Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Vita Epiphanii

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 45 sections

  1. 1

    III. VITA BEATISSIMI VIRI EPIPHANI EPISCOPI TICINENSIS ECCLESIAE.

  2. 1-2

    Quamuis me urgueat suscipiendi operis anceps necessitas et e regione inpositus sit nec meo labore uacuus nec maledicorum disceptatione tractatus, in quo gemina cantio dictionis hinc ubertatem expectet ingenii, inde etiam lingua diuitibus narrandi frenos inponat, cum, ipsas eminentissimas ut putantur in saeculo uana inflatione personas si quis uentoso nimium studuerit eleuare praeconio aut intra gestorum terminum inopia eloquii continere, utrumque apud eas iudicetur ingratum. in laudibus enim ipsis (ut) turpe est illa cudere, quae nec ille, de quo narrantur, agnoscat, sic iniuriosum et dolore, dignum putatur, illud praeterire silentio, quod relatio uera possit adtollere. etenim res bene gestae ueterum nostrorum pro referentis apud nos accipiunt facultate uirtutem. nam uere aut perit notitiae aut adtenuatum transit ad posteros quod ad explicandum pauper uerborum uena susceperit, et illa haud iusto liberior laudatio tantum decerpit gloriae, quantum falsitatis adiecerit. fit uero plerumque, ut fide carens cumulus minuat. probe facta multorum et sit uana narratio quae crescit ei mendaciis: intempestiua et mendica nimium, quae non pertransit ad terminum. quocirca uitam beatissimi Epiphani Ticinensis antistitis narraturus, inuoco sanctum spiritum testem actuum eius et comitem, ut ipsius auxilio gloriam conscientiae serenissimae, quam eidem concessit, tradam chartis uicturis in saeculo, ut exemplum praebitura uirtutum numquam fama moriatur. in quo tamen opere si me angustia non artauerit eloquentiae sub certa lege currentis, ut saltem cruda per ordinem digeram facta meritorum, nihil tamen de laboribus eius tam mediocre uel humile inueniam, ut necessariis illud bullis, ut plerique solent, uiuidi sermonis amplificem. testes etiam calentium citabo negotiorum et tropaea illius adhuc fumantia et exornata de manubiis diabolicae nuditatis ostendam. nemo enim sub oculis praesentia pene et nimium nota commemorat, nisi qui de ueritate confidit, ut, quos forsitan ficta dicturus uelut inpudentiae meae conscius euitarem, eorum auribus relegam illa quae cognouit aspectus.

  3. 2

    Igitur praefatus uir insignis Epiphanius oriundo Ticinensis oppidi indigena fuit, patre Mauro generatus et matre Focaria editus, quae sancti etiam Myrocletis confessoris et episcopi tangebat prosapiem, hominibus ex liquido ingenuitatis fonte uenientibus. sed quid illorum retexam sanguinis praerogatiuam, quorum familiae et nobilitatis caput est filius? qui sub decessore suo uiro integerrimo Crispino pontifice caelestis militiae tirocinium orditus, annorum ferme octo lectoris ecclesiastici suscipit officium signo ante caelitus demonstrato. nam dum esset in crepundiis lactantis infantiae, fulsisse eius cunabula superno lumine uidere conplurimi, ut futuram mentis* claritatem lustrans eum et praecedens fulgor ostenderet secuturumque splendorem ia moribus iam tunc typica luce signaret. notarum in scribendo conpendia et figuras uarias uerborum multitudinem conprehendentes breui adsecutus, in exceptorum numero dedicatus enituit coepitque iam talis excipere, qualis possit sine bonorum oblocutione dictare. igitur processu temporis poris et laboris ad sextum decimum aetatis annum diuino fauore perductus, cana consilia ia annis puerilibus meditabatur. uernabat in illo prae ceteris mater bonorum operum uerecundia. ita famulabatur antistiti libens, ut si quid operis gereretur ab altero, grauiter ferret subreptum sibi fuisse seruitium. accipiebat senes grauiter, iuuenes comiter et coercebat iam tunc facinorosos audacter: erat primis. subiectus; prioribus sancta iniungentibus obsecundans, aequalibus blandus atque officiosus, sequentibus mera caritate communis: nulli se praeferens, cum religioso cursu per caelestem tramitem omnibus anteiret: laudationis amore uacuus, eum cotidie in eo. laudanda adulescerent: cumque res gloria dignas per horarum. momenta consummaret, perire fructum gloriae opinabatur atque mercedem, si praetulissent homines quod. soli deo exhibebat abscondite. in summa, apostolici memor oraculi, adsentationes respuens in semetipso teste conscientia pro boni operis recognitione plaudebat.

