Ancient Texts

← Library

De Gratia Libri Duo

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 194 sections

  1. pr.1

    PROLOGUS.

  2. pr.2

    PROFESSIO FIDEI CONTRA EOS, QVI, DUM PER SOLAM DEI UOLUN- TATEM ALIOS DICUNT AD UITAM ADTRAHI, ALIOS IN MORTEM DEPRIMI, HINC FATUM CUM GENTILIBUS ASSERUNT, INDE LIBERUM ARBITRIUM CUM MANICHAEIS NEGANT.

  3. pr.3

    DOMINO BEATISSIMO AC REUERENTISSIMO LEONTIO PAPAE FACSTUS.

  4. pr.4

    Quod pro sollicitudine pastorali, beate papa Leonti, in condemnando praedestinationis errore concilium summorum antistitum congregastis, uniuersis Galliarum ecclesiis praestitistis. quod uero ad ordinanda ea, quae conlatione publica doctissime protulistis, operam infirmis humeris curamque mandastis, parum, ut reor, tanto negotio, parum sanctae existimationi uestrae consuluistis, me iudicio caritatis, uos periculo electionis onerastis. quia ergo. et uestram laborare personam sub inposito nobis fasce cognoscitis, communem causam hoc loco agitis, si ei, quem opinione uestra inparem cernitis, manum suffragii porrigatis. studium asserendae gratiae conpetenter et salubriter suscipit qui oboedientiam famuli laboris adiungit, tamquam si patrono uel domino inseparabiliter pedisequus minister inhaereat. quodsi unum sine altero erit, aut inhonorus absque seruo dominus apparebit aut seruus domini locum conditionis inmemor occupabit. recte ergo inter adiuuantem pariter et adnitentem ordo iste seruabitur, ut hic teneat pleno iure dominatum et ille tota reddat subiectione seruitium. augebitur autem dignitas imperantis, si ei semper praesto sit sedulitas obsequentis. socientur ima summis sicque socientur, ut subiciantur utique, non aequentur. sed sicut deesse non conuenit gubernatori remigem suum, sacerdoti ministrum suum, imperatori militem suum, ita oportet ut gratia alumna oboedientia inseparabili seruitute conexa sit. uerum quia Pelagius nudum laborem inportunius exaltat et humanam demens infirmitatem sine gratia sibi posse sufficere stulte credidit, impie praedicauit elationis turrem in caelum conatus erigere, blasphemias eius breui sermone praestringere et confutare necessarium iudicaui- \' mus, ne forte is, qui donum laboris, id est praeceptum iubentis excludit, asserentibus nobis, quod dei misericordia fide et operibus promerenda est, catholicam uocem ad Pelagii sensum discretionis nescius adplicaret et omissa uia regia in dexteram cadens in sinistram declinare nos crederet, et, dum de labore seruo gratiae loquimur, offendiculum ante pedes caeci opposuisse uideremur. cum autem mentionem de opere ac labore fecerimus, prophetae, apostoli, euangelistae et uerbis utemur et sensibus. quibus si quis contraire praesumpserit, non nostra inuenta destruere, sed caelestia sine dubio iura dissoluere et . fidei subruere fundamenta tentabit. latius utcumque sermonem de praescientia et praedestinatione produximus, ut quae putabantur obscura absolutiora tardioribus redderentur. non autem aliquos, qui uerborum phaleris delectantur, offendat, quod testimoniorum uirtute contenti absque sublimitate sermonis lucem protulimus ueritatis, in quo quidem opusculo post Arelatensis concilii subscriptionem nouis erroribus deprehensis adici aliqua synodus Lugdunensis exegit.

  5. 1

    CAPITULA LIBRI PRIMI.

  6. 2

    I. Quod Pelagii sensus, qui gratiam negauit, primo loco necesse sit destrui.

  7. 3

    II. Contra obiectionem Pelagii, qua dicit paruulos baptismo non egere.

  8. 4

    III. Contra hoc, quod dicunt, quia per solam gratiam omnis homo sine ullo labore seruetur. contra eum sensum, qui dicendo: unus ad mortem praedestinatus, alter ad uitam praedestinatus est, rebus ipsis spem intercludit orandi.

  9. 5

    IIII. Ubi legis opera destruuntur et gratiae commendantur.

  10. 6

    V. De eo, quod ait: gratia dei sum id, quod sum.

  11. 7

    VI. Quomodo intellegendum sit: gratia, inquit, salui facti estis per fidem et non ex uobis.

  12. 8

    VII. Contra hoc, quod dicunt liberum arbitrium ex toto fuisse sublatum.

  13. 9

    VIII. Qualiter infirmitas liberi arbitrii intellegenda sit.

  14. 10

    VIIII. Quomodo intellegendum sit: non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei, uel illud : non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam.

  15. 11

    X. Contra hoc, quod dicunt ad malum tantum arbitrium promptum esse homini, ad bonum prorsus non esse.

  16. 12

    XI. Contra eum sensum, qui dicit, quod uas in contumeliam non possit adsurgere, ut sit uas in honorem.

  17. 13

    XII. Item uelle et nolle sicut ad malam ita etiam ad bonam partem hominis arbitrio fuisse conmissum.

  18. 14

    XIII. Ubi sibi gratia dei et uoluntas humana testimoniorum assertione sociantur et de paruulis inanis calumnia transeundo praestringitur.

  19. 15

    XIIII. Contra hoc, quod dicunt eos, qui post baptismum pereunt, in baptismum penitus non credidisse.

  20. 16

    XV. De ruina angeli et habere sanctos angelos similitudinem dei contra quorundam persuasionem.

  21. 17

    XVI. Christum pro omnibus mortuum.

  22. 18

    XVII. Contra hoc, quod dicunt, quia dei uiolentia induret hominem, ne uenire ualeat ad salutem.

  23. 19

    XVIII. Nullum uolente deo perire.

  24. 1.1.1

    QVOD PELAGII SENSUS, QVI GRATIAM NEGAUIT, PRIMO LOCO NECESSE SIT DESTRUI.

  25. 1.1.2

    De gratia dei et tenuitate liberi arbitrii inluminante sancto spiritu iuxta euangelicas disciplinas et apostolicas regulas tractaturi primo loco Pelagii blasphemias scilicet iam dudum ecclesiae catholicae fide proditas, eruditione confusas, auctoritate calcatas breui et necessario sermone praestringendas esse credidimus, pro eo quod inter reliquas dogmatis sui abominationes etiam laborem hominis ualere posse sine gratia elatione damnabili adfirmare conatus est. et ideo nefarios sensus suos uel ex parte aliqua in medium proferre curabimus, ut sollicitus ++ quisque cognoscat multo aliud esse salutari gratiae officium laboris adiungere, aliud uero nudum absque patrocinio gratiae laborem temeritate una cordis asserere.

  26. 1.1.3

    Hic ergo dum altius humanam fragilitatem inmemor diuini timoris extollit, iudicii sui perdidit sanitatem (et) ita ex parte alia cecidit, dum arbitrii libertatem integram praedicat et inlaesam, sicut illi, qui eam ex toto asserunt fuisse euacuatam. hoc itaque loco gemini inter se conluctantur errores, quorum unus solam gratiam, alter solum laborem relicto tramite atque mensura ueritatis insinuat. sectarum genere dispares, sed inpietate consimiles diuerso quidem studio, sed spiritu unius serpentis insibilant. quorum unus, id est solius gratiae praedicator prima quidem fronte uenenum suum sub specie pietatis occultat, alter, id est laboris assertor protinus extantem tumorem inproba elatione manifestat. haec professio insinuando solum laborem ipso sui titulo detestanda, illa magis sub religioso colore metuenda est. haec sacrilegium suum ipsis auribus prodit, illa uirus suum imis uisceribus paene antequam sentiatur infundit. duos angustum obsidere fretum scopulos putes, quorum unus subdeprimitur in profundum, alter minatur in caelum. unus infestus nauigantibus cernitur, alter caeca naufragia inprouisus operatur. ille gratiam loquitur, hic laborem. utrumque eloquia diuina confirmant. si dissidentes remoueas et dicta coniungas, plena fidei sinceritas apparebit. sed quia uelut temerarii remiges sine magistro inexplorato mari uela conmittunt ac temperare moderamina nesciunt et gubernacula tractare non norunt, hic tamquam in Scyllae male dextrum fertur periclum, ille in laeuum Charybdis tendit abruptum. et quid eos inter haec facere oporteat, si requiras: prouiso gubernatore nauem fluctibus credant, medium teneant cursum et ambo flatu dextro perducentur ad portum.

  27. 1.1.4

    Videamus, cui impietati geminum hunc errorem adsimilare uel conferre possimus. pari modo in petram scandali offendunt uel illi, qui Christum dominum solum deum, uel illi, qui solum hominem amissa discretionis luce asserere praesumpserunt. paene utraque nimietas, dum discretionem atque discrimen tenere nescit, aequale crimen incurrit. proinde qui Christum solum hominem dixerit, negauit auctoris potentiam, qui solum deum, perdidit misericordiam redemptoris. ac sic, qui unam in domino saluatore substantiam confitentur, in hanc constringentur necessitatem, ut aut solum hominem caelo lapsum aut solum deum cogantur dicere crucifixum. sed non ita est. mortem enim nec solus deus sentire nec solus homo superare potuisset et ideo eam pro geminae ratione substantiae homo suscepit et deus uicit. si ergo partibus proprietates suas reddas et Christum deum simul atque hominem credas et asseras, perinde est ac si gratiam cum labore coniungas et ab adiutorio dei conatum hominis non repellas ita tamen, ut adnitentis deuotioni elationis culpam penitus non admisceas, quia, quantum detrimenti est non laborare, tantum periculi de labore praesumere.

  28. 1.1.5

    Dicit ergo Pelagius, quod ad obtinendam salutem natura hominis sibi sola sufficiat. ita haec pestifer doctor adfirmat, quasi adhuc factura conditionis nostrae in statu suo inlibata permaneat. ego arbitror, quod libertas arbitrii sibi sola sufficere sine praesidio gratiae non potuerit, etiam antequam priuilegium illius transgressio prima uiolaret. quomodo uero nunc potest sibi sola sufficere, ad cuius arrogantiam dicitur: quia sine me nihil potestis facere, ad cuius praesumptionem diuinus sermo dirigitur: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborant qui aedificant eam? quod utique elationi sine gratia perficere denegatur, humilitati uero cum gratia inplere conceditur.

