos, minaces uultus et totius corporis motus ille habitator eius interior se mouebat et per haec signa uisibilia tamquam per sui uasculi, quod inpleuerat, crepantes rimulas prodebatur. non tantum martyrem cruciabat flamma, quantum illum uastabat insania.
- 13.6
Sed iam, fratres, illa omnia transierunt, et ira Datiani et poena Uincentii. manet autem poena Datiani et corona Uincentii. denique ut praetermissis interim futurae retributionis finibus etiam in hoc mundo martyrum gloriam demonstremus, quae hodie regio, quae prouincia transmarina, quousque uel Romanorum imperium uel Christianum nomen extenditur, natalem non gaudet celebrare Uincentii, quis autem hodie Datiani uel nomen audisset, nisi in Uincentii passione legisset? quod uero tanta cura seruauit dominus martyris corpus, quid aliud demonstrauit, nisi se gubernasse uiuentem, quem non dereliquit exanimem? uicit ergo Datianum uiuens Uincentius, uincit et mortuus. uiuens tormenta calcauit, mortuus maria transnatauit. sed ipse inter undas gubernauit cadauer extinctum, qui inter ungulas animum deo donauit inuictum. non flexit flamma tortoris cor eius, non mersit aqua maris corpus eius, sed in his omnibus nihil est aliud nisi quod pretiosa est in conspectu domini mors sanctorum eius, ad quam gloriam nos dominus sub sua protectione perducat, cui est honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- 14.1
XIIII. ADMONITIO.
- 14.2
Rogo uos, fratres carissimi, ut, sicut frequenter admonui, diem mortis nostrae et terribile ac metuendum iudicium studeamus iugiter cogitare. ad omnium enim peccatorum uulnera nulla inueniri possunt utiliora remedia, quam ut unusquisque cogitet horam illam, quando erit de saeculo hoc migraturus. quomodo enim potest fieri, ut aliqua grauia peccata praesumat admittere, qui se momentis singulis credit de hac luce posse migrare? sic enim et scriptura dicit: memento, fili, quoniam mors non tardat, et illud: memento nouissimorum et desine inimicari. qui enim diligenter adtendit, quam dura erit examinatio ante tribunal Christi, ubi recepturus est unusquisque secundum opera sua, non ei poterunt placere peccata uel crimina propria. cum enim ante illum tremendum iudicem congregatae fuerint omnes gentes, qui tunc erit iniustis atque adulteris et rapacibus fletus oculorum et stridor dentium, cum sanctorum multitudinem ad dexteram regis et ad gloriam segregatam et peccati populos in profundo Tartari sine ullo fine miserationis aut ueniae spe demersos et exclusos in tenebris suis a beata sanctorum luce uiderit et in profundo sine fine descendens urgente os suum puteo aeterna supplicia et perpetuam mortem non moriturus aspexerit. frustra pauperem, quem in hac uita despexit, misericordiam postulabit, frustra extremum Lazari digitum, quo ardens refrigeretur, ardentibus labiis rogabit adponi. quam uellet miser, cum pauperum gloriam uiderit, duris quondam paupertatis laboribus subiacuisse et in illa uita, quae cum uita morerentur, mala portasse, ne ad illa aeterna mereretur supplicia peruenire.
- 14.3
Ut ergo haec tam dura et tam terribilia ante illud tribunal aeterni iudicis audire non mereamur, ideo, fratres carissimi, dum adhuc licet et cum dei adiutorio in potestate nostra est, consideremus conscientias nostras et, si aliqua crimina uel peccata capitalia necdum elimosynis et orationibus purgata adhuc in nobis dominari cognoscimus, portum paenitentiae deuictis peccatorum fluctibus Christo auxiliante festinemus intrare et, si quid in nauicula animae nostrae multis tempestatibus peccatorum aut per superbiam fractum aut per auaritiam ruptum aut per luxuriam resolutum esse cognoscimus, conponere uel reparare bonis operibus festinemus. non enim nocent peccata praeterita, si non placent. sicut enim nulli iustorum sufficit iustitia sua, nisi perseuerauerit usque in finem, ita nulli peccatorum nocere poterit iniquitas sua, si, antequam de corpore isto discedat, ad elimosynarum remedia uel paenitentiae medicamenta confugerit.