  4. 3

    . Illud uero libandum esse non abnuo, quod formositas in illo lucis corporeae index animae fuit et tantum contra studium illius formae decus enituit, ut nec forti uiro posset obpugnante subuerti. ridebant genae, etiam cum animus maestitudine torpuisset: nitida simul labia commendabant dupliciter mella sermonum, nec non quocumque uertisset oculos, serenitatem mentis nuntiabat aspectus: frons cereae pulcritudinis et candoris illius, quae solis passa radios colorem traxit aethere: nares in tanto naturaliter splendore formatae, ut illas nequiret imaginibus corpora repraesentans pictor aemulari: manus teretes, prolixi digiti, de quibus aliquid et alienigena gauderet accipere: staturae proceritas decens, quae eminentiam secuturae dignitatis praefiguraret in membris nec tamen modum ornatissimae prolixitatis excederet.

  5. 4

    Sed ne quis forsitan malitiosus interpres intempestiue positum iactet, in uiro tantarum uirtutum de lepore carnis factam esse mentionem, cum in illa ueteri mandatorum caelestium radice sit insitum, sacerdotum corpora sagaci debere insinuatione lustrari, ne quid debile uel deforme, ne quid plus minusue esse contingat neue inolitam maculis: cutem super- Scies foeda dedecoret, ne fractura manus aut fractura pedis aut gibbus indignum altaribus reddat antistitem, et clamet doctor gentium et electionis uas, hominem mundum ad eiusmodi debere officium peruenire, quod non solum de animae, sed etiam de corporis creditur nitore dixisse. potissimum qui deformem ae debilem a libaminibus suis mandat arceri, inuenitur eos, qui multipliciter grati sunt, libenter admittere, praesertim in quo lucem membrorum animae fulgor exuperat nec naturaliter illud terrenum decus aliquibus artificiis adiuuatur.

  6. 5

    Praestrictis ergo his quae oportuit non omitti, ut cui innotesceret opere uir inmensus praesentaretur et uultu, transeam ad illa, quae de cultoribus dei nostri non mediocriter laudanda fronte narrantur. erat in eodem sermo ad doctrinam congruus, fabricatus ad blanditias, ad intercessiones iam tunc artifex, ad corripiendos singulos auctoritate plenus, ad exhortandos quosque necessario lepore dulcissimus: nos sonora, suco uirilis elegantiae condita, nec tamen agrestis ac rustica nec infracta gradatimque a mascula soliditate deposita. illum quicumque uidit, c.um necdum dignitatum aliquod limen intrasset, omnia eum transisse credidit quae sequebantur insignia.

  7. 6

    Talis iam ad octauum decimum aetatis suae peruenit annum. in quo in secundo a leuitis numero dedicatus, senum coetibus puer adiunctus est. stupuere conplurimi, sed externi, qui mores illius cum aetatis inmaturitate iungebant : seram credebant dignitatem hanc redditam esse qui nouerant, at ille uenerabilis Crispinus episcopus, fauoris nescius, pertinaci tenens districtione censuram et quem numquam nisi bona conscientia duxit ad gratiam, sic eum mulcebat sensibus, ut morderet obtutu, et sub specie frontis rigidae clandestinum circa discipulum nutriebat affectum. pascebatur alumni sui optabili conuersatione pater et in omnibus eius actibus oculos amoenabat. in quo tamen ille subdiaconii ordine nihil amplius quam biennio commoratus, meritorum suorum saltibus euectus exiluit, nec se diu intra angustias modici honoris anima est diues passa refrenari. festinabat ad leuiticam dignitatem conscientia, quam numquam uota praesumpserant: exigebat conuersatio quod desideria penitus ignorabant.