  29. 1.1.6

    Prosequitur adhuc Pelagius Adam mortalem factum, qui, sine peccasset siue non peccasset, esset moriturus. sed cum dicat apostolus: propterea, inquit, sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intrauit et per peccatum mors, intellegis, quia, si peccatum non praecessisset, mors secuta non esset et donata inmortalitas perdurasset, quam utique manifestum est sub proposita lege praestitam et cum conditione conlatam, ut, si non recessisset superbus ab oboedientia, permaneret aeternus in gloria. nam cum interdictum caeleste sanxisset dicens: in quacumque die comederitis de ligno scientiae boni et mali, morte moriemini, inliciti gustus malesuada praesumptio facta est ex accidenti mortis occasio. morte, inquit, morieris. si nihil largientis contulit gratia, quid est quod abstulit damnantis offensa? mors itaque, id est peregrinum et aduenticium malum non est ordo naturae, sed poena sententiae. quoniam, inquit, dominus mortem non fecit. aeternitatem creditam fuisse homini liuor ipse testatur inimici et, quia ei inmortalitatem deiectus inuidit, ideo causam mortis ingessit dicendo: in quacumque die comederitis de ligno hoc, aperientur oculi uestri et eritis sicut dii. si hoc tantum dixisset: cum manducaueritis, satietatem de cibi suauitate capietis, usque ad concupiscentiae carnalis inlecebram transgressio peruenisset. cum uero hanc praeuaricationis proposuerit finem dicendo: eritis sicut dii, edacitatis culpa usque ad diuinitatis ambitum et usque ad crimen maiestatis accessit. facti sunt ergo sicut dii dono gratiae caelestis exuti et de beatae stationis culmine proturbati, ac sic callidus serpens pro superbiae malo eiectus e caelo machinas sibi ad hominem subruendum de casu proprio lapsuque disposuit et quomodo cecidit, sic decepit.

  30. 1.1.7

    Quid uero aliud intellegendum est etiam in ipsa, qua homo conditus est, dei imagine nisi perennitatis insigne? quam perennitatem non solum animae non ademptam, sed etiam corpori agnoscis resurrectionis uirtute reparatam. quapropter inmortalitatem homini conmissam non dubites ante culpam, quam reddi perspicis etiam post ruinam.

  31. 1.1.8

    Asserit ergo Pelagius Adam, siue peccasset siue non peccasset, omnimodis fuisse moriturum. et hoc ex ipsa prauitate descendit, qua negat originale delictum. dum enim adfirmare contendit mort[al]em necessitatem conditionis fuisse, non transgressionis, uult uideri originem huius debiti non a seruo, sed a domino, non a contemptore, sed ab auctore coepisse, ut mortis lex ordinationis credatur esse, non criminis. et hanc lugendam contritionem super humanum genus non praeuaricator putetur transmisisse, sed conditor? et ubi est illud: inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum? dum autem peccatum originis denegat, tollit omnino causam, qua redemptor aduenerit. uideamus, utrum per uoluntatem dei an per hominis prauitatem infelix et deflenda conditio initium sumpserit. audi quid tuba personet ueritatis: propterea, inquit, sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intrauit et per peccatum mors, ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccauerunt. dicendo Pelagius Adam mortalem factum in primo facturae ordine constituit mortem, quam pro noxa praeuaricationis tertio gradu constat inpositam. homo enim opus dei, peccatum opus diaboli, mors poena peccati. nam apostolus non dixit: uoluntas dei mors, sed: stipendium peccati mors.

  32. 1.1.9

    Dolos ergo eius in profundo latentes sollicitius inspiciamus. ideo mortem adplicat conditori, ut, de quo potissimum malo initium ducat, non possit agnosci ac sic liberius adfirmet infantes nexu originis non teneri. quod cum dicit, duplici impietate blasphemat, dum et mortem ad auctoris inuidiam reuocat et negando originale uinculum gratiam reparatoris euacuat. itaque ut posset asserere paruulos baptismo non egere, generale peccatum negauit. quo negato hic ordo erroris sui fuit, . ut, unde mors esset generata, nesciret. quid mirum si arborem illam in fructibus non agnoscat, quam noluit in radice cognoscere? quandoquidem causam uulneris subprimit et abscondit gladium, quo uulnus inflictum est. stipendium, inquit, peccati mors. quia intellegere neglexit tanti principem mali, ideo ignorauit inpositam mortis conditionem pedisequam esse peccati, de qua praefati sumus: stipendium peccati mors. dignam secundum tale opus mercedem recepit, tale stipendium meruit qui diabolo militauit. unde uas electionis euidentissime rationem redemptionis ostendit et praedicat dicens: quid enim, cum adhuc infirmi essemus, Christus pro impiis mortuus est? uix enim pro iusto quis moritur. hoc est dicere: si abundasset in terris iustitia, non fuisset e caelis transmissa medicina. sed ut adueniret unica sanitas, generalis exegit infirmitas.

  33. 1.1.10

    Inter haec cum Pelagius tantis sacrilegiorum uinculis inligetur, non mirum si per reprobum sensum multiplici tradatur errori, qui se per solum laborem putat posse saluari. merito contra huius arrogantiae praesumptionem sermo diuinus uim suae auctoritatis uel increpationis exseruit: nemo, inquit, uenit ad me, nisi pater adtraxerit eum, et iterum: non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei. quod merito ad se dictum esse reputabit, qui salutem suam cum Pelagio propria in uoluntate ac uirtute constituit. quod utique illi obici non necesse est, qui non de solo labore praesumit, sed conatibus suis cotidianam dei misericordiam et iugem gratiam inplorandam esse cognoscit et auxilium domini peruigili exobsecratione deposcit.

  34. 1.2.1

    II. CONTRA OBIECTIONEM PELAGII, QVA DICIT PAEUULOS BAPTISMO NON EGERE.

  35. 1.2.2

    Adtendit etiam hoc Pelagius: si per baptismi donum tollitur originale peccatum, de duobus baptizatis nati debent hoc carere peccato. quomodo, inquit, mittunt ad posteros, quod ipsi in se minime habuerunt? quibus facile respondetur duas esse natiuitates, de quarum una peccatum ex generantis uoluptate transmittitur, ex alia sanctificatio de regenerantis adoptione donatur. quomodo, inquit, mittunt ad posteros, quod ipsi in se minime habuerunt? quam inrationabilis et plena iniquitatis obiectio! non uis, ut transfundant in posteros quod naturae est, et uis, ut eis possint uelut de suo conferre quod gratiae est, de qua natura apostolus dicit: eratis, inquit, natura filii irae. merito quasi de proprio dare nequeunt, quod de sursum et extrinsecus acceperunt. inprudentissime per parentes filiis innocentiae puritatem Pelagius dari credit. ad parentum ministerium natiuitas secunda non pertinet. officium uult esse hominis quod dei munus est, ut uelut quodam hereditario ordine per hominum currat posteritatem quod extra humanam constat esse substantiam. originale autem peccatum ex parentibus etiam baptizatis per carnis originem ad filios transire non dubium est dicentibus nobis cotidie cum propheta: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea, sicut et apostolus istud insanabile piaculum ex uno in omnes homines pertransisse confirmat.

  36. 1.2.3

    Sed dicit Pelagius ideo non esse originale peccatum, quia ipsa concupiscentia generationis ex deo sit. unde autem ueniat nexus iste, qui posteros trahit, si requiras: sine dubio per incentiuum maledictae generationis ardorem et per inlecebrosum utriusque parentis amplexum. nam cum illum solum uideas ab originali inmunem esse contagione, qui non carne, sed spiritu, nec erubescenda passione, sed stupenda benedictione conceptus est, agnosce causam mali originalis de oblectamento natum conceptionis et de uitio uoluptatis. propterea etiam Adam et Euam in origine sua obnoxios conditio ista non tenuit, quia a duorum ministerio eorum quoque ortus alienus inlecebram in sui natiuitate et creatione nesciuit. sed forsitan requiras, quare in conceptu sit positum originale delictum. initium totius ruinae inoboedientia fuit. primum enim exaltatus homo postea humiliatus est et confusus. et quia, cum in honore esset, non intellexit, ideo conparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis.- quamdiu ergo circa auctoris obsequium humilitas reuerentiam tenuit, nuditatem conscientia inmaculata non sensit, cum uero illo animo, ut deus esset, gustum cibi letalis adpetiit et damnandam cupiditatem in ambitum maiestatis extendit, inmemor legis et mandatorum legis rebellis multatur inpugnatione membrorum et, dum aequalitatem domini sui praesumit, corporis sui perdidit potestatem. de superbia nata est incontinentia. nam quid in eo percussum esset ostendit, quando uerecunda contexit. praecessit elatio, secuta confusio est. diuinitatis ambitiosus libidinis coepit esse captiuus.

  37. 1.2.4

    Sed forsitan dicas: dum haec disseris, nuptias damnare deprehenderis. non ita est. ordinatio nuptialis ex benedictione coepit, generatio corruptionem ex transgressione concepit. inter nuptiarum munus adhuc in paradiso a creatore concessum et earum usum, qui extra paradisum iam sumpsit exordium, peccatum in medio fuit. inter generationem et concupiscentiam quidquid praeceptio diuina constituit, hoc laudo, quidquid humana praeuaricatio adiecit, hoc reprobo. quomodo si aliquis atro inquinamento candorem niueae uestis aspergat, non displicet factura, sed macula. uestimenti non amisit usum, etsi perdidit dignitatem. futura erat indubitanter casta et sincera generatio, si non intercessisset inimica transgressio. sed inmaculatos thoros caro maledictioni addicta maculauit et per superbiae spiritum simplicem corrupit affectum et sicut inmortalitatis priuilegium, ita donum perdidit puritatis. non in querellam uocatur nuptialis gratia, sed obscenae passionis iniuria. non aurum in culpam uenit, sed quidquid auro obryzo adulterinum fraus iniquitatis admiscuit, sicut ipsius Pelagii spiritum ad meliora studia a deo conditum corruptione pestifera nequitiae auctor infecit.

  38. 1.3.1

    III. CONTRA HOC, QVOD DICUNT, QVIA PER SOLAM GRATIAM OMNIS HOMO SINE ULLO LABORE SALUETUR.

  39. 1.3.2

    Nunc ueniendum est ad illos, qui, dum gratiam aliis dari aliis negari asserunt, munus gratiae cum Pelagio perdiderunt. dicunt ergo ad cultum dei atque famulatum etiam post baptismi salutare donum deuotae seruitutis oboedientiam non requiri, sed solam per se gratiam effectum humanae salutis operari. totum, inquiunt, solius est gratiae. istud melius a nobis poterit dici, hoc magis nostris partibus conueniet adplicari, qui non in partem, sed in totum genus humanum gratiae beneficia fatemur extendi, sic tamen, ut ei uigilantiae humanae studium per omnia iudicemus adiungi. nam qui negat gratiae adsociandum famuli laboris conatum, subtrahit homini seruitutis officium. nescio ubi aut quando ab opere feriari, quando otio debeat derelinqui, qui etiam in paradiso iubetur operari, in quo, sicut legimus, ita est constitutus, ut operaretur et custodiret illum.

  40. 1.3.3

    CONTRA EUM SENSUM, QVI DICENDO: UNUB AD MORTEM PRAEORDI- NATUS, ALTER AD UITAM PRAEDESTINATUS EST, REBUS IPSIS SPEM INTERCLUDIT ORANDI.

  41. 1.3.4

    Cum dixerint: totum gratiae dei est, quis non ad tam reuerendum nomen omni cordis inclinetur affectu? sed cum responderimus: totum plane gratiae est, sed omnibus eam offert atque ingerit ad salutem omnium conditor ac redemptor, ad haec illi longe a pietatis tramite recedentes respondere praesument: non eam saluator omnibus dedit, quia nec pro omnibus mortuus est. ecce statim in secundis apparet gratiae inpugnator, qui in primis putabatur assertor. obiciunt nomen gratiae, ut abominandum sensum operiant blasphemiae. in alterutram itaque partem subsidia orationis excludunt. quid enim ultra speret, quem iam gratia suum fecit? in quo e contrario non desperet, quem praefinitio uiolenta damnauit? in hoc culpa, in illo gratia locum non habet. periclitabitur in utroque iustitia. remunerabitur sine fidei merito adsumptus, damnabitur sine proprio crimine derelictus. salus illuc ingerenda est non quaerenti, hinc auferenda laboranti.

  42. 1.3.5

    Sed dicis: ideo orare debet, quia ex qua parte sit nescit. quis non putet rationabiliter ac sapienter fuisse responsum? sed quid orare homini proderit in una harum duarum conditione omnimodis constituto? nam etsi ad quam partem fuerit deputatus ignorat, utramque tamen partem defixam esse et inmutabilem non ignorat. quid refert, si nondum nouerit locum suum, qui definitissime nouit, quia nullum iam recipiat uel dextera periculum uel sinistra profectum? quodsi adhuc tam confusa persuasio orationem necessariam putat, indubitanter agnoscat, quia contra definitionem suam et de salute ad perditionem et de perditione transire poterit ad salutem. si ergo orandi usum praetermittendum esse non aestimat, studium non excludat operandi. quid est hoc? pulsare debere me iudicas et aperiendum mihi esse desperas? alterutrum ergo faciat, aut fructum orationis neget aut legem statutae perditionis excludat. uidemus itaque, quia haec plena erroris assertio, dum causam intercludit orandi, de luce gratiae incipit et finis eius in tenebras sacrilegii decurrit ac deficit. sic diabolus calliditate ueteris artificii ac multiformis ingenii condit blandimenta peccandi. sic etiam malefici facere solent, qui mortiferos herbarum temperant sucos, in condito aut aliquo dulci poculo nescientibus propinaturis gustum mentita suauitate conponunt, uirus amaritudinis obscurant fraude dulcedinis. prouocat primus odor poculi, sed praefocat inclusus sapor ueneni. mel est quod ascendit in labia, fel est quod descendit in uiscera.

  43. 1.3.6

    Dicunt, quod in alterutro rerum statu illos sibi mors uindicet, istos uita defendat. quae cum dicant, qui unum in origine perditum, alterum in praedestinatione adfirmat electum, uide quo inproba persuasione declinet. quid enim aliud dicit, nisi quod adiutorio orationis neuter indigeat? nam iam praeordinatis ad uitam necessaria non erit, deputatis ad mortem prodesse non poterit. in isto superuacua, in illo infirma iudicabitur. beneficia supplicationis, qui in adquisitionis praedestinatione est, non requirit, qui uero in perditionis parte, non recipit. quodsi curam impendendam aestimat orationi, indubitanter intellegat ea, quae imminent, posse mutari secundum illud euangelicum: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, item: uigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante filium hominis, et iterum: hoc genus daemonii non eicitur nisi per orationem et ieiunium. quodsi oratio necessaria non est, cur ipse, qui exorandus est, formam orationis instituit et orauit? in eo ergo, qui indoctis auribus solius gratiae assertione blanditur, propheticum illud inplebitur: malignus, inquit, nocet, cum se commiscuerit iusto. auri species primo colore praefertur, sed plumbi uilitas intrinsecus latere deprehenditur. quomodo si sub praelato mentiti ciuis habitu subito hostis appareat aut si se inimici dolosa subtilitas transfiguret in angelum lucis, ita sub pietatis fronte gentilitatis malum et intra gratiae uocabulum absconditum erit fatale decretum. si ergo unus ad uitam, alter ad perditionem, ut asserunt, deputatus est, sicut quidam sanctorum dixit, non iudicandi nascimur, sed iudicati, neque ulla sibi iuxta haec poterit aequitas constare iudicii. nam si nihil deus famulo dedit, a famulo quid reposcet ?

  44. 1.4.1

    IIII. LEGIS OPERA DESTRUUNTUR ET GRATIAE COMMENDANTUR UEL . CONTRA HOC, QVOD INDOCTISS1ME TESTIMONIA PRO SOLIUS GRATIAE ADSERTIONE PROPONUNT.

  45. 1.4.2

    Legimus, inquiunt, ad Romanos: si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam, sed non apud deum, item: ei autem, qui operatur, merces non inputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. ei uero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam. addunt etiam: si autem gratia non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. quibus respondendum est duo esse genera operum, quorum unum post aduentum domini remouetur, aliud adprobatur. nam dicendo: ei uero, qui non operatur, credenti autem in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam, aperte fidem legis operibus anteponit. neque enim apostolorum testimonia conpugnantia et contraria sibi esse dicemus, cum alius apostolus dicat: fides sine operibus mortua est, et iterum: ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. tu credis, quoniam unus deus est, bene facis. et daemones credunt et contremiscunt, item: sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. sed nec ipse doctor gentium Paulus diuersus sibi et contrarius apparebit ita dicens: in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, et iterum: unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. quae imperitis indoctis et his, qui ueritati obstinato spiritu reluctantur, discordantia uidebuntur. uerum iuxta catholicam regulam opera legis euacuantur, quae secundum litteram sunt, et ea, quae post gratiam comitante gratia gerenda sunt, asseruntur.

  46. 1.4.3

    Uideamus si hoc ita esse rebus ipsis adprobare ualeamus. opera legis destrui legimus, cum Iudaeorum conprimit elationem dicens: ubi est, inquit, gloriatio tua? exclusa est. per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis. similiter et ad Galatas dicit: scientes, inquit, quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Christi Iesu, et nos in Christo Iesu credimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis. propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. ac sic euacuari opera error impius dixit, sed quae illa essent dolosa calliditate subpressit. nunc ergo patieris intellegendi difficultatem, si personarum uel operum intellexeris distinctionem. ad Iudaeos enim dicitur: non iustificabitur ex operibus legis omnis caro. ad Christianos uero iam in Christo renatos ita instructionis sermo dirigitur: operamini bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, et iterum: itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et inmobiles, abundantes in opere domini semper, scientes quod labor uester non est inanis in domino. ad Christianos, inquam, dicitur: sic luceat lux uestra coram omnibus hominibus, ut uideant bona opera uestra et glorificent patrem uestrum, qui est in caelis, id est, ut non tam otio resoluamur, quam de operibus bonis non in nobis, sed in domino gloriemur. ad Christianos dicitur: in ueritate conperi, quoniam non est personarum acceptor deus, sed in omni gente, qui timet illum et operatur iustitiam, acceptus est illi.

  47. 1.5.1

    V. DB EO QVOD AIT: GRATIA DEI SUM ID QVOD SUM.

  48. 1.5.2

    Audi apostolum laborem eum gratia humili confessione miscentem: gratia autem dei sum id, quod sum, et gratia illius in me uacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboraui: non ego autem, sed gratia dei mecum. uide quomodo ad gratiae donum semper subiungit laboris obsequium: non ego autem. quia mentionem solius laboris intulerat, cito quasi ad amplexum matris gratiae recucurrit dicens: sed gratia dei mecum. gratia, inquit, dei sum. primas partes soli gratiae pie subiectus adscripsit, media quaeque labori magister oboedientiae deputauit, utrumque in consummatione moderatus gratiam laboremque coniunxit. non dixit: ego sine gratia uel gratia sine me, sed gratia dei mecum. quae prius singillatim distincta protulerat, quam bene in sermonis fine conexuit. ac sic apud regeneratos, quando gratia sine labore uel labor sine gratia in scripturis ponitur, supprimitur, non separatur. cum unum sine altero dicitur, tacetur alterum, non negatur secundum illam regulam, quam antistes Augustinus insinuat: non omnia quae tacentur negantur.

  49. 1.5.3

    Sed et alio loco dicit apostolus: castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar. ecce beatus apostolus iam Christo adquisitus, iam uas electionis effectus nequaquam sub nomine praedestinationis et gratiae otio manus relaxat, sed cum dei beneficiis conatus suos iungit et dicit: castigo corpus meum et in seruitutem redigo. ecce iam partis dexterae miles est, et uide, quomodo periclitari metuit iam probatus, quomodo reprobari pertimescit electus. iam uictoriam in manibus habet et necdum arma deponit, iam perductus est ad triumphum et adhuc militiae pertimescit euentum. quae cum ita sint, perspice te non contra infirmam quamcumque personam, sed contra summi apostoli doctrinam armis impii erroris insurgere et Christo, qui intra eum loquitur, contradicere. dumque laboris seruitium et orandi causas adimis, ianuam salutis humano generi intercludere te agnosce et, dum Pelagii impietatem nescis refugere, ad Manichaeorum dogma pestiferum, qui liberum arbitrium totum denegant, te intellege declinare.

  50. 1.6.1

    VI. QVOMODO INTELLEGENDUM SIT: GRATIA, INQVIT, SALUI FACTI ESTIS PER FIDEM, ET HOC NON EX UOBIS. DEI ENIM DONUM EST, NON EX OPERIBUS, NE QVIS GLORIETUR. UBI ET FIDES INTER OPERA NUMERATUR ET CIBUS LEGIS PERIRE, CIBUS GRATIAE MANERE DESCRIBITUR.

  51. 1.6.2

    Sicut inter opera legis et fidei desidiae amicus et discretionis ignarus ab intellegentiae tramite deuiasti, ita inter duo gratiae tempora persuasionem tuam pessimum ducem secutus lucentem catholicae fidei regulam perdidisti. tempus gratiae, quo redempti sumus, merita hominum non expectauit, opera penitus non quaesiuit, sola deus fidei nostrae deuotione contentus fuit secundum illud apostoli: credidit Abraham deo et reputatum est illi ad iustitiam, sicut et alio loco dicit: iustus autem ex fide mea uiuit. quod si subtraxerit se, non placebit animae meae. iustum eum et ex fide uiuere asseruit, quia ei fidem et iustitiam quaerenti contulisse se meminit. sed dicendo: quod si subtraxerit se, cum ad deuia uoluntarius declinauit, non periit quasi derelictus, qui se ingerenti misericordiae subtraxit ingratus. item ad Hebraeos: credere autem oportet accedentem ad deum, quia est, et inquirentibus se remunerator fit. quam bene et domini officium coniunxit et famuli dicendo: et inquirentibus se remunerator fit. sicut enim ad deum largitio remunerandi, ita ad hominem deuotio respicit inquirendi.

  52. 1.6.3

    Sed dicis fidem ipsam non omnibus posse conpetere. non mirum si homini, ad quem denegas opera pertinere, etiam fidem studeas derogare, quam manifestum est inter opera putari, sicut habemus in euangelio: operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam, ubi cibus, id est intellectus litterae perire, cibus uero gratiae, id est fides permanere describitur. et ita continuatus sermo consequitur: dixerunt ad eum Iudaei: quid faciemus, ut operemur opera dei? respondit Iesus et dixit eis: hoc est opus dei, ut credatis in eum, quem misit ille. aduertis, quia nihil in famulatu dei sine opere geritur, quando et is, qui credere uidetur, operatur? item in apostolo: neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. similiter et ad Thessalonicenses [secunda]: dignetur uos uocatione sua deus et impleat omnem uoluntatem bonitatis et opus fidei in uobis, et de Abraham in epistola apostoli Iacobi: uides, quia fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est. geminum hic officium recognosce et operationis et fidei. gratia, inquit, salui facti estis per fidem. prima itaque uocatio conpendia fidei requirit a nobis, sequentis uero temporis gratia redemptis ablutis innouatis sedulitatem operis et curam laboriosae seruitutis indicit, ut quod sine labore accepimus opitulante adiutorio cum labore seruemus apostolo commonente: uidete, inquit, ne in uacuum gratiam dei recipiatis. agnosce distinctos esse gradus uocationis et consummationis. fidem expectat a paruulis, opera etiam cum fide a confirmatis requirit ita tamen, ut credulitatis affectum proficientibus augeat et laborantibus adiutor cotidianus adsistat.

  53. 1.7.1

    VII. CONTRA HOC, QVOD DICUNT LIBERUM ARBITRIUM EX TOTO FUISSE SUBLATUM.

  54. 1.7.2

    Huius inprobae persuasionis assertor hominem intellectu locupletatum, ratione praeditum, diuinae imaginis honore decoratum brutis animantibus et iumentis insipientibus aestimat conparandum, ut ad uiam rectam nullo suo ductu, sed uiolento tantum auctoris imperio pertrahatur. quo genere eum etiam insensibilibus adsimilare contendit elementis, ut sicut de ratione terrarum, quae nihil ubertatis arbitrio suo proferunt, quae propriae fecunditatis ignarae sunt, quibus sensus alicuius nec libertas subpetit nec uoluntas, frugum tamen prouentus ex his cultore operante capiuntur, ita ex homine ab omni exercitio uirtutis otioso iustitiae fructus ac bonarum rerum adpetitus atque profectus solo deo insistente sumantur et, quasi in nullo uel sentiat uel consentiat, ita, quaecumque adpetierit gesseritue, in nullo ad conatum eius ac studium pertinere iudicentur, et sicut mare magnum, quod huc atque illuc uentis agitantibus uolutatur, ita ad quodcumque bonum facinus sine ullo affectu suo solo diuinae potestatis inpulsu mens humana uersetur. quae cum ita sint, si hominem a sinistra mali non reuocat intellectus, si ad dexteram boni non excitat ambitus, iam non hominis tenebitur conditione, sed pecudis.

  55. 1.7.3

    Ecce haereticus sub praetextu gratiae qualem uult hominem esse post gratiam. itaque si liberum arbitrium ex toto periit, quod utique in amore innocentiae uel operatione iustitiae uel in corporis sanctificatione consistit, si hoc ex toto in primi hominis praeuaricatione sublatum est, quomodo legimus: iustitiam discite, qui habitatis terram, et iterum: iustus autem ex fide mea uiuit, et: iusti hereditate possidebunt terram, et: oculi domini super iustos et aures eius ad preces eorum? numquid penitus interiit innocentia, quia in primo eius gradu possessor eius stare neglexit? non opinor, quia scriptum est: innocentes et recti adhaeserunt mihi, et iterum: quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde, et iterum: dominus non priuabit bonis ambulantes in innocentia. numquid sanctificatio corporis ex toto amissa esse credenda est, quia membris in seruo rebelli suam non seruantibus seruitutem discussa est primae dignitas puritatis? non utique, quia legimus: ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam sanctam placentem deo, et iterum: sancti estote, quia ego sanctus sum. ita hoc genere bonorum illorum, quae male securus paradisi incola a benigno auctore susceperat, non periit actio, etsi est amissa perfectio. non, inquam, harum uirtutum periit castitas, etsi est temerata uirginalis integritas.

  56. 1.8.1

    VIII. QVALITER INFIRMITAS LIBERI ARBITRII INTELLEGENDA SIT.

  57. 1.8.2

    Sed interrogas et ais: quomodo intellegendum est infirmatum humanae mentis arbitrium ? adtenuata libertas eius ita gratiae adminicula plus requirit, sicut homo longa infirmitate confectus adiutoriis ac solaciis gressu titubante magis indiget. igitur sicut post inueteratam luxuriae consuetudinem reparatio continentiae multo labore constabit et sicut longo temulentiae usu captiuata sobrietas cum uiolentia rigidae crucis uix recipitur, quae prius, cum inlaesa teneretur, paruo negotio seruabatur, siquidem cum uoluptate quadam inuiolata conscientia possidetur, et quemadmodum post diuersa carnalium blandimenta uitiorum, quae facile prima aetas statum suum retinens cal-. care potuisset, cum magno luctamine uelut contra ardui montis ascensum ad uirtutis uiam reditur, ita humani arbitrii a deo concessa libertas florem uigoremque gratiae suae perdidit, tamen ipsa non periit, ut diuina munera non tam interdicta sibi sen- . tiat, quam cum summo labore ac sudore per adiutorii patrocinium sibi repetenda esse cognoscat.,

  58. 1.8.3

    Audi legislatorem de uoluntatis arbitrio disputantem, cum dicit: posui ante faciem tuam uitam et mortem, bonum et malum. elige uitam, ut uiuas, et iterum: uiam ueritatis elegi, iudicia tua non sum oblitus. uides quod neminem hic premit fati uel inpositae perditionis necessitas, ubi conpetit eligendi potestas, neque in unam partem trahit praedestinatio, ubi utriusque partis defertur electio. item: fiat manus tua, ut saluum me faciat, quia mandata tua elegi, hoc est dicere: sollicitabat me quidem in sinistram partem perniciosa mundi uoluptas, sed, in dexteram mandatorum tuorum traxit utilitas. itaque cum gentes ipsae ad mali boniue iudicium insito sibi dirigantur arbitrio, quanto magis moderari ad bonam partem uoluntatis suae libertatem potest humilis Christianus, qui possibilitatem suam in dei adiutoris uirtute constituit, ad quem dicitur: si uis perfectus esse, uade, uende quae habes, et iterum: uis sanus fieri? conscius, quantum cordi humano potens factor indiderit, uoluntatem ipsius, quem est sanaturus, interrogat. nam et alio loco populum ambulantem concessa arbitrii libertate sic arguit: educ foras populum caecum et oculos habentem, surdum et aures ei sunt. hic quod surdus et caecus est, contumaciae esse intellegitur, non naturae. et in euangelio aperte ostendit inditum esse homini bonae uoluntatis affectum: si quis, inquit, uult post me uenire, abneget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me, hoc est dicere: meae miserationis est, ut uoceris, sed tuae uoluntati conmissum est, ut sequaris.

  59. 1.8.4

    Uideamus si per otium ad se inuitet hominem deus. abneget, inquit, se ipsum sibi, id est, qui malus est bonus esse contendat et supplicans dicat: et ex uoluntate mea confitebor illi. iubetur unusquisque ex uoluntate conuerti, ne peccator fortasse desperet in melius se posse mutari. si quis, inquit, uult post me uenire, abneget se ipsum sibi, id est, alter efficiatur ex altero. patientia uincat iracundiam, temperantia refrenet concupiscentiam, humilitas exturbet superbiam, crux conterat uoluptatem. quis haec sine labore cordis, sine adflictione carnis, sine magno hominis utriusque luctamine dormienti sibi per solam gratiam aestimet conferenda? abneget se ipsum sibi, hoc est dicere: o homo, non putes te ita ab auctore tuo conditum, ut de iniquo iustus, de luxurioso castus, de maliuolo benignus esse non possis. quod ut consequi ualeas, non factura in te est mutanda, sed uita. nunc ista dicentes non laborem gratiae coaequamus, sed omnino gratiam sine comparatione praeponimus.

  60. 1.9.1

    VIIII. QVOMODO INTELLEGENDUM SIT: NON UOLENTIS NEQVE CURRENTIS, SED MISERENTIS EST DEI, UEL ILLUD: NON UENI UOCARE IUSTOS, SED PECCATORES IN PAENITENTIAM.

  61. 1.9.2

    Sed dicis: in tantum nihil est hominis, sed totum gratiae dei, ut apostolus dicat: non uolentis neque currentis, sicut sibi . arrogat Iudaeus ex lege uel Pelagius ex liberi arbitrii praesumptione, sed licet cum hominis seruitute totum tamen miserentis est dei, non uolentis neque currentis. hic illum euidenter notat et arguit, qui solum se sibi sufficere sine manu adiuuantis existimat. ceterum ad eum, qui cum miserantis auxilio conatus suos iungit, non dicit: non uolentis neque currentis, sed multo aliter ad eum loquitur: sic, inquit, currite, ut conprehendatis, et iterum: tam bene currebatis. quis uos inpediuit ueritati non oboedire? si non est etiam uoluntas expectanda currentis, quare dicitur: ego igitur sic curro, non quasi in incertum, et iterum: cursum consummaui, fidem seruaui? non uolentis neque currentis: ipse sibi obtexit errorum tenebras, qui in scripturis sanctis uel personas nescit interrogare uel causas. hoc loco apostolus gentium asserens fidem Iudaeorum superbiam coercet et conprimit, qui sibi iustitiam de legis operibus adrogabant ac dei misericordiam et gratiam respuebant, qui suam, ut dicit apostolus, quaerentes statuere iustitiam iustitiae dei non sunt subiecti.

  62. 1.9.3

    Quos et alio loco simulata iustificatione et obliqua per ironiam uoce condemnat dicens: non ueni uocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam. iustos, id est, qui sibi de praesumptione iustitiae blandiuntur, sicut et alio loco iustificantem se respuit Pharisaeum et accusantem se suscipit publicanum. non ueni, inquit, uocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam, id est, non ueni Iudaeos ex lege sibi iustitiae priuilegia uindicantes, sed potius gentes requiro ex fide peccatorum paenitentiam profitentes. nam ad ipsorum elationem et alio loco ita dicit: non est opus sanis medico, sed qui male habent. Iudaei autem iustos et sanos se iactabant esse, sed non erant. quis autem sanum se sano corde dicere auderet, quando uniuersitas generis humani uno serpentis morsu percussa languebat? una est ergo spes sanitatis infirmo, si se • coram medico agnoscat infirmum. dignum uero est, ut remedio careat, qui aegritudinem suam scire dissimulat. et propterea maius gaudii erit angelis in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent paenitentia. quis non hoc loco uere iustos esse credat hos, qui non indigent paenitentia? sed nemo magis eget salute, quam qui se non intellegit indigere. et ideo magis uerus ille pastor exultat super una oue, quae ab errore reuocata est, quam super nonaginta nouem ouibus, quae non errauerunt. et quis a mortiferi erroris malo esse possit inmunis, cum propheta testetur: omnes nos quasi oues errauimus, unusquisque in uiam suam declinauit? quam dolenda caecitas Iudaeorum uiam negato saluatore perdiderat et errorem suum scire nolebat.

  63. 1.9.4

    Hic ergo sermo diuinus sub appellatione iustorum sine praeiudicio sensus alterius magis Iudaeorum notat atque increpat arrogantiam. nam cum denarius et centesimus numerus iustos perfectosque designet, nonus et nonagesimus iniustos et peccatores ipsa inperfecti numeri ratione designat. itaque hoc loco Iudaei elationem, qui se ex lege iustificans redemptoris misericordiam repudiauerat, apostoli doctrina castigat dicendo: non uolentis, quia in humili Christiano ipsa oboedientia et subiectio cursus est et ascensus, in Iudaei elatione lapsus est et decursus. non, inquit, uolentis neque currentis. quomodo uox ista pertinere potest ad fidelem et Christi legibus subditum, ad quem dicitur: et in lege domini fuit uoluntas eius, et quod praefati sumus: si quis uult post me uenire, et: uoluntarie sacrificabo tibi, domine, et: qui uoluerit animam suam saluam facere, perdet illam, et qui perdiderit animam suam propter me, inueniet illam? uide quam magnum opus et quam arduum perdendae et inueniendae animae etiam in hominis uoluntate constituit et propterea ita conclusit: filius enim hominis uenturus est in gloria patris sui et tunc reddet unicuique secundum opera sua. aduerte quia, dum dicit secundum opera sua, salutem hominis non in praedestinatione factoris, sed in operatione famulantis largitor gratiae conlocauit. ergo hic non condicio hominis, sed conuersatio designatur et ideo alio loco dicit: omnes stabimus ante tribunal dei, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum siue malum. agnosce hoc loco non aliena generis uel originis mala, sed propria corporis gesta nouissimo discutienda iudicio.

  64. 1.9.5

    Quapropter ex homine, qui in Christo renatus est, non hoc constat in examen uocandum esse, quod natus est, sed quod operatus est. si ergo actus hominis non est etiam uoluntatis, quomodo dicit: si uolueritis et me audieritis, bona terrae comedetis? itaque conditor utriusque, id est exterioris et interioris hominis deus, sicut potentia sua corporis humani membra disposuit, ita ordinatione sua ministerium usumque membrorum homini agere ac dispensare permisit. et sicut dexteram in omni homine ipse formauit, sed in potestate hominis posuit, ut eam quo uellet extenderet et ad diuersa opera conferret., pari modo sensum rationis et arbitrium uoluntatis in unamquamque animam inseruit inspirauit infudit, sed eam in manu humani consilii moderandam et exercendam reliquit eiusque officia iuri hominis dominioque conmisit, ut, si malum deprauatus adpeteret, in arbitrii libertate permissum sibi sciret, licere nesciret, si autem bonum cuperet, actionem et perfectionem eius a conditore deposceret, ad mercedem uero illius officiosa deuotio pertineret. et ideo hominis formator et rector bonae uoluntatis homini deputauit usum, sibi reseruauit effectum. non ergo aequum iustumque uni uelle concessit et alteri denegauit, sed sicut omni homini manum oculum gressumque donauit, ita similiter omni homini uoluntatem, ut eam in quaslibet partes uersaret, indulsit. iustitia ergo in homine non personale, sed generale et publicum dei munus est. aditus capessendae salutis quasi fons quidam in medium mundi huius expositus et in commune concessus ad hauriendum uniuersis patet, ut largitori merito reus sit, qui haurire neglexerit.

  65. 1.9.6

    Omnibus itaque oblatum est, quod ab omnibus reposcendum est. nam si circa hominis, ut dicunt, salutem specialis est dispensatio, nescio quomodo generalis poterit esse discussio. sed cum dicat: omnes nos manifestari oportet ante tribunal dei, non eam ab omnibus terribiliter exigeret, nisi omnibus misericorditer obtulisset. igitur in procinctu militiae constitutum ita apostolus adhortatur: labora quasi bonus miles Christi. nemo militans deo inplicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probauit. nam qui in agone contendit, non coronatur, nisi legitime certauerit, et iterum: laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. audi et alio loco apostolum non tua otia praedicantem: de cetero, inquit, fratres, confortamini in domino et in potentia uirtutis eius. induite uos armatura dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli. quia non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates, aduersus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in caelestibus. propterea accipite armaturam dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare. state ergo succincti lumbos uestros in caritate,. induti lorica iustitiae et calceati pedes in praeparatione euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. cum dicat: ut possitis stare aduersus insidias diaboli, et iterum: ut possitis resistere in die malo, et in consequenti: sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere, apertissime ostendit a deo possibilitatem arbitrii omni homini fuisse concessam, qua ei promptum esset non solum carni suae resistere, sed etiam diabolo repugnare, de quo et alio loco dicit: uigilate, inquit, quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem deuoret.

  66. 1.9.7

    Si huic aduersario iam certos quosque inposita, quomodo asseris, originis necessitas deputasset, non quaereret quos deciperet nec deputatis uigilare prodesset. sed non ita est. nam sicut hostis omnibus admouetur, ita omnibus praesidii et adiutorii dextera non negatur et orantibus ac uigilantibus misericordiae benignitate succurritur, quae utique pulsantibus magis ex deuotione quam ex praedestinatione defertur. itaque inter ista, qui dicit solam gratiam sine exercitio operis et laboris posse sufficere, nonne tibi uidetur in hanc blasphemiae uocem alienata mente prorumpere: nemo uigilet, nemo ieiunet, nemo luxuriae inpugnationem abstinentiae contritione castiget, nemo bellum uitiis mortificatione exterioris indicat, nemo interioris curae plagas salutifera afflictione contendat, nemo libidini contradicat, nemo criminibus remedia per laborem maceratae carnis inquirat, nemo hostem inlecebris obscenae uoluptatis armatum crucis uiribus repercutiat, sed contra ignea inimici iacula nudum pectus exponat, nemo debita aeternae morti obnoxia elimosynarum sacrificiis redimat, nemo per opera misericordiae atque iustitiae curam uulneribus ferat, sed integra ea ad diem iudicii per se ferat ? ecce hic, qui paulo ante adsertor gratiae putabatur, intercludendo uiam salutis humanae inpugnator gratiae, per quam salus ipsa conlata est, inuenitur et in diaboli transisse consilia adiutor perditionis ostenditur.

  67. 1.10.1

    X. CONTRA HOC, QVOD DICUNT AD MALUM TANTUM LIBERUM ARBITRIUM PROMPTUM ESSE HOMINI, AD BONUM PRORSUS NON ESSE.

  68. 1.10.2

    Ubi est illud prophetae: audite me, qui sequimini, quod iustum est, et quaeritis dominum, uel illud apostoli: nescitis quoniam, cui exhibetis uos seruos ad oboediendum, serui estis eius, cui oboedistis, siue peccati ad mortem siue oboeditionis ad iustitiam. dum ergo apostolus ab homine studia meliora deposcit, inesse ei facultatem bonae uoluntatis ostendit, quam cum praeferimus, aperte ordinationem atque mirabilem dispositionem sui praedicamus auctoris, quam ad iusta officia praeparatam idem apostolus demonstrat dicens: non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius. sed neque exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. item: humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. sicut enim exhibuistis membra uestra seruire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitiae in sanctificationem. nonne hic ipsum eundemque hominem ad bonorum operum studia prouocat, quem prius malis deditum fuisse manifestat?

  69. 1.10.3

    Igitur dum liberi interemptor arbitrii in alterutram partem omnia ex praedestinatione statuta et definita esse pronuntiat, etiam suprema remedia paenitentiae sensu abruptae impietatis euacuat. et quomodo praedicat gratiam, qui misericordiam negat? quomodo uidetur asserere dei donum, cuius tollit auxilium? quomodo audet de scripturis praesumere testimonia, qui scripturarum conatur excludere beneficia? quomodo mihi dicitur: declina a malo et fac bonum, si iam malum declinare non possum? cur apostolus loquitur: mortificate, inquit, membra uestra, et iterum: eratis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, ut filii lucis ambulate? quomodo mihi mutationem mei legis praedicator insinuat, si inmutabilem legem factor inposuit: expoliantes, inquit, uos ueterem hominem cum actibus eius induentes nouum? quomodo concretam peccati labem inseparabiliter ad originem et conditionem pertinere contendis, quam deponi et exui posse cognoscis ? intellege contrario te spiritu aduersus sanctum spiritum loqui, qui legis et prophetarum sacramenta, qui euangelicae ueritatis oracula mundo in adiutorium dedit et praecepta diuina per laboriosae seruitutis officia gratia cooperante seruantibus regnum caeleste promisit.

  70. 1.10.4

    Quapropter honorem sancti operis ac laboris de praemii magnitudine ac dignitate metire, cuius palmam tu pariter et coronam uilem absque dubio iudicas, si eam sine laboriosa contritione adprehendi posse confirmas. numquid potest sine magna operis intentione mandatum illud diuinae praeceptionis impleri? noli, inquit, uinci a malo, sed uince in bono malum, uel illud: nolite seduci, corrumpunt mores bonos conloquia mala. et quomodo inter haec asseris acceptum gratiae donum nullo modo periclitari, cum legas insitum moribus bonum a malo posse corrumpi? numquid otii erit, ut obtineatur, quod apostolus dicit: in omnibus tribulationem patimur, sed non angustamur, aporiamur, sed non destituimur, persecutionem patimur, sed non derelinquimur, deicimur, sed non perimus, et quod alio loco dicit: mihi autem mundus crucifixus est et ego mundo? si haec atque huiusmodi, quibus scripturae sanctae plenae sunt, per otium conparantur, cur non ab omnibus obtinentur? multum et remunerati gloriae et remuneratoris iustitiae derogabitur, si summi et inlustres uiri per quietem et desidiam coronantur. et ubi est illud propheticum: propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duras? si procuratio inquirendae salutis otiosum negotium est, communis et generalis et lata est uirtutis uia, ergo mentiuntur euangelia, cum dicunt: quam angusta porta et arta uia, quae ducit ad uitam, et pauci sunt, qui inueniunt eam. si opera cessabunt, honorem merita non habebunt, si nihil fuerit in labore arduum, nihil erit in uirtute pretiosum.

  71. 1.10.5

    Sed haec ardua uia offendit ignauos et labor deterret otiosos. non ergo uiolentia praescientis, sed inoboedientia peccantis in causa est, sicut legimus: perierunt propter iniquitates suas uelut somnium exsurgentis, et iterum: discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem, et alio loco: non custodierunt testamentum dei et in lege eius noluerunt ambulare. non ergo inpossibilitas ab opere iustitiae hominem reuocat, sed iniquitas et uoluntas. cum autem apostolus dicat: peccantem coram omnibus argue, nulla ratio est, qua uel arguendus sit uel condemnandus, qui delinquit inuitus. sed non ita est. nam cum per prophetam suum dominus dicat: unumquemque secundum uias suas iudicabo domus Israel, quicumque succubuit passioni, non praescientia urguente superatus est, sed peccato blandiente seductus est. adhuc negantes conatum laboris humani testimonium istud opponunt: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborant, qui aedificant eam. qui hoc inperite obiciunt et totum homini denegandum credunt, primum secundum sonum litterae intellectum suum expedire non possunt. numquid enim dominus per se tantum uelut solitaria procuratione salutem humani generis administrat? non utique. sed cum corpus per membra dispositum capitis exsequatur imperium, aedificat (dominus) domum suam per ecclesiae praesules atque pastores, per eos, qui dicunt: dei enim adiutores sumus. qui enim curam suscipit saluandi hominis, adiutor est redemptoris.

  72. 1.10.6

    Aedificat ergo domum hanc dominus per sanctos suos et sancti per dominum suum. aedificatur\' ecclesia per eum, qui dixit: ut sapiens architectus fundamentum posui. numquid aliter aedificatam cognoscis ecclesiam, quam per labores et officia sacerdotum, per ministeria et exempla sanctorum, per apostolorum uirtutes et martyrum mortes ? sed inter haec cum usque ad omnium malorum tolerantiam uitaeque iacturam laborare debeat famulus, ad dominum tamen semper est referendus laboris effectus. qui uero uel initium operis sibi praesumit adrogare uel finem, ad illum merito dicitur: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborant, qui aedificant eam. ceterum sicut ab homine indefessae seruitutis expectanda deuotio est, ita operis consummati domino est deputanda perfectio, cuius dona ille solus non habuit, qui seruare neglexit. nam et ille seruus se accepisse cognouit, qui commissum sibi talentum negotio salutis duplicare contempsit, sed terrae potius otio languente mandauit. sed et Saul gratiam dei a Samuele unctus accepit et munificentiam specialem regalemque potentiam sub conditione hac, ne a praeceptis dei declinaret, obtinuit. et qui lucos et fana cum pythonibus suis magistro sacerdote subuerterat, defuncto eodem cum magistro fidem perdidit et ad pythonissae postmodum responsa fallentia conuolauit, qui se ad deum pertinere potuisse idolorum subuersione monstrauerat.

  73. 1.11.1

    XI. CONTRA EORUM SENSUM, QVI DICUNT, QVOD UAS IN CONTUMELIAM NON POSSIT ADBURGERE, UT SIT UAS IN HONOREM.

  74. 1.11.2

    Aiunt uas contumeliae in uas honoris transire non posse eo, quod dixerit apostolus: an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud uero in contumeliam? hoc loco praecedentes causas, quibus uel in honorem uel in contumeliam homo transeat, conclusa elocutione suppressit. nam cum homo per gratiam esse coeperit uas honoris, inuigilandum est, ut acceptus honor diuina cooperatione seruetur, ne adquisitus homo postmodum in uas contumeliae culpa exsistente uertatur. quod autem dicunt ab ineunte aetate praefinitum in melius non posse mutari deteriorem hominis statum, hoc illic futurum creditur post uitae huius excessum, ubi iam nec emendatio nec mutatio erit, apud inferos. ceterum usque in finem et ad iustitiam transire pessimi et periculum possunt timere perfecti, sicut legimus in primo Regum: qui glorificant me, glorificabo eos, qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. quare iste honoratur et ille despicitur ? propter hoc utique, quia et ille deum glorificare potuit, qui intulit contumeliam, et iste contemnere, qui detulit gloriam, quia placere domino deo suo et potuit nolle, qui uoluit, et potuit uelle, qui noluit. nec putes hic naturae esse distantiam. ipse est, qui uult, ipse, qui non uult.

  75. 1.11.3

    Quisque ergo renatus in Christo, nisi prius fuerit uas malitiae per culpam propriam, uas offensae et irae esse non poterit. et e contrario, ut fiat uas misericordiae, prius futurus est uas oboedientiae, ut praecedentibus causis iusti iudicis sententia subsequatur. ostendamus uas contumeliae in uas honoris adiutorio dei et studio suo posse transire: si, inquit, dixero impio: morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. quid est impius nisi uas contumeliae? ecce per remedium paenitentiae subito honoratur candore gratiae et induitur decore iustitiae, ut peccatorum faece detersa confidenter possit dicere cum propheta: asperges me hyssopo et mundabor, lauabis me et super niuem dealbabor. audi apostolum, quomodo dealbari posse pronuntiat maculas conscientiae, ut de uase iniquitatis uas sanctificationis appareat: in domo, inquit, magna non solum sunt uasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, (alia) quidem in honorem, alia uero in contumeliam. adtolle cor liberum ab inmutabili necessitate, humana conditio, et agnosce circa salutem hominis domini tui ineffabilem bonitatem. cum dixisset: alia quidem in honorem, alia uero in contumeliam, manum spei fidelibus aperuit ac dilatauit ita dicens: quod si quis se ex his expurgauerit, erit uas in honorem sanctificatum.

  76. 1.11.4

    Uas ergo cordis utriusque rei capax est et, quod in se ante permisit infundi, facile potest prioris propositi mutatione uacuari, ut ipsum atque idem uas in se et apud se effusa iniquitate permaneat. itaque uas ad substantiam hominis, quod uero in uase conditur, ad genus ac diuersitatem pertinet uoluntatis. et alio loco ostendit dominus perditum restitui posse, cum dicit: non sum missus nisi ad oues, quae perierunt domus Israel, et iterum: epulari et gaudere oportet, quia hic filius meus mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. non ergo in natura eius fuerat facta perditio, sed qui recedendi contemptu mortuus fuerat, reuixit desiderio reuertendi. nam sicut sui criminis est, quod longe pii parentis refugit oculos, ita suae est deuotionis, quod per insitum sibi bonum deliberans et adsurgens ad paternos recurrit amplexus. sed gratia, quae pulsauerat peregrinantem, ipsa suscepit reuertentem. recedat hinc originalis definitio uel fatalis. ecce mortuus uiuificatur et perditus inuenitur, sicut et mulier euangelica, quae amissam in domo dragmam, id est rem uel cuiuscumque muneris uel salutis lucerna inquirit accensa et ad gratiae oleum adponit studium suum et cum dei adiutorio iungit se requirentis intentio ac sic, quod intus perdiderat, intus inuenit.

  77. 1.11.5

    Si quando ergo homo ex bono malus uel ex malo bonus effici arbitrio mentis adnititur, uoluntas, quae libera est, a deo data corrigitur, non uis praedestinationis operatur. et quotienscumque in sacris paginis legeris: in quacumque die conuersus ingemueris, tunc saluus eris, et iterum: nolo mortem impii, sed ut reuertatur impius a uia sua et uiuat. conuertimini a uiis uestris pessimis, et iterum: impietas impii non nocebit eum, in quacumque die conuersus fuerit ab iniustitia sua, et illud: auferte uetus fermentum, ut sitis noua conspersio, et quotiens homo ad meliora deterioribus repudiatis gratia iuuante conuertitur, totiens de uase contumeliae uas honoris efficitur. ut uero de bonis mali efficiantur, hoc facilius in se recipit humana fragilitas, ut de uase honoris in uas contumeliae transeat, sicut legimus inAbacuc: et escae eius electae, de quibus etiam dicitur: aurum ut paleas reputabit, Hieremias quoque: quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus? sicut et apostolus dicit: tollam ergo membra Christi et faciam membra meretricis?

  78. 1.11.6

    Itaque manifesta sententia est de Christi corpore posse hominem in partem diaboli per culpam propriam commutari, sicut et alio loco absolutissime docet de optimo pessimum fieri et templum dei posse uiolari ita dicendo: uos estis templum dei et spiritus dei habitat in uobis. si quis autem templum dei uiolauerit, disperdet illum deus. ecce iam templum dei esse dinoscitur, iam a sancto spiritu possidetur, et per incuriam uiolari atque corrumpi et ab indigno hospite occupari posse memoratur, sicut et propheta increpat animam dei gratia sponte euacuatam: ego plantaui uineam electam, omnem ueram. quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienae? ecce uineam a deo nobili radice plantatam, studio cultoris electam, proprio ostendit crimine deprauatam. et ideo de ea in Esaiae cantico loquitur: expectaui, ut faceret uuam, fecit autem spinas. expectatio increpantis agricolae ostendit hanc uineam dare fructus potuisse iustitiae. et cum stantem cadere testetur posse, cum dicit: et qui se existimat stare, uideat ne cadat, et e contrario ad iacentem loquitur: numquid qui cadit non resurgit? potens est enim deus statuere illum, aperte ostendit statum hominis in diuersa non pro constitutione dei, sed pro arbitrii libertate posse uersari. sed et Esaias euidenter adfirmat deprauata corrigi et dilui posse maculata, cum ad peccatores loquitur dicens: lauamini, mundi estote, auferte malum cogitationum uestrarum ab oculis meis.

  79. 1.12.1

    XII. ITEM UELLE ET NOLLE SICUT AD MALAM ITA ETIAM AD BONAM PARTEM HOMINIS ARBITRIO PATET FUISSE COMMISSUM.

  80. 1.12.2

    Inter haec sollicite nobis apud haereticos requirendum est, utrum homo bonum non possit an nolit. insita homini bonae semina uoluntatis euidenter adsignat ita dicens: si uolueris mandata (seruare), conseruabunt te, et: noli deficere a disciplina domini, et: noli abstinere bene facere egenti, et: noli fabricari in amicum tuum mala, et: nolite fieri, sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus, et: noli repudiare consilia matris tuae, et: noli intendere fallaci mulieri, et: noluit intellegere, ut bene ageret, et: noluerunt accipere disciplinam. cui nolle obicitur, uelle in promptu fuisse euidenter ostenditur. et plura similia sunt in eloquiis ueteris testamenti, quae omnia ipsam specialiter constringunt et conuincunt uoluntatem. in libris etiam nouis euangelicis et apostolicis, quid aliud nisi libertas uoluntatis ostenditur, ubi dicitur: nolite thesaurizare thesauros in terra, et: nolite eos timere, qui occidunt corpus. sobrii estote, iusti et nolite peccare, ad Timotheum: noli neglegere gratiam, quae in te est. nec bonum tuum uelut ex necessitate sit, sed ex uoluntate. seruos etiam ipsos monet, ut dominis suis ex anima seruiant cum bona uoluntate, et alio loco: nolite in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi. nolite detrahere in alterutrum, et: nolite errare. deus non inridetur. quae enim seminauerit homo, haec et metet, et: nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt.

  81. 1.12.3

    Uidemus ergo et in bonam et in contrariam partem posse humanae mentis transire consensum. et ideo alio loco dicit: bonum, inquit, facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus non deficientes. operemur ergo bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. nolite, inquit, diligere mundum: nisi ei bonum ad meliora contulisset affectum, mali ei non interdiceret appetitum, et ideo in sinistram crimine suo trahitur, qui a domino suo uocatur ad dexteram. et propterea iterum dicit: noli uinci a malo, sed uince in bono malum. aperte mali necessitate non premitur, cui uictoria de boni electione promittitur. non enim in deuia lex originis trahit, quem auctor in biuio conlocauit, ac sic, cui uoluntas indita est, ut uincere malum possit, si forte aduersario suo cessit, animus ei pugnandi defuit, euentus non defuit obtinendi. legimus ad Hebraeos: uoluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam ueritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia. secundum haec, si libertatem arbitrii non habemus, quomodo cum uoluntate peccamus? qua causa reus sit (si) requiras, quia post acceptam notitiam ueritatis ad spiritum declinauit erroris. post acceptam, inquit, notitiam: intellege eum accepisse gratiam et per neglegentiam perdidisse, et iterum: inritam faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium dei conculcauerit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit?

  82. 1.12.4

    Cur sub duobus aut tribus testibus accusatur et quasi proprii criminis reus moritur, si iam ineuitabili ad peccandum naturae lege deprimitur ? sed ideo absque dubio meretur poenam, quia potuit et noluit custodire iustitiam. qua uero causa tanto bono exutus sit si requiras, quia, inquit, spiritui gratiae contumeliam fecit. agnosce hoc loco, quia gratia non tam negata homini defuit, sed hominem prius ab eodem derelicta et contempta deseruit benignitas dantis. cum quodam dolore increpat contumeliam respuentis ac sic, cum ad deuia uoluntarius declinauit, non periit derelictus, qui se ingerenti misericordiae subtraxit ingratus, similis effectus illis, de quibus psalmista pronuntiat: et benedixit eos, et multiplicati sunt nimis, et in sequenti causas amissae benedictionis obtendit: et seduxerunt, inquit, eos uana ipsorum et seduxerunt eos in inuio et non in uia. hic praeuaricator mandati ideo apparuit reus, quia ad malum magis seductus est quam coactus. similiter et ad Galatas transgressionis noxam ad hominis retorquet offensam ita dicens: sed tunc quidem ignorantes deum his, qui natura non sunt dii, seruiebatis. secundum haec natura deus est Christus, cui seruire praecipimur. sequitur: nunc autem, cum cognoueritis deum, immo cogniti sitis a deo, quomodo conuertimini ad infirma et egena elementa, quibus denuo seruire uultis? non dixit: boni esse non potestis, sed mali esse uultis. nisi in bono potuissent stare correcti, non arguerentur ad deteriora prolapsi. ad quos iterum dicit: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis.

  83. 1.12.5

    Ecce istos, qui fide geniti facti fuerant abortiui, asserit adhuc posse ad Christi imaginem reformari et, dum perditos adhuc filios uocat, praeuaricationem sine desperatione condemnat docens et reparari perdita et auferri posse conlata. nam cum alio loco haereticus apostoli sententiam praedestinationem dei uel praefinitionem interpretetur esse, cum legitur: miserebor, cui uoluero, et misericordiam praestabo, cuius miserebor, interrogandus est, utrum quod uult deus ordinatum an inordinatum, iustum an iniustum sit? cum id, quod necesse est, iustum esse responderit, dicendum est: puta hic uerba esse iustitiae, quia uoluntas diuina iustitia est. et ita haec elocutio intellegenda est miserebor, cui uoluero, id est: cui iustum esse (consilium) cognouero, cuius promptam fidem uidero, quem praeceptis meis oboedire perspexero, quem meam facere probauero uoluntatem. et misericordiam, inquit, praestabo, cuius miserebor: quod ita intellegendum est, qui conlatam a deo misericordiam subdita et sollicita mente seruauerit, ampliorem misericordiam consequetur, sicut alio loco dicit: qui enim habet, dabitur illi et superabundabit, id est, qui acceptum dei donum cum uigilantia et cordis timore custodit, magis ac magis gratiae ipsius capiet augmentum, ut ei profectus ipse pariat incrementa profectuum, sicut alio loco dicit: et sanctus adhuc sanctificetur.

  84. 1.12.6

    Quod autem et illud ad praefinitionem dei putant esse referendum, quod apostolus dicit: ergo cuius uult miseretur et quem uult indurat: dicis itaque mihi, quid adhuc queritur? uoluntati enim eius quis resistit? manifeste hic sub interrogantis uel obicientis persona contrarium sensum apostolus intromittit, quem ex aduerso propositum sequenti increpatione castigat dicens: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud uero in contumeliam? hic infidelis curiositatem arguentis auctoritate conpescit. et cum dicit: an non habet potestatem, hic calumnianti solam dei obicit potestatem contemnens eiusdem rationem, qui uniuersos humanos actus diuinae ordinationi indocte et infideliter adscribebat. an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud uero in contumeliam? inter haec dum dicit ex eadem massa, quicumque duas generis humani massas esse arbitrabaris, unam sacra ex lectione cognosce. duas autem facit prauitas studiorum et diuersitas uoluntatum. ita pro earum qualitatibus, non pro inpulsu dei unusquisque aut contumeliae uas aut honoris efficitur.

  85. 1.13.1

    XIII. UBI SIBI GRATIA DEI ET UOLUNTAS HUMANA TESTIMONIORUM ASSERTIONE SOCIANTUR.

  86. 1.13.2

    Si bene intendas animum, aperte copioseque cognosces, quomodo per sanctarum paginas scripturarum nunc asseratur gratiae uirtus, nunc humanae uoluntatis adsensus. fragilitatem arbitrii demonstramus, cum ad deum dicimus: pone, domine, custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis. item iubet sermo diuinus, ut aliquid uigor possit arbitrii, dum ad hominem dicit: cohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum. arbitrium commendat sapientiae sermo, cum dicit: omni custodia serua cor tuum. sed apostolus sine diuino adiutorio hoc fieri non posse manifestat, cum dicit: dominus custodiat corda uestra et intellegentias uestras in Christo Iesu. asserit propheta uoluntatis propriae facultatem de semet ipso dicens: inclinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas. sed nihil de solis eius uiribus intellegit praesumendum, cum proclamat ad deum: inclina, inquit, cor meum in testimonia tua et non in auaritiam. propter liberum arbitrium indicitur nobis: rectos cursus fac pedibus tuis et uias tuas dirige. sed nos ad gratiam confugientes pro infirmitatis conscientia supplicamus: dirige in conspectu tuo uiam meam, et: perfice gressus meos in semitis tuis. \'

  87. 1.13.3

    Imperat nobis, qui propriae uoluntatis generali dispensatione ius tribuit: inluminate uobis lumen scientiae. pro eo uero, quod totum ad auctorem gratiae referendum est, legimus: qui docet hominem scientiam, uel: dominus inluminat caecos, et iterum: inlumina oculos meos, ne umquam obdormiant in mortem, et: beatus homo, quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. apostolus arbitrii praedicator libertatem eius ita incitat dicens: custodite animas uestras, sed misericordiam dei protestatur ita commemorans: dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum. per haec itaque, quibus modo arbitrii libertas adseritur, modo caelestis largitas demonstratur, nunc homo de concessis uiribus admonetur, ne de sola gratia speret otiosus, nunc de gratia sperare praecipitur, ne de solo sit labore securus. sed dicis: si praedestinatio non est, cur in paruulis alii baptizantur, alii sine baptismi sanctificatione rapiuntur? serpentinae fraudis est ad tenebrosas cauernas relicta luce transfugere, cum per omnia uolumina sacrae litterae euidenter liberum loquantur arbitrium. quid rationis est, ut interrogare uelis occulta, cum sollicitudini tuae plenissime uideas respondere manifesta? quid utilitatis est certa omittere et incerta consulere, de quibus nihil inuenis catholica lectione conscriptum? non intellegis, quod in ueritatis iniuriam perscrutaris, quidquid ueritas scire te noluit? materiam de liberi arbitrii ratione proponis et ad discutiendum infantiae statum pernicioso errore delaberis, in quo nullum penitus uestigium liberi arbitrii, nullum apparere potest propriae uoluntatis indicium.

  88. 1.14.1

    XIIII. CONTRA HOC, QVOD DICUNT EOS, QVI POST BAPTISMUM PEREUNT, IN BAPTISMUM PENITUS NON CREDIDISSE.

  89. 1.14.2

    Hoc loco respondendum est, in quo auctore hoc legis, de quo doctore hoc asserere praesumis. et cum in baptismo aboleri peccatum originale non deneges et firmum esse baptisma conprobetur, ubi indiuisa trinitas inuocatur, da causas, quibus baptizatus adhuc intra debitum originale consistat. et ipsi, inquis, in Adam pereunt, quia in baptismum non crediderunt. nonne tu paulo ante dicebas ad capessenda dei dona studium hominis non requiri? ecce tu ipse manifestissime profiteris sine accipientis deuotione irritam esse munificentiam largientis. tu, inquam, ipse confirmas sine merito fidei, id est sine cooperatione uoluntatis humanae gratiam nil prodesse et, quomodo dicis, totum deus sibi de statu hominis reseruauit et nihil homini dedit.

  90. 1.14.3

    Ecce etiam secundum sententiam tuam nec ipsum sibi regenerationis potest constare mysterium, nisi homo iuxta benedictionis donum adhibuerit credulitatis affectum. cui negas conatum, quid ab illo requiris adsensum? cum autem propheta dicat: exibunt aquae uiuae de Hierusalem, in quibus uitalis undae sacramenta designat, quomodo fieri potest, ut innouatus homo deletam ueteris hominis cautionem secum retineat? quomodo fieri potest, ut cum debito Adae in Christo absolutus resurgat? quomodo fieri potest, ut de sacri fontis inriguo cum adoptiuo dei adhuc mortem uita parturiat, cum dicat apostolus: quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis? quem utique nullus induere potest, nisi indumenta primae natiuitatis exuerit. cui autem ad baptismum sponte uenienti baptismum non profuisse poteris edocere, cum etiam haeretico in trinitatis nomine regenerato tantum per se uirtus ipsa mysterii conferat, ut, si postmodum ad Christi fidem transeat, baptismatis iteratione non egeat, sed ita operante gratia ablutus iudicetur, ut tantum benedictione chrismatis induatur? hunc uero persuasionis tuae\' reprobum sensum catholica detestatur ecclesia. ideo, inquis, genitali quamlibet unda perfusi munus baptismi non accipiunt, quia ad baptismum infideliter ueniunt. non ita est. aduerte, quia hoc ipsum ad baptismum uenire et salutem desiderare iam fidei est. quicumque, inquis, post baptismum pereunt, in Adam pereunt, quia in baptismo non crediderunt. rectius diceres ideo eos perisse post baptismum, quia ad gratiae donum iungere noluerunt laboris officium, quia eos consuetudinis neglegentia cordisque desidia a uigilantia operis et a sollicitae seruitutis reuocauit industria.

  91. 1.14.4

    Quod si culpa incredulitatis causa est perditionis, quid de paruulis sentiemus, quibus in parentum deuotione et in lactantis infantiae simplicitate integra fidei peruigilia deputantur, qui absque ullo infidelitatis periculo inmaculata regenerationis munera consequuntur et multi eorum processu aetatis in mortis praecipitia demerguntur? quae id ratio agit, nisi quia expugnari se ignauia resoluente ...................

  92. 1.15.1

    XV. DE RUINA ANGELI ET HABERE SANCTOS ANGELOS SIMILITUDINEM DEI CONTRA QVORUNDAM PERSUASIONEM.

  93. 1.15.2

    ........... et causam, cur fracti uiderentur, exposuit: propter incredulitatem, inquit, fracti sunt, non utique propter praescientiam. non specialem esse circa credentes dei munificentiam docet, quando et eos, quos incredulitatis arguit, credere potuisse demonstrat. quo genere etiam infideles copiam fidei accepisse manifestat et, dum de naturalibus fractos dicit, praesumentes salutifera castigatione conpressit: si, inquit, naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat, et subdidit: et illi, inquit, si non permanserint in incredulitate, inserentur. potens est deus iterum inserere illos. magnanimitatem itaque hic et humilitatem cordis adloquitur, humilitatem, ut et qui insertus est frangi timeat, magnanimitatem, ut spem remunerationis et qui fractus est non deponat. sic ouem perditam pastor sedulus inquisiuit et inuentam subiectis ad ouile humeris reportauit. quomodo sequentem relinqueret, qui sequitur etiam relinquentem?

  94. 1.16.1

    XVI. CONTRA HOC, QVOD DICUNT CHRISTUM NON PRO OMNIBUS MORTUUM.

  95. 1.16.2

    Dominum nostrum Iesum Christum aiunt humanam carnem non pro omnium salute sumpsisse nec pro omnibus mortuum esse. hoc omnimodis catholica detestatur ecclesia. nam si ita esset, quomodo apostolus diceret: sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes uiuificabuntur? hic dici non potest pro parte totum. nam sicut pars prima sententiae omnes in Adam mori euidenter ostendit, sine dubio hoc, quod sequitur: in Christo omnes uiuificabuntur, nihilominus ad omnes in Christo uiuificandos non ex parte, sed generaliter pertinere apostolus indicauit, id est etiam impii per uirtutem resurrectionis Christi resuscitandi esse creduntur, licet etiam non iudicandi, sed puniendi resurgant. cum autem apostolus dicat: qui est saluator omnium hominum, maxime fidelium, quod dixit omnium hominum, ad propositum diuinae bonitatis aspexit. quod autem dixit maxime fidelium, illos hoc loco pronuntiauit atque distinxit, qui per fidem, per oboedientiam, per subditam uoluntatem redemptoris munera susceperunt.

  96. 1.16.3

    Pro uniuersis autem uenisse Christum idem apostolus declarat: caritas, inquit, Christi urget nos iudicantes hoc, quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. et pro omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis et mortuus est et resurrexit. quia ergo resurrectio generalis ad uirtutem pertinet redemptionis, si redemptio non ad omnes pertinet, nec ad omnes resurrectio pertinebit. et ideo quia sicut omnes resurgemus, licet non omnes inmutabimur, ita dominum redemptorem cum generalis misericordiae bene- Scio uenisse testamur, etsi illud infidelitas, quia noluit, non recepit. nam deum quolibet tempore qui quaesiuit inuenit et, qui inuenisse non uisus est, non quaesiuit. quod si, quemadmodum abrupta blasphemat impietas, alii ad mortem praeordinati, alii praedestinati uidentur ad uitam, nullam Christus ueniendi causam, nullam moriendi, quam pietas eius inuenit, habuit necessitatem.

  97. 1.16.4

    Nouum ergo remedium nihil agere potuit, si ante saecula res humanas definitio uetusta praefixit. sed quia fatalis persuasio, quae uim praescientiae cogentis inducit, omnimodis respuenda est, ideo magis et legem (deus) dedit et prophetas mediis temporibus excitauit, quia arbitrium uoluntatis humanae adtenuatum nouerat, non ablatum. quod si ex toto uigor eius perisset, quomodo legeretur: et in lege domini fuit uoluntas eius, et iterum: uoluntarie sacrificabo tibi, domine, et ad Philemonem: ut non ex necessitate, sed uoluntarium esset bonum tuum? et cum dicat in euangelio: caro mea est, quam ego dabo pro mundi uita, dubitare penitus non debemus, quod pro toto mundo se inpenderit, qui plus dedit, quam totus mundus ualebat, sicut et beatus Iohannes euangelista testatur: ipse est enim propitiatio pro peccatis nostris, sed et pro totius mundi.

  98. 1.16.5

    Sed dicis: quomodo totum mundum redemit? ecce uidemus homines in peccatis suis uiuere, quomodo putabimus redemptos, quos uidemus permanere captiuos? hoc loco intellectum de proposita similitudine colligamus. uerbi gratia si legatus aliquis uel sacerdos intercessurus pro ciuitate captiua largius pretium deferat et uniuersum captiuitatis populum de manu eius recipiat, qui belli iure retinebat, et omnis omnino relaxetur lex ac necessitas seruitutis, et inter haec, si forte illic aliquos de captiuis uel oblectatio consuetudinis uel male blandus praedo sollicitet, gratuitum beneficium unusquisque uoluntatis suae seruus recuset, numquid minorauit gratiam pretii contemptus ingrati? numquid aliquam beniuolentiae redemptoris intulit deminutionem, qui respuit libertatem? non ita est. quin immo sicut redemptori gratus potest esse, qui rediit, ita de contemptu reus est, qui remansit. uolentes enim redemit uoluntatum remunerator. iustus enim arbiter deus uoluntarium cupit redire, quem non inuitum meminit corruisse. quae cum ita sint, dic mihi, quem a gratia redemptionis exceperit, qui damnationis antiquae chirographum generale deleuit.

  99. 1.16.6

    CONTRA HOC, QVOD EUANGELICAM SENTENTIAM INPERITO ET INPROBO SENSU INTERPRETANTUR.

  100. 1.16.7

    Nemo, inquit, uenit ad me, nisi pater, qui misit me, adtraxerit eum. quis tam inmemor salutis suae sit, qui adtrahentis misericordiam negare praesumat? sed ille uere impius est, qui eam non omnibus ingeri, non omnibus testatur inpendi. hoc loco adtracti salutem adtrahentis putat esse uiolentiam. apparet illum non nosse nisi catenas obnoxiae seruitutis, qui deuotae nescit uincula caritatis. hic autem sermo diuinus specialiter increpat hominem de propriis sibi uiribus adrogantem et de labore suo impie praesumentem. cum inter haec unus totum labori, alter totum gratiae iudicet deputandum, impletur in utroque Graeca sententia: nimietates, inquit, inaequalitates sunt. similis inprobitas et par esse probatur impietas, si totum soli gratiae uel si totum soli adscribatur labori. quid nos oportet inter ista sentire, nisi ut semper gratiae subiciamus laborem et semper gratiam cum labore sociemus?

Next → — showing 1100 of 194

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0121g.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.