- 14.4
Sed quia, quando uel qua hora de hoc saeculo rapiamur, scire non possimus, sine ulla dilatione uel mora de sinistra confugere festinemus ad dexteram. non sanitati credendum est, non aetati. in remedium salutis suae semper intentus esto, qui uitae suae semper incertus est, quia, qui nos securos fecit dicendo: peccator in qua die conuersus fuerit, omnes iniquitates illius obliuioni tradentur, ipse nos. etiam cautos esse uoluit dicens: nolite tardare conuerti ad dominum neque differatis de die in diem.
- 14.5
Sed forte quando generaliter ad paenitentiam prouocamus omnes, aliquis intra se cogitet dicens: ego iuuenis homo sum uxorem habens, quomodo possum aut capillos minuere aut habitum religionis adsumere? nec nos hoc dicimus, fratres carissimi, non hoc praedicamus, ut iuuenes, qui coniugia habere uidentur, mores magis quam habitum debeant commutare. quid enim homini uxorem habenti nocet, si mores perditos uoluerit ad opera bona et honesta conuertere, si peccatorum suorum uulnera ieiuniis et orationibus et elimosynis ad sanitatem pristinam studeat reuocare? uera enim conuersio sine uestimentorum commutatione sufficit sibi. uestimenta uero religiosa sine bonis operibus non solum remedium habere non poterunt, sed etiam dei iudicium iustum sustinebunt. conuertamur ergo ad meliora, dum in nostra sunt potestate remedia. hic extinguamus mortem moriendo peccatis, hic uitam uitae meritis adquiramus per eum, qui cum patre uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
- 15.1
XV. DE IEIUNIO QVADRAGESIMAE.
- 15.2
Ecce, fratres dilectissimi, dies quadragesimae sanctae et spiritales iam in proximo sunt, in quibus corporis damna in animae transeunt lucra. et ideo, quia, sicut apostolus dicit, tempus acceptabile et dies salutis adueniunt, tamquam ad spiritalem uindemiam nostros animos praeparemus et ita uacare deo studeamus, ut in istis paucis diebus, quod nobis per totum annum sufficiat, congregare possimus. de istis enim dominum diebus dixisse credimus per prophetam: in diebus solemnitatum uestrarum adfligetis animas uestras. quare hoc dixit? quia ieiunia et uigiliae et sanctae adflictiones humiliata corpora macerant, sed maculata corda purificant, membris subtrahunt fortitudinem, sed conscientiis adducunt nitorem. lassitudine enim corporum redimuntur crimina uo- , luntatum, per durae crucis exercitia luxuria uel carnis puniuntur gaudia, ac sic mortificatione praesenti futurae mortis sententia sedatur et, dum culpae auctor humiliatur, culpa consumitur. dumque corporis adflictio uoluntaria districtione infertur, tremendi iudicis offensio sedatur et ingentia peccata labor soluit exiguus, quae uix consumturus est ardor aeternus. si enim nos ipsi peccatis nostris disciplinam inponamus, per paenitentiam carnis luxuriam contemnamus, cito nobis deum propitium faciemus. peccatum tuum si tu agnoscis, deus ignoscit. nam quomodo potest fieri, ut illi peccato deus dignetur ignoscere, quod in se homo dedignatur agnoscere?
- 15.3
Tractantes ergo causam salutis nostrae faciamus intra nos, quae circa nos medici solent. si laesura uel querella aliqua in prima corporis cute sentitur, curatio medicamenti blandioris admouetur. si uero in ossibus uulnus absconditur aut in uiscerum profunda demersum est, austeriorem et uiolentiorem poscit uis occulta medicinam, ut ulceris magnitudo aut exustione aut incisione superetur et dolor dolore uincatur. similis ratio in animarum aegritudine adhibenda est. si leuia sunt fortasse peccata, uerbi gratia si homo uel in sermone uel in aliqua reprehensione uoluntatis, si oculo peccauit aut corde, uerborum et cogitationum maculae cottidiana oratione uincantur et priuata conpunctione tergendae sunt. si uero quisquis conscientiam suam intus interrogans crimen aliquod capitale commisit, si autem fidem suam falso testimonio expugnauit ac perdidit, si sacrum ueritatis nomen periurii temeritate uiolauit, si niueam baptismi tunicam et pretiosam uirginitatis holosericam caeno commaculati pudoris infecit, si in semet ipso nouum hominem crimine homicidii interfecit, si auguria obseruando per haruspices et diuinos atque incantatores captum se diabolo tradidit, haec atque huiusce modi mala expiari penitus communi et mediocri uel secreta satisfactione uix possunt. graues causae grauiores et acriores et publicas curas requirunt, ut, qui cum plurimorum destructione se perdiderit, simili modo cum plurimorum aedificatione se redimat. homo enim se ipse decipiat, si, cum intus in medullis feruere sentiat morbum, per superficiem corporis molle deducat unguentum.
- 15.4
Haec itaque capitalia mala ingenti et rugitu et gemitu et fonte indigent lacrimarum et proclamandum est cum propheta: rugiebam a gemitu cordis mei, et: lauabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis stratum meum rigabo, et iterum: ego autem tamquam cinerem panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam. nemo despiciat paenitentiam, nemo contemnat hanc humilitatem. rex enim erat Dauid, qui ista dicebat, summus rex erat, qui ista faciebat. oportet itaque quasi super mortuum cum clamore et magnos super extinctam peccatis animam dare planctus. et quomodo mater solet orbata super amissione unici filii sui fracto pectore lamentari, ita conuenit super unicam animam nostram, sed cum spe reparationis adfligi, de qua unica sermo propheticus dicit: erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam. quare unicam dicit? siue quod tamquam unica diligenda est, siue quod ipsa sola ante tribunal Christi rationem remotis omnibus solaciis redditura est. ita, inquam, necesse est super hanc unicam criminum gladio interfectam cum rugitu et gemitu totum pondus effundi doloris, si forte possit lacrimarum fomentis ac calore fidei suscitari. accendenda est, conpunctio, conroborandae sunt preces futuri recordatione iudicii. audienda est uero Danielis prophetae sententia, sed audienda oboedientiae aure, dicentis: accipe, inquit o rex, consilium meum et peccata tua elimosynis pauperum redime. exemplum etiam illius uiri euangelici ita est audiendum quasi uere pro nostra redemptione conscriptum: ecce dimidium bonorum meorum, domine, do pauperibus, de quibus in euangelio audiuimus dominum ineffabili dignatione et caritate dicentem: qui fecit uni ex his minimis, fecit mihi. quae uerba elimosynarum nobis fructus caelesti auctoritate commendant.
- 15.5
Sed forte, quando de elimosynis loquimur, expauescat angusta paupertas et dicat se non habere, quod possit pauperibus erogare. nemo enim ex hac re se poterit excusare, quando dominus redditurum se mercedem pro calice aquae frigidae tantum repromisit, et uiduam, quae duos nummos in gazophylacio miserat, conlaudauit. deus autem noster non copia largitatis, sed beneuolentia pascitur largientis.
- 15.6
Ego autem puto, carissimi, quod ideo dominus noster pauperes in hoc mundo esse permiserit, ut in pauperibus diuitum fidem probaret uel in pauperum misericordia diuitibus miseraretur, ut abundantibus boni operis ac redemptionis suae occasio non deesset et beniuolum et misericordem etiam inopia aliena ditaret et opulentior quisque ingentia de egente lucra conquireret et mirifico summoque commercio, dum inopi misericordiam temporaria largitate conferret, sic sibi aeternos thesauros conpararet. dirigamus actus nostros, ut, quidquid possimus, quidquid ualeamus, pro amore uitae aeternae in exercitia bonae uoluntatis, in studia iustitiae ac misericordiae conferamus. curramus, dum lucem habemus, priusquam nos tenebrae conprehendant, quia iam in saeculo illo emendationi ac redemptioni prospicere non licebit, sicut dicit sermo diuinus: quoniam non est in morte, qui memor sit tui. sicut ergo iam ibi nulla timebitur meritorum amissio, ita nulla tribuetur peccatorum remissio, nulla ibi iam exercendi boni operis licentia concedetur.
- 15.7
Haec ergo, fratres, sapienter ac feliciter cogitantes ad paenitentiae remedia confugere festinemus et per castitatem et humilitatem, per opera iustitiae et misericordiae aeterna nobis apud deum praemia conparemus praestante domino nostro Iesu Christo, cui honor (est) et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- 16.1
XVI. DE DOMINICO INITIO QVADRAGESIMAE.
- 16.2
Dominus et saluator noster, qualiter ad eum post multas neglegentias uenire debeamus, nos hortatur et admonet per prophetam dicens: uenite, adoremus et procidamus coram domino, qui fecit nos, et iterum: conuertimini ad me ex toto corde uestro, in ieiunio, fletu planctuque. dies enim, fratres carissimi, sanctae quadragesimae, si diligenter adtendamus, uitam saeculi praesentis significant, sicut dies paschae aeternam beatitudinem praefigurant. et quomodo in quadragesima quasi tristitiam habemus, ut in pascha legitimo ordine gaudeamus, sic et in hoc saeculo, quamdiu uiuimus, paenitentiam agere debemus, ut (in futuro peccatorum) indulgentiam accipere et ad aeternum gaudium peruenire possimus. sed ita debet unusquisque pro suis criminibus suspirare, lacrimas fundere, elimosynas dare, ut deo auxiliante, quamdiu uiuit, semper crimina ipsa conetur effugere. sicut enim sine minutis peccatis nullus umquam aut fuit aut esse poterit, ita sine capitalibus criminibus donante deo et auxiliante omnibus modis esse debemus.
- 16.3
Et ut haec obtinere possimus, si nos alio tempore inpedimenta mundi detinent obligandos, uel in diebus sanctae quadragesimae in lege domini, sicut scriptum est, die noctuque meditemur et ita cor nostrum diuinae legis dulcedine repleamus, ut in nobis nullum locum uirtutibus uacuum, quem obtinere possint uitia, relinquamus. sicut enim tempore messium uel uindemiarum, fratres carissimi, unde caro nostra sustentari possit, colligitur, ita in diebus quadragesimae quasi spiritalium uindemiarum uel messium tempore, unde anima nostra in aeternum possit uiuere, congregetur, quia, sicut neglegens quisque tempore uindemiarum uel messium nihil colligens per totum anni spatium fame torquebitur, ita, qui in hoc tempore spiritale triticum et caeleste mustum ieiunando, legendo, orando in horreis animae suae prouidere et congregare neglexerit, in aeternum durissimam sitim et crudelem inopiam sustinebit.
- 16.4
Certissime scitote, fratres carissimi, quia, qualis est caro, quae post multos dies percipit cibum, talis est anima, quae non adsidue pascitur dei uerbo. et quomodo caro per famem et inopiam tenuis et sicca uelut quoddam simulacrum efficitur, ita et anima, si uerbi dei cibo non pascitur, arida et inutilis et ad nullum opus bonum congrua inuenitur. considerate, fratres carissimi, et horreum et canabam et cellarium annis singulis praeparamus, unde anno uno cibum habeat caro nostra: putatis, quantum debemus recondere, unde in aeternum sustentetur anima nostra? et ideo, fratres carissimi, uel istis paucis diebus recedant inpedimenta mundi, quia secundum scripturam multos neglegentes miseros faciunt. recedat carnalis laetitia, recedant uenenis plena mundi istius blandimenta. carnis gaudia minuantur, ut animae lucra spiritaliter praeparentur propter illud, quod scriptum est: uae uobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis, et illud: beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. tempus, quod nobis furiosus tabulae ludus solebat auferre, lectio diuina incipiat occupare et odiosis fabulis et mordacibus iocis ac detractionibus uenenatis alloquia de scripturis sanctis succedant. horarum spatiis, in quibus uenationibus solebamus cum damno animae detineri, uisitentur infirmi, requirantur in carcere constituti, peregrini suscipiantur et discordes ad concordiam reuocentur.
- 16.5
Haec si faciamus, fratres, inde nobis parare possimus medicamenta, unde nobis uulnera feceramus. ante omnia in diebus ieiuniorum, quod prandere solebamus, pauperibus erogemus, ne forte aliquis sibi sumptuosas caenas et exquisitis saporibus epulas studeat praeparare et corpori suo magis commutasse quam subtraxisse ciborum abundantiam uideatur. nihil prodest longum tota die duxisse ieiunium, si postea ciborum suauitate uel nimietate anima obruatur. illis enim mens repleta turpescit et inrigata corporis nostri terra spinas libidinis germinabit. sit ergo temperatus cibus, numquam nimium uenter expletus et plus semper de cibo cordis quam de cibo corporis cogitemus, qui intus in homine interiore facti sumus ad imaginem dei, in carne autem de limo terrae formati sumus. et uidete, fratres, si iustum est, ut caro de terra facta interdum bis in die capiat cibum et anima, quae imago dei est, uix post plures dies capiat uerbum dei, cum tamen expediat nobis, ut amplius imaginem dei in nobis, quam nostram carnem debeamus honorare. qui enim de sola carne cogitant, bestiis et pecoribus similes sunt et, qui ita agunt, iam in se dei imaginem contriuerunt. caro uero uelut ancilla gubernetur et anima tamquam domina legitima praeferatur. iam si aliter factum fuerit, si nos non agnoscamus ad imaginem dei factos et plus de carne quam de anima cogitemus, timeo, ne nos spiritus sanctus per prophetam arguat dicens: homo, cum in honore esset, non intellexit. comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.
- 16.6
Lectiones diuinas et in ecclesia, sicut consuestis, libenter audite et in domibus uestris relegite. si aliquis ita fuerit occupatus, ut ante refectionem scripturae diuinae non possit insistere, non eum pigeat in conuiuio suo aliquid de scripturis diuinis legere, ut, quomodo caro pascitur cibo, sic reficiatur anima dei uerbo, ut totus homo, id est exterior et interior de sancto et salutari conuiuio satiatus exsurgat. nam si sola caro pascitur et anima dei uerbo non reficiatur, ancilla satiatur et domina fame torquetur. et hoc quam sit iniustum, sanctitas (uestra) non potest ignorare, et ideo, sicut iam dixi, lectiones diuinas illo desiderio et audire et legere debetis, ut de ipsis in domibus uestris et alibi, ubicumque fueritis, etiam loqui et alios docere possitis et uerbum dei uelut munda animalia cogitatione adsidua ruminantes utilem sucum, id est spiritalem sensum et in uobis sumere et aliis (deo) adiuuante propinare possitis inplentes illud, quod scriptum est: et calix tuus inebrians quam praeclarus est, inplentes illud, quod beatus apostolus hortatur et admonet dicens: siue manducetis siue bibatis siue aliquid faciatis, omnia ad gloriam dei facite. et si infirmitas non prohibet, cottidie ieiunate et ad uigilias alacri et feruenti deuotione consurgite propter illud, quod scriptum est: die noctuque uigilat spiritus meus ad te, deus, et iterum: ad te orabo, domine, mane et exaudies uocem meam, et iterum: media nocte surgebam ad confitendum nomini tuo, domine. ad quam rem etiam dominus et saluator noster in euangelio hortatur et admonet dicens: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, quod ipse praestare dignetur, cui est honor et imperium cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
- 17.1
XVII. DE LECTIONE EUANGELII, UBI AIT: NESCIAT SINISTRA TUA, QVID FACIAT DEXTERA TUA.
Next → — showing 1–100 of 209
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0121g.stoa004.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.