  8. 7

    Circa metas tamen praefati honoris et terminum unum eius opusculum summotenus libet adtingere. Summias uocitatur ager, qui in eo loci situs est, in quo terrenum marginem gulosus Padani gurgitis morsus adrodit et flexuose serpens fluuius largitur in conpendio alterius quod furatur ab altero simulque fit lucrum finitimi aliena calamitas. de huius praedii fluuius antiqua cum clericis Burco quidam lite certabat: ad quod iurgium dirimendum senile nimis et praeter quam conici possit annosum adhuc puer me dirigitur. electus est enim, qui et fortiter inlatas intentiones exciperet et maturitate consilii inferendas temperaret. adtulit tamen quod solet omnium criminum mater intentio. nam processu sermonis et scandali ipse Burco, qui malitiae suae sordido lenocinaretur adsensu, summum facinus sine aliquo timore commisit: nam sanctum uirum ita fuste percussit, ut sanguis protinus ebulliret. at ille paratissimus iram repressit nec uindictae spe prouocatus efferbuit, turbatumque potius et adtonitum percussorem blandissimo delinibat affatu. ilico miseram sa clamans et orbatam filio ob atrocitatem facti Capraria Burconis mater occurrit crederes eam circa funus pignoris sui illa qua fugatur omne consilium in carorum mortibus lamentatione iactari. lambebat uestigia sanctissimi iuuenis heiulans mater et \'parce\' clamabat iiii, quem numquam ad indignationem uis ulla conpulerat. at ille supplicantem prohibebat, se sibi inuidiam regando concitaret, ne se non merentem delati honoris sarcinis inpediret turbata est repente ciuitas, omnium Christianorum in furorem uersae mentes. Burco ad exitium poscebatur et in tanta hominum multitudine nemo placidus, nisi qui iniuriam fuerat passus, inuentus est. flebat egregius pontifex de infirmitatibus suis et molestiis gaudente discipulo. nam ita satisfaciebat pro eo, qui putabatur inimicus, singulis, ut nec gloriam parcendo iactanter quaereret nec uindicando mandata caelestia praeteriret

  9. 8

    Breui post ad diaconii euectus infulas, uicesimum annum aetatis ascendit, facie necdum bene barbata. turbabatur suscepti honoris tirocinio homo, qui iam ducem poterat implere Christianum: singulorum pro pudore declinabat aspectus quem uniuersa ciuitas quasi salutis signum aliquod adtendebat. interea supra dictus antistes omnem ecclesiasticae conuersationis substantiam et diuitias pauperum suorum in eius potestate committit, uolens ante episcopatum cognoscere qualem futuris temporibus praepararet episcopum. et cum uix sit, \'ut ab eorum personis, de quibus successionis seritur quantulacumque suspicio, inuidia temperetur, in istius gratia sibi credebat perire sanctus pater quicquid minus fuisset exhibitum: quaedam in illo sua, quaedam uolebat esse maiora. at iste cotidianis profectibus etiam cupidissimi in oratione genitoris uota transcenderat. erat enim genitor, cuius eum per euangelium conceptum uerbi caelestis semine feta aluus effuderat. nam de pudicitia iuuenis mei quid loquar? in quo domum sibi statuerat castitas et continentia radices fixerat in profundum ? uirum se esse nisi per patientiam laboris ignorabat: carnem habere, nisi cum moriturum se esse meminerat, nesciebat. quotiens tamen illum corporeus adpetitus, sicut ab ipso didici, ludebat imaginibus somniorum, ilico ad uigilias sanctas, continuata ieiunia, standi diutissime necessitatem plena auiditate currebat, talemque bellatrix dextera animae suis certaminibus reddebat carnem, ut illi opus esset postea pro necessitate succurri. nec tamen refecto corpusculo indulgebat otio: utebatur lectione pro requie, librorum uenerabilium pro blandimentis instrumenta suscipiens. memoriter semel transcursa reddebat et ne crederetur scripturarum diuinarum tramitem uerborum tantummodo celeritate transuolasse, pingebat actibus suis paginam quam legisset. si propheta fuisset in manibus, prophetantem uideres codice amisso lectorem: si testamenti ueteris recensuisset uolumina, Moysi dignus aemulator incedebat, taliter ac si illum Israhelitica per desertum agmina sequerentur: si apostolicum lac uerborum et mel dominicae passionis seueritatem legis condiens scriptura index reuelasset, continuo ex ore ipsius dulciora fauis uerba fluxerunt. postremo quid libri docuissent, uita signabatur.

  10. 9

    Domum taliter regebat ecclesiae, ut nec profusione immoderata commissam penum exhauriret nec odia sordenti parcitate contraheret. intercessionum etiam tunc certamina proludebat. nam ubicumque pro remediis miserorum episcopi mittebatur imperio, tanta exigebat beneficium arte supplicandi, ut sentirent sibi in causis profuisse conplurimi, ipsum per se episcopum non uenisse. augebatur circa eum per dies singulos popularis affectus et magnis successibus cumulabatur amor qui ex iudicio descendebat. desiderabatur in illo sacerdotium, cum nemo nutritoris eius optaret interitum. ipsum tamen ne odor quidem huius opinionis afflauerat: arbitrabatur ad profectum suum sufficere, si cum bona semper aestimatione seruiret. postquam tamen inualida senectus et semper de infirmitatibus querula uenerabilem uirum Crispinum pontificem occupauit, istius sustentabatur manibus, in huius nitens erigebatur amplexus, pes illius erat oculus dextera: cuius ministerio quicquid optasset fieri ante iussionem suam uidebat impletum, praesentiunt enim bonae mentes eorum desideria, quibus cum integritate famulantur. talis in diaconatu a uicesimo incipiens octo annos inpleuit. et quidem tunc status ecclesiae Ticinensis bona clericorum fruge pollebat. erant caelestes uiri, quos iste a perfectione incipiens anteibat: fuit Siluester archidiaconus ea tempestate, homo in uetusta disciplinarum instructione probatissimus; fuit uir insignissimus Bonosus presbyter, tam nobilis sanctitate quam sanguine, Gallus quidem prosapia, sed caelestis indigena: fuere alii et numero plures et uirtute praestantes, quorum idcirco facio mentionem, quia parua laude dignus est qui tantum miseris antefertur.

  11. 10

    Circa finem tamen uitae, quem spiritu praeuidebat sanctus antistes, Mediolanum uicinam expetiit ciuitatem, ubi nobilium germina messe quadam mundae ingenuitatis excreuerant quos uisitationis gratia requisitos talibus uir dei sermonibus appellauit: "ecce, fili, iam me aetas conpellit ad transitum: iam originariam ad iis suum reuocat terra particulam. commendo ciuitatem, commendo ecclesiam, commendo hunc, cuius labori et gratiae debeo quod usque ad hoc tempus ubi et grandaeuus et debilis, cuius corporea soliditas et uirtus animae inbecillitatem meam portauit sine fastidio, cuius ambulaui pedibus, tenui aliquid manibus, nidi oculis, ordinaui sermone. duo uidebamur intuentibus, cum unus per concordiam fieret ex duobus". haec Rusticio inlustri uiro dieta penitus insederunt, qui in omni dicendi genere exercitatissimus tali est orsus eloquio: "scimus, sancte pater, scimus et profunda consideratione perspeximus, iuuenem istam non oportere pro aetatis inmaturitate censeri nec debere grauis consilii hominibus teneros pro quadam obice annos adferri: uir namque cana morum integritate probabilis geminata laude dignus est, si illi ad uenerabile mentis imperium puerile corpus obtemperet. uiue tu tamen, uiue exemplum et forma bonorum operum, et uberiores in eo, si adhuc possunt crescere, lucidae conuersationis fructus adiunge". his dictis conticuit st ille piissimus pontifex beniuolentiae eius inpendens gratias, quod secum pari de discipulo aestimatione sentiret, dicto uale discessit atque Ticinum quasi ad seulerum festinans regressus est: qui aliquantis diebus emensis morbo regio perfusus, lucem saeculi nostri superna habitatione commutauit.

  12. 11

    Ex tempore in istam bonorum omnium consensus adducitur: magnus ilico in tota urbe concursus : rapitur a lamentatione funebri ia gaudium populi consecrandus antistes. flebat iste intemperanter dolore mortis paternae, cui reddi debitas lacrimas promiscuae multitudinis laetitia non sinebat, resistebat in quantum poterat et indignum se iam apostolica imitatione clamitabat: sed tantum magis surgebat in eo dilectio cunctorum, quantum in multitudine magna solus erat qui se uocitaret indignum, nunc quid pluribus utar qui omnia explicare non ualeo ? finitimarum ciuitatum iunguntur studia et adtrahitur tanta collectio, ac si initiandus esset totius orbis episcopus. ducitur Mediolanum adhuc reluctans et magna si dimitteretur munera promittens, qui ut fieret, noluit spondere uel minima. consecratur cum omni celebritate cunctorum. exultabat mundus de tam sanctae ordinationis insignibus extranearum habitatores urbium tanto se tripudio iactabant, quasi ipsis proprie profuturus infulas sacerdotales exceperit. aliquos tamen magnarum urbium incolas edax consumebat inuidia, quod tantum oppidi Ticinensis angustia habere meruisset antistitem, eam apud ipsos sola pontifices metropolitanae iactantiae uocabuia tuerentur.

  13. 12

    Exacto ergo dedicationis suae die Ticinum rediit conuocatisque uniuersis presbyteris presbyteris ministris talibus eos instruxit et confortauit adloquiis: "quamuis me, fratres carissimi, inter primordia inmatura titubantem iudicii uestri et susceptae dignitatis pondus oppresserit, memini tamen quod magna gratiae uestrae debeam, cui maxima contulistis. et licet parendi uobis magis quam iubendi habuerim uoluntatem, mutaui tamen per officium personam, seruiendi animum non omisi. estote pacifici, estote unianimes, onus meum mecum diuidite: fit enim ad portandum facilis sarcina, quam multorum colla sustentant. meam uobis communionem seruandam cum omni humilitate polliceor, neque futurum esse quemquam, qui me, nisi cum deo nostro, possit offendere. auctorem bonorum operum seruate pudicitiam et ne iniuriosum putetis quod grandaeuos et presbyteros de continentia et integritate seruanda puer appellat. conuersatio, non anni, aut adulescentiam aperit aut senectam. speculamini meae conuersationis interna et si indignum aliquid agnoscitis, coercete. nemo ut ecclesiae principem admonere timeat, si probat errantem". his ita dictis conticuit. surrexerunt omnes et consona quasi ex pristina meditatione sub momentanea tamen uoce dixerunt: "haue, pater probatissime, haue pontifex singularis: bonum te quidem uniuersorum sensit electio, sed optimum etiam tua testantur alloquia. crescis sanctis meritis apud conscientiam nostram et aperiris luce operum supra quam porrigebatur opinio". quibus breuiter perstrictis suscepto omnes munere discesserunt.

  14. 13

    Mox sibi beatus antistes proprio ore leges, quibus se posset tenere, dictauit. primum statuit non lauandum, ne nitorem animae et interioris hominis fortitudinem balnea magis sordibus amica confringerent. deinde decreuerat numquam esse prandendum: sed ne propositi sententiam superuenientum uis ulla temeraret et ant iactantiae nebulis aut auaritiae fama laederetur, definiuit numquam sibi cenandum, at commutatio horarum ac per hoc semel in die reficiendi tempus adferret. cibos iussit sibi placere uiliores, nihilque in apparatione ferculorum nares saporemque suum posset offendere, nisi quod aromatibus condiretur. holerum et leguminis pascebatur epulis, sed neutrum horum usque ad satietatem capiens: uini quiddam parum , quam tamen exiguitatem apostolicae admonitionis memor sumebat ob stomachi cauendam debilitatem. procedendum censuit omnibus in quolibet aeris terrore maturius, ita ut uigiliarum formam lectoribus antecedens ad ecolesiam praeberet episcopus. postquam uero ad altaris confinia peruenisset, nullam deliberauit futuram esse necessitatem, qua inde nisi inpletis sollemnibus posset abduci. iunctis pedibus usque ad consummationem mystici operis stare se debere constituit, ita ut umore uestigiorum locum suum depingeret et longe aspicientibus indicaret. intercessionum tantam sibi proposuit curam, ut ipsum se miseris inferre crederet molestiam; quam per neglegentiam a quibuscumque permisisset inferri. ad patientiam laboris tempore otii, necessitati ut sufficeret, corpus aptauit. hoc sibi uiuendi pragmaticum uel disciplinae dogma proposuit adgressus est seruauit inpleuit..

  15. 14

    Mox uero per uniuersum mundum sanctam illius conuersationem illa, quae licet in gloriosis actibus tardior esse solet, fama non tacuit, sed ad aures Ricemeris, qui tunc secundis ab Anthemio principe habenis rempublicam gubernabat, detulit. num imperatore Romae posito seminariuminter cos iecit scandali illa quae dominates sequestrat inuidia et par dignitas causa discordiae. surrexerat enim tanta rabies atque dissensio, ut mutuo belia praepararent, et praeterquam origo irarum proprios suggerebat stimulos, lis ipsa circumstantium consilio nutribatur. nutabat status periclitantis Italiae et adfligebatur ipsisdiscriminibus grauius, dum expectabat futura discrimina. interea apud Ricemerem patricium Mediolani ea tempestate residentem fit collectio Ligurum nobilitatis, qui flexis genibus soloque prostrati pacem orabant principum et ut ab scandalo utraeque partes desinerent, occasiones gratiae ab una precabantur offerri quid plura contexam ? mulcetur Ricemer et uelle se reparare concordiam permotus multorum fletibus pollicetur. "sed qui" ait "potissimum huius legationis pondus excipiet? quem tantae molis cura maneat ? quis est qui Galatam concitatum reuocare possit et principem? nam semper, cum regatur., exuperat qui iram naturali moderationenon terminat". tunc uno omnes ore responderunt: "uester tantummodo ad pacem declinetur adsensus est nobis persona nuper ad sacerdotium Tioinensis urbis adscita, cui. et beluae rabidae colla submittunt, cui ante preces offeratur beneficium, quod a quolibet petiturus aduenerit, cui est uultus uitae similis, quem uenerari possit quicumque, si est catholicus et Romanus, amare certe, si uidere mereatur, et Graeculus. iam si ad sermonem illius ueniamus, numquam sic diras aspides uerborum digitis incantator Thessalus uiolentis poterit euocare carminibus, quomodo ille effectum petitionis suae etiam a negaturis extorquet. pendet in arbitrio eius, cum loqui coeperit, sententia audientis. perdet ius suum excusare disposuit, si illi allegandi copia concedatur". tunc patricius Ricemer ita respondit: "detulit ad me hunc hominem, quem exponitis, fama gloriosum: et in hoc magis admirationi mihi est, quod cum omnes habeat laudatores, nullos eius quibus per inuidiam abundare solet nouitas prodit inimicos. ite ergo et rogate hominem dei, ut ambulet: iungite etiam meas preces". egressi de concilio statim Ticinum petunt, causam narrant. fusis, ut istum laborem susciperet, beatus Epiphanius rogatur lacrimis, qui ne extenuaret beneficium, si filios diutina supplicatione torqueret, antecessit desideria postulantum. quos tamen taliter adlocutus est: "quamuis tantae rei necessitas probatissimae personae pondus inquirat et titubet sub graui fasce portitor inmaturus, affectum tamen quem debeo patriae non negabo". quibus breuiter narratis, quoniam erat loquendi parcus, ad Ricemerem patricium perrexit, a quo simul uisus et electus est.

  16. 15

    Mandato ergo sibi legationis ordine Romam petiit. in quo itinere quid molestiarum sustinuerit quidue uirtutum gesserit, festinans ad maiora praetereo. mox tamen ut supra dictae urbis portas ingressus est, fama quae absentem illum notum fecerat. digito coepit ostendere. conuersi ilico omnium oculi, stupuere mentes adtonitae, quod tantam sibi exhiberi reuerentiam imago eius index sanctitatis exquireret inexpiabilis se culpae reum fatebatur quilibet potentum, si tantum genua eius amplexus est: tollebatur clamor in caelum: nemo illum in mortalium numero conputabat, cui omnia caelestis gratiae uidebant bona constare. perfertur ad principem Anthemium, studio legationis episcopum uenisse Liguriae, hominem quem nullus possit etiam diues eloquio sufficienter exponere. at ille : "callida mecum Ricemer et in legationibus suis arte decertat: tales dirigit, qui supplicatione expugnent quos ille lacessit iniuriis. perducite tamen ad me hominem dei, qui si possibilia precatur, admittam, si difficilia, supplicabo ne excusationem meam grauetur accipere. dubito tamen an Ricemer apud me quod poscit optineat, cuius scio uotorum intemperantem esse personam et in condicionibus proponendis rationis terminum non tenere. sed ueniat directus antistes et laudatam iam pridem praesentet eftigiem". egrediuntur officia palatina tota urbe: "iube, rogaris" audiebat episcopus.

  17. 16

    At uenerabilis et saeculis omnibus probatus pontifex posteaquam introgressus est et proferendi sermonis donatus licentia, quamuis fugitiuae potestatis insignia ostrum gemmasque rutilantes reuerendae imaginis fulgore conpresserit (etenim quasi absente imperatore ita in se oculos traxerat singulorum), tali tamen narratione incipiens ianuam oris reserauit: "summa caelestis domini, uenerande princeps, est ordinatione dispositum, ut cura tantae reipublicae cura mandabatur per catholicae fidei dogma deum et auctorem et amatorem pietatis agnosceret, per quem bellorum furorem pacis arma confringunt et calcans colla superbiae concordia superat quod fortitudo non praeualet. sic namque Dauid praedicabilem parcendi magis inimico animus reddidit quam intentio uindicandi: sic perfecti saeculorum reges et domini supplicantibus indulgere caelesti arte didicerunt. supernae namque dominationis instar possidet qui imperium suum pietate sublimat. hoc ergo Italia uestra freta iudicio uel Ricemer patricius paruitatem meam oratum direxit, in* dubitanter coniciens, quod pacem Romanus deo munus tribuat, quam precatur et barbarus. erit enim triumphus uestris pro. prie profuturus annalibus, si sine sanguine uiceritis. simul nescio quae species fortior possit esse bellorum quam dimicare contra iracundiam et ferocissimi Getae pudorem onerare beneficiis. grauius enim percellitur, si postulata inpetret quem puduit hactenus supplicare. tractandus deinde anceps bellandi euentus: in quo tamen si ita praeualuerint peccata certamine, uestro regno defrudabitur quod partes utraeque perdiderint. nam quaecumque apud Ricemerem., si amicus est, salua sunt, cum ipso a nobis patricio possidentur. cogitate pariter, quia bene causae suae ordinem dirigit qui pacem primus obtulerit".

  18. 17

    Hactenus admirandus pontifex prosecutus loquendi finem fecit. tunc princeps erigens oculos desertum se omnium uidit aspectibus atque in eum inuitatos uultus esse cunctorum, quem admirari nec ipse desinebat. tunc alto trahens uerba suspirio ita orsus est: "quamuis inexplicabilis mihi, sancte antistes, aduersus Ricemerem causa doloris sit et nihil profuerit maximis eum a nobis donatum fuisse beneficiis, quem etiam (quod non sine pudore et regni et sanguinis nostri dicendum est) in familiae stemma copulauimus, dum indulsimus amori reipublicae quod uideretur ad nostrorum odium pertinere: quis hoc namque ueterum retro principum fecit umquam ut inter munera, quae pellite Getae dari necesse erat, pro quiete communi filia poneretur ? nesciuimus parcere sanguini nostro, dum seruamus alienum. nemo tamen hoc credat propriae causa factum esse formidinis: nam in tanta circumspectione salutis omnium solum paro nobis timere non nouimus. bene enim apud nos conpertum est, perire imperatori laudem suae uirtutis, qui pro aliorum cautela non metuit. sed ut tuae uenerationi ad liquidum conatus illius aperiamus quotiens a nobis maioribus donis cumulatus eat Ricemer, totiens grauior inimicus apparuit. quanta contra rempublicam bella praeparauit ? quantas externarum gentium per illum uires furor accepit ? postremo etiam, ubi nocere nos potuit, nocendi tamenfementa suggessit huic nos pacem dabimus ? hunc intestinum sub indumento amicitiarum inimicum sustinebimus, quem ad foedus concordiae nec adfinitatis uincula tenuerunt? grandis cautio est aduersarii animum cognouisse: etenim hostem protinus sensisse superasse est perdunt semper deprehensa odia stimulos., quos occultata conceperant. sed si in bis omnibus reuerentia tua et uadis et mediator accedit, qui potest spiritali indagine consilia nefanda inuenire et inuenta corrigere, pacem, quam et tu poscis, negare non audeo. postremo si solitae calliditatis astutia etiam te fefellerit, certamen iam uulneratus adsumat. me tamen statumque reipