Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Excerpta ex Operibus Augustini

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,867 sections

  1. 4.5

    Recta itaque uoluntas est bonus amor et uoluntas peruersa malus amor. amor ergo inhians habere quod amatur cupiditas est; id autem habens atque fruens laetitia; fugiens quod ei aduersatur timor est; idque si acciderit sentiens tristitia est. proinde mala sunt ista, si malus amor est, bona, si bonus.

  2. 4.6

    Verum his philosophis, quod ad istam quaestionem de animi perturbationibus attinet, iam respondimus in nono huius operis libro ostendentes eos non tam de rebus quam de uerbis cupidiores esse contentionis quam ueritatis. apud nos autem iuxta scripturas sanctas sanamque doctrinam ciues sanctae ciuitatis dei in huius uitae peregrinatione secundum deum uiuentes metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, et quia rectus est amor eorum, istas omnes affectiones rectas habent: metuunt poenam aeternam, cupiunt uitam aeternam, dolent in re, quia ipsi in semet ipsis adhuc ingemescunt adoptionem exspectantes redemtionem corporis sui; gaudent in spe, quia fiet sermo qui scriptus est: absorpta est mors in uictoriam. item metuunt peccare, cupiunt perseuerare, dolent in peccatis, gaudent in operibus bonis. ut enim metuant peccare audiunt: quoniam abundabit iniquitas, refrigescit caritas multorum; ut cupiant perseuerare audiunt quod scriptum est: qui perseuerauerit usque in finem hic saluus erit; ut doleant in peccatis audiunt: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est; ut gaudeant in operibus bonis audiunt: hilarem datorem diligit deus. item sicuti se infirmitas eorum firmitasque habuerit, metuunt temtari, cupiunt temtari, dolent in temtationibus, gaudent in temtationibus. ut enim metuant temtari audiunt: si quis praeoccupatus fuerit in aliquo delicto, uos qui spiritales estis instruite huiusmodi instruite mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu temteris. ut autem cupiant temtari audiunt quendam uirum dei fortem ciuitatis dei dicentem: proba me, domine, et temta me; ure renes meos et cor meum. ut doleant in temtationibus uident Petrum flentem; ut gaudeant in temtationibus audiunt Iacobum dicentem: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in temtationibus uariis incideritis.

  3. 4.7

    Non solum autem propter se ipsos his monentur affectibus uerum etiam propter eos quos liberari cupiunt et ne pereant metuunt et dolent si pereunt, gaudent si liberantur. illum quippe optimum et fortissimum uirum, qui in suis infirmitatibus gloriabatur, ut eum potissimum commemoremus qui in ecclesiam Christi ex gentibus uenimus, doctorem gentium in fide et ueritate, qui et plus omnibus suis coapostolis Iaborauit et pluribus epistulis populos dei, non eos tantum qui praesentes ab illo uidebantur uerum etiam illos qui futuri praeuidebantur instruxit; illum inquam uirum, athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro huius mundi, cui spectaculum factus est et angelis et hominibus, legitime magnum agonem certantem et palmam supernae uocationis in anteriora sectantem oculis fidei libentissime spectant gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, foris habentem pugnas, intus timorem, cupientem dissolui et esse cum Christo, desiderantem uidere Romanos, ut aliquem fructum habeat et in illis sicut et in ceteris gentibus, aemulantem Corinthios et ipsa aemulatione metuentem ne seducantur eorum mentes a castitate quae in Christo est, magnam tristitiam et continuum dolorem cordis sui de Israhelitis habentem, quod ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti; nec solum dolorem uerum etiam luctum suum denuntiantem quibusdam qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam super immunditia et fornicationibus suis.

  4. 4.8

    Hi motus, hi affectus de amore boni et de sancta caritate uenientes si uitia uocanda sunt, sinamus ut ea quae uere uitia sunt uirtutes uocentur. sed cum rectam rationem sequantur istae affectiones, quando ubi oportet adhibentur, quis eas morbidas seu uitiosas passiones audeat dicere? quam ob rem etiam ipse dominus in forma dei agere uitam dignatus humanam, sed nullum habens omnino peccatum adhibuit eas ubi adhibendas eas esse iudicauit. neque enim in quo uerum erat hominis corpus et uerus hominis animus falsus erat humanus affectus. cum ergo eius in euangelio ista referuntur, quod super duritia cordis Iudaeorum cum ira contristatus sit, quod dixit: gaudeo propter uos, ut credatis, quod Lazarum suscitaturus etiam lacrimas fuderit, quod concupiuerit cum discipulis suis manducare pascha, quod propinquante passione tristis fuerit anima eius, non falso utique referuntur. uerum ille hos motus certe dispensationis gratia ita cum uoluit suscepit animo humano, ut cum uoluit factus est homo. proinde, quod fatendum est, etiam cum rectas et secundum deum habemus has affectiones, huius uitae sunt, non illius quam futuram exspectamus. et saepe illis etiam inuiti cedimus; itaque aliquando, quamuis non culpabili cupiditate, sed laudabili caritate moueamur, etiam dum nolumus flemus. habemus ergo eas ex humanae condicionis infirmitate; non autem ita dominus Iesus, cuius et infirmitas fuit ex potestate. sed dum uitae huius infirmitatem gerimus si eas omnino nullas habeamus, tunc potius non recte uiuimus. uituperabat enim et detestabatur apostolus quosdam, quos etiam esse dixit sine affectione. culpauit etiam illos sacer psalmus; quibus ait: sustinui qui simul contristaretur, et non fuit. nam omnino non dolere dum sumus in hoc loco miseriae profecto, sicut quidam etiam apud saeculi huius litteratos sensit et dixit, non sine magna mercede contingit immanitatis in animo, stuporis in corpore. quocirca illa quae άπάϑεια graece dicitur, quae si latine posset impassibilitas diceretur, si ita intellegenda est - in animo quippe, non in corpore accipitur — ut sine his affectionibus uiuatur, quae contra rationem accidunt mentemque perturbant, bona plane et maxime optanda est, sed nec ipsa huius est uitae. non enim qualiumcumque hominum uox est, sed maxime piorum - atque iustorum multumque sanctorum: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. tunc itaque άπάϑεια ista erit quando peccatum in homine nullum erit. nunc uero satis bene uiuitur sine crimine; sine peccato autem qui se uiuere existimat non id agit ut peccatum non habeat, sed ut ueniam non accipiat.

  5. 5.1

    V. DE QVINQVE CORPORIS SENSIBVS ORATIO. EX LIBRO CONFESSIONVM DECIMO INTER CETERA ET AD LOCVM.

  6. 5.2

    Domine, amo te; percussisti cor meum uerbo tuo, et amaui te. sed et caelum et terra et omnia quae in eis sunt ecce undique mihi dicunt ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. altius autem tu misereberis cui misertus eris et misericordiam praestabis cui misericors fueris: alioquin caelum et terra surdis loquuntur laudes tuas. quid autem amo, cum te amo? non speciem corporis nec decus temporis, 15 non candorem lucis ecce istis amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum omnimodarum, non florum et ungentorum et aromatum suauiolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus, non haec amo, cum amo deum meum. et tamen amo quandam lucem et quandam uocem et quendam odorem et quendam cibum et quendam amplexum, cum amo deum meum, lucem, uocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubi fulget animae meae quod non capit locus et ubi sonat quod non rapit tempus et ubi olet quod non spargit flatus et ubi sapit quod non minuit edacitas et ubi haeret quod non diuellit satietas: hoc est quod amo, cum deum meum amo. et quid est hoc? interrogaui terram, et dixit: non sum; et quaecumque in eadem sunt idem confessa sunt. interrogaui mare et abyssos et reptilia animarum uiuarum, et responderunt: non sumus deus tuus; quaere super nos. interrogaui auras flabiles, et inquit uniuersus aer cum incolis suis: fallitur Anaximenes, non sum deus. interrogaui caelum, solem, lunam, stellas: neque nos sumus deus quem quaeris, inquiunt. et dixi omnibus his quae circumstant fores carnis meae: dicite mihi de deo meo, quod uos non estis, dicite mihi de illo aliquid. et exclamauerunt uoce magna: ipse fecit nos. interrogatio mea, intentio mea, et responsio eorum, species eorum. et direxi me ad me et dixi mihi: tu quis es? et respondi: homo. et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius et alterum interius; quid horum est unde quaerere debui deum meum, quem iam quaesiueram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere nuntios radios oculorum meorum? sed melius quod interius; ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium quae in eis sunt dicentium: non sumus deus, et: ipse fecit nos. homo interior cognouit haec per exterioris ministerium: ego interior cognoui haec, ego, ego animus per corporis mei sensum. interrogaui mundi molem de deo meo, et respondit mihi: non ego sum, sed ipse me fecit. nonne omnibus quibus integer sensus est apparet haec species? cur non omnibus eadem loquitur? animalia pusilla et magna uident eam, sed interrogare nequeunt; non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus iudex ratio. homines autem possunt interrogare ut inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciant; sed amore subduntur eis et subditi iudicare non possunt. nec respondent ista interrogantibus nisi iudicantibus nec uocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum uideat, alius autem uidens interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic; sed eodem modo utrique apparens illi muta est, huic loquitur. immo uero omnibus loquitur; sed illi intellegunt qui eius uocem acceptam foris intus cum ueritate conferunt. ueritas enim dicit mihi: non est deus tuus caelum et terra.

  7. 5a.1

    ITEM EX LIBRO CONFESSIONVM X INTER CETERA ET AD LOCVM.

  8. 5a.2

    Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inueni extra eam; neque enim aliquid de te inueni quod non meminissem ex quo didici te. nam ex quo didici te non sum oblitus tui. ubi enim inueni ueritatem, ibi inueni deum meum, ipsam ueritatem; quam ex quo didici non sum oblitus. itaque ex quo te didici manes in memoria mea et illic te inuenio, cum reminiscor tui et delector in te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam.

  9. 5a.3

    Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc dignationem memoriae meae ut maneas in ea; sed m qua eius parte maneas hoc considero. transcendi enim partes eius quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium. et ueni ad partes eius, ubi commendaui affectiones animi mei; nec illic inueni te. et intraui ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus; nec ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis nec affectio uiuentis, qualis est cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. et quid quaero quo loco eius habites, quasi uero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te dedici, et in ea te inuenio cum recordor te.

  10. 5a.4

    Vbi ergo te inueni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria mea priusquam te inuenirem. ubi ergo te inueni, ut discerem te nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. ueritas ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus etiam diuersa consulentibus, liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt. optimus minister tuus est qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc uelle quod a te audierit.

  11. 5a.5

    Sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui! et ecce intus eras et ego foris, et ibi te quaerebam et in ista formonsa quae fecisti deformis irruebam; mecum eras, et tecum non eram et ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. uocasti et clamasti, et rupisti surditatem meam; coruscasti, splenduisti, et fugasti caecitatem meam; fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi; gustaui, et esurio et sitio; tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.

  12. 5a.6

    Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor et uiua erit uita mea tota plena te. nunc autem quoniam quem tu imples subleuas eum, quoniam tui plenus non sum oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus et ex qua parte stet uictoria nescio. contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis et ex qua parte stet uictoria nescio. hei mihi, domine, miserere mei; hei mihi! ecce uulnera mea non abscondo. medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non temtatio est uita humana super terram? quis uelit molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat; quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse quod toleret. prospera in aduersis desidero, aduersa in prosperis timeo; quis inter haec medius locus, ubi non sit humana uita temtatio? uae prosperitatibus saeculi semel et iterum a timore aduersitatis et a corruptione laetitiae! uae aduersitatibus saeculi semel et iterum ac tertio a desiderio prosperitatis, et quia ipsa aduersitas dura est et ne frangat tolerantiam! numquid non temtatio est uita humana super terram sine ullo interstitio?

  13. 5a.7

    Et tota spes mea non nisi in magna ualde misericordia tua. da quod iubes, et iube quod uis. imperas nobis continentiam; et cum scirem, ait quidam, quia nemo poterat esse continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus; minus enim te amat qui tecum aliquid amat quod non propter te amat. o amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas deus meus, accende me. continentiam iubes: da quod iubes, et iube quod uis.

  14. 5a.8

    Iubes certe ut contineam a concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione saeculi. iussisti a concubitu et de ipso coniugio melius aliquid quam concessisti monuisti. et quoniam dedisti factum est, et antequam dispensator sacramenti fierem. sed adhuc uiuunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit, et occursantur mihi uigilanti quidem carentes uiribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. et tantum ualet imaginis inlusio in anima mea in carne mea, ut dormienti falsa uisa persuadeant quod uigilanti uera non possunt. numquid tunc ego non sum, domine deus meus? et tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum intra momentum, quo hinc ad soporem transeo uel huc inde retranseo. ubi est tunc ratio, qua talibus suggestionibus resistit uigilans et, si res ipsae ingerantur, inconcussus manet? numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? et unde etiam saepe in somnis resistimus nostrique propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus inlecebris adhibemus assensum? et tamen tantum interest, ut cum aliter accidit euigilantes ad conscientiae requiem redeamus ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus. numquid non potens est manus tua, deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae atque abundantiore gratia tua lasciuos motus etiam mei soporis extinguere? augebis, domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te concupiscentiae uisco expedita, ut non sit rebellis sibi atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. nam ut nihil tale uel tantulum libeat quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum in hac uita sed etiam in hac aetate non magnum est omnipotenti, qui uales facere supra quam petimus et intellegimus. nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei dixi bono domino meo, exsultans cum tremore in eo quod donasti mihi et lugens in eo quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in uictoriam.

  15. 5a.9

    Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, priusquam escas et uentrem destruas cum occideris indigentiam satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suauis est mihi necessitas et aduersus istam suauitatem pugno ne capiar, et cotidianum bellum gero in ieiuniis saepius, in seruitutem redigens corpus meum; et dolores mei uoluptate pelluntur. nam et fames et sitis quidam dolores sunt, urunt et sicut febres necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum seruiunt, calamitas deliciae uocantur. hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumturus accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae; ipse enim transitus uoluptas est et non est alius qua transeatur quo transire cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat quod salutis causa me facere uel dico uel uolo. nec idem modus utriusque est; nam quod saluti satis est delectationi parum est; et saepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an uoluntaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi ualetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis. his temtationibus cotidie cogor resistere et inuoco dexteram tuam (ad salutem meam) et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re non stat. audio uocem iubentis dei mei: non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me; misereberis ne appropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepit seruo tuo; misereberis ut longe fiat a me. nemo enim potest esse continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis et quidquid boni antequam oremus accipimus, a te accipimus; et at hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego noui; ergo a te factum est ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est ut scirent utrique a quo factum est. audiui aliam uocem tuam: post concupiscentias tuas non eas et a uoluntate tua uetare. audiui et illam ex munere tuo quam multum amaui: neque si manducauerimus abundabimus, neque si non manducauerimus deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum facit nec illa aerumnosum. audiui et alteram: ego enim didici in quibus sum sufficiens esse et abundare noui et paenuriam pati noui. omnia possum in eo qui me confortat. ecce miles castrorum caelestium, non puluis quod sumus. sed memento, domine, quia puluis sumus, et de puluere fecisti hominem; et perierat, et inuentus est. nec ille in se potuit, quia idem puluis fuit quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamaui: omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. conforta me ut possim; da quod iubes, et iube quod uis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. audiui alium rogantem ut accipiat: aufer a me, inquit, concupiscentiam uentris; unde apparet, sancte deus meus, te dare quod cum imperas fieri fit. docuisti me, pater bone: omnia munda mundis, sed malum esse homini, qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non commendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu, et ut qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temtatione. non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usu, manducare permissum, Helian cibo carnis refectum, Iohannen mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus non fuisse pollutum; et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum et Dauid propter aquae desiderium a se ipso reprehensum et regem nostrum non de carne, sed de pane temtatum. ideoque et populus in heremo non quia carnes desiderauit, sed quia escae desiderio aduersus dominum murmurauit meruit improbari. in his ergo temtationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentias manducandi et bibendi. non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt; et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum; sed et ego magnifico nomen tuum et interpellat te pro peccatis meis qui uicit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et imperfectum eius uiderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur.

  16. 5a.10

    De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt non requiro, cum assunt non respuo, paratus eis etiam semper carere. ita mihi uideor; forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur; et nemo V securus esse debet in ista uita, quae tota temtatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior non fiat etiam de meliore deterior. una spes, una fiducia, una firma promissio, misericordia tua.

  17. 5a.11

    Voluptates aurium tenacius me implicauerunt et subiugauerunt; sed resoluisti et liberasti. nunc in sonis, quos animant eloquia tua cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam cum uolo. at tamen cum ipsis sententiis, quibus uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis praebeo congruentem. aliquando enim plus mihi uideor honoris eis tribuere quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate habere proprios modos in uoce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. sed delectatio carnis meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. ita in his pecco non sentiens, et postea sentio. aliquando autem hanc ipsam fallaciam immoderatius cauens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, ut melos omne cantilenarum suauium quibus Dauidicum psalterium frequentatur ab auribus meis remouere uelim atque ipsius ecclesiae; tutiusque mihi uidetur quod de Alexandrino episcopo Athanasio saepe mihi dictum commemini, qui tam modico flexu uocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti uicinior esset quam canenti. uerum tamen cum reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus ecclesiae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsum cum moueor non cantu, sed rebus quae cantantur, cum a liquida uoce et conuenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. ita fluctuo inter periculum uoluptatis et experimentum salubritatis magisque adducor, non quidem inretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat. tamen cum mihi accidit ut me amplius cantus quam res quae canitur moueat, poenaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem. ecce ubi sum. flete mecum et pro me flete qui aliquid boni uobiscum intus agitis unde facta procedunt. nam qui non agitis, non uos haec mouent. tu autem, domine deus meus, exaudi, respice et uide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factus sum, et ipse est languor meus.

  18. 5a.12

    Restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquar confessiones, quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temtationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum quod de caelo est superindui cupientem. pulchras formas et uarias, nitidos et amoenos colores amant oculi: non teneant haec animam meam, teneat eam deus, qui fecit haec, bona quidem ualde; sed ipse est bonum meum, non haec. et tangunt me uigilantem totis diebus nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a uocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta quae cernimus, ubiubi per diem fuero multimodo lapsu blanditur mihi aliud agenti et eam non aduertenti; insinuat autem se ita uehementer, ut si repente subtrahatur cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum. o lux, quam uidit Tobis, cum clausis istis oculis filium docebat uitae uiam et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; aut quam uidebat Isaac praegrauatis et opertis senectute carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam uidebat Iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiauit et nepotibus suis ex Iosepb diuexas mystice manus non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat imposuit. ipsa est lux, una est et unum omnes qui uident et amant eam. at ista corporalis de qua loquebar inlecebrosa ac periculosa dulcedine condit uitam saeculi caecis amatoribus. cum autem et de ipsa laudare te norunt, deus creator omnium, assumunt eam in hymno tuo, non assumuntur ab ea in somno suo; sic esse cupio. resisto seductionibus oculorum, ne implicentur pedes mei quibus ingredior uiam tuam, et erigo ad te inuisibiles oculos, ut tu euellas de laqueo pedes meos. tu subinde euellis eos; nam inlaqueantur. tu non cessas euellere; ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis, quoniam non dormies neque dormitabis qui custodis Israhel. quam innumerabilia uariis artibus et opificiis in uestibus, calciamentis, uasis et cuiuscemodi fabricationibus, picturis etiam diuersisque figmentis atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus addiderunt homines ad inlecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod facti sunt. at ego, deus meus et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem sanctificatori meo, quoniam pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa pulchritudine ueniunt, quae super anima est, cui suspirat anima mea die ac nocte; sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt approbandi modum, non autem inde trahunt utendi modum; et ibi est, et non uident eum, ut non eant longius et fortitudinem suam ad te custodiant nec eam spargant in deliciosas lassitudines. ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum innecto; sed tu euellis, domine, euellis tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est.

  19. 6.1

    VI. DE SACRAMENTO MEDIATORIS AD PVRGATIONEM ANIMABVH. EX LIBRO CONFESSIONVM X AD LOCVM.

  20. 6.2

    Tu es ueritas super omnia praesidens, at ego per auaritiam meam non amittere te uolui, sed uolui tecum possidere mendacium, sicut nemo uult ita falsum dicere, ut nesciat ipse quid uerum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri. quem inuenirem qui me reconciliaret tibi? ambiendum mihi fuit ad angelos? qua prece, quibus sacramentis? multi conantes ad te redire neque per se ipsos ualentes, sicut audio, temtauerunt haec et inciderunt in desiderium curiosarum uisionum et digni habiti sunt inlusionibus. elati enim te quaerebant doctrinae fastu, exerentes potius quam tundentes pectora, et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem per quem purgarentur, et non erat. diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis et multum inlexit superbam carnem quod carneo corpore ipse non esset. erant enim illi mortales et peccatores; tu autem, domine, cui reconciliari superbe quaerebant, immortalis et sine peccato. mediator autem inter deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe esset a deo aut in utroque deo similis longe esset ab hominibus atque ita mediator non esset. fallax itaque ille mediator, quo per secreta iudicia tua superbia meretur indui, unum cum hominibus habet, id est peccatum; aliud uideri uult habere cum deo, ut quia carnis mortalitate non tegitur pro immortali se ostentet. sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet commune cum hominibus unde simul damnetur in mortem.

  21. 6.3

    Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti humilibus et misisti ut eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum homo Christus lens inter mortales peccatores et immortalem iustum apparuit: mortalis cum hominibus, iustus cum deo, ut quoniam stipendium iustitiae uita et pax est, per iustitiam coniunctam deo euacuaret mortem iustificatorum impiorum, quam cum illis uoluit habere communem. hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius sicut nos per fidem praeteritae salui fierent. in quantum enim homo, in tantum mediator; in quantum autem uerbum, non medias, quia aequalis deo et deus apud deum et simul unus deus. quomodo nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis impiis tradidisti eum. quomodo nos amasti pro quibus ille non rapinam arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem crucis, unus ille in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi eam; pro nobis autem tibi uictor et uictima, et ideo uictor, quia uictima; pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, faciens nos tibi de seruis filios de te nascendo, nobis seruiendo. merito mihi spes ualida in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis; alioquin desperarem. multi enim et magni sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. potuimus putare uerbum tuum remotum esse a coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis.

  22. 7.1

    VII ITEM DE EODEM SACRAMENTO. EX LIBRO DE CIVITATE DEI NONO INTER CETERA ET AD LOCVM.

  23. 7.2

    Omnes homines quamdiu mortales sunt etiam miseri sint necesse est. quaerendus est medius, qui non solum homo uerum etiam deus sit, ut homines ex mortali miseria ad beatam immortalitatem huius medii beata mortalitas interueniendo perducat. quem neque non fieri mortalem oportebat neque permanere mortalem. mortalis quippe factus est non infirmata uerbi diuinitate, sed carnis infirmitate suscepta. non autem permansit in ipsa carne mortalis, quam resuscitauit a mortuis, quoniam ipse est fructus mediationis eius, ut nec ipsi propter quos liberandos mediator effectus est in perpetua uel carnis morte remanerent. proinde mediatorem inter nos et deum et mortalitatem habere oportuit transeuntem et beatitudinem permanentem, ut per id quod transit congrueret morituris, ad id quod permanet transferret ex mortuis. boni igitur angeli inter miseros mortales et beatos immortales medii esse non possunt, quia ipsi quoque et beati et immortales sunt. possunt autem medii esse angeli mali, quia immortales sunt cum illis, miseri cum istis. his contrarius est qui aduersus eorum immortalitatem et miseriam et mortalis esse ad tempus uoluit et beatus in aeternitate persistere potuit; ac sic eos et immortales superbos et miseros noxios, ne immortalitatis iactantia seducerent ad miseriam, et suae mortis humilitate et suae beatitudinis benignitate destruxit in eis quorum corda per suam fidem mundans ab illorum immundissima dominatione liberauit. homo itaque mortalis et miser longe seiunctus ab immortalibus et beatis quid eligat medium per quod immortalitati et beatitudini copuletur? quod possit delectare in daemonum immortalitate miserum est; quod posset offendere in Christi mortalitate iam non est. ibi ergo cauenda est miseria sempiterna, hic mors timenda non est, quae non esse potuit sempiterna, et beatitudo amanda est sempiterna. ad hoc se quippe interponit medius immortalis et miser ut ad immortalitatem beatam transire non sinat, quoniam persistit quod impedit, id est ipsa miseria. ad hoc se autem interposuit mortalis et beatus ut mortalitate trans acta ex mortuis faceret immortales, quod in se resurgendo monstrauit, et ex miseris beatos, unde numquam ipse discessit. alius est ergo medius malus, qui separat amicos, alius bonus, qui reconciliat inimicos; et ideo multi sunt medii separatores, quia multitudo quae beata est unius dei participatione fit beata. cuius participationis priuatione misera multitudo malorum angelorum, quae se opponit potius ad impedimentum quam interponit ad beatitudinis adiutorium, etiam ipsa multitudine obstrepit quodam modo, ne possit ad illud unum beatificum perueniri. ad quod ut perduceremur, non multis, sed uno mediatore opus erat, et hoc eo ipso cuius participatione simus beati, hoc est uerbo dei non facto, per quem facta sunt omnia. nec tamen ob hoc mediator est, quia uerbum. maxime quippe immortale et maxime beatum uerbum longe est a mortalibus miseris; sed mediator per quod homo, eo ipso utique ostendens ad illud non solum beatum uerum etiam beatificum bonum non oportere quaeri alios mediatores, per quos arbitremur nobis peruentionis gradus esse moliendos, quia beatus et beatificus deus factus particeps humanitatis nostrae compendium praebuit participandae diuinitatis suae. neque enim nos a mortalitate et miseria liberans ad angelos immortales beatosque ita perducit, ut eorum participatione etiam nos immortales atque beati simus, sed ad illam trinitatem, cuius et angeli participatione beati sunt. ideo quando in forma serui ut mediator esset infra angelos esse uoluit, in forma dei supra angelos mansit: idem in inferioribus uia uitae qui in superioribus uita. non enim uerum est quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: nullus deus miscetur homini; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen quod nulla attrectatione hominum contaminantur. ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos a quibus contaminantur mundare non possunt omnesque immundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum et homines cultu daemonum.

  24. 7a.1

    EX LIBRO DE TRINITATE IIII. DE EODEM MEDIATOUIS SACRAMENTO.

  25. 7a.2

    Quia igitur ad aeterna capessenda idonei non eramus sor- desque peccatorum nos praegrauabant temporalium rerum amore contractae et de propagine mortalitatis tamquam naturaliter inolitae, purgandi eramus. purgari autem ut contemperaremur aeternis non nisi per temporalia possemus, qualibus iam contemperati tenebamur. sanitas enim a morbo plurimum distat, sed nisi medicina curationis in morbo congruat, non perducit ad sanitatem. inutilia temporalia decipiunt aegrotos, utilia temporalia suscipiunt sanandos et traiciunt ad aeterna sanatos. mens autem rationalis sicut purgata contemplationem debet rebus aeternis, sic purganda temporalibus fidem. dixit quidam illorum qui quondam apud Graecos sapientes habiti sunt : quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. et profecto est uera sententia; quod enim nos temporale dicimus, hoc ille quod ortum est appellauit. ex quo genere etiam nos sumus, non tantum secundum corpus sed etiam secundum animi mutabilitatem; non enim proprie uocatur aeternum quod aliqua ex parte mutatur. in quantum igitur mutabiles sumus, in tantum ab aeternitate distamus. promittitur autem nobis uita aeterna per ueritatem, a cuius perspicuitate rursus tantum distat fides nostra, quantum ab aeternitate mortalitas. nunc ergo adhibemus fidem rebus temporaliter gestis propter nos et per ipsam mundamur, ut etiam cum ad speciem uenerimus, quemadmodum succedet fidei ueritas, ita mortalitati succedat aeternitas. quapropter quoniam fides nostra fiet ueritas, cum ad id quod nobis credentibus promittitur uenerimus — promittitur autem nobis uita aeterna; et dixit ueritas, non quae fiet, sicut futura est fides nostra, sed quae semper est ueritas, quia ibi est aeternitas; dixit ergo ueritas: haec est autem uita aeterna ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum — cum fides nostra uidendo fiet ueritas, tunc mortalitatem nostram commutatam tenebit aeternitas. quod donec fiat et ut fiat — quia rebus ortis accommodamus fidem credulitatis, sicut in aeternis speramus ueritatem contemplationis — ne fides mortalis uitae dissonaret a ueritate aeternae uitae, ipsa ueritas patri coaeterna de terra orta est, cum filius dei sic uenit, ut fieret filius hominis et ipse in se susciperet fidem nostram qua nos perduceret ad ueritatem suam, qui sic suscepit mortalitatem nostram, ut non amitteret aeternitatem suam. quantum enim ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. ita ergo nos purgari oportebat, ut ille nobis fieret ortus qui maneret aeternus, ne alter nobis esset in fide, alter in ueritate. nec ab eo quod orti sumus ad aeterna transire possemus, nisi aeterno per ortum nostrum nobis sociato ad aeternitatem ipsius traiceremur. nunc itaque illuc quodam modo secuta est fides nostra quo ascendit in quem credimus ortus, mortuus, resuscitatus, assumtus. horum quattuor duo priora noueramus in nobis; scimus enim homines et oriri et mori; duo autem reliqua, id est resuscitari et assumi, iuste in nobis futura speramus, quia in illo facta credidimus. itaque in illo quia et id quod ortum erat transiit ad aeternitatem, transiturum est et nostrum, cum fides peruenerit ad ueritatem. iam enim credentibus, ut in uerbo fidei manerent et inde ad ueritatem ac per hoc ad aeternitatem perducti a morte liberarentur, ita loquitur: si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei estis. et quasi quaererent: quo fructu? secutus adiunxit: et cognoscetis ueritatem. rursus quasi dicerent: quid prodest mortalibus ueritas? et ueritas, inquit, liberabit uos; unde nisi a morte, a corruptione, a mutabilitate ? ueritas quippe immortalis, incorrupta, incommutabilis permanet; uera autem immortalitas, uera incorruptibilitas, uera incommutabilitas ipsa est aeternitas.

  26. 8.1

    VIII; EX LXBRO CONFESSIOHVM PRIMO INTER CETERA ET AD LOCVM.

  27. 8.2

    Da mihi, domine, scire et intellegere utrum prius sit inuocare te an laudare te, et scire te prius sit an inuocare te. sed quia te inuocat nesciens te? aliud enim pro alio potest inuocare nesciens. an potius inuocaris ut sciaris? quomodo autem inuocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inuenient eum et inuenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, inuocans te et inuocem te credens in te; praedicatus enim es nobis. inuocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui.

  28. 8.3

    Et quomodo inuocabo deum meum, deum et dominum meum? quoniam utique in me ipsum eum inuocabo, cum inuocabo eum. et quis locus est in me, quo ueniat in me deus meus? quo deus ueniat in me, deus, qui fecit caelum et terram? itane, domine deus meus, est quicquam in me quod capiat te? an uero caelum et terra, quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum, quid peto ut uenias in me qui non essem, nisi esses in me P non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es. nam si descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem, nisi essem in te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te inuoco, cum in te sim, aut unde uenias in me? quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me ueniat deus meus, qui dixit: caelum et terram ego impleo? capiunt ergone te caelum et terra, quoniam tu imples ea? an imples et restat, quoniam non te capiunt? et quo refundis quidquid impleto caelo et terra restat ex te? an non opus habes ut quoquam continearis, qui contines omnia, quoniam quae imples continendo imples? non enim uasa, quae te plena sunt, stabilem te faciunt, quia et si frangantur non effunderis. et cum effunderis super nos, non tu iaces, sed erigis nos, (nec tu dissiparis, sed colligis nos). sed qui imples omnia te toto imples omnia? an quia non possunt te totum capere omnia, partem tui capiunt et eandem partem simul omnia capiunt? an singulas singula et maiores maiora et minores minora capiunt? ergo est aliqua pars tua maior, aliqua minor. an ubique totus es et res nulla te totum capit?

  29. 8.4

    Quid est ergo deus meus, quid, rogo, nisi dominus deus? quis enim dominus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum? summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et iustissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis; incommutabilis, mutans omnia; numquam nouus, numquam uetus; innouans omnia et in uetustatem perducens superbos et nesciunt; semper agens, semper quietus; colligens et non egens; portans et implens et protegens; creans et nutriens et perficiens; quaerens, cum nihil desit tibi. amas nec aestuas; zelas et securus es; paenitet te et non doles; irasceris et tranquillus es; opera mutas nec mutas consilium; recipis quod inuenis et numquam amisisti; numquam inops et gaudes lucris; numquam auarus et usuras exigis. supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quicquam non tuum? reddis debita nulli debens; donas debita nihil perdens. et quid diximus, deus meus, uita mea, dulcedo mea sancta, aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? et uae tacentibus de te, quoniam loquaces muti facti sunt. quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi ut uenias in cor meum et inebries illud, ut obliuiscar mala mea et unum bonum meum amplectar te? quid mihi es? miserere ut loquar. quid tibi sum ipse, ut amari te iubeas a me? et nisi faciam, irasceris mihi et minaris ingentes miserias. paruane ipsa est, si non amem te? hei mihi! dic mihi per miserationes tuas, domine deus meus, quid sis mihi. dic animae meae: salus tua ego sum. sic dio ut audiam. ecce aures cordis mei ante te, domine; aperi eas et dic animae meae: salus tua ego sum. curram post uocem hanc et apprehendam te. noli abscondere a me faciem tuam: moriar, ne moriar, ut eam uideam. angusta est domus animae meae, quo uenias ad eam: dilatetur abs te ruinosa est: refice eam; habet quae offendant oculos tuos: fateor et scio; sed quis mundabit eam? aut cui alteri praeter te clamabo: ab occultis meis munda me, domine, et ab alienis parce seruo tuo?

