Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Excerpta ex Operibus Augustini

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,867 sections

  1. 79.8

    Si autem et hoc quaeritis, cur ex omnibus cibis, a quibus in umbra futurorum populus est ille prohibitus, nos morticino et immolaticio non uescimur, et hoc audite et calumniis uanitatis uerum aliquando praeponite. cur enim non expediat immolaticio uesci christiano apostolus dicit: nolo uos, inquit, socios fieri daemoniorum. neque enim ipsam immolationem reprehendit, quam faciebant patres praefigurantes sanguinem sacrificii, quo nos Christus redemit, sed quae immolant gentes, daemoniis, inquit, immolant, et non deo. deinde adiecit quod dixi: nolo uos socios fieri daemoniorum. nam si natura ipsa immolaticiae carnis esset immunda, utique et nescientem contaminaret. neque enim eo minus ipsa esset, quo minus ab sciente acciperetur, sed propter conscientiam, ne daemonibus communicasse uideatur. morticinum autem puto quod ad escam usus hominum non admisit eo quod non occisorum, sed mortuorum animalium morbida caro est nec apta ad salutem corporis, cuius causa sumimus alimentum.

  2. 79.9

    QVOD DVOBVS MODIS INTELLEGATVR A SANGVINE ABSTINENDVM.

  3. 79.10

    Nam quod de effundendo sanguine antiquis in figura praeceptum est, id est ipsi Noe post diluuium — quod iam quid significaret ostendimus — plerique intellegunt et in actibus apostolorum hoc legi praeceptum ab apostolis, ut abstinerent gentes tantum a fornicatione et ab immolatis et a sanguine, id est ne quicquam ederent carnis, cuius sanguis non est effusus. quod alii non sic intellegunt, sed a sanguine praeceptum esse abstinendum, ne quis homicidio se contaminet. hoc nunc discutere longum est et non necessarium, quia etsi hoc tunc apostoli praeceperunt, ut animalium sanguine abstinerent christiani nec praefocatis carnibus uescerentur, elegisse mihi uidentur pro tempore rem facilem et nequaquam obseruantibus onerosam, in qua cum Israhelitis etiam gentes propter angularem illum lapidem duos in se condentem aliquid communiter obseruarent, simul et admonerent in ipsa arca Noe, quando deus hoc iussit, ecclesiam omnium gentium fuisse figuratam, cuius facti prophetia iam gentibus ad fidem accedentibus incipiebat impleri. transacto uero illo tempore, quo illi duo parietes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio . uenientes, quamuis in angulari lapide concordarent, tamen suis quibusdam proprietatibus distinctius eminebant, ac ubi ecclesia gentium talis effecta est, ut in ea nullus Israhelita carnalis appareat, quis iam hoc christianus obseruat, ut turdos uel minutiores auiculas non attingat, nisi quarum sanguis effusus est, aut leporem non edat, si manu a ceruice percussus nullo cruento uulnere occisus est? et qui forte pauci adhuc tangere ista formidant, a ceteris irridentur. ita omnium animos in hac re tenuit illa sententia ueritatis: non quod intrat in os uestrum uos coinquinat, sed quod exit, nullam cibi naturam, quam societas admittit humana, sed quae iniquitas committit peccata condemnans.

  4. 80.1

    .LXV. DE EO QVOD SCRIPTVM EST, A VOLATILIBVS MVNDIS ET IM- MVNDIS INTRASSE IN ARCAM. EX LIBRO QVAESTIONTM DE GENESI.

  5. 80.2

    Quod scriptum est: a uolatilibus mundis et a uolatilibus immundis, et a pecoribus mundis et a pecoribus immundis, et ab omnibus serpentibus in terra — quod deinde non additur, subauditur: mundis et immundis — et adiungitur: duo duo intrauerunt ad Noe in arcam, masculus et femina, quaeritur quomodo superius distinxerit duo duo ab immundis, nunc autem siue a mundis siue ab immundis duo duo dicat intrasse. sed hoc refertur non ad numerum mundorum uel immundorum animalium, sed ad masculum et feminam, quia in omnibus siue mundis siue immundis duo sunt, masculus et femina.

  6. 81.1

    LXVI. QVID SIT QVOD DOMINVS AIT: NON ADICIAM MALEDI- CERE TERRAE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

  7. 81.2

    Quid sibi uult quod dominus dicit: non adiciam adhuc maledicere super terram propter opera hominum, quia apposita est mens hominis ad maligna a iuuentute. non adiciam ergo adhuc percutere omnem carnem uiuam, quemadmodum feci, et deinde adiungit quae secundum largitatem bonitatis suae donat hominibus indignis? utrum hic testamenti noui indulgentia figurata sit et praeterita ultio ad uetus pertineat testamentum, hoc est illud ad legis seueritatem, hoc ad gratiae bonitatem?

  8. 82.1

    Lxvn. QVID EST: DE MANV FRATRIS EXQVIRAM ANIMAM HOMINIS? EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

  9. 82.2

    Quid est: et de manu hominis fratris exquiram animam hominis? an omnem hominem fratrem omnis hominis intellegi uoluit secundum cognationem ex uno ductam ?

  10. 83.1

    LXVIII. CVR CHAM PECCANS NON IN SE IPSO, SED IN FILIO MALE- DICITVR. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

  11. 83.2

    Quaeritur quare peccans Cham in patris offensam non in se ipso, sed in filio suo Chanaan maledicitur, nisi quia prophetatum est quodam modo terram Chanan eiectis inde Chananaeis et debellatis accepturos fuisse filios Israhel, qui uenirent de semine Sem.

  12. 84.1

    LXVIIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. ERAT OMNIS TERRA LABIVM VNVM PER RECAPITVLATIONEM DICTVM.

  13. 84.2

    Et erat omnis terra labium unum, quomodo potest intellegi, quando superius dictum est quod filii Noe uel filiorum eius distributi essent per terram secundum tribus et secundum gentes et secundum linguas suas, nisi quia per recapitulationem postea commemorat quod prius erat ? sed obscuritatem facit, quod eo genere locutionis ista contexit, quasi narratio de his quae postea facta sunt consequatur.

  14. 85.1

    LXX. QVOMODO SARRA, CVM ALIQVOT DIES APVD REGEM AEGVPТI FECERIT, EIVS CONCVBITV NON CREDATVR ESSE POLLVTA. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

  15. 85.2

    Erit ergo cum te uiderint Aegyptii, dicent quia uxor illius haec. factum est autem, statim ut intrauit Abraham in Aegyptum, uidentes Aegyptii mulierem quia speciosa erat ualde. quomodo accipiatur quod Abraham ueniens in Aegyptum celare uoluit uxorem suam esse Sarram secundum omnia, quae de hac re scripta sunt? utrum hoc conuenerit tam sancto uiro, an subdefectio fidei eius intellegatur, sicut nonnulli arbitrati sunt? iam quidem et contra Faustum de hac re disputaui et diligentius a presbytero Hieronymo expositum est, quare non sit consequens ut, cum aliquot dies apud regem Aegypti Sarra fecerit, etiam eius concubitu credatur esse polluta. quoniam mos erat regius uicibus ad se admittere mulieres suas et nisi lomentis et ungentis diu prius accurato corpore nulla intrabat ad regem. quae dum fierent, afflictus est Pharao manu dei, ut uiro redhiberet intactam, quam ipsi deo maritus commiserat tacens quod uxor esset, sed non mentiens quod soror esset, ut caueret quod poterat, quantum homo poterat, et deo commendaret quod cauere non poterat; ne, si et illa quae cauere poterat deo tantum dimitteret, non in deum credere, sed deum temtare potius inueniretur.

  16. 86.1

    LXXI. QVOMODO INTELLEGATVR AETERNVM QVOD AIT: DABO TIBI TERRAM IN POSSESSIONEM AETERNAM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

  17. 86.2

    Dabo tibi et semini tuo post te terram, in qua habitas, omnem terram cultam in possessionem aeternam. quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum Israhelitis temporaliter data sit: utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo quod est graece, quod et saeculum significat, dictum sit , tamquam si latine dici posset saeculare; an ex hoc aliquid secundum spiritalem promissionem hic intellegere cogamur, ut aeternum ideo dictum sit, quia hinc aeternum aliquid significatur. an potius locutionis est scripturarum, ut aeternum appellent cuius rei finis non constituitur aut non ita fit, ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam uel potestatem facientis; sicut ait Horatius: seruiet aeternum qui paruo nesciet uti. non enim potest in aeternum seruire, cuius ipsa uita, qua seruit, aeterna esse non potest. quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset; uerborum quippe illi sunt nobis auctores, non rerum uel sententiarum. si autem defenduntur scripturae secundum locutiones proprias, quae idiomata uocantur, quanto magis secundum eas quas cum aliis linguis communes habent?

  18. 87.1

    LXXIL. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENES!. SCIEBAM, INQVIT, QVOD CONSTITVIT FILIIS SVIS POST SE CVSTODIRE VIAS DOMINI.

  19. 87.2

    Sciebam enim quia constituit filiis suis et domui suae post se, et custodient uias domini facere iustitiam et iudicium, ut adducat dominus in Abraham omnia, quae locutus est ad illum. ecce ubi promittit dominus Abrahae non solum praemia sed etiam oboedientiam iustitiae filiorum eius, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur.

  20. 88.1

    LXXIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. DESCENDENS VIDEBO, 81 SECVNDVM CL AMOREM VENIENTEM AD ME CONSVHMANTVR; SI AVTEM NON, VT SCIAM.

  21. 88.2

    Descendens ergo uidebo, si secundum clamorem ipsorum uenientem ad me consummantur; si autem non, ut sciam. uerba haec si non dubitantis, quid duorum potius euenturum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla quaestio est. more quippe humano deus in scripturis ad homines loquitur et eius iram nouerunt sine perturbatione eius intellegere qui nouerunt. solemus autem etiam sic minanter loqui: „uideam, si non tibi facio" aut "uideamus, si non facio illi", et „si non potuero tibi facere, uel sciam", id est: hoc ipsum experibor utrum non possim. quod cum minando, non ignorando dicitur, irati apparet affectus : sed perturbatio non cadit in deum. mos autem humanae locutionis et usitatus est et humanae infirmitati congruit, cui deus coaptat locutionem suam.

  22. 89.1

    LXXIIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. NON PERDAM, SI INVENERO DECEM IVSTOS.

  23. 89.2

    Quaeri solet utrum, quod de Sodomis dixit deus non se perdere locum, si inuenirentur illic uel decem iusti, speciali quadam sententia de illa ciuitate an de omnibus intellegendum sit generaliter, parcere deum loco, in quocumque uel decem iusti fuerint. in qua quaestione non est quidem necesse ut hoc de omni loco accipere compellamur, uerum tamen de Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat deus ibi non esse uel decem. et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur nec tot ibi posse inueniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum. non enim necesse erat deo tam sceleratis hominibus parcere, ne cum illis perderet iustos, cum posset iustis inde liberatis reddere impiis digna supplicia. sed, ut dixi, ad ostendendam malignitatem multitudinis illius dixit: si decem ibi inuenero, parcam uniuersae ciuitati, tamquam diceret: "certe possum nec pios cum impiis perdere, nec tamen propterea impiis parcere, quia liberatis et separatis inde piis possum impiis digna rependere; et tamen, si ibi inueniantur, parco", hoc est, quia nec tot ibi possent inueniri. tale aliquid est apud Hieremian, ubi ait: circuite uias Hierusalem et uidete et quaerite in plateis eius et cognoscite, si inuenietis hominem facientem iustitiam et quaerentem fidem, et propitius ero peccatis eorum, id est: "inuenite uel unum, et parco ceteris, ad exaggerandum et demonstrandum quod nec unus ibi posset inueniri.

  24. 90.1

    LXXV. DE LOTH FILIAS ANIMO TVRBATO CIVIBVS OFFERENTE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

  25. 90.2

    Quod ait Sodomitis Loth: sunt mihi filiae duae, quae nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos; utimini illis quomodo placuerit uobis. ne faciatis tantum in uiros istos iniquum, quoniam prostituere uolebat filias suas hac compensatione, ut uiri hospites eius nihil a Sodomitis tale paterentur, utrum admittenda sit compensatio flagitiorum uel quorumque peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius grauius malum faciat, an potius perturbationi Loth, non consilio- tribuendum sit quia hoc di- xerit, merito quaeritur. et nimirum periculosissime admittitur haec compensatio. si autem perturbationi humanae tribuitur et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.

  26. 91.1

    LXXVI. QVOD AIT DEVS AD ABIMELECH: PEPERCI TIBI, NE PEC- CARES IN ME. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE OENESI.

  27. 91.2

    Quod ait deus ad Abimelech propter Sarram: et peperci tibi, ut non peccares in me, quando eum admonuit uxorem Abraham esse quam putabat sororem, aduertendum est et notandum in deum peccari, quando talia committuntur, quae putant homines leuiter habenda tamquam in carne peccata. quod autem dixit ei: ecce tu morieris, etiam hoc notandum est quomodo dicat deus, tamquam praedicens sine dubio futurum quod admonendo dicit, ut a peccato abstinendo caueatur.

  28. 92.1

    -LXXVII._. TEMTAVIT DEVS ABRAHAM, QVOMODO NON SIT CONTRA- RIVM IACOBO DICENTI: DEVS NEMINEM TEMTAT. EX EO- DEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

  29. 92.2

    Et temtauit deus Abraham. quaeri solet quomodo hoc uerum sit, cum dicat in epistola sua Iacobus, quod deus neminem temtet, nisi quia locutione scripturarum solet dici "temtat" pro eo quod est "probat". temtatio uero illa, de qua Iacobus dicit, non intellegitur nisi qua quisque peccato implicatur. unde apostolus dicit: ne forte temtauerit uos is qui temtat. nam et ab illo scriptum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat si diligitis eum. etiam hoc ergo genere locutionis ut sciat dictum est, ac si diceretur: "ut scire uos faciat", quoniam uires dilectionis suae hominem latent, nisi experimento etiam eidem innotescant.

  30. 93.1

    LXXVIII. DE SIMILI LOCVTIONE, QVA DICTVM EST: NVNO COGNOVI QVOD TIMEAS DEVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE QVNESI.

  31. 93.2

    Vox angeli de caelo ad Abraham: ne inicias manum in puerum neque facias ei quicquam; modo enim cognoni quoniam times deum tu. etiam ista quaestio simili locutione soluitur. hoc est enim: nunc cognoui quoniam times deum tu, quod significat: "nunc te feci cognoscere". in consequentibus autem hoc genus locutionis euidentius apparet ubi dicitur: et uocauit Abraham nomen loci illius "dominus uidit", ut dicant hodie: in montem dominus apparuit. uidit pro eo quod est apparuit", hoc est uidit pro eo quod est „uideri fecit ̔̔significat • per efficientem id quod efficitur; sicut frigus pigrum, quod pigros facit.

  32. 94.1

    LXXVIIII. DE IVRATIONE SERVI ABRAHAE SVPER FEMVB EIVS. EX EODEM LIBRO QV AESTIONVM DE GENESI.

  33. 94.2

    Quod Abraham iubet puero suo, ut manum suam ponat super eius femore, et sic eum adiurat per dominum deum caeli et dominum terrae, solet imperitos mouere non attendentes magnam ipsam de Christo extitisse prophetiam, quod ipse dominus deus caeli et dominus terrae in ea carne uenturus esset, quae de illo femore propagata est.

  34. 95.1

    LXXX. QVOD DIFFERANT AVGVRATIONES INLICITAE AB ILLA PETITIONE SIGNI, QVOD PETIT A DEO SERVVS ABRAHAE. EX EODEM LIBRO.

  35. 95.2

    Quaerendum quo differant augurationes inlicitae ab illa petitione signi, qua petiuit seruus Abrahae, ut ei deus ostenderet ipsam esse futuram uxorem domini sui Isaac, a qua cum petiuisset ut biberet, diceretur illi: bibe et tu et adaquabo et camelos tuos, quoad usque bibere desinerent. aliud est enim mirum aliquid petere, quod ipso miraculo signum est, aliud ea obseruare quae ita fiunt, ut mira non sint; sed a coniectoribus superstitiosa uanitate interpretantur. sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque uult nosse, utrum audendum sit non parua quaestio est. eo namque pertinet quod dicuntur qui hoc recte non faciunt temtare deum. nam ipse dominus cum a diabolo temtaretur, testimonium de scripturis adhibuit: non temtabis dominum deum tuum. suggerebatur enim tamquam homini, ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est quam multum apud deum posset; quod uitiose fit, cum fit. ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit pugnae imminente periculo. consultatio quippe illa magis quam temtatio dei fuit. unde et Achas apud Esaiam timet signum petere, ne deum temtare uideatur, cum hoc eum dominus admoneat per prophetam, credo, existimans quod ab ipso propheta exploraretur utrum praecepti memor esset, quo temtare deum prohiberemur.

  36. 96.1

    LXXXI. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. DE, ID QVOD AIT IACOB, NON EST NISI DOMVS DEI.

  37. 96.2

    Et surrexit Iacob de somno suo et dixit: quia est dominus in loco hoc, ego autem nesciebam; et timuit et dixit: quam terribilis locus hic; hoc non est nisi domus dei, et haec porta est caeli. haec uerba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum, quod constituit deus in hominibus in primo populo suo. portam caeli autem sic intellegere debemus, tamquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum caelorum.

  38. 97.1

    LXXXII. QVOD IACOB LAPIDEM STATVIT ET PERFVDIT OLEO, NON ALIQVID IDOLATRIAE SIMILE FECISSE. EX EODEM LIBRO.

  39. 97.2

    Quod statuit lapidem Iacob, quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum et perfudit illum oleo, non aliquid idolatriae simile fecit. non enim tunc uel postea frequentauit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit in prophetia euidentissima constitutum, quae pertinet ad unctionem: unde Christi nomen a chrismate est.

  40. 98.1

    LXXXIII. DE LVCTA IACOB ET DE CLAVDICATIONE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

  41. 98.2

    Quod ab illo angelo desiderat benedici Iacob, cui luctando praeualuit, magna est de Christo prophetia. nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a maiore uult benedici. quomodo ergo ab eo iste uoluit, quem luctando superauit P praeualuit enim Iacob Christo uel potius praeualere uisus est per eos Israhelitas, a quibus crucifixus est Christus, et ab eo tamen benedicitur in Israhelitis, qui crediderunt in Christum. ex quibus erat qui dicebat: nam et ego Israhelita sum ex genere Abraham, tribu Beniamin. unus ergo atque idem Iacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris tamquam in multitudine generis, de quibus dictum est: et claudicauerunt a semitis suis; benedictus autem in eis de quibus dictum est: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt.

  42. 99.1

    LXXXIIII. VTRVM SECVNDO IACOB LAPIDEM OLEO PERFVDERIT AN SE- CVNDO COMMEMOBATVM SIT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

  43. 99.2

    Ascendit autem deus ab eo loco, ubi locutus est cum eo. et statuit Iacob titulum in loco, in quo locutus est cum eo, titulum lapideum. et libauit super eum libamen et infudit super illum oleum et uocauit Iacob nomen loci, in quo locutus est cum eo illic deus, Bethel. iterum factum est hoc loco quod factum fuerat, an iterum commemoratum est P sed quodlibet horum sit, super lapidem libauit Iacob, non lapidi libauit: non ergo sicut idolatrae solent aras ante lapides constituere et tamquam dis libare lapidibus.

  44. 100.1

    LXXXV. QVAESTIONEM, QVOD XII FILII IACOB COMPVTENTVR NONDVM NATO BENIAMIN, SOLVIT PER TROPVM SVNECDOCE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

  45. 100.2

    Quod duodecim filii computantur Israhel et dicitur: hi sunt filii Israhel, qui nati sunt in Mesopotamia, cum Beniamin postea longe natus sit, cum iam transissent Bethel et appropinquarent Bethlem.

  46. 100.3

    Expositio.

  47. 100.4

    Nulla est facilior solutio quaestionis huius, quam ut per synecdocen accipiatur. ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. sicut ad duodecim apostolos iam non pertinebat ludas, qui etiam mortuus fuit cum dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen apostolus in epistula sua tenuit, ubi ait eum apparuisse illis duodecim. cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intellegi quicumque duodecim, sed illi in eo numero insignes. eo modo locutionis puto et illud a domino dictum: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est, ut non ad electionem etiam ipse pertinere uideatur. non enim facile inuenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. quod si putauerimus et illum electum, ut per eius traditionem domini passio compleretur, id est malitiam eius ad aliquid electam bene utente deo etiam malis, illud attendamus ubi ait: non de omnibus uobis dico; ego scio quos elegi; ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. ac per hoc illud quod dictum est: ego uos duodecim elegi, per synecdocen dictum est, ut nomine maioris meliorisque partis etiam illud complecteretur quod ad ipsum nomen non pertinet. hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sychem, ut acciperet Dinam filiam Iacob, exiit loqui cum eodem Iacob, et uenerunt etiam filii eius, qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sychem filius meus elegit animo filiam uestram; date ergo illi eam uxorem. quia enim potior erat patris persona, per synecdocen filiam uestram dicens etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. hinc est et illud: curre ad oues et accipe mihi inde duos hedos; simul enim pascebantur oues et hedi, et quia potiores sunt oues, earum nomine etiam caprarum pecus complexus est. sic quia potior erat numerus undecim filiorum Iacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione scriptura complexa est etiam Beniamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: hi sunt filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae.

  48. 101.1

    LXXXVI. VTRVM IN INFERNVM MALI TANTVM AN ETIAM BONI MORTVI DESCENDERE SOLEANT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

  49. 101.2

    Et noluit consolari dicens: quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. solet esse magna quaestio, quomodo intellegatur infernus, utrum illuc mali tantum an etiam boni mortui descendere soleant. si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem uelle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credit. an perturbati et dolentis uerba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis?

  50. 101.3

    [ITEM DE INFERNO. EX LIBRO QVAESTIONVM NVMERORVM.

  51. 101.4

    Et descenderunt ipsi et omnia, quaecumque sunt eis, uiuentes ad inferos. notandum secundum locum ter- 0 rae nunc dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae partibus. uarie quippe in scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum, de quibus agitur, sensus exigit, nomen ponitur inferorum et maxime in mortuis hoc accipi solet. sed quoniam istos uiuentes dictum est ad inferos descendisse, et ipsa narratione quid factum fuerit satis apparet; manifestum est, ut dixi, inferiores terrae partes inferorum uocabulo nuncupatas in comparatione huius superioris terrae, in cuius facie uiuitur; sicut in comparatione caeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in huius aeris detrusos caligine scriptura dicit tamquam carceribus inferi puniendos reseruari. si enim deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari, cum apostolus Paulus principem potestatis aeris diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae.

  52. 101.5

    ITEM DE EADEM RE. EX PSALMO LXXXV.

  53. 101.6

    Et eruisti animam meam ex inferno inferiori. quid dicimus fratres? hoc si non uobis tamquam certus exposuero, ne suscenseatis; homo sum enim et quantum conici datur de scripturis sanctis, tantum audeo dicere, nihil ex me. infernum nec ego expertus sum adhuc nec uos. et fortassis alia uia erit et non per infernum erit. incerta sunt haec. uerum quia dicit scriptura, cui contradici non potest: eruisti animam meam ex inferno inferiore, intellegimus tamquam duo inferna esse, superius et inferius. nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? aliud non diceretur infernum nisi in comparatione illius superioris partis. uidetur ergo, fratres, esse habitatio quaedam caelestis angelorum: ibi gloria ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas et incorruptio, ibi omnia secundum dei donum et gratiam permanentia. illa pars rerum superna est. si ergo illa superna est, haec terrena, ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, ubi natiuitas (et mortalitas), ubi decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca substantia, puto, quia omnis ista pars non potest comparari illi caelo, de quo loquebar paulo ante. si ergo illi parti haec pars non comparatur, illa superna est, haec inferna. et post mortem quo hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in quo sumus in carne et ista mortalitate? corpus enim mortuum est, ait apostolus, propter peccatum. ergo et hic sunt mortui, ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis abundat. non enim ait: "corpus moriturum est" sed: corpus mortuum est. adhuc habet uitam utique corpus nostrum; et tamen comparatum corpori illi, quod futurum est qualia sunt angelorum corpora, inuenitur corpus hominis mortuum, quamuis adhuc habens animam. sed rursus ab hoc inferno, id est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt mortui; unde uoluit deus eruere animas nostras etiam illuc mittendo filium suum. etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est filius dei undique liberans; ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. propterea uox eius est in illo psalmo, non quoquam homine coniciente, sed apostolo exponente, ubi ait: quoniam non derelinques animam meam in inferno. ergo aut ipsius uox est et hic: eruisti animam meam ex inferno inferiore, aut nostra uox per ipsum Christum dominum nostrum, quia ideo ille peruenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno.

  54. 101.7

    Aliam etiam opinionem dicam. fortassis enim apud ipsos inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii, qui plurimum peccauerunt. etenim apud inferos utrum in locis quibusdam iam fuisset Abraham non satis possumus definire. nondum enim dominus uenerat ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas; et tamen Abraham in requie ibi erat. et quidam diues cum torqueretur apud inferos, cum uideret Abraham, leuauit oculos. non eum posset leuatis oculis uidere, nisi ille esset superius, ille inferius. et quid ei respondit Abraham, cum diceret: pater Abraham, mitte Lazarum ut intinguat digitum suum et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma? fili, ait, memento quia percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala; nunc autem hic requiescit, tu uero torqueris. et super haec, ait, inter uos et nos chaos magnum firmatum est, ut nec nos possimus uenire ad uos nec inde aliquis uenire ad nos. ergo inter ista fortasse duo inferna, quorum in uno quieuerunt animae iustorum, in altero torquentur animae impiorum, attendens quidam orans hic, iam hic in corpore Christi positus et orans in uoce Christi, eruisse deum animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberauit se a talibus peccatis, per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris. quemadmodum si medicus uideat tibi imminentem aegritudinem forte ex aliquo labore et dicat: "parce tibi, sic te tracta; requiesce, his cibis utere; nam si non feceris, aegrotabis"; tu autem si feceris et saluus fueris, recte dicis medico: "liberasti me ab aegritudine", non in qua iam eras, sed in qua futurus eras. nescio quis habens causam molestam mittendus erat in carcerem. uenit alius, defendit eum; gratias agens quid dicit? "eruisti animam meam de carcere". suspendendus erat debitor; solutum est pro eo; liberatus dicitur de suspendio. in his omnibus non erant. sed quia talibus meritis agebantur et, nisi subuentum esset, ibi essent, inde se recte dicunt liberari quo per liberatores suos non sunt permissi perduci. ergo, fratres, siue illud siue illud sit, hic me scrutatorem uerbi dei, non temerarium affirmatorem teneatis. et eruisti animam meam ex inferno inferiore.]

  55. 102.1

    LXXXVII. QVOD IN GENESI TERTIO INSINVETVR SPIRITVS SANCTVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

  56. 102.2

    Numquid inuenimus hominem talem, qui habeat spiritum dei in se? ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro spiritus sanctus, id est spiritus dei. primo, ubi dictum est: spiritus dei super aquam; secundo, ubi dixit deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt; et tertio nunc, quod Pharao dicit de Ioseph, esse in illo spiritum dei. nondum tamen legimus spiritum sanctum.

  57. 103.1

    LXXXVIII. QVOMODO INTELLEGENDVM SIT TOT ANIMAS EXISSE DE FEMO- REBVS IACOB. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

  58. 103.2

    Quod dicit scriptura tot animas peperisse Liam uel tot aut tot animas exisse de femoribus Iacob, uidendum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur a parentibus simul animas cum corporibus propagari. animas enim dictas pro hominibus a parte totum significante locutione nullus ambigit. sed quomodo ipsam partem, ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, cuius nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: exierunt de femoribus eius, ut carnes tantum ex illo natas, quamuis solae animae nominentur, accipiamus, quaerendi sunt locutionum modi secundum scripturas.

  59. 104.1

    LXXXVIIII QVOD AIT IAOOB AD JOSEPH: PONE MANVM SVB FEMVR r MEVM, ET FACIES IN ME MISERICOEDIAM ET VERI- TATEM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENE6I.

  60. 104.2

    Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: si inueni gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub femore meo, et facies in me misericordiam et ueritatem. ea filium iuratione constringit, qua seruum constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. in utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in scripturis omnibus, quacumque dispersim leguntur, misericordia et iustitia uel misericordia et iudicium uel misericordia et ueritas, quando quidem quodam loco scriptum est: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. seruus autem Abrahae dixerat: si facitis in dominum meum misericordiam et iustitiam; sicut et iste filio suo dicit: ut facias in me misericordiam et ueritatem. quid sibi autem uelit tanto uiro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanan iuxta patres suos, mirum uidetur et quasi absurdum nec conueniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi qui inuenerit orietur. cadaueribus quippe mortuorum peccata significari in lege non dubium est, cum iubentur homines post eorum contrectationem siue qualemcumque contactum tamquam ab immunditia purificari. et hinc illa sententia ducta est: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid proficit lauatio eius? sic et qui ieiunat super peccata sua et iterum ambulans haec eadem. facit. sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadauera patriarcharum nisi in ea terra, ubi ille crucifixus est cuius sanguine facta est remissio peccatorum ? mortibus enim patriarcharum peccata hominum figurata sunt. dicitur autem ab eo loco, quod Abramium uocatur, ubi sunt ista corpora, abesse locum, ubi crucifixus est dominus, fere xxx milibus, ut etiam ipse numerus eum significare intellegatur qui in baptismo apparuit ferme xxx annorum; et si quid aliud de re tanta uel hoc modo uel sublimius intellegi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum sepeliantur uel insepulta etiam per iniquorum rabiem relinquantur aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo uel minus integram uel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.

  61. 105.1

    XC. QVID SIT QVOD SCRIPTVM EST: ET APPOSITVS EST AD PATRES SVOS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

  62. 105.2

    Videndum quomodo dicant scripturae quod assidue dicunt de mortuis: et appositus est ad patres suos uel: appositus est ad populum suum. ecce enim de Iacob dicitur iam quidem mortuo, sed nondum sepulto, et ad quem populum apponatur non in promtu est uidere. ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israhel; qui uero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. nam si dictum esset: appositus est ad patres suos", nulla quaestio fieret. an forte populus est non solum hominum sanctorum uerum et angelorum, populus ciuitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: sed accessistis ad montem Sion et ad ciuitatem dei Hierusalem et ad milia angelorum exsultantium? huic populo apponuntur qui hanc uitam placentes deo finiunt. tunc enim dicuntur apponi, quando nulla iam remanet sollicitudo temtationum et periculum peccatorum. quod intuens ait scriptura: ante mortem ne laudes hominem quemquam.

  63. 106.1

    XCI. DE XL DIEBVS SEPVLTVRAE IACOB. EX LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

  64. 106.2

    Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat scriptura, forte significant aliquid paenitentiae, qua peccata sepeliuntur. non enim frustra etiam XL dies ieiuniorum sunt constituti, quibus Moses et Helias et ipse dominus ieiunauit; et ecclesia praecipuam obseruationem ieiuniorum quadragesimam uocat. unde et in hebraeo de Nineuitis apud Ionam prophetam scriptum perhibent: quadraginta dies et Nineue euertetur, ut per tot dies, accommodatos uidelicet humiliationi paenitentium, intellegantur in ieiuniis sua defleuisse peccata et impetrasse misericordiam dei. nec tamen putandum est istum numerum luctui paenitentium tantummodo conuenire; alioquin non XL dies fecisset dominus cum discipulis suis post resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. nec septuaginta interpretes, quos legere consueuit ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent: XL dies, sed: triduum et Nineue euertetur. maiore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, triduum posuerunt, quamuis non ignorarent quod dies XL in hebraeis codicibus legerentur, ut in domini Iesu Christi clarificatione intellegerentur dissolui abolerique peccata; de quo dictum est: qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. clarificatio autem domini in resurrectione et in caelum ascensione cognoscitur; unde et bis numero quamuis unum et eundem spiritum sanctum dedit: primo posteaquam resurrexit, iterum posteaquam ascendit in caelum. et quoniam post triduum resurrexit, post XL autem dies ascendit, unum horum, quod posterius factum est, numero dierum codices hebraei significant; alterum autem. de triduo, quod ad eandem etiam rem pertineret, septuaginta commemorare non interpretationis seruitute, sed prophetiae auctoritate uoluerunt. non ergo dicamus unum horum falsum esse et pro aliis interpretibus aduersus alios litigemus, cum et illi qui ei hebraeo interpretantur, probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur, et septuaginta interpretum. auctoritas, quae tanto etiam diuinitus facto miraculo commendatur, tanta in ecclesiis uetustate firmetur.

  65. 107.1

    XCII. DE LVCTV, QVOD FECIT IOSEPH PATRI SVO SEPTEM DIEBVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI.

  66. 107.2

    Et fecit luctum patri suo septem dies. nescie utrum inueniatur alicui sanctorum in scripturis celebratum esse luctum nouem dies, quod apud Latinos nouendial appellant. unde mihi uidentur ab hac consuetudine prohibendi, si qui christianorum istum in mortuis suis numerum seruant, qui magis est in gentilium consuetudine. septimus uero dies auctoritatem in scripturis habet. unde alio loco scriptum est: luctus mortui septem dierum; fatui autem omnes dies uitae eius. septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est; unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. quem tamen numerum in luctu Iacob decuplauerunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.

  67. 107.3

    HINC IAM CAPITVLA XIII EX LIBRO SVNT EXODI..

  68. 108.1

    * XCIH. DE EO QVOD SCRIPTVM EST IN EXODO: OCCVRRIT EI ANGELVS ET VOLEBAT EVM OCCIDERE. EX LIBRO QVAESTIONVM DE EXODO.

  69. 108.2

    In eo quod scriptum est: et factum est in uia ad refectionem obuiauit ei angelus et quaerebat eum occidere. et assumto Sepphora calculo circumcidit praeputium filii sui; et procidit ad pedes eius et dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis circumcisionis, primum quaeritur: quem uolebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est: occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere? nam cui putabitur occurrisse nisi illi, qui uniuerso suorum comitatui praefuit et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae? + quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit: quaerebat eum occidere, quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur: mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret: occurrit ei et quaerebat eum occidere, de quo nihil antea dixerat. sed talis est in psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion. inde enim psalmus incipit nec aliquid de illo uel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi uoluit dicens: fundamenta eius in montibus sanctis. sed quia sequitur: diligit dominus portas Sion, ergo fundamenta uel domini uel Sion, ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta ciuitatis accipiantur. sed quia in hoc pronomine, quod est "eius", genus ambiguum est — omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini et feminini et neutri — in graeco autem in feminino genere dicatur αὐτη̃ς, masculino et neutro avrov, et habet codex graecus : cogit intellegere non fundamenta Sion, sed fundamenta domini, id est quae constituit dominus, de quo dictum est: aedificans Hierusalem dominus. nec Sion tamen nec dominum antea nominauerat, cum diceret: fundamenta eius in montibus sanctis. sic et hic nondum nominato infante dictum est: occurrit ei et quaerebat eum occidere, ut de quo dixerit in consequentibus agnoscamus. quamquam et si de Mose quisque accipere uoluerit, non est magnopere resistendum. illud potius quod sequitur, si fieri potest, intellegatur, quid sibi uelit ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier: stetit sanguis circumcisionis s infantis; non enim ait: "recessit ab eo", propter quod circumcidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit, sed quia stetit: magno, nisi fallor, sacramento.

  70. 109.1

    XCIIII. DE, ID QVOD ASSIDVE DEVS DICIT, INDVRABO COR PHARAONIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE EXODO.

  71. 109.2

    Assidue deus dicit: indurabo cor Pharaonis; et uelut causam. infert cur hoc faciat: indurabo, inquit, cor Pharaonis, etiam implebo signa mea et portenta mea in Aegypto, tamquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa dei multiplicarentur uel implerentur in Aegypto. utitur ergo deus bene cordibus malis ad id quod uult ostendere bonis uel quos facturus est bonos. et quamuis uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est quale cor habeat ad malum, suo fiat uitio, quod inoleuit ex arbitrio uoluntatis, ea tamen uoluntate mala, ut huc uel illuc moueatur, cum siue huc siue illuc male moueatur, causis fit, quibus animus propellitur. quae causae ut exsistant uel non exsistant, non est in hominis potestate, sed ueniunt ex occulta prouidentia iustissima plane et sapientissima, uniuersum, quod creauit, disponentis et administrantis dei. ut ergo tale cor haberet et Pharao, quod patientia dei non moueretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, uitii proprii fuit; quod uero ea facta sunt quibus cor suo uitio tam malignum resisteret iussionibus dei — hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat — dispensationis fuit diuinae, qua tali cordi non solum non iniusta, sed euidenter iusta poena parabatur, qua timentes deum corrigerentur. proposito quippe lucro uerbi gratia, propter quod homicidium committatur, aliter auarus, aliter pecuniae contemtor mouetur: ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad canendum; ipsius tamen lucri propositio in alicuius illorum non fuit potestate. ita causae ueniunt hominibus malis, quae non sunt quidem in eorum potestate; sed hoc de illis faciunt, quales eos inuenerint iam factos propriis uitiis ex praeterita uoluntate. uidendum sane est utrum etiam sic accipi possit: ego indurabo, tamquam diceret: "quam durum sit demonstrabo".

  72. 110.1

    xcv QVOD ABSORBVIT VIRGA AARON VIRGAS MAGORVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

  73. 110.2

    Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum. si dictum esset: „absorbuit draco Aaron uirgas illorum", intellegeretur uerus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed uirgas; hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse uidebantur et non erant. sed quoniam dixit: absorbuit uirga Aaron uirgas illorum, draco utique potuit uirgas absorbere, non uirga. sed eo nomine appellata res est, unde uersa est, non in quod uersa est, quia in id etiam renersa est: et ideo hoc uocari debebat quod principaliter erat. quid ergo dicendam est de uirgis magorum? utrum et ipsae ueri dracones factae fuerant, sed ea ratione uirgae appellatae sunt, qua et uirga Aaron P an potius uidebantur esse quod non erant, Iudificatione ueneflca? cur ergo ex utraque parte et uirgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus? sed demonstrare difficile est quomodo, etiam si ueri dracones facti sunt ex uirgis magorum, non fuerunt tamen creatores draconum nec magi nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. insunt enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes, -quibus cum data fuerit opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum uel arborum uel quorumcumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamuis nouerint praebere quasdam uisibiles opportunitates et causas, ut illa nascantur. quod autem isti faciunt uisibiliter, hoc angeli inuisibiliter; deus uero solus unus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseuit. res breuiter dicta est; quae si exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intellegatur, longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat.,

  74. 111.1

    .XCVI. VNDE POTVEBINT INCANTATORES AQVAM IN SANGVINEM VERTERE, 81 IAM VBIQVE FACTVM ERAT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

  75. 111.2

    Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis, et eduxerunt ranas super terram Aegypti. quaeritur unde, si iam ubique factum erat. sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem uerterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conuersa iam fuerat. proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israhel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam; et inde potuerunt incantatores uel aquam haurire, quam in sanguinem uerterent, uel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae potentiae. quamquam potuerunt etiam, posteaquam illa compressa sunt, facere; sed scriptura cito narrando coniunxit quod etiam postea fieri potuit.

  76. 112.1

    XCVII. ITEM DE 1NDVRATIONE CORDIS PHARAONIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

  77. 112.2

    Et uidit Pharao quoniam facta est refrigeratio; et ingrauatum est cor eius, et non exaudiuit eos, sicut dixerat dominus. hic apparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores eius similia faciebant, uerum etiam ipsam dei patientiam, qua parcebat. patientia dei secundum corda hominum quibusdam utilis ad paenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum deo et in malo perseuerandum. non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut iam diximus. hoc et apostolus dicit: ignoras quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum autem duritiam cordis tui et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. nam et alibi cum diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco, etiam illud adiunxit: et in his qui salui fiunt et in his qui pereunt. non dixit Christi bonum se odorem esse his qui salui fiunt, malum autem his qui pereunt; sed tantum bonum odorem se dixit. illi uero tales sunt, ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est bona uoluntate in dei gratia, ut incipiant ei prodesse iudicia dei, quae malis cordibus nocent. unde ille mutato in melius corde cantabat: uiuet anima mea et laudabit te, et indicia tua adiuuabunt me. non dixit: ,,munera tua" uel "praemia tua", sed: indicia tua. multum est autem, ut sincera fiducia dici possit: proba me, domine, et temta me; ure renes meos et cor meum. et ne sibi aliquid ex suis uiribus tribuisse uideatur, continuo addidit: quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in ueritate tua. factam erga se commemorat misericordiam, ut complacere posset in ueritate, quoniam uniuersae uiae domini misericordia et ueritas.

  78. 113.1

    XCVIII. PROPTER HOC IPSVM, INQVIT, EXCITAVI TB, QVI OSTENDAM IN TE VIBTVTBM MEAM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM.

  79. 113.2

    Et propter hoc ipsum conseruatus es, ut ostendam in te uirtutem meam et ut annuntietur nomen meum in uniuersa terra. haec scripturae uerba et apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili uersaretur. ubi autem et hoc ait: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia uasa irae — parcendo utique his quos malos futuros esse praesciebat: quae nasa dicit perfecta in perditione - et ut notas, inquit, faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. unde uasorum misericordiae uox est in psalmis: deus meus, misericordia eius praeueniet me; deus mens demonstrauit mihi in inimicis meis. nouit ergo deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter, quousque scit oportere; non inaniter, sed utens eis ad admonitionem uel exercitationem bonorum. ecce enim ut annuntiaretur nomen dei in uniuersa terra, uasis misericordiae utique prodest. ad eorum utique utilitatem Pharao seruatus est, sicut et scriptura testatur et exitus docet.

  80. 114.1

    XCVIIII. ITEM DE EO QVOD AIT: EGO INGRAVAVI COR PHARAONIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

  81. 114.2

    Dixit deus ad Mosen: intra ad Pharaonem; ego enim grauaui cor eius et seruorum eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos. ita dicit: ego enim ingrauaui cor eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos, tamquam opus habeat deus cuiusquam malitiam. sed sic intellegendum est, ac si diceret: "ego enim patiens fui super eum et seruos eius, ut non eos auferrem, ut ordine superueniant signa mea super eos". quia enim patientia dei opstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est: "patiens in eum fui" dicitur: grauaui cor eius.

  82. 115.1

    c. ET NON RELICTA LVCVSTA INDVRAVIT COR PHARAO- NIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

  83. 115.2

    Et non est relicta lucusta una in omni terra Aegypti. et indurauit dominus cor Pharaonis. beneficium certe dei commemorauit scriptura, quod abstulit lucustas; et secuta dixit indurasse dominum cor Pharaonis: beneficio utique suo et patientia sua, qua illa fiebat opstinatio, dum ei parceretur, sicut omnia mala corda hominum patientia dei male utendo durescunt.

  84. 116.1

    CI. QVOD TOLLBKDO AB AKGVPTHS AVRVM BT CETERA NON FECE- RINT FVRTVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

  85. 116.2

    Deus ad Mosen: loquere ergo secreto in aures populi, et petat unusquisque a proximo, et mulier a proxima, uasa argentea et aurea et uestem. non hinc quisquam exemplum sumendum putare debet ad expoliandum isto modo proximum. hoc enim deus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteret. nec Israhelitae furtum fecerunt, sed deo iubenti ministerium praebuerunt: quemadmodum cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi, profecto si id sponte faciat, homicida est, etiam si eum occidat quem scit occidi a iudice debuisse.

  86. 117.1

    CII. NON EXAVDIET PHARAO, VT MVLTIPLICENTVR SIGNA. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

  87. 117.2

    . Dixit autem dominus ad Mosen: non exaudiet nos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta mea in terra Aegypti: tamquam opus fuerit eius inoboedientia, ut signa illa multiplicarentur, quae utiliter fiebant ad terrendum populum dei atque ipsa discretione ad pietatem informandum. sed hoc dei fuit, malitia cordis illius bene utentis, non Pharaonis, dei patientia male abutentis. i

  88. 118.1

    CIII. QVOMODO ACCIPIENDVM SIT QVOD AITI DIEM LEGITIMVM SEMPITERNVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

  89. 118.2

    Quod scriptum est: et facietis diem hunc in progenies uestras legitimum aeternum uel aeternalem - quod graece dicitur αἰὠνιον — non sic accipiendum. est, tamquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus; sed illud aeternum est quod iste significat dies: uelut cum dicimus ipsum deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant. quamquam diligenter scrutandum sit quomodo appellare scriptura soleat aeternum; ne forte ita dixerit sollemniter aeternum, quem nefas habeant praetermittere aut sua sponte mutare. aliud est enim quod praecipitur, quousque fiat — sicut praeceptum est, ut septies muros Hiericho circuiret arca — aliud cum praecipitur sic obseruari aliquid, ut nullus terminus praefiniatur obseruationis, siue cotidie siue per menses siue per annos sollemniter siue per multorum uel aliquorum annorum certa interualla. aut ergo sic appellauit aeternum, quod non sua sponte audeant desinere celebrare, aut, sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res, quae his significantur, aeternae intellegantur. Sustulerunt autem filii Israhel de Ramesse in Soccoth in sescenta milia peditum uiri praeter instructum uel censum.

  90. 119.1

    CIIII. DE QVADBINGENTIS ANNIS NON AD SERVITVTEM, SED AD PEREGRINATIONEM SEMINIS ABRAHAE REFERENDIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.

  91. 119.2

    Quod ergo dixit deus ad Abraham: sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis quadringentis annis, non sic accipiendum est, tamquam in illa durissima seruitute quadringentos annos dei populus fuerit; sed quia scriptum est: in Isaac uocabitur tibi semen, ex anno natiuitatis Isaac usque annum egressionis ex Aegypto computantur anni ccccv. cum ergo de quadringentis triginta detraxeris uiginti quinque, qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est, si cccc et v annos summa solida quadringentos uoluit appellare scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit aut infra est, non computetur. non itaque quod ait: in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos habuerint in seruitute; sed referendi sunt cccc anni ad id quod dictum est: peregrinum erit semen tuum in terra non propria; quia, siue in terra Chanaan siue in Aegypto, peregrinum erat illud semen, antequam hereditatem sumerent terram ex promissione dei; quod factum est posteaquam ex Aegypto liberati sunt; ut hyperbaton hic intellegatur et ordo uerborum sit: sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringen tis annis; illud autem interpositum intellegatur: et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat in extrema enim parte annorum summae huius, hoc est post mortem Ioseph, factum est, ut in Aegypto populus dei duram perageret seruitutem.

  92. 120.1

    CV. QVA DIV1SIONE NVMERANDA SINT DECEM PRAECEPTA LEGIS. EX EODEM QVAESTIONVM LIBRO DE EXODO.

  93. 120.2

    Quaeritur decem praecepta legis quemadmodum diuidenda sint, utrum quattuor sint usque ad praeceptum de sabbato, quae ad deum pertinent, sex autem reliqua, quorum primum est: honora patrem et matrem, quae ad hominem pertinent; an potius illa tria sint et ista septem. qui enim dicunt illa quattuor esse, separant quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, ut aliud praeceptum sit: non facies tibi idolum et cetera, ubi figmenta colenda prohibentur; unum autem uolunt. esse: non concupisces uxorem proximi tui, non concupisces domum proximi tui et omnia usque in finem. qui uero illa tria esse dicunt et ista septem, unum uolunt esse quid quid de uno colendo deo praecipitur, ne aliquid aliud praeter illum pro deo colatur; haec autem extrema in duo diuidunt, ut aliud sit: non concupisces uxorem proximi tui, aliud: non concupisces domum proximi tui. decem tamen esse praecepta neutri ambigunt, quoniam hoc scriptura testatur. I :

  94. 120.3

    Mihi tamen uidetur congruentius accipi tria illa et ista septem, quia et trinitatem uidentur illa quae ad deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. et re uera quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, hoc ipsum perfectum explicatur, cum prohibentur colenda figmenta. concupiscentia porro uxoris alienae et concupiscentia domus alienae tantum in peccando differunt, ut illi quod dictum est: non concupisces domum proximi tui, adiuncta sint et alia dicente scriptura: neque agrum eius, neque seruum eius, neque ancillam eius, neque bouem eius neque subiugalem eius, nec omne pecus eius, nec quaecumque proximi sui sunt. discreuisse autem uidetur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cuiuslibet rei alienae, quando utrumque sic coepit: non concupisces uxorem proximi tui; non concupisces domum proximi tui, et huic coepit cetera adiungere. non autem cum dixisset: non concupisces uxorem proximi tui, huic conexuit alia dicens: "neque domum eius neque agrum eius neque seruum eius" et cetera: sed omnino apparent haec esse coniuncta quae uno praecepto uidentur contineri, et discreta ab illo ubi uxor nominata est. illud autem ubi dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, apparet huius rei diligentiorem exsecutionem esse in his quae subiuncta sunt. quo enim pertinet: non facies tibi idolum neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et quaecumque sub terra in aqua; non adorabis eis neque seruies illis, nisi ad id quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me?.

  95. 120.4

    Sed rursus quaeritur quo differat: non furtum facies, ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. non quidem omnis, qui rem proximi concupiscit, furatur; sed si omnis, qui furatur, rem proximi concupiscit. poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. similiter etiam quaeritur quo differat quod dictum est: non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur: non concupisces uxorem proximi tui. in eo quippe quod dictum est: non moechaberis, poterat et illud intellegi. nisi forte in illis duobus peccatis moechandi et furandi ipsa opera notata sunt, in his uero extremis ipsa concupiscentia; quae tantum differunt, ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, aliqua alia causa cum illi miscetur, aliquando autem concupiscat nec ei misceatur poenam timens. et hoc fortasse lex ostendere uoluit, quod utrumque peccata sint.

  96. 120.5

    Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. hoc enim graecum uerbum est, quo iam scriptura utitur pro latino; moechos tamen graece non nisi adulteros . dicit. sed utique ista lex non solis uiris in populo, uerum etiam feminis data est. neque enim quia dictum est: non concupisces uxorem proximi tui, nihil hio sibi praeceptum debet putare femina et tamquam licite concupiscere uirum proximae suae. si ergo hic ex illo quod uiro dictum est intellegitur, quamuis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat, quanto magis eo quod dictum est: non moechaberis uterque sexus astringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut: non occides, non furaberis, et quae alia similiter non expresso uno sexu utrique uidentur sonare communiter. tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intellegat etiam femina quid sibi praeceptum sit. ac per hoc si femina moecha est habens uirum, concumbendo cum eo qui uir eius non est, etiam si ille non habeat uxorem, profecto moechus est et uir habens uxorem concumbendo cum ea quae uxor eius non est, etiam si illa non habeat uirum. sed utrum, si faciat qui uxorem non habeat, uel femina, quae uirum non habet, praecepti huius transgressione teneantur, merito quaeritur; si enim non tenentur, non est prohibita in decalogo fornicatio, sed sola moechia, id est adulterium, quamuis omnis moechia fornicatio esse intellegatur, sicut locuntur scripturae. dominus autem dicit in euangelio: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari. hic autem utique fornicationem appellauit, si cum alio peccet quae uirum habet, quod est moechia, id est adulterium. omnis ergo moechia etiam fornicatio in scripturis dicitur. sed utrum etiam omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum. sed si non omnis fornicatio etiam moechia dici potest, ubi sit in decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt uiri, qui uxores non habent, cum feminis, quae maritos non habent, utrum inueniri possit ignoro. sed si furti nomine bene intellegitur omnis inlicita usurpatio rei alienae — non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit; sed utique a parte totum intellegi uoluit, quidquid inlicite rerum proximi aufertur: — profecto et nomine moechiae omnis inlicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intellegi.

  97. 120.6

    Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc praeceptum, quando lex occidit uel occidi aliquem deus iubet. ille enim facit qui iubet, quando ministerium negare non licet.

  98. 120.7

    In eo etiam quod dictum est: falsum testimonium non dices aduersus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium; ne forte non sit hoc praeceptum aduersus eos qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodest alicui et nihil obest ei cui mentiris; tale quippe non est aduersus proximum tuum; ut ideo uideatur hoc addidisse scriptura, quae posset breuiter dicere: falsum testimonium non dices, sicut dixit: non occides, non moechaberis, non furaberis. sed hinc magna quaestio est nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit: perdes omnes, qui locuntur mendacium, et: noli uelle mentiri omne mendacium, et cetera huius modi. ,..

  99. 121.1

    CVI.. EXPOSITIO DECEM PRAECEPTORVM SALVA FIRMITATE SVI AD LITTERAM FVNDAMENTl. EX DECALOGI EXPOSITIONE AD POPVLVM.\'

  100. 121.2

    Prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate significantia debemus inquirere, ne subtracto fundamento in aere uelle aedificare uideamur. ad plagas decem non pertinet quod primum factum est signi causa, ut uirga in serpentem conuerteretur. aditus enim erat ipse ad Pharaonem, quo commendabatur Moses educturus ex Aegypto populum dei: nondum autem contumaces feriebantur, sed diuino signo iam terrebantur. uirga significat regnum dei, idemque regnum dei esse utique populum dei, serpentem autem tempus mortalitatis huius; mors enim a serpente propinata est. tamquam ergo cadentes de manu domini in terram mortales effecti sunt; unde proiecta uirga ex manu serpens effecta est. fecerunt et magi Pharaonis similiter; uirgis eorum proiectis serpentes facti sunt. sed prius serpens Mosi, id est uirga Mosi, deuorauit omnes serpentes magorum. tunc demum cauda comprehensa identidem uirga facta est et regnum remeauit ad manum. sunt ergo uirgae magorum populi impiorum uicti Christi nomine; cum in eius corpus transferuntur, tamquam a serpente Mosi deuorantur, donec redeat regnum dei ad manum dei, sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis; magnum signum! fiat, fiat ! audistis quid debeatis desiderare: audite quid debeatis uitare.

← Previous · Next → — showing 701800 of 1,867

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0119.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.