  30. 9.1

    VIIII. DE TEMPORE, QVOD CVM HOMO METIRI VIDEATVR NON TAMEN POTEST COMPREHENDERE QVID SIT TEMPVS. EX LIBRO CON- FESSIONVM XI INTER CETERA ET AD LOCVM.

  31. 9.2

    Deus, dona hominibus uidere in paruo communes notitias rerum paruarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis; sunt uero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit. ergo scire cupio uim naturamque temporis, quo metimur corporum motus et dicimus illum motum, uerbi gratia, tempore duplo esse diuturniorem quam istum. nam quaero quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius circuitus ab oriente usque orientem, secundum quod dicimus: tot dies transierunt; cum suis enim noctibus dicuntur tot dies nec extra reputantur spatia noctium. quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque ad orientem, quaero utrum motus ipse sit dies an mora ipsa, quanta peragitur, an utrumque. si enim primum dies esset, dies ergo esset, etiam si tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. si secundum, non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam breuis mora esset, quam est horae unius, sed uicies et quater circuiret sol ut expleret diem. si utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circuiret, nec ille, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane assolet. non itaque nunc quaeram quid sit illud quod uocatur dies, sed quid sit tempus, quo metientes solis circuitum diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim; et utrumque tempus comparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiam si aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque ad orientem circuiret. nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam uoto cam sol stetisset ut uictoriosum proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret,, illa pugna gesta atque peracta est. uideo igitur tempus quandam esse distentionem; sed uideo an uidere mihi uideor? tu demonstrabis, lux ueritatis. iubes ut approbem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes. nam corpus nullum nisi in tempore moueri audio; tu dicis. ipsum autem corporis motum tempus esse non audio; non tu dicis. cum enim monetur corpus, tempore metior quamdiu moueatur, ei quo moueri incipit donec desinat. et si non uidi ex quo coepit et perseuerat moueri, ut non uideam cum desinit, non ualeo metiri nisi forte ex quo uidere incipio, donec desinam. quod si diu uideo, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit, quia et quantum cum dicimus collatione dicimus, uelut: tantum hoc quantum illud, aut: duplum hoc ad illud, et si quid aliud isto modo. si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo ueniat corpus quod monetur uel partes eius, si tamquam in torno monetur, possumus dicere quantum sit temporis ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis uel partis eius effectus est. cum itaque aliud sit motus corporis, aliud quo metimur quamdiu sit, quis non sentiat quid horum potius tempus dicendum sit? nam etsi uarie corpus aliquando mouetur, aliquando stat, non solum (motum eius sed etiam statum tempore metimur). ergo nec praeterita nec praesentia nec praetereuntia tempora metimur et metimur tamen tempora.

  32. 9.3

    Deus creator omnium: uersus iste octo syllabarum breuibus et longis alternat syllabis. quattuor itaque breues, prima, tertia, quinta, septima simplae sunt ad quattuor longas, secundam, quartam, sextam, octauam; hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio et renuntio et ita est, quantum sentitur sensu manifesto. quantum sensus manifestus est, breui syllaba longam metior eamque sentio habere bis tantum. sed cum altera post alteram sonat, si prior breuis, longa posterior, quomodo tenebo breuem et quomodo eam longae metiens applicabo ut inueniam quod bis tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi breuis sonare destiterit? ipsamque longam num praesentem metior, quando nisi finitam non metior? eius autem finitio praeteritio est. quid ergo est quod metior? ubi est qua metior breuis? ubi est longa quam metior? ambae sonuerunt, auolauerunt, praeterierunt, iam non sunt, et ego metior fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis; neque hoc possum nisi quia praeterierunt et finitae sunt. non ergo ipsas quae iam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior quod infixum manet.

  33. 9.4

    In te, anime meus, tempora metior. noli mihi obstrepere, quod est: noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. in te, inquam, tempora metior; affectionem, quam res praetereuntes in te faciunt et cum illae praeterierint manet, ipsam metior praesentem, non ea quae praeterierunt ut fieret; ipsam metior cum tempora metior. ergo aut ipsa sunt tempora aut non tempora metior. quid cum metimur silentia et dicimus illud silentium tenuisse temporis quantum illa uox tenuit? nonne cogitationem tendimus ad mensuram uocis, quasi sonaret, ut aliquid de interuallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? nam et uoce atque ore cessante peragimus cogitando carmina et uersus et quemque sermonem motionumque dimensiones quaslibet et de spatiis temporum quantum illud ad illud sit renuntiamus, (non aliter ac si ea sonando diceremus). uoluerit aliquis edere longiusculam uocem et constituerit praemeditando quam longa futura sit egitque iste spatium temporis in silentio memoriaeque commendans coepit edere illam uocem, quae sonat donec ad propositum terminum perducatur: immo sonuit et sonabit; nam quod eius iam peractum est utique sonuit; quod autem restat sonabit; atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum traicit, diminutione futuri crescente praeterito, donec consumtione futuri sit totum praeteritum.

  34. 9.5

    Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum quod nondum est? aut quomodo crescit praeteritum quod iam non est, nisi quia in animo qui illud agit tria sunt? nam exspectat et attendit et meminit, ut id quod exspectat per id quod attendit transeat in id quod meminerit. quis igitur negat (futura) nondum esse? sed tamen iam est in animo exspectatio futurorum, et quis negat praeterita iam non esse? sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? sed tamen perdurat attentio, per quam pergat abesse quod aderit. non igitur longum tempus futurum, quod non est, sed longum futurum longa exspectatio futuri est; neque longum praeteritum tempus, quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est. dicturus sum canticum quod noui: antequam incipiam, in totum exspectatio mea tenditur; cum autem coepero, quantum ex illo in praeteritum decerpsero, tenditur in memoria mea atque distenditur uita huius actionis meae in memoria propter quod dixi et in exspectatione propter quod dicturus sum. praesens tamen adest attentio mea, per quam traicitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. quod quanto magis agitur et agitur, tanto breuiata exspectatione prolongatur memoria, donec tota exspectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis eius fit atque in singulis syllabis eius; hoc in actione longiore, cuius forte particula est illud canticum; hoc in tota uita hominis, cuius partes sunt omnes actiones hominis; hoc in toto saeculo filiorum hominum, cuius partes sunt omnes uitae hominum sed quoniam melior est misericordia tua super uitas, ecce distentio est uita mea et me suscepit dextera tua in domino meo mediatore filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum apprehendam in quo et apprehensus sum et a ueteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus; non in ea quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, (sed secundum intentionem) sequar ad palmam supernae uocationis, ubi audiam uocem laudis et contempler delectationem tuam (nec uenientem) nec praetereuntem. nunc uero anni mei in gemitibus et tu solacium meum, domine, pater meus aeternus es. at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis uarietatibus dilaniantur cogitationes meae in intima uiscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui. et stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt quam capiunt, et dicunt: quid faciebat deus antequam faceret caelum et terram? aut quid ei uenit in mentem ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid fecerit? da illis, domine, bene cogitare quid dicant et inuenire quia non dicitur: numquam, ubi non est tempus. qui enim dicitur numquam fecisse (quid aliud dicitur nisi nullo tempore fecisse?) uideant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam uanitatem loqui. extendantur etiam in ea quae ante sunt et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiam si est aliqua supra tempora.

  35. 9.6

    Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum! sana oculos meos et congaudeam luci tuae. certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid reliquum saeculorum est, quemadmodum me non latet cantantem illud canticum quid et quantum eius abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. sed absit ut tu, conditor uniuersitatis, conditor animarum et corporum, absit ut ita noueris omnia futura et praeterita: longe tu, longe mirabilius longeque secretius. neque enim sicut nota cantantis notumue canticum audientis exspectatione uocum futurarum et memoria praeteritarum uariatur affectus sensusque distenditur, ita tibi aliquid accidit incommutabiliter aeterno, hoc est uere aeterno creatori mentium. sicut ergo nosti in principio caelum et terram sine uarietate notitiae tuae, ita fecisti in principio caelum et terram sine distentione actionis tuae. qui intellegit confiteatur tibi, et qui non intellegit confiteatur tibi.s o quam excelsus es! et humiles corde sunt domus tua. tu enim erigis elisos, et non cadunt quorum celsitudo tu es.

  36. 10.1

    [DE MIBACVLIS QVAE MAGICIS ARTIBVS FIVNT. EX LIBRO DE TRINITATE III T. VII.

  37. 10.2

    Hic uideo quid infirmae cogitationi possit occurrere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. nam et magi Pharaonis similiter serpentes fecerunt et alia similia. sed illud amplius est admirandum, quomodo magorum illa potentia, quae serpentes facere potuit, ubi ad muscas minutissimas uentum est omnino defecit. scinifes enim musculae sunt breuissimae, qua tertia plaga superbus Aegyptius populus caedebatur. ibi certe deficientes magi dixerunt: digitus dei est hoc. unde et intellegi datur ne ipsos quidem transgressores angelos, aetherias potestates in imam istam caliginem tamquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, ualere aliquid nisi data desuper potestate. datur autem uel ad fallendos fallaces, sicut in Aegyptios et in ipsos etiam magos data est, ut in eorum spirituum seductione uiderentur admirandi a quibus fiebant a dei ueritate damnandi; uel ad monendos fideles, ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis scripturae auctoritate sunt prodita; uel ad exercendam, probandam manifestandamque iustorum patientiam; neque enim parua uisibilium miraculorum potentia Iob cuncta quae habuit amisit, et filios et ipsam corporis sanitatem.

  38. 10.3

    Nec ideo putandum est istis transgressoribus angelis ad nutum seruire hanc uisibilium rerum materiam, sed deo potius, a quo haec potestas datur, quantum in sublimi et spiritali sede incommutabilis iudicat. nam et damnatis iniquis etiam in metallo seruit aqua et ignis et terra, ut faciant inde quod uolunt; sed quantum sinitur. nec sane creatores illi mali angeli dicendi sunt, quia per illos magi resistentes famulo dei ranas et serpentes fecerunt; non enim eas ipsi creauerunt. omnium quippe rerum, quae corporaliter uisibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in istis corporeis mundi huius elementis latent. alia sunt enim haec iam et conspicua oculis nostris ex fructibus et animantibus.. alia uero illa occulta istorum seminum semina, unde iubente creatore produxit aqua prima natatilia et uolatilia, terra autem prima germina et prima sui generis animalia. neque enim tunc in huiusce modi fetus ita producta sunt, ut in eis quae producta sunt uis illa consumta sit; sed plerumque desunt congruae temperamentorum occasiones, quibus erumpant et species suas peragant. ecce enim breuissimus surculus semen est; nam conuenienter mandatus terrae arborem facit. huius autem surculi subtilius semen aliquod eiusdem generis granum est et huc usque nobis uisibile. iam uero etiam huius grani semen quamuis oculis uidere nequeamus, ratione tamen conicere possumus, quia nisi talis aliqua uis esset in istis elementis, non plerumque nascerentur et ex terra quae ibi seminata non essent, nec animalia tam multa nulla marium feminarumque commixtione praecedente siue in terra siue in aqua; quae tamen crescunt et coeundo alia pariunt, cum illa nullis coeuntibus parentibus orta sint. et certe apes semina filiorum non coeundo concipiunt, sed tamquam sparsa per terras ore decolligunt. inuisibilium enim seminum creator ipse creator est omnium rerum, quoniam quaecumque nascendo ad oculos nostros exeunt et ex occultis seminibus accipiunt progrediendi primordia et incrementa debitae magnitudinis distinctionemque formarum ab originalibus tamquam regulis sumunt. sicut ergo nec parentes dicimus creatores hominum nec agricolas creatores frugum, quamuis eorum extrinsecus adhibitis motibus ista creanda dei uirtus interius operetur: ita non solum malos sed nec bonos angelos fas est putare creatores, si pro subtilitate sui sensus et corporis semina rerum istarum nobis occultiora nouerunt et ea per congruas temperationes elementorum latenter spargunt atque ita et gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum praebent occasiones. sed nec boni haec nisi quantum deus iubet, nec mali haec iniuste faciunt nisi quantum iuste ipse permittit. nam iniqui malitia uoluntatem suam habent iniustam, potestatem autem non nisi iuste accipiunt siue ad suam poenam siue ad aliorum uel poenam malorum uel laudem bonorum. itaque apostolus discernens interius deum creantem atque formantem ab operibus creaturae, quae admouentur extrinsecus, et de agricultura similitudinem adsumens ait: ego plantaui, Apollo rigauit; sed deus incrementum dedit. sicut ergo in ipsa uita nostra mentem iustificando formare non potest nisi deus, praedicare autem extrinsecus euangelium et homines possunt non solum boni per ueritatem sed etiam mali per occasionem: ita creationem rerum uisibilium deus interius operatur, exteriores autem operationes siue bonorum siue malorum uel angelorum uel hominum siue etiam quorumcumque animalium secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum ita rerum naturae adhibet, in qua creat omnia, quemadmodum terrae agriculturam. quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus euocatos creatores fuisse ranarum atque serpentium, sicut non possum dicere homines malos segetis esse creatores, quam per eorum operam uidero exortam. sicut nec Iacob creator colorum in pecoribus fuit, quia bibentibus in conceptu matribus uariatas uirgas quas intuerentur apposuit. sed nec ipsae pecudes creatrices fuerunt uarietatis prolis suae, quia inhaeserat animae illarum discolor phantasia ex contuitu uariarum uirgarum per oculos impressa, quae non potuit nisi corpus quod sic affecto spiritu animabatur ex compassione commixtionis afficere, unde teneris fetuum primordiis discolore tenus aspergeretur. ut enim sic ex semet ipsis afficiantur uel anima ex corpore uel corpus ex anima, congruentes rationes id faciunt, quae incommutabiliter uiuunt in ipsa summa dei sapientia, quam nulla spatia locorum capiunt; et cum sit ipsa incommutabilis, nihil eorum quae uel mutabiliter sunt deserit, quia nihil eorum nisi per ipsam creatum est. ut enim de pecoribus non uirgae, sed pecora nascerentur fecit hoc incommutabilis et inuisibilis ratio sapientiae dei, per quam creata sunt omnia. ut autem de uarietate uirgarum pecorum color conceptorum aliquid duceret, fecit hoc anima grauidae pecudis per oculos affecta forinsecus et interius secum pro suo modulo formandi regulam trahens, quam de intima potentia sui creatoris accepit. sed quanta sit uis animae ad afficiendam atque mutandam materiam corporalem—cum tamen creatrix corporis dici non possit, quia omnis causa mutabilis sensibilisque substantiae omnisque modus et numerus et pondus eius, unde efficitur ut et sit et natura ita uel ita sit, ab intellegibili et incommutabili uita quae super omnia est existit et peruenit usque ad extrema atque terrena — multus sermo est neque nunc necessarius. uerum propterea factum Iacob de pecoribus commemorandum arbitratus sum, ut intellegeretur, si homo qui uirgas illas sic posuit dici non potest creator colorum in agnis et in haedis, nec ipsae matrum animae, quae conceptam per oculos corporis phantasiam uarietatis seminibus carne conceptis quantum natura passa est asperserunt, multo minus dici posse ranarum serpentiumque creatores angelos malos, per quos magi Pharaonis tunc illa fecerunt.

  39. 11.1

    DE CAVSIS ORIGINALIBVS CREATVRARVM NATVBALIVM, QVAS MVNDO CREATOR INSERVIT. EX LIBRO III DE TRINITATE T. VIIII.

  40. 11.2

    Sed ne de animalibus quasi diuersa ratio moueat, quod habent spiritum uitae cum sensu appetendi quae secundum naturam sunt uitandique contraria, etiam hoc est uidere quam multi homines nouerint ex quibus herbis aut carnibus aut quarumque rerum quibuslibet sucis aut humoribus uel ita positis uel ita obrutis uel ita contritis uel ita commixtis quae animalia nasci soleant; quorum se quis tam demens audeat dicere creatorem? quid ergo mirum si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo unde illi uel illi uermes muscaeque nascantur, ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt unde ranae serpentesque nascantur et haec per certas et notas temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari, non creant? sed illa homines quae solent ab hominibus fieri non mirantur. quod si quisquam celeritates incrementorum forte miratur, quod illa animantia tam cito facta sunt, attendat quemadmodum et ista pro modulo facultatis humanae ab hominibus procurentur. unde enim fit ut eadem corpora citius uermescant aestate quam hieme, citius in calidioribus quam in frigidioribus locis? sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quanto desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. unde qualibuscumque angelis uicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est, tanto mirabiliores in huius modi operibus eorum existunt celeritates. sed non est creator nisi qui principaliter ista format; nec quisquam hoc potest nisi ille, penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera; et ipse est unus creator deus, ex cuius ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli, si permitterentur, ideo non possint, quia non permittuntur. neque enim occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia maior aderat dominatio prohibentis dei per spiritum sanctum; quod etiam ipsi magi confessi sunt dicentes: digitus dei est hoc. quid autem possint per naturam nec possint per prohibitionem et quid per ipsius naturae suae condicionem facere non sinantur homini explorare difficile est, immo uero impossibile nisi per illud donum dei, quod apostolus commemorat dicens: alii diiudicatio spirituum. nouimus enim hominem posse ambulare et neque hoc posse, si non permittatur; uolare autem non posse, etiam si permittatur. sic et illi angeli quaedam possunt facere, si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio dei; quaedam uero non possunt nec si ab eis permittantur, quia ille non permittit a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit quae concessit ut possint.

  41. 12.1

    DE SIMPLO SALVATORIS NOSTRI QVOD AD DVPLVM NOSTRVM CONCVRRIT ET CONGRVIT. EX LIBRO DE TRINITATE IIII . CAPITVLO m.

  42. 12.2

    Verum quod instat in praesentia, quantum donat deus, edisserendum est, quemadmodum simplum domini et saluatoris nostri Iesu Christi duplo nostro congruat et quodam modo concinat ad salutem. nos certe, quod nemo christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus: anima propter peccatum, corpore propter poenam peccati, ac per hoc et corpore propter peccatum. utrique autem rei nostrae, id est et animae et corpori, medicina ex resurrectione opus erat, ut in melius renouaretur quod erat in deterius commutatum. mors autem animae impietas est et mors corporis corruptibilitas, per quam fit et animae a corpore abscessus. sicut enim anima deo deserente, sic corpus anima deserente moritur; unde illa fit insipiens, hoc exanime. resuscitatur ergo anima per paenitentiam et in corpore adhuc mortali renouatio uitae inchoatur a fide, qua creditur in eum qui iustificat impium, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem, cum magis magisque renouatur interior homo. corpus uero tamquam homo exterior, quanto est haec uita diuturnior, magis magisque corrumpitur uel aetate uel morbo uel uariis afflictionibus, donec ueniat ad ultimam quae ab hominibus mors uocatur. eius autem resurrectio differtur in finem, cum et ipsa iustificatio nostra perficietur ineffabiliter. tunc enim similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. nunc uero quamdiu corpus quod corrumpitur adgrauat animam et uita humana super terram tota temtatio est, non iustificatur in conspectu eius omnis uiuens in comparatione iustitiae, qua aequabimur angelis, et gloriae, quae reuelabitur in nobis. de morte autem animae a morte corporis distinguenda quid plura commemorem, cum dominus in euangelica sententia utramque mortem cuiuis facile discernendam posuerit, ubi ait: sine mortuos sepelire mortuos suos? sepeliendum quippe corpus mortuum erat; sepultores autem eius per infidelitatem impietatis in anima mortuos intellegi uoluit, quales excitantur cum dicitur: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. detestatur autem quandam mortem apostolus dicens de uidua: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est. anima igitur iam pia, quae fuit impia, propter iustitiam fidei dicitur ex morte reuixisse atque uiuere. corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis quodam loco in scripturis etiam mortuum dicitur loquente apostolo: corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. haec uita ex fide facta est, quoniam iustus ex fide uiuit. sed quid sequitur? si autem spiritus eius qui suscitauit Iesum ex mortuis habitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum a mortuis uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem spiritum eius in uobis. huic ergo duplae morti nostrae saluator impendit simplam suam et ad faciendam utramque resurrectionem nostram in sacramento et exemplo praeposuit et proposuit unam suam. neque enim fuit peccator aut impius, ut ei tamquam spiritu mortuo in interiore homine renouari opus esset et tamquam resipiscendo ad uitam iustitiae reuocari; sed indutus carne mortali et sola moriens, sola resurgens, ea sola nobis ad utrumque concinuit, cum in ea fieret interioris hominis sacramentum, exterioris exemplum. interioris enim hominis nostri sacramento data est uox illa pertinens ad mortem animae nostrae significandam non solum in psalmo uerum etiam in cruce: deus meus, deus meus, ut quid me dereliquisti? cui uoci congruit apostolus dicens: scientes quia uetus homo noster simul crucifixus est, ut euacuetur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. crucifixio quippe interioris hominis paenitentiae dolores intelleguntur et continentiae quidam salubris cruciatus, per quam mortem mors impietatis perimitur, in qua nos non relinquit deus. et ideo per talem crucem euacuatur corpus peccati, ut iam non exhibeamus membra nostra arma iniquitatis peccato, quia et interior homo si utique renouatur de die in diem, profecto uetus est antequam renouetur. intus namque agitur quod idem apostolus dicit: exuite uos ueterem hominem et induite nouum. quod ita consequenter exponit: quapropter deponentes mendacium loquimini ueritatem. ubi autem deponitur mendacium nisi intus, ut habitet in monte sancto dei qui loquitur ueritatem in corde suo? resurrectio uero corporis domini ad sacramentum interioris resurrectionis nostrae pertinere ostenditur, ubi postquam resurrexit ait mulieri: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. cui mysterio congruit apostolus dicens: si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram dei sedens; quae sursum sunt sapite. hoc est enim Christum non tangere nisi cum ascenderit ad patrem, non de Christo carnaliter sapere. iam uero ad exemplum mortis exterioris hominis nostri dominicae carnis mors pertinet, quia per talem passionem maxime hortatus est seruos suos, ut non timeant eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. propter quod dicit apostolus: ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. et ad exemplum resurrectionis exterioris hominis nostri pertinere inuenitur resurrectio corporis domini, quia discipulis ait: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. et unus ex discipulis etiam cicatrices eius contrectans exclamauit dicens: dominus meus et deus meus! et cum illius carnis tota integritas appareret, demonstratum est in eo quod suos exhortans dixerat: capillus capitis uestri non peribit. unde enim primo: noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum? et unde antequam ascendat ad patrem a discipulis tangitur, nisi quia illic insinuabatur interioris hominis sacramentum, hic praebebatur exterioris exemplum ? anne forte quisquam ita est absurdus atque auersus a uero, ut audeat dicere a uiris eum tactum antequam ascenderet, a mulieribus autem cum ascendisset? propter hoc exemplum futurae nostrae resurrectionis in corpore, quod praecessit in domino, dicit apostolus: initium Christus, deinde qui sunt Christi. de corporis enim resurrectione illo loco agebatur, propter quam etiam dicit: transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae. una ergo mors nostri saluatoris duabus mortibus nostris saluti fuit et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit, cum corpus eius in utraque re, id est et in morte et in resurrectione, et sacramento interioris hominis nostri et exemplo exterioris medicinali quadam conuenientia ministratum est.

  43. 13.1

    DE MEDIATORE AD MORTEM DIABOLO ET MEDIATORE AD VITAM CHRISTO IESV. EX EODEM LIBRO IIII T. X.

  44. 13.2

    Deinde id ipsum quod mediator est, per quem reconciliamur deo, sic indicat: ego, inquit, in eis et tu in me, ut sint consummati in unum. haec est uera pax et cum creatore nostro nobis firma conexio purgatis et reconciliatis per mediatorem uitae, sicut maculati et alienati ab eo recesseramus per mediatorem mortis. sicut enim diabolus superbus hominem superbientem perduxit ad mortem, ita Christus humilis hominem oboedientem reduxit ad uitam; quia sicut ille elatus cecidit et deiecit consentientem, sic iste humiliatus surrexit et erexit credentem. quia enim non peruenerat diabolus quo ipse perduxerat — mortem quippe spiritus in impietate gestabat, sed mortem carnis non subierat, quia nec indumentum susceperat — magnus homini uidebatur princeps in legionibus daemonum, per quos fallaciarum regnum exercet, sic hominem per elationis typhum potentiae quam iustitiae cupidiorem aut per falsam philosophiam magis inflans aut per sacra sacrilega inretiens, in quibus etiam magicae fallaciae curiosiores superbioresque animas deceptas inlusasque praecipitans subditum tenet, pollicens etiam purgationem animae per eas quas τελεὰς appellant, transfigurando se in angelum lucis per multiformem machinationem in signis et prodigiis mendacii.

  45. 14.1

    DE FACILITATE LVDIFICATIONVM, QVIBVS HOMINES IMMVNDI SPIRITVS FALLVNT. EX EODEM LIBRO ITII T. XI.

  46. 14.2

    Facile est enim spiritibus nequissimis per aeria corpora: facere multa quae mirentur animae terrenis corporibus adgrauatae etiam melioris affectus. si enim corpora ipsa terrena nonnullis artibus et exercitationibus modificata in spectaculis theatricis tanta miracula hominibus exhibent, ut hi qui numquam talia uiderunt narrata uix credant, quid magnum est diabolo et angelis eius de corporeis elementis per aeria corpora facere quae caro miretur aut etiam occultis inspirationibus ad inludendos humanos sensus phantasmata imaginum machinari, quibus uigilantes dormientesque decipiat uel furentes exagitet? sed sicut fieri potest ut homo uita ac moribus melior: spectet nequissimos homines uel in fune ambulantes uel multimodis motibus corporum multa incredibilia facientes nec ullo modo tale aliquid facere concupiscat nec eos propterea sibi + praeponendos existimet: sic anima fidelis et pia non solum si uideat uerum etiam si propter fragilitatem carnis exhorreat miracula daemonum, non ideo tamen aut non se posse talia dolebit aut ob hoc illos meliores esse iudicabit, cum sint praesertim in societate sanctorum qui per uirtutem dei, cui cuncta subiecta sunt, et minime fallacia et multo maiora fecerunt, siue homines siue angeli boni. .

  47. 15.1

    DE FALSIS ET DECEPTORIIS PVRGATIONIBVS. EX EODEM LIBRO IIII T. XII.

  48. 15.2

    Nequaquam igitur per sacrilegas similitudines et impias curiositates et magicas consecrationes animae purgantur et reconciliantur deo, quia falsus mediator non traicit ad superiora, sed potius obsidens intercludit uiam per affectus, quos tanto maligniores quanto superbiores suae societati inspirat, qui non possunt ad euolandum pinnas nutrire uirtutum, sed potius ad demergendum pondera exaggerare uitiorum, tanto grauius anima ruitura, quanto sibi uidetur erecta sublimius.

  49. 16.1

    DE HIS QVI SIBI PVRGATIONEM DE VIRTVTE PROPRIA POLLI- CENTVR. EX EODEM LIBRO IIII T. XV.

  50. 16.2

    Sunt autem qui se putant ad contemplandum deum et inhaerendum deo uirtute propria posse purgari; quos ipsa superbia maxime maculat. nullum enim uitium est, cui magis diuina lege resistitur et in quod magis accipiat dominandi ius ille superbissimus spiritus, ad ima mediator, ad summa interclusor, nisi occulte insidians alia uia deuitetur aut per populum deficientem, quod interpretatur Amalech, aperte saeuiens et ad terram repromissionis repugnando transitum negans per crucem domini, quae Moysi manibus extentis est praefigurata, superetur. hinc enim sibi purgationem isti uirtute propria pollicentur, quia nonnulli eorum potuerunt aciem mentis ultra omnem creaturam transmittere et lucem incommutabilis ueritatis quantulacumque ex parte contingere, quod christianos multos ex fide interim sola uiuentes nondum potuisse derident. sed quid prodest superbienti et ob hoc erubescenti lignum ascendere, de longinquo prospicere patriam transmarinam ? aut quid obest humili de tanto interuallo non eam uidere in illo ligno, ad eam uenienti, quo dedignatur ille portari?

  51. 17.1

    QVOD TESTIMONIA QVAEDAM VENTVRVM CHRISTVM PRAENVN- TIAVERINT, QVAEDAM VENISSE TESTATA SINT. EX EODEM LIBRO T. XVIIII.

  52. 17.2

    Ecce ad quod missus est filius dei, immo uero ecce quod est missum esse filium dei. quaecumque propter faciendam fidem, qua mundaremur, ad contemplandam ueritatem in rebus ortis ab aeternitate prolatis et ad aeternitatem relatis temporaliter gesta sunt, aut testimonia missionis huius fuerunt aut ipsa missio filii dei. at testimonia quaedam uenturum praenuntiauerunt, quaedam uenisse testata sunt. factum quippe creaturam per quem facta est omnis creatura, omnem creaturam testem habere oportebat. nisi enim multis missis praedicaretur unus, non multis dimissis teneretur unus. et nisi talia essent testimonia, quae paruis magna uiderentur, non crederetur, ut magnos faceret magnus qui ad paruos missus est paruus. incomparabiliter enim maiora filii dei facta sunt caelum et terra et omnia quae in eis sunt, quia omnia per ipsum facta sunt, quam signa atque portenta, quae in eius testimonium proruperunt.

  53. 18.1

    ITEM DE EODEM MEDIATORIS SACRAMENTO. EX LIBRO DE CONSENSV EVANGELISTARVM PRIMO.

  54. 18.2

    Quapropter cum sit ipse Christus sapientia dei, per quam creata sunt omnia, cumque nullae mentes rationabiles siue angelorum siue hominum nisi participatione ipsius sapientes fiant, cui per spiritum sanctum, per quem caritas in cordibus nostris diffunditur, inhaeremus, quae trinitas unus deus est: consultum est diuina prouidentia mortalibus, quorum temporalis uita in rebus orientibus et occidentibus occupata tenebatur, ut eadem ipsa dei sapientia ad unitatem personae suae homine adsumto, in quo temporaliter nasceretur, uiueret, moreretur, resurgeret, congrua saluti nostrae dicendo et faciendo, patiendo et sustinendo fieret et deorsum hominibus exemplum redeundi, qui sursum est angelis exemplum manendi. nisi enim in animae rationalis natura temporaliter aliquid oriretur, id est inciperet esse quod non erat, numquam ex uita pessima et stulta ad sapientem atque optimam perueniret. ac per hoc cum rebus aeternis contemplantium ueritas perfruatur, rebus autem ortis fides credentium debeatur, purgatur homo per rerum temporalium fidem, ut aeternarum percipiat ueritatem. nam et quidam eorum nobilissimus philosophus Plato in eo libro, quem Timaeum uocant, sic ait: quantum ad id quod ortum est aeternitas ualet, tantum ad fidem ueritas. duo illa sursum sunt, aeternitas et ueritas; duo ista deorsum, quod ortum est et fides. ut ergo ab imis ad summa reuocemur atque id quod ortum est recipiat aeternitatem, per fidem ueniendum est ad ueritatem. et quia omnia quae in contrarium pergunt per aliquid medium reducuntur et ab aeterna iustitia temporalis iniquitas nos alienabat, opus ergo erat media iustitia temporali, quae medietas temporalis esset de imis, iusta de summis, atque ita se nec abrumpens a summis et contemperans imis ima redderet summis. ideo Christus mediator dei et hominum dictus est inter deum immortalem et hominem mortalem deus et homo, reconcilians hominem deo, manens id quod erat, factus quod non erat. ipse est nobis fides in rebus ortis qui est ueritas in aeternis. hoc magnum et inenarrabile sacramentum, hoc regnum et sacerdotium antiquis per prophetiam reuelabatur, posteris eorum per euangelium praedicatur. oportebat enim ut aliquando in omnibus gentibus redderetur quod diu per unam gentem promittebatur. proinde qui prophetas ante descensionem suam praemisit, ipse et apostolos post ascensionem suam misit.

  55. 19.1

    QVID PLATO POSSET, 81 VIVENS INTERROGARETVR, DE CHRISTIANA RELIGIONE RESPONDERE. EX LIBRO DE VERA RELIGIONE.

  56. 19.2

    Fidentissime dixerim pace horum omnium, qui eorum libros peruicaciter diligunt, christianis temporibus quaenam religio potissimum tenenda sit et quae ad ueritatem ac beatitudinem uia non esse dubitandum. si enim Plato ipse uiueret et me interrogantem non aspernaretur, uel potius si quis eius discipulus eo ipso tempore quo uiuebat, cum sibi ab illo persuaderetur non corporeis oculis, sed pura mente ueritatem uideri; cui quaecumque anima inhaesisset, eam beatam fieri atque perfectam; ad quam percipiendam nihil magis impedire quam uitam libidinibus deditam et falsas imagines rerum sensibilium, quae nobis ab hoc sensibili mundo per corpus impressae uarias opiniones erroresque generarent; quam ob rem sanandum esse animum ad intuendam incommutabilem rerum formam et eodem modo semper se habentem atque undique sui similem pulchritudinem, nec distentam locis nec tempore uariatam, sed unum atque idem omni ex parte seruantem, quam non crederent esse homines, cum ipsa uere summeque sit; cetera nasci, occidere, fluere, labi, et tamen in quantum sunt ab illo aeterno deo per eius ueritatem fabricata constare; in quibus animae tantum rationali et intellectuali datum, ut eius aeternitatis contemplatione perfruatur atque afficiatur ex ea aeternamque uitam possit mereri; sed dum nascentium atque transeuntium rerum amore ac dolore sauciatur et dedita consuetudini huius uitae atque sensibus corporis inanibus uanescit imaginibus, inridet eos qui dicunt esse aliquid quod neque istis uideatur oculis nec ullo phantasmate cogitetur, sed mente sola et intellegentia cerni queat; cum haec ergo sibi a magistro persuaderentur, si ex eo quaereret ille discipulus, utrum, si quisquam exsisteret uir magnus atque diuinus, qui talia populis persuaderet credenda saltem, si uere percipere non ualerent, ui, si qui possent percipere, non prauis opinionibus multitudinis implicati uulgaribus obruerentur erroribus, eum diuinis honoribus dignum iudicaret: responderet, credo, ille non posse hoc ab homine fieri nisi quem forte ipsa dei uirtus atque sapientia ab ipsa rerum natura exceptum nec hominum magisterio, sed intima inluminatione ab incunabulis inlustratum tanta honestaret gratia, tanta firmitate roboraret, tanta denique maiestate subueheret, ut omnia contemnendo quae praui homines cupiunt et omnia perpetiendo quae horrescunt ei omnia faciendo quae mirantur genus humanum ad tam salubrem fidem summo amore atque auctoritate conuerteret de honoribus uero eius frustra se consuli, cum facile possi existimari quanti honores debeantur sapientiae dei, qua gestante ille et gubernante pro uera salute generis human magnum aliquid proprium et quod supra homines esset mere retur. quae si facta sunt, si litteris monumentisque cele brantur, si ab una regione terrarum, in qua sola unus cole batur deus et ubi talem nasci oportebat, per totum orben terrarum missi electi uiri uirtutibus atque sermonibus diuin amoris incendia concitarunt; si confirmata saluberrima disci plina inluminatas terras posteris reliquerunt; et ne de prae teritis loquar, quae licet cuique non credere, si hodie pe gentes populosque praedicatur: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil; si ad ho percipiendum, diligendum, perfruendum, ut anima sanetur e tantae luci hauriendae mentis acies conualescat, dicitur auaris nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tine et rubigo exterminat et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque rubigo exterminat neque fures effodiunt; ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum; dicitur luxuriosis: qui seminat in carne de carne metet corruptionem; qui seminat in spiritu de spiritu metet uitam aeternam; dicitur superbis: qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur; dicitur iracundis: accepisti alapam, para et alteram maxillam; dicitur discordiosis: diligite inimicos uestros; dicitur superstitiosis: regnum dei intra uos est; dicitur curiosis: nolite quaerere quae uidentur, sed quae non uidentur; quae enim uidentur temporalia sunt; quae autem non uidentur aeterna sunt; postremo dicitur omnibus: nolite diligere mundum; quoniam ea quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi; si haec per totum orbem iam populis leguntur et cum ueneratione libentissime audiuntur; si post tantum sanguinem, tantos ignes, tot cruces martyrum tanto fertilius et uberius usque ad barbaras nationes ecclesiae pullularunt; si tot iuuenum et uirginum milia contemnentium nuptias casteque uiuentium iam nemo miratur; quod cum fecisset Plato, usque adeo peruersam temporum suorum timuit opinionem, ut perhibeatur sacrificasse naturae, tamquam peccatum illud aboleretur; si haec sic accipiuntur, ut quomodo antea talia disputare, sic nunc contra disputare monstruosum sit; si tali pollicitationi atque sponsioni per omnes terrarum partes, quas homines incolunt, sacra christiana traduntur; si haec cotidie leguntur in ecclesiis et a sacerdotibus exponuntur; si tundunt pectora qui haec implere conantur; si tam innumerabiles aggrediuntur hanc uiam, ut desertis diuitiis et honoribus huius mundi ex omni hominum genere uni deo summo totam uitam dicare uolentium desertae quondam insulae ac multarum terrarum solitudo compleatur; si denique per urbes atque oppida, castella, uicos, agros etiam uillasque priuatas in tantum aperte suadetur et appetitur a terrenis auersio et in unum deum uerumque conuersio, ut cotidie per uniuersum orbem humanum genus una paene uoce respondeat sursum cor habere se ad dominum: quid adhuc oscitamus crapulam hesternam et in mortuis pecudibus diuina eloquia perscrutamur? si quando autem ad disputationem uenitur, Platonico nomine ora crepitantia quam pectus uero plenum magis habere gestimus?

  57. 19.3

    Qui ergo sensibilem istum mundum contemnere et animam uirtute purgandam summo deo subicere atque subiungere uanum aut malum putant, alia ratione refellendi sunt, si tamen cum his dignum est disputare. qui autem bonum et appetendum fatentur, cognoscant deum et cedant deo, per quem populis iam omnibus haec credenda persuasa sunt. quod utique ab ipsis fieret, si tantum ualerent; aut si non fieret, crimen inuidentiae uitare non possent. ergo cedant ei a quo factum est nec curiositate aut inani iactantia impediantur, quominus agnoscant quid intersit inter paucorum timidas coniecturas et manifestam salutem correctionemque populorum. illi enim si reuiuescerent, quorum isti nominibus gloriantur, et inuenirent refertas ecclesias, templa deserta, a cupiditate bonorum temporalium atque fluentium ad spem uitae aeternae et bona spiritalia et intellegibilia uocari et currere humanum genus, dicerent fortasse, si tales essent quales fuisse memorantur: haec sunt quae nos persuadere populis non ausi sumus et eorum potius consuetudini cessimus, quam illos in nostram fidem uoluntatemque traduximus. ita si hanc uitam illi uiri nobiscum rursus agere potuissent, uiderent profecto cuius auctoritate facilius consuleretur hominibus et paucis mutatis uerbis atque sententiis christiani fierent, sicut plerique recentiorum nostrorum temporum Platonici fecerunt; aut si hoc non faterentur nec facerent in superbia et inuidia remanentes, nescio utrum possent ad ea ipsa quae appetenda et desideranda esse dixerant cum istis sordibus uiscoque reuolare. nam tertio uitio curiositatis in percontandis daemonibus, quo isti maxime cum quibus nunc agitur pagani a christiana salute reuocantur, quia nimis puerile est, nescio utrum tales illi praepedirentur uiri.

  58. 19.4

    Sed quoquo modo se habeat philosophorum iactantia, illud cuiuis intellegere facile est, religionem ab eis non esse quaerendam qui eadem sacra suscipiebant cum populis et de suorum deorum natura ac summo bono diuersas contrariasque sententias in scholis suis eadem teste multitudine personabant. quod si hoc unum tantum uitium christiana disciplina sanatum uideremus, ineffabili laude praedicandam esse neminem negare oporteret. haereses namque tam innumerabiles a regula christianitatis auersae testes sunt non admitti ad communicanda sacramenta eos qui de patre deo et sapientia eius et munere diuino aliter sentiunt et hominibus persuadere conantur quam ueritas postulat. sic enim creditur et docetur, quod est humanae salutis caput, non aliam esse philosophiam, id est sapientiae studium, et aliam religionem, cum hi quorum doctrinam non approbamus nec sacramenta nobiscum communicant. quod in illis minus mirandum est qui eorum quoque sacramentorum ritu dispares esse uoluerunt; sicut nescio qui Serpentini qui appellantur, sicut Manichaei, sicut alii nonnulli. sed in illis magis animaduertendum hoc magisque praedicandum, qui paria sacramenta celebrantes, tamen quia sententia dispares sunt et errores suos animosius defendere quam cautius corrigere maluerunt, exclusi a catholica communione et a participatione quamuis parium sacramentorum propria uocabula propriosque conuentus non in sermone tantum sed etiam in superstitione meruerunt, ut Photiniani et Ariani multique praeterea; nam de his qui schismata fecerunt alia quaestio est. posset enim eos area dominica usque ad tempus ultimae uentilationis uelut paleas sustinere, nisi uento superbiae nimia leuitate cessissent et sese a nobis ultro separassent. Iudaei uero quamuis uni omnipotenti deo supplicent, sola tamen temporalia et uisibilia bona de illo exspectantes rudimenta noui populi ab humilitate surgentia in ipsis suis scripturis nimia securitate noluerunt aduertere atque ita in uetere homine remanserunt. quae cum ita sint, neque in confusione paganorum neque in purgamentis haereticorum neque in languore schismaticorum neque in caecitate Iudaeorum quaerenda religio est, sed apud eos solos qui christiani catholici uel orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes et recta sectantes.

  59. 19.5

    Haec enim ecclesia catholica per totum orbem ualide lateque diffusa omnibus errantibus utitur ad prouectus suos et ad eorum correctionem, cum euigilare uoluerint. utitur enim gentilibus ad materiam operationis suae, haereticis ad probationem doctrinae suae, schismaticis ad documentum stabilitatis suae, Iudaeis ad comparationem pulchritudinis suae. alios ergo inuitat, alios excludit, alios relinquit, alios antecedit; omnibus tamen gratiae dei participandae dat potestatem, siue illi formandi sint adhuc siue reformandi siue recolligendi siue admittendi. carnales autem suos, id est uiuentes aut sentientes carnaliter, tamquam paleas tolerat, quibus in area frumenta tutiora sunt, donec talibus tegminibus exuantur.

  60. 20.1

    QVAM CONGRVE HOMINIBVS SAPIENTIA DEI CHRISTVS HVMANITATE SVBVENERIT. ITEM EX EODEM LIBRO DE VERA RELIGIONE.

  61. 20.2

    Nullo modo beneficientius consuluit generi humano, quam cam ipsa dei sapientia, id est unicus filius consubstantialis patri et coaeternus, totum hominem suscipere dignatus est et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ita enim demonstrauit carnalibus et non ualentibus intueri mente ueritatem corporeisque sensibus deditis quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, quod non solum uisibiliter — nam id poterat et in aliquo aetherio corpore ad nostrorum aspectuum tolerantiam temperato — sed hominibus in uero homine apparuit. ipsa enim natura suscipienda erat quae liberanda. et ne quis forte sexus a suo creatore se contemtum putaret, uirum suscepit, natus ex femina est. nihil egit ui, sed omnia suadendo et monendo, [licet ementes et uendentes flagellando eiecerit e templo. sed quid hoc aut quantum est, quamuis et daemones nolentes ab hominibus non sermone suasionis, sed ui potestatis eiecerit?] uetere quippe seruitute transacta tempus libertatis inluxerat et opportune iam homini suadebatur atque salubriter quam libero esset creatus arbitrio. miraculis conciliauit fidem deo, qui erat, passione homini, quem gerebat. itaque loquens ad turbas ut deus nuntiatam sibi matrem negauit; et tamen, ut euangelium loquitur, puer parentibus subditus erat; doctrina enim deus apparebat, aetatibus homo. item aquam in uinum conuersurus ut deus dicit: recede a me, mulier; mihi et tibi quid est? nondum uenit hora mea. cum autem uenisset hora, qua ut homo moreretur, de cruce cognitam matrem commendauit discipulo, quem prae ceteris diligebat. satellites uoluptatum diuitias perniciose populi appetebant: pauper esse uoluit; honoribus et imperiis inhiabant: rex fieri noluit; carnales filios magnum bonum putabant: tale coniugium prolemque contemsit; contumelias superbissime horrebant: omne genus contumeliarum sustinuit; iniurias intolerabiles esse arbitrabantur: quae maior iniuria quam iustum innocentemque damnari? dolores cOrporis execrabantur: flagellatus atque cruciatus est; mori metuebant: morte multatus est; ignominiosissimum mortis genus crucem putabant: crucifixus est; omnia quae habere cupientes non recte uiuebamus carendo uilefecit; omnia quae uitare cupientes ab studio deuiabamus (ueritatis) perpetiendo deiecit. non enim ullum peccatum committi potest nisi dum appetuntur ea quae ille contemsit aut fugiuntur quae ille sustinuit. tota itaque uita eius in terris per hominem, quem suscipere dignatus est, disciplina morum fuit. resurrectio uero eius a mortuis nihil hominis perire naturae, cum omnia salua sunt deo, satis indicauit, et quemadmodum cuncta seruiant creatori suo siue ad uindictam peccatorum siue ad hominis liberationem quamque facile corpus animae seruiat, cum ipsa subicitur deo. quibus perfectis non solum nulla substantia malum est, quod fieri numquam potest, sed etiam nullo malo afficitur, quod fieri per peccatum et uindictam potuit. et haec est disciplina naturalis christianis minus intellegentibus plena fide digna, intellegentibus autem omni errore purgata.

  62. 20.3

    Iam uero ipse totius doctrinae modus partim apertissimus partim similitudinibus in dictis, in factis, in sacramentis ad omnem animae instructionem exercitationemque accommodatus quid aliud quam rationalis disciplinae regulam impleuit? nam et mysteriorum expositio ad ea dirigitur quae apertissime dicta sunt; et si ea tantum essent quae facillime intelleguntur, nec studiose quaereretur nec suauiter inueniretur ueritas. neque si essent in scripturis sacramenta et in sacramentis non essent signacula ueritatis, satis cum cognitione actio conueniret. nunc uero quoniam pietas timore inchoatur, caritate perficitur, populus timore constrictus tempore seruitutis in uetere lege multis sacramentis onerabatur. hoc enim utile talibus erat ad desiderandam gratiam dei, quae per prophetas uentura canebatur. quae ubi uenit ab ipsa dei sapientia homine assumto et in libertatem uocati sumus, pauca sacramenta saluberrima constituta sunt, quae societatem christiani populi, hoc est sub uno deo liberae multitudinis continerent. multa uero quae populo Hebraeo, hoc est sub eodem uno deo compeditae multitudini imposita erant, ab actione remota sunt, in fide atque interpretatione manserunt; ita nec seruiliter alligant, sed exercent liberaliter animum.

  63. 21.1

    ARGVIT VOLVPTVOSOS, CVRIOSOS, SVPERBOS. EX EODEM LIBRO DE VERA RELIGIONE.

  64. 21.2

    Nego esse quemquam istorum qui nihil colendum existimant, qui non aut carnalibus gaudiis subditus sit aut potentiam uanam foueat aut aliquo spectaculo delectatus insaniat. ita nescientes diligunt temporalia, ut inde beatitudinem expectent. his autem rebus, quibus quisque beatus uult effici, seruiat necesse est, uelit nolit; nam quocumque duxerint sequitur, et quisquis ea uisus fuerit auferre posse metuitur. possunt autem auferri ista et scintilla ignis et aliqua parua bestiola; postremo, ut omittam innumerabiles aduersitates, tempus ipsum auferat necesse est omnia transeuntia. itaque cum omnia temporalia mundus iste concludit, omnibus mundi partibus seruiunt qu?: propterea putant nihil colendum esse ne seruiant. uerum tamen quamquam in hac rerum extremitate miseri iaceant ut uitia sua sibi dominari patiantur uel libidine uel superbia uel curiositate damnati uel duobus horum uel omnibus: quamdiu sunt in hoc stadio uitae humanae, licet eis congredi et uincere, si prius credant quod intellegere nondum ualent et non diligant mundum; quoniam omne quod in mundo est, sicut diuinitus dictum est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi. hoc modo tria illa sunt notata; nam concupiscentia carnis uoluptatis infimae amatores significat, concupiscentia oculorum curiosos, ambitio saeculi superbos. triplex etiam temtatio in homine, quem ueritas ipsa suscepit, cauenda monstrata est. dic, inquit temtator, lapidibus istis ut panes fiant. at ille unus et solus magister: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei. ita enim domitam docuit esse oportere cupiditatem uoluptatis, ut nec fami cedendum sit. sed forte dominationis temporalis fastu decipi poterat qui carnis uoluptate non potuit; omnia ergo mundi regna monstrata sunt ot dictum est: omnia tibi dabo, si prostratus adoraueris me. cui responsum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. ita calcata superbia est. subiecta est autem extrema etiam curiositatis inlecebra; non enim ut se de fastigio templi praecipitaret urgebat nisi causa tantum aliquid experiendi. sed neque hic uictus est. et ideo sic respondit, ut intellegeremus non opus esse ad cognoscendum deum temtationibus uisibiliter diuina explorare molientibus: non temtabis, inquit, dominum deum tuum. quam ob rem quisquis intus dei uerbo pascitur, non quaerit in ista heremo uoluptatem; qui uni deo tantum sub- iectus est, non quaerit in monte, id est in terrena elatione iactantiam; quisquis aeterno spectaculo incommutabilis ueritatis adhaerescit, non per fastigium huius corporis, id est per oculos praecipitatur, ut temporalia et inferiora cognoscat.

  65. 22.1

    QVOD MELIVS SIT AB HOMINE QVAM A VITIO VINCI. EX EODEM LIBRO DE VERA RELIGIONE.

  66. 22.2

    Nos in terra laboramus et cum magno dedecore superamur ab omnibus quae nos commouere ac perturbare potuerint. itaque nolumus ab hominibus uinci et iram non possumus uinoere. qua turpitudine quid execrabilius dici potest? fatemur hominem hoc esse quod nos sumus, qui tametsi habeat uitia non est tamen ipse uitium. quanto igitur honestius homo nos uincit quam uitium? quis autem dubitet immane uitium esse inuidentiam? qua necesse est torqueatur et subiciatur qui non uult in rebus temporalibus uinci. melius est ergo ut homo nos uincat quam inuidentia uel quodlibet aliud uitium.

  67. 22.3

    Sed nec ab homine uinci potest qui uitia sua uicerit. non enim uincitur nisi cui eripitur ab aduersario quod amat. qui ergo id amat solum quod amanti eripi non potest, ille indubitanter inuictus est nec ulla cruciatur inuidia. id enim diligit ad quod diligendum et percipiendum quanto plures uenerint, tanto eis uberius gratulatur. diligit enim deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente; et diligit proximum tamquam se ipsum. non illi ergo inuidet ut sit quod ipse est; immo adiuuat etiam quantum potest. nec potest amittere proximum, quem diligit tamquam se ipsum, quia neque in se ipso ea diligit quae oculis subiacent aut ullis aliis corporis sensibus; ergo apud se ipsum habet quem diligit tamquam se ipsum. ea est autem regula dilectionis, ut quae sibi uult bona prouenire et illi uelit, quae accidere sibi mala non uult et illi nolit. hanc uoluntatem erga omnes homines seruat; nam erga neminem operandum est malum et dilectio proximi malum non operatur. diligamus ergo, ut praeceptum est, etiam inimicos nostros, si uere inuicti esse uolumus. non enim per se ipsum quisquam hominum inuictus est, sed per illam incommutabilem legem, cui quicumque seruiunt soli sunt liberi; sic enim eis quod diligunt auferri non potest; quae res una inuictos facit et perfectos uiros. nam si uel ipsum hominem homo dilexerit non tamquam se ipsum, sed tamquam iumentum aut balneas aut auiculam pictam uel garrulam, id est ut ex eo aliquid temporalis uoluptatis aut commodi capiat, seruiat necesse est non homini, sed, quod est turpius, tam foedo et detestabili uitio, quo non amat hominem sicut homo amandus est. quo uitio dominante usque ad extremam uitam uel potius mortem perducitur. sed ne sic quidem ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres uel filii uel coniuges uel quique cognati aut affines aut ciues; nam et ista dilectio temporalis est. itaque ad pristinam perfectamque naturam nos ipsa ueritas uocans praecipit ut carnali consuetudini resistamus, docens neminem aptum esse regno dei qui non istas carnales necessitudines oderit. neque hoc cuiquam inhumanum uideri debet. magis enim est inhumanum non amare in homine quod homo est, sed amare quod filius est; hoc est enim non in eo amare illud quod ad deum pertinet, sed amare illud quod ad se pertinet. quid ergo mirum, si ad regnum non peruenit qui non communem, sed priuatam rem diligit? immo utrumque, . ait quispiam; immo illud unum, dicit deus. dicit enim uerissime ueritas: nemo potest duobus dominis seruire; nemo enim potest perfecte diligere quo uocamur, nisi oderit unde reuocamur. uocamur autem ad perfectam naturam. humanam, qualem ante peccatum nostrum deus fecit; reuocamur autem ab eius dilectione, quam peccando meruimus. quare oderimus oportet, unde ut liberemur optamus. oderimus ergo temporales necessitudines, si aeternitatis caritate flagramus. diligat homo proximum tamquam se ipsum. certe enim sibi ipse nemo est pater aut filius aut affinis aut aliquid huius modi, sed tantum homo. qui ergo diligit aliquem tamquam se ipsum, hoc in eo debet diligere quod sibi ipse est. corpora uero non sunt quod nos sumus; non ergo in homine corpus est expetendum aut desiderandum. ualet ad hoc etiam quod praeceptum est: ne concupiscas rem proximi tui. quapropter quisquis in proximo aliud diligit quam sibi ipse est, non eum diligit tamquam se ipsum. ipsa igitur natura humana sine carnali condicione diligenda est, siue sit perficienda siue perfecta. omnes sub uno deo patre cognati sunt qui eum diligunt et faciunt uoluntatem ipsius, et inuicem sibi sunt et patres, cum sibi consulunt, et filii, cum sibi obtemperant, et fratres maxime, quia eos unus pater testamento suo ad unam hereditatem uocat.

  68. 22.4

    Quapropter cur iste non sit inuictus hominem diligendo, cum in eo nihil praeter hominem diligat, id est creaturam dei ad eius imaginem factam, nec ei possit deesse perfecta natura, quam diligit, cum ipse perfectus est? sicut enim uerbi gratia, si quisquam diligat bene cantantem, non hunc aut illum, sed tantum bene cantantem quemlibet, cum sit cantator ipse perfectus, ita uult omnes tales esse, ut tamen non ei desit quod diligit, quia ipse bene cantat. nam si cuiquam inuidet bene cantanti, non iam illud diligit, sed laudem aut aliquid aliud quo bene cantando uult peruenire, et potest ei minui uel auferri, si et alius bene oantauerit. qui ergo inuidet bene cantanti, non amat bene cantantem; sed rursus qui eo indiget, non cantat bene. quod multo accommodatius de bene uiuente dici potest, quia et inuidere nulli potest; quo enim perueniunt bene uiuentes, tantundem est omnibus nec minus fit, cum plures habuerint. et potest esse tempus, quo bonus cantator cantare non decenter queat et indigeat uoce alterius, qua sibi exhibeatur quod diligit; tamquam si alicubi conuiuetur ubi eum cantare turpe sit, sed deceat audire cantantem. bene uiuere autem semper decet. quare quisquis hoc diligit et facit, non solum non inuidet imitantibus, sed eis se praebet libentissime atque humanissime, quantum potest; nec eis tamen indiget. nam quod in illis diligit, in se ipso habet totum atque perfectum. ita cum diligat proximum tamquam se ipsum, non inuidet ei, quia nec sibi ipsi; praestat ei quod potest, quia et sibi ipsi; non eo indiget, quia nec se ipso; tantum deo indiget, cui adhaerendo beatus est. nemo autem illi eripit deum. ille ergo uerissime atque certissime inuictus homo est qui cohaeret deo, non ut ab eo aliquid boni extra mereatur, sed cui nihil aliud quam ipsum adhaerere deo bonum est. hic uir quamdiu est in hac uita, utitur amico ad rependendam gratiam, utitur inimico ad patientiam, utitur quibus potest ad beneficientiam, utitur omnibus ad beniuolentiam. et quamquam temporalia non diligat, ipse recte utitur temporalibus et pro eorum sorte hominibus consulit, si aequaliter non potest omnibus. quare si aliquem familiarium suorum promtius quam quemlibet alloquitur, non eum magis diligit, sed ad eum habet maiorem fiduciam et apertiorem temporis ianuam. tractat enim tempori deditos tanto melius, quanto ipse minus obligatus est tempore. cum itaque omnibus quos pariter diligit prodesse non possit, nisi coniunctioribus prodesse malit, iniustus est. animi autem coniunctio maior est quam locorum aut temporum, quibus in hoc corpore iungimur; sed ea maxima est quae omnibus praeualet. non ergo iste affligitur morte cuiusquam, quoniam qui toto animo deum diligit, nouit nec sibi perire quod deo non perit. deus autem dominus est et uiuorum et mortuorum. non cuiusquam miseria miser est, quia nec cuiusquam iniustitia fit iniustus. et ut nemo illi iustitiam et deum, sic nemo aufert beatitudinem. et si quando forte alicuius periculo uel errore uel dolore commouetur, usque ad illius auxilium aut correctionem aut consolationem, non usque ad suam subuersionem ualere patitur. in omnibus autem officiosis laboribus futurae quietis certa expectatione non frangitur. quid enim ei nocebit qui bene uti etiam inimico potest? eius enim praesidio atque munimento inimicitias non pertimescit, cuius praecepto et dono diligit inimicos. huic uiro in tribulationibus parum est non contristari, nisi etiam gaudeat, sciens quod tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit; quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. quis huic nocebit? quis hunc subiugabit? homo, qui prosperis rebus proficit, asperis quid profecerit discet. cum enim mutabilium bonorum adest copia, non eis confidit; sed cum subtrahuntur, agnoscitur utrum eum non ceperint, quia plerumque cum adsunt nobis putamus quod non ea diligamus; sed cum abesse coeperint, inuenimur qui simus. hoc enim sine amore nostro aderat, quod sine dolore discedit. uidetur ergo uincere cum uincatur qui superando ad id peruenit quod cum dolore amissurus est; et uincit cum uinci uideatur, quisquis cedendo ad id peruenit quod non amittit inuitus.

  69. 22.5

    Quem delectat ergo libertas, ab amore mutabilium rerum liber esse appetat; et quem regnare delectat, uni omnium regnatori deo subditus haereat plus eum diligendo quam se ipsum. et haec est perfecta iustitia, qua potius potiora et minus minora diligimus; sapientem animam atque perfectam talem diligat qualem illam uidet, stultam non talem, sed quia esse perfecta et sapiens potest; quia nec se ipsum debet stultum diligere. nam qui se diligit stultum non proficit ad sapientiam; nec fiet quisque qualis cupit esse, nisi se oderit qualis est. sed donec ad sapientiam perfectionemque ueniatur, eo animo ferat stultitiam proximi, quo suam ferret, si stultus esset et amaret sapientiam. quapropter si et ipsa superbia uerae libertatis et ueri regni umbra est, etiam per ipsam nos commemorat diuina prouidentia quid significemus uitiosi et quo debeamus redire correcti. iam uero cuncta spectacula et omnis illa quae appellatur curiositas quid aliud quaerit quam de rerum cognitione laetitiam? quid ergo admirabilius, quid speciosius ipsa ueritate, ad quam spectator omnis peruenire se cupere confitetur, cum uehementer ne fallatur inuigilat?

  70. 23.1

    QVOD DEI LEX ALTA QVAEDAM DISCIPLINA SIT. EX LIBRO II DE ORDINE INTER CETERA ET AD LOCVM.

  71. 23.2

    Cum omnes cernerem studiosissime ac pro suis quemque uiribus deum quaerere, sed ipsum de quo agebamus ordinem non tenere, quo ad illius ineffabilis maiestatis intellegentiam peruenitur, oro uos, inquam, si, ut uideo, multum diligitis ordinem, ne nos praeposteros et inordinatos esse patiamini. quamquam enim occultissima ratio se demonstraturam polliceatur nihil praeter diuinum ordinem fieri, tamen si quempiam ludi magistrum audiremus conantem docere puerum syllabas, quem prius litteras nemo docuisset, non dico ridendum tamquam stultum, sed uinciendum tamquam furiosum putaremus, non ob aliud, opinor, nisi quod docendi ordinem non teneret. at multa talia et imperitos, quae a doctis reprehendantur ac derideantur, et dementes homines, quae nec stultorum iudicium fugiunt, facere nemo ambigit; et tamen etiam ista omnia quae fatemur esse peruersa non esse praeter diuinum ordinem alta quaedam et a multitudinis uel suspicione remotissima disciplina se ita studiosis et deum atque animas tantum amantibus animis manifestaturam esse promittit, ut non nobis summae numerorum possint esse certiores.

  72. 23.3

    Haec autem disciplina ipsa dei lex est, quae apud eum fixa et inconcussa semper manens in sapientes animas quasi transcribitur, ut tanto se sciant uiuere melius tantoque sublimius, quanto et perfectius eam contemplantur intellegendo et uiuendo custodiunt diligentius. haec igitur disciplina eis qui illam nosse desiderant simul geminum ordinem sequi iubet, cuius una pars uitae, altera eruditionis est. adulescentibus ergo studiosis eius ita uiuendum est, ut a ueneriis rebus, ab inlecebris uentris et gutturis, ab immodesto corporis cultu et ornatu, ab inanibus negotiis ludorum, a torpore somni atque pigritiae, ab aemulatione, obtrectatione, inuidentia, ab honorum potestatumque ambitionibus, ab ipsius etiam laudis immodica cupiditate se abstineant; amorem autem pecuniae totius suae spei certissimum uenenum esse credant; nihil eneruiter faciant, nihil audacter; in peccatis autem suorum uel pellant omnino iram uel ita frenent, ut sit pulsae similis; neminem oderint, nulla uitia non curare uelint; magnopere obseruent cum uindicant, ne nimium sit, cum ignoscunt, ne parum; nihil puniant quod non ualeat ad melius, nihil indulgeant quod uertat in peius; suos putent omnes in quos sibi potestas data fuerit; ita seruiant, ut eis dominari pudeat, ita dominentur, ut eis seruire delectet. in alienorum autem peccatis molesti non sint inuito. inimicitias uitent cautissime, ferant aequissime, finiant citissime. in omni uero contractu atque conuersatione cum hominibus satis est seruare unum hoc uulgare prouerbium: nemini faciant quod pati nolunt. rempublicam nolint administrare nisi perfecti. perfici autem uel intra aetatem senatoriam festinent uel certe intra iuuentutem. sed quisquis sero se ad ista conuerterit, non arbitretur nihil sibi esse praeceptum: nam ista utique facilius decocta aetate seruabit. in omni autem uita, loco, tempore amicos aut habeant aut habere instent. obsequantur dignis etiam non hoc expectantibus; superbos minus curent, minime sint. apte congruenterque uiuant; deum colant, cogitent, quaerant fide, spe, caritate subnixi; optent tranquillitatem atque certum cursum studiis suis omniumque sociorum et sibi quibusque possunt mentem bonam pacatamque uitam.

  73. 23.4

    Sequitur ut dicam quomodo studiosi erudiri debeant, qui sicut dictum est uiuere instituerunt. ad discendum item necessario dupliciter ducimur, auctoritate atque ratione; tempore auctoritas, re autem ratio prior est. aliud est enim quod in agendo anteponitur, aliud quod pluris in appetendo aestimatur. itaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini uideatur esse salubrior, ratio uero aptior eruditis, tamen quia nullus hominum nisi ex imperito peritus fit, nullus autem imperitus nouit qualem se debeat praebere docentibus et quali uita esse docibilis possit, euenit ut omnibus bona magna et occulta discere cupientibus non aperiat nisi auctoritas ianuam. quam quisque ingressus sine ulla dubitatione uitae optimae praecepta sectatur, per quae cum docilis factus fuerit, tum demum discet et quanta ratione praedicta sint ea ipsa quae secutus est ante rationem, et quid sit ipsa ratio, quam post auctoritatis cunabula firmus et idoneus iam sequitur atque comprehendit; et quid intellectus, in quo uniuersa sunt, uel ipse potius uniuersa; et quid praeter uniuersa uniuersorum principium. ad quam cognitionem in hac uita peruenire pauci, ultra quam uero etiam post hanc uitam nemo progredi potest. qui autem sola auctoritate contenti bonis tantum moribus rectisque notis constanter operam dederint, aut contemnentes aut non ualentes disciplinis liberalibus atque optimis erudiri, beatos eos quidem, cum inter homines uiuunt, nescio quomodo appellem; tamen inconcusse credo, mox ut hoc corpus reliquerint, eos quo bene magis minusue uixerunt, eo facilius aut difficilius liberari. auctoritas autem partim diuina est partim humana; sed uera, firma, summa ea est quae diuina nominatur. in qua metuenda est aeriorum animalium mira fallacia, quae per rerum ad istos sensus corporis pertinentium quasdam diuinationes nonnullasque potentias decipere animas facillime consuerunt aut periturarum fortunarum curiosas aut fragilium cupidas potestatum aut inanium formidolosas miraculorum. illa ergo auctoritas diuina dicenda est, quae non solum in sensibilibus signis transcendit omnem humanam facultatem, sed et ipsum hominem agens ostendit ei quo usque se propter ipsum depresserit; et non teneri sensibus, quibus uidentur illa miranda, sed ad intellectum iubet euolare, simul demonstrans et quanta hic possit et cur haec faciat et quam parui pendat. doceat enim oportet et factis potestatem suam et humilitate clementiam et praeceptione naturam. quae omnia sacris quibus initiamur secretius firmiusque traduntur, in quibus bonorum uita facillime non disputationum ambagibus, sed mysteriorum auctoritate purgatur. humana uero auctoritas plerumque fallit; in eis tamen iure uidetur excellere qui, quantum imperitorum sensus capit, multa dant indicia doctrinarum suarum et non uiuunt aliter quam uiuendum esse praecipiunt. quibus si aliqua etiam fortunae munera accesserint, quorum appareant usu magni contemtuque maiores, difficillimum omnino est ut eis quisque uiuendi praecepta dantibus credens recte uituperetur.

  74. 24.1

    QVOD AMORE SE SEQVENTIBVS DEVS AVCTORITATIS VIAM SEPTEMPLICITER MVNIVERIT. EX LIBRO DE MORIBVS ECCLE- SIAE CATHOLICAE.

  75. 24.2

    Quaeramus quemadmodum sit homini uiuendum. beate certe omnes uiuere uolumus; beatus autem neque ille dici potest qui non habet quod amat, qualecumque sit, neque qui habet quod amat, si noxium sit, neque qui non amat quod habet, etiam si optimum sit. nam et qui appetit quod adipisci non potest cruciatur; et qui adeptus est quod appetendum non esset fallitur; et qui non appetit quod adipiscendum esset aegrotat. nihil autem istorum animo contingit sine miseria: nullus igitur illorum beatus est. quartum restat ubi beata uita inueniri queat, cum id quod est hominis optimum et amatur et habetur. quid est enim aliud quod dicimus frui nisi praesto habere quod diligis ? praesto ergo esse nobis debet optimum nostrum, si beate uiuere cogitamus. nam quisquis quod se ipso est deterius sequitur, fit et ipse deterior. oportet autem omnem hominem id quod optimum est sequi; sed tale esse debet quod non amittat inuitus. quippe nemo potest confidere de tali bono quod sibi eripi posse sentit, etiam si retinere id amplectique uoluerit. quisquis autem de bono quo fruitur non confidit, in tanto timore amittendi beatus esse quis potest? quis uero dubitet hominem sapientem si sequi satis putauerimus, auferri nobis etiam repugnantibus posse? deus igitur restat, quem si sequimur, bene, si assequimur, non tantum bene sed etiam beate uiuimus. secutio ergo dei est beatitatis appetitus, consecutio ipsa beatitas. sed quo pacto sequimur quem non uidemus? aut quomodo uidemus, qui non solum homines sed etiam insipientes homines sumus? confugiendum est igitur ad eorum praecepta quos sapientes fuisse probabile est, ut in lucem ueritatis aciem titubantem uelut ramis humanitatis opacata inducat auctoritas. quam uiam nobis deus et patriarcharum segregatione et legis uinculo et prophetarum praesagio et suscepti hominis sacramento et apostolorum testimonio et martyrum sanguine et gentium occupatione muniuit; quare ratiunculas nostras diuinis submittamus affatibus.

  76. 24.3

    Audiamus ergo quem finem bonorum nobis, Christe, praescribas, quo nos summo amore tendere iubes. diliges, inquit, dominum deum tuum ei toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. quid uis amplius? et Paulus: diligentibus, inquit, deum omnia procedunt in bonum. dicit etiam ipse dilectionis modum: quis ergo nos separabit a caritate Christi? et cetera; et post pauca: certus sum enim quia neque mors neque uita et reliqua. si ergo nulla res ab eius caritate nos separat, quid esse non solum melius sed etiam certius hoc bono potest? nemo nos inde separat minando mortem; id ipsum enim quod diligimus deum mori non potest, nisi dum non diligit deum, cui mors ipsa est non diligere deum, quod nihil est aliud quam ei quicquam in diligendo atque sequendo praeponere. nemo inde separat pollicendo uitam; nemo enim ab ipso fonte separat aquam pollicendo. non separat angelus; non enim est angelus, cum inhaeremus deo, nostra mente potentior. non separat uirtus; si illa uirtus hic nominata est, quae aliquam potestatem in hoc mundo tenet, toto mundo est omnino sublimior mens inhaerens deo; sin illa uirtus dicta est, quae ipsius animi nostri rectissima affectio est, si in alio est, fauet ut coniungamur deo; si in nobis est, ipsa coniungit. non separant instantes molestiae; hoc enim leuiores eas sentimus, quo ei a quo nos separare moliuntur artius inhaeremus. non separat promissio futurorum; nam et quidquid boni futurum est, certius promittit deus et nihil est ipso deo melius, qui iam profecto bene sibi inhaerentibus praesens est.]

  77. 25.1

    X. DE PRINCIPIO GENESIS. ITEM EX LIBRO CONFESSIONVM XII AD LOCVM.

  78. 25.2

    Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: non hoc sensit Moses quod tu dicis, sed hoc sensit quod ego dico. si enim mihi diceret: unde scis hoc sensisse Mosen quod de his uerbis eius eloqueris? aequo animo ferre deberem et responderem fortasse quae superius respondi uel aliquanto uberius, si esset durior. cum uero dicit: non hoc sensit ille quod tu dicis, sed quod ego dico, neque tamen negat quod uterque nostrum dicit utrumque uerum esse: o uita pauperum deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram. qui non mihi hoc dicunt quia diuini sunt et in corde famuli tui uiderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec nouerunt Mose sententiam, sed amant suam, non quia uera est, sed quia sua est. alioquin et aliam ueram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando uerum dicunt, non quia ipsorum est, sed quia uerum est; et ideo iam nec ipsorum est, quia uerum est. si autem ideo ament illud quia uerum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est ueritatis amatorum. illud autem quod contendunt non hoc sensisse Mosen quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo; quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec uisus, sed typhus eam peperit. ideoque, domine, tremenda sunt indicia tua, quoniam ueritas tua nec mea est nec illius, sed omnium nostrum quos ad eius communionem publice uocas, terribiliter admonens nos ut eam nolimus habere priuatam, ne priuemur ea. nam quisquis id quod tu omnibus ad fruendum proponis sibi proprie uindicat et suum uult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a ueritate ad mendacium; qui enim loquitur in mendacium, de suo loquitur. attende, iudex optime deus, ipsa ueritas, attende quid dicam contradictori huic, attende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad finem caritatis. attende et uide quid ei dicam, si placet tibi; hanc enim uocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo uidemus uerum esse quod dicis et ambo uidemus uerum esse quod dico, ubi, quaeso, id uidemus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est incommutabili ueritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic uidere non possumus, ut uidetur incommutabilis ueritas, quando si ipse Moses apparuisset nobis atque dixisset: hoc cogitaui, nec sic eam uideremus, sed crederemus? non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente nostra, et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter duo praecepta caritatis sensisse Mosen quidquid in illis libris sensit nisi crediderimus, . mendacem faciemus dominum, cum de animo conserui aliter quam ille docuit opinamur. iam uide quam stultum sit in tanta copia uerissimarum sententiarum, quae de illis uerbis erui possunt, temere affirmare quam earum Moyses potissimum senserit et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia cuius dicta conamur exponere.

  79. 26.1

    XI. ITEM DE EODEM PRINCIPIO, QVOD MAGIS PROSIT MVLTIPLEX SENSWM PROLATIO, 81 NON SIT CONTRA FIDEM. EX LIBRO CONFESSIONVM XII AD LOCVM.

  80. 26.2

    Sicut enim fons in paruo loco uberior est pluribusque riuis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum riuorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura paruo sermonis modulo scatet fluenta liquidae ueritatis, unde sibi quisque uerum quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec uerba legunt uel audiunt, cogitant deum quasi hominem aut quasi aliquam mole immensa praeditam potestatem nouo quodam et repentino placito extra se ipsum tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur. et cum audiunt: "dixit deus: fiat illud, et factum est illud", cogitant uerba concepta, finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existere quod iussum est ut existeret; et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. in quibus adhuc paruulis animalibus, dum isto humillimo genere uerborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili uarietate circuminspicit. quorum si quispiam quasi uilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba inbecillitate se extenderit, heu! cadet miser et, domine deus, miserere ne implumem pullum conculcent qui transeunt uiam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut uiuat donec uolet.

  81. 26.3

    Alii uero, quibus haec uerba non iam nidus, sed opacata frutecta sunt, uident in eis latentes fructus et uolitant laetantes et garriunt scrutantes et carpunt eos; uident enim, cum haec uerba legunt uel audiunt, tua, deus, aeterne stabili permansione cuncta praeterita et futura tempora superari nec tamen quicquam esse temporalis creaturae quod tu non feceris, cuius uoluntas, quia id est quod tu, nullo modo mutata uel quae antea non fuisset, exorta uoluntate fecisti omnia: non de te similitudinem tuam formam omnium, sed de nihilo dissimilitudinem informem, quae formaretur per similitudinem tuam recurrens in te unum pro captu ordinato, quantum cuique rerum in suo genere datum est, et fierent omnia bona ualde, siue maneant circa te siue gradatim remotiore distantia per tempora et locos pulchras uariationes faciant aut patiantur. uident haec et gaudent in luce ueritatis tuae, quantulum hic ualent. et alius eorum intendit in id quod dictum est: in principio fecit deus et resipiscit sapientiam principium, quia et loquitur ipsa nobis. alius itidem intendit in eadem uerba et principium intellegit exordium rerum conditarum et sic accipit in principio fecit, ac si diceretur: primo fecit atque in eis qui intellegunt in principio quod in sapientia fecisti caelum et terram, alius eorum ipsum caelum et terram creabilem materiam caeli et terrae sic esse credit cognominatam, alius iam formatas distinctasque naturas, alius unam formatam eandemque spiritalem caeli nomine, aliam informem corporalis materiae terrae nomine. qui autem intellegunt in nominibus caeli et terrae adhuc informem materiam, de qua formaretur caelum et terra, nec ipsi uno modo intellegunt, sed alius unde consummaretur intellegibilis sensibilisque creatura, alius tantum unde sensibilis moles ista corporea sinu grandi continens perspicuas promtasque naturas; nec illi uno modo qui iam dispositas digestasque creaturas caelum et terram uocari hoc loco credunt, sed alius inuisibilem atque uisibilem, alius solam uisibilem, in qua luminosum caelum suspcimus et terram caliginosam quaeque in eis sunt.

  82. 26.4

    At ille qui non aliter accipit in principio fecit quam si diceretur: primo fecit, non habet quomodo ueraciter intellegat caelum et terram, nisi materiam caeli et terrae intellegat, uidelicet uniuersae, id est intellegibilis corporalisque creaturae. si enim iam formatam uelit uniuersam, recte ab eo quaeri poterit, si hoc primo fecit deus, quid fecerit deinceps; et post uniuersitatem non inueniet ac per hoc audiet inuitus: quomodo illud primo, si postea nihil? cum uero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus, si modo est idoneus discernere quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine: aeternitate, sicut deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. in his quattuor primum et ultimum quae commemoraui difficillime intelleguntur, duo media facillime. namque rara uisio est et nimis ardua conspicere, domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem ac per hoc priorem. quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dinoscere ualeat quomodo prior sit sonus quam cantus? ideo quia cantus est formatus sonus et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest. sic est prior materies quam id quod ex ea fit: non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior interuallo temporis; neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus sicut ligna, quibus arca, uel argentum, quo uasculum fabricatur. tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum, quae fiunt ex eis. at in cantu non ita est. cum enim cantatur, auditur sonus eius, non prius informiter sonat et deinde formatur in cantum. quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit nec ex eo quicquam reperies quod resumtum arte componas; et ideo cantus in sono suo uertitur, qui sonus eius materies eius est. idem quippe formatur ut cantus sit, et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior: neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subiacet ex corpore de quo cantum faciat; nec tempore prior: simul enim cum cantu editur; nec prior electione: non enim potior sonus quam cantus, quando quidem cantus est non tantum sonus uerum etiam speciosus sonus; sed prior est origine, quia non cantus formatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. hoc exemplo qui potest intellegat materiam rerum primo factam et appellatam caelum et terram, quia inde facta sunt caelum et terra; nec tempore primo factam, quia formae rerum egerunt tempora, illa autem erat informis iamque in temporibus simul animaduertitur; nec tamen de illa narrari aliquid potest nisi uelut tempore prior sit, cum pendatur extremior — quia profecto meliora sunt formata quam informia — et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo unde aliquid fieret.

  83. 26.5

    In hac diuersitate sententiarum uerarum concordiam pariat ipsa ueritas et deus noster misereatur nostri, ut legitime lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc si quis quaerit ex me quid horum Moses tuus ille famulus senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum; si tibi non confiteor, nescio; et scio tamen illas ueras esse sententias exceptis carnalibus, de quibus quantum existimaui locutus sum: quos tamen bonae spei paruulos haec bona uerba libri tui non territant, alta humiliter et pauca copiose. sed omnes, quos in eis uerbis uera cernere ac dicere fateor, diligamus nos inuicem pariterque diligamus te dominum deum nostrum, fontem ueritatis, si non uanam, sed ipsam sitimus; eundemque famulum tuum, scripturae huius dispensatorem, spiritu tuo plenum ita honoremus, ut hoc eum te reuelante cum haec scriberet attendisse credamus, quod in eis maxime et luce ueritatis et fruge utilitatis excellit.

  84. 26.6

    lta cum alius dixerit: hoc sensit quod ego, et alius: immo illud quod ego, religiosius me arbitror dicere: cur non utrumque potius, si utrumque uerum est ? et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud uerum quispiam in his uerbis uidet, cur non illa uidisse credatur per quem deus unus sacras litteras uera et diuersa uisuris multorum sensibus temperauit ? ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut quod ueri quisque de his rebus capere posset mea uerba resonarent, quam ut unam ueram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum uirum de te meruisse non credam. sensit ille omnino in his uerbis atque cogitauit, cum ea scriberet, quidquid hic ueri potuimus inuenire et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis inueniri potest.

  85. 26.7

    Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis, si quid homo minus uidit, numquid et spiritum tuum bonum, qui deducet me in terram rectam, latere potuit quidquid eras in eis uerbis tu ipse reuelaturus legentibus posteris, etiam si ille per quem dicta sunt unam fortassis ei multis ueris sententiam cogitauit? quod si ita est, si igitur illa quam cogitauit ceteris excelsior, nobis autem, domine, aut ipsam demonstras aut quam placet alteram ueram, ut siue nobis hoc quod etiam illi homini tuo, siue aliud ex eorundem uerborum occasione patefacias, tu tamen pascas, non error inludat.

  86. 27.1

    XII. ITEM DE PRINCIPIO LIBRI GENESIS. PRINCIPIVM LIBRI GEITESIS AD LITTERAM.

  87. 27.2

    Omnis diuina scriptura bipertita est secundum id quod dominus significat dicens scribam eruditum in regno dei similem esse patri familias proferenti de thesauro suo noua et uetera, quae duo etiam testamenta dicuntur. in libris autem omnibus sanctis intueri oportet quae ibi aeterna intimentur, quae facta narrentur, quae futura praenuntientur, quae agenda praecipiantur uel moneantur. in narratione ergo rerum factarum quaeritur utrum omnia secundum figurarum tantummodo intellectum accipiantur an etiam secundum fidem rerum gestarum asserenda et defendenda sint. nam non esse accipienda figuraliter nullus christianus dicere audebit attendens apostolum dicentem: omnia autem haec in figura contingebant in illis, et illud quod in Genesi scriptum est: et erunt duo in carne una, magnum sacramentum commendantem in Christo et in ecclesia. si ergo utroque modo illa scriptura scrutanda est, quomodo dictum est praeter allegoricam significationem: in principio fecit deus caelum et terram? utrum in principio temporis, an quia primo omnium, an in principio, quod est uerbum dei unigenitus filius? et quomodo possit ostendi deum sine ulla sui commutatione operari mutabilia et temporalia? et quid significetur nomine caelum et terram, utrum spiritalis corporalisque creatura caeli et terrae uocabulum acceperit an tantummodo corporalis, ut in hoc libro de spiritali tacuisse intellegatur atque ita dixisse caelum et terram, ut omnem creaturam corpoream superiorem atque inferiorem significare uoluerit? an utriusque informis materia dicta est caelum et terra, spiritalis uidelicet uita sicuti esse potest in se, non conuersa ad creatorem — tali enim conuersione formatur atque perficitur; si autem non conuertatur, informis est — corporalis autem si possit intellegi per priuationem omnis corporeae qualitatis, quae apparet in materia formata, cum iam sunt species corporum siue uisu siue alio quolibet sensu corporis perceptibiles? an caelum intellegendum est creatura spiritalis ab exordio quo facta est perfecta illa et beata semper, terra uero corporalis materies adhuc imperfecta? quia terra, inquit, erat inuisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum; quibus uerbis uidetur informitatem significare substantiae corporalis. an utriusque informitas his etiam posterioribus uerbis significatur, corporalis quidem eo quod dictum est: terra erat inuisibilis et incomposita; spiritalis autem eo quod dictum est: tenebrae erant super abyssum, ut translato uerbo tenebrosam abyssum intellegamus naturam uitae informem, nisi conuertatur ad creatorem, quo solo modo formari potest ut non sit abyssus, et inluminari ut non sit tenebrosa? et quomodo dictum est: tenebrae erant super abyssum? an quia non erat lux, quae si esset, utique super esset et tamquam superfunderetur, quod tunc fit in creatura spiritali, cum conuertitur ad incommutabile atque incorporale lumen, quod deus est?

  88. 27.3

    Et quomodo: et dixit deus: fiat lux? utrum temporaliter an in uerbi aeternitate? et si temporaliter, utique mutabiliter; quomodo ergo possit intellegi hoc dicere deus nisi per creaturam? ipse quippe est incommutabilis. et si per creaturam dixit deus: fiat lux, quomodo est prima creatura lux, si erat iam creatura, per quam deus diceret: fiat lux? an non est lux prima creatura, quia iam dictum erat: in principio fecit deus caelum et terram? et poterat per caelestem creaturam uox fieri temporaliter atque mutabiliter, qua diceretur: fiat lux. quod si ita est, corporalis lux facta est ista, quam corporeis oculis cernimus, dicente deo per creaturam spiritalem, quam deus iam fecerat, cum in principio fecit caelum et terram: fiat lux, eo modo, quo per talis creaturae interiorem et occultum motum diuinitus dici potuit: fiat lux. an etiam corporaliter sonuit uox dicentis dei: fiat lux, sicut corporaliter sonuit uox dicentis dei: tu es filius meus dilectus? et hoc per creaturam corporalem, quam fecerat deus, cum in principio fecit deus caelum et terram, antequam fieret lux, quae in hac sonante uoce facta est. et si ita est, qua lingua sonuit ista uox dicente deo: fiat lux? quia nondum erat linguarum diuersitas, quae postea facta est in aedificatione turris post diluuium. quaenam lingua erat una et sola, qua deus locutus est: fiat lux, et quis erat quem oportebat audire atque intellegere, ad quem uox huius modi proferretur? an haec absurda carnalisque cogitatio est atque suspicio? quid ergo dicemus? an id quod intellegitur in sono uocis, cum dicitur: fiat lux, non autem ipse corporeus sonus, hoc bene accipitur esse uox dei? et utrum hoc ipsum ad naturam pertineat uerbi eius, de quo dicitur: in principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum? cum enim de illo dicitur: omnia per ipsum facta sunt, satis ostenditur et lux per ipsum facta, cum dixit deus: fiat lux. quod si ita est, aeternum est quod ait deus: fiat lux, quia uerbum dei, deus apud deum, filius unicus dei, patri coaeternus est, quamuis deo haec in aeterno uerbo dicente creatura temporalis facta sit. cum enim uerba sint temporis, cum dicimus quando et aliquando, aeternum tamen est uerbo dei quando fieri aliquid debeat, et tunc fit quando fieri debuisse in illo uerbo est, in quo non est quando et aliquando, quoniam totum illud uerbum aeternum est.

  89. 27.4

    Et quid est lux ipsa, quae facta est? utrum spiritale quid an corporale? si enim spiritale, potest ipsa esse prima creatura iam hoc dicto perfecta, quae primo caelum appellata est, cum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram; ut quod dixit deus: fiat lux, et facta est lux, eam reuocante ad se creatore conuersio eius facta atque inluminata intellegatur. et cur ita dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, et non dictum est: in principio dixit deus: fiat caelum et terra, et facta sunt caelum et terra, sicut de luce narratur: dixit deus, fiat lux, et facta est lux? utrum prius uniuersaliter nomine caeli et terrae comprehendendum erat et commendandum quod fecit deus, et deinde per partes exequendum quomodo fecit, cum per singula dicitur: dixit deus, id est quia per uerbum suum fecit quidquid fecit?

  90. 27.5

    An cum primum fiebat informitas materiae siue spiritalis sine corporalis, non erat dicendum: dixit deus: fiat, quia formam uerbi semper patri cohaerentis, quo sempiterne dicit deus omnia, neque sono uocis neque cogitatione tempora sonorum uoluente, sed coaeterna sibi luce a se genitae sapientiae non imitatur imperfectio, cum dissimilis ab eo quod summe ac primitus est informitate quadam tendit ad nihilum; sed tunc imitatur uerbi formam semper atque incommutabiliter patri cohaerentem, cum et ipsa pro sui generis conuersione ad id quod uere ac semper est, id est ad creatorem suae substantiae, formam capit et fit perfecta creatura? ut in eo quod scriptura narrat: dixit deus: fiat, intellegamus dei dictum incorporeum [in natura uerbi eius coaeterni reuocantis ad se imperfectionem creaturae, ut non sit informis, sed formetur secundum singula, quae per ordinem exequitur? in qua conuersione et formatione, qua pro suo modo imitatur deum uerbum, hoc est dei filium semper patri cohaerentem plena similitudine et essentia pari, qua ipse et pater unum sunt, non autem imitatur hanc uerbi formam, si auersa a creatore informis et imperfecta remaneat, propterea filii commemoratio non ita fit, quia uerbum, sed tantum quia principium est, cum dicitur: in principio fecit deus caelum et terram; exordium quippe creaturae insinuatur adhuc in informitate imperfectionis. fit autem filii commemoratio, quod etiam uerbum est, in eo quod scriptum est: dixit deus: fiat, ut per id quod principium est insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc imperfectae, per id autem quod uerbum est insinuet perfectionem creaturae reuocatae ad eum, ut formaretur inhaerendo creatori et pro suo genere imitando formam sempiterne atque incommutabiliter inhaerentem patri, a quo statu hoc est quod ille.

  91. 27.6

    Non enim habet informem uitam uerbum filius, cui non solum hoc est esse quod uiuere sed etiam hoc est uiuere quod est sapienter ac beate uiuere. creatura uero quamquam spiritalis et intellectualis uel rationalis, quae uidetur esse illi uerbo propinquior, potest habere informem uitam: quia non sicut hoc est ei esse quod uiuere, ita hoc uiuere quod sapienter ac beate uiuere. auersa enim a sapientia incommutabili stulte ac misere uiuit, quae informitas est. formatur autem conuersa ad incommutabile lumen sapientiae, uerbum dei; a quo enim extitit ut sit utcumque ac uiuat, ad illum conuertitur ut sapienter ac beate uiuat. principium quippe creaturae intellectualis est aeterna sapientia; quod principium manens in se incommutabiliter nullo modo cessaret occulta inspiratione uocationis loqui ei creaturae, cui principium est, ut conuerteretur ad id ex quo esset, quod aliter formata ac perfecta esse non possit. ideoque interrogatus quis esset respondit principium, quia et loquor uobis. quod autem filius loquitur, pater loquitur, quia patre loquente dicitur uerbum, quod filius est, aeterno more, si more dicendum est, loquente deo uerbum coaeternum. inest enim deo benignitas summa et sancta et iusta et quidam non ex indigentia, sed ex beneficientia ueniens amor in opera sua. propterea priusquam scriberetur: dixit deus: fiat lux, praecessit scriptura dicens: et spiritus dei superferebatur super aquam: quia riae aquae nomine appellare uotuit totam corporalem materiam, ut eo modo insinuaret unde facta et formam. sint omnia, quae in suis generibus iam dinoscere possumus, appellans aquam, quia ex humida natura uidemus omnia in terra per species uarias formari; atque concrescere ; siue spiritalem uitam quandam ante formam conuersionis quasi fluitantem: e superferebatur utique spiritus dei quia subiacebat scilicet bonae uoluntati, creatoris quidquid illud erat quod -formandum perficiendumque incheauerat; ut dicente deo in.] r uerbe suo fiat lux, in bona uoluntate hoc eat in beneplacito eius pro modo sui generis maneret quod factum est et ideo dictum est quod placuerit scriptura dicente :- et facta est lux; et uidit deus lucem quia bona est: ut quemadmodum in ipso exordio inchoatae creaturae quae caeli et terrae nomine i. propter id quod ( de illa perficiendum erat commemorata est trinitas insinuatur creatoris- nam- ; di,.. cente. scriptura, in principio fecit deus caelum et terram, intellegimus patrem in dei nomine et filium in principii nomine, qui non patri, sed per se ipsum creatae primitus ac potissimum spiritali creaturae et consequenter etiam uniuersae creaturae principium 1 est;,, dicente autem scriptura, et spiritus dei superferebatur super aquam, completam commemorationem trinitatis agnoscimus ita et in conuersione atque perfectione creaturae ut rerum species digerantur, eadem, trinitas insinuetur, uerbum dei scilicet et uerbi generatio, cum dicitur dixit. deus et sancta bonitas, in qua deo placet quidquid ei pro suae naturae modulo perfectum placet, cum dicitur: uidit deus quia bonum est.

  92. 27.7

    Sed cur commemorata prius quamuis imperfecta creatura postea commemoratur spiritus dei, prius dicente scriptura: terra autem erat inuisibilis et incomposita et tenebrae erant super abyssum, ac deinde inferente: et spiritus dei superferebatur super aquam? an quia egenus atque indigus amor ita diligit, ut rebus quae diligit subiciatur, propterea cam commemoraretur spiritus dei, in quo sancta eius beniuolentia dilectioque intellegitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficientiae deus amare putaretur? cuius rei memor apostolus dicturus de caritate supereminentem uiam demonstraturum se ait; et alio loco: supereminentem, inquit, scientiae caritatem Christi. cum ergo sic oporteret insinuare spiritum dei ut superferri diceretur, commodius factum est, ut prius insinuaretur aliquid inchoatum cui superferri diceretur; non enim loco, sed omnia superante ac praecellente potentia.

  93. 27.8

    Ita etiam rebus ex illa inchoatione perfectis atque formatis uidit deus quia bonum est; placuit enim quod factum est in ea benignitate, qua placuit ut fieret. duo quippe sunt propter quae amat deus creaturam suam, ut sit et ut maneat. ut esset ergo quod maneret, spiritus dei ferebatur super aquam; ut autem maneret, uidit deus quia bonum est. et quod de luce dictum est, hoc et de omnibus: manent enim quaedam supergressa omnem temporalem uolubilitatem in amplissima sanctitate sub deo, quaedam uero secundum sui temporis modos, dum per decessionem successionemque retum temporalium saeculorum pulchritudo contexitur.

  94. 28.1

    XIII. OOKTRA BO8 QVI DICVNT: NVMQVID IBI FVIT MOVSES, QVAHDO PBCIT DEVS CAELVM ET TBR&AM, VT CREDATVB EI? EX LIBRO DE CTVITATE DEI XI 1NTBB OETBBA ET AD LOCVM.

  95. 28.2

    Visibilium omnium maximus mundus est, inuisibilium omnium maximus deus est; sed mundum esse conspicimus, deum esse credimus. quod autem deus fecerit. mundum nulli potius credimus quam ipsi deo. ubi eum audimus P nusquam interim nos melius quam in scripturis sanctis, ubi dixit propheta eius: in principio feoit deus caelum et terram. numquidnam ibi fuit iste propheta, quando fecit deus caelum et terram? non; sed ibi fuit sapientia dei, per quam facta sunt omnia, quae in animas etiam sanctas se transfert, amicos dei et prophetas constituit eisque opera sua sine strepitu intus enarrat. locuntur eis quoque angeli dei, qui semper uident faciem patris uoluntatemque eius quibus oportet annuntiant. ex his unus erat iste propheta, qui dixit et scripsit: in principio fecit deus caelum et terram; qui tam idoneus testis est, per quem deo credendum sit, ut eodem spiritu dei,

  96. 28.3

    XIIII

  97. 29.1

    1 Cum igitur unum mundum \' ingenti. quidem mole corporea, finitum tamen et loco\' suo determinatum et operante \\deo factum esse dicant,\' quod respondent de infinitis extra mundum locis cur in" eis eis opere deus cesset, hoc sihi respondeant de infinitis ante mundum temporibus cur in eis ab opere deus cessarit.\' et sicut non est consequens ut fortuito potius quam ratione diuina deus non alio, sed, isto iii quo est loco mundum. constituerit cum pariter infinitis ubique patentibus nullo excellentiore merito posset hic eligi, quamuis eandem diuinam rationem qua id factum est nulla possit humana comprehendere I natura: ita non est consequens ut deo aliquid existi- .[.. cum tempore autem factus est mundus, si in eius condicione factus est mutabilis motus, sicut uidetur se habere etiam ordo ille primorum sex uel septem dierum, in quibus mane et uespera nominantur, donec omnia quae his diebus fecit deus sexto perficiantur die septimoque in magno mysterio dei uacatio commendetur: qui dies cuius modi sint aut perdifficile nobis aut impossibile est cogitare, quanto magis dicere.

  98. 29.2

    Videmus quippe istos dies notos non habere uesperam nisi de solis occasu nec mane nisi de solis exortu; illorum autem priorum tres dies sine sole peracti sunt. qui die quarto factus refertur. et primitus quidem lux dei uerbo facta atque inter ipsam et tenebras deus separasse narratur et eandem lucem uecasse diem, tenebras autem noctem. sed qualis illa sit lux et quo alternante motu qualemque uesperam et mane fecerit, remotum est a sensibus nostris nec ita ut est intellegi a nobis potest; quod tamen sine ulla haesitatione credendum est. aut enim aliqua lux corporea est siue in superioribus mundi partibus longe a conspectibus nostris siue unde sol postmodum accensus est, aut lucis nomine significata est sancta ciuitas in sanctis angelis et spiritibus beatis, de qua dicit apostolus: quae sursum est Hierusalem mater nostra aeterna in caelis; ait quippe et alio loco: omnes enim uos filii lucis estis et filii diei, non sumus noctis neque tenebrarum; si tamen et uesperam diei huius et mane aliquatenus congruenter intellegere ualeamus, quoniam scientia creaturae in comparationem scientiae creatoris quodam modo uesperascit itemque lucescit et mane fit, cum et ipsa refertur ad laudem dilectionemque creatoris, nec in noctem uergitur, ubi non creator creaturae dilectione relinquitur. denique scriptura cum illos dies dinumeraret ex ordine, nusquam interposuit uocabulum noctis; non enim ait alicubi: facta est nox, sed: facta est uespera et factum est mane, dies unus; ita dies secundus et ceteri. cognitio quippe creaturae in se ipsa decoloratior est, ut ita dicam, quam cum in dei sapientia cognoscitur uelut in arte qua facta est; ideo uespera, quae nox congruentius dici potest; quae tamen, ut dixi, cam ad laudandum et amandum refertur creatorem, recurrit in mane. et hoc cum facit in cognitione sui ipsius, dies unus est; cum in cognitione firmamenti, quod inter aquas inferiores et superiores caelum appellatum est, dies secundus; cum in cognitione terrae ac maris omniumque gignentium, quae radicibus continuata sunt terrae, dies tertius; cum in cognitione luminarium maioris et minoris omniumque siderum, dies quartus; cum in cognitione omnium ex aquis animalium natatilium atque uolatilium, dies quintus; cum in cognitione omnium animalium terrenorum atque ipsius hominis, dies sextus.

  99. 29.3

    Cum uero in die septimo requiescit deus ab omnibus operibus suis et sanctificat eum, nequaquam est accipiendum pueriliter, tamquam deus laborauerit operando, qui dixit, et facta sunt, uerbo intellegibili et sempiterno, non sonabili et temporali. requies dei requiem significat eorum qui requiescunt in deo, sicut laetitia domus laetitiam significat eorum qui laetantur in domo, etiam si non eos domus ipsa, sed alia res aliqua laetos facit; quanto magis eadem domus pulchritudine sua faciat laetes habitatores, ut non solum eo loquendi modo laeta dicatur, quo significamus per id quod continet id quod continetur; sicut "theatra plaudunt" "prata mugiunt",cum in iliis homines plaudant, in his boues mugiant; sed etiam illo quo signifieatur per efficientem id quod efficitur, sicut laeta epistula dicitur, significans eerum laetitiam quos legentes efficit laetos. conuenientissime itaque, cum deum requieuisse prophetica narrat auctoritas, significatur requies eorum qui in illo requiescunt et quos facit ipse requiescere ; hoc etiam hominibus, quibus loquitur et propter quos utique conscripta est; promittente prophetia, quod etiam ipsi post bona opera, quae in eis per eos operatur deus, si ad illum prius in ista uita per fidem quodam modo accesserint illo habebunt requiem sempiternam; hoc enim et I sabbati . praecepto praecepto legis in ueteri dei populo figuratum est,-.-..

  100. 30.1

    XV. QVOD LVCIS NOMINE] ETIAM ANGKLI SIGNIFICATI ATQVE CREATI POSSINT INTELLEGI. EX EODEM LIBRO XI INTRA CETERA ET AD LOCVM.

← Previous · Next → — showing 401500 of 1,867

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0119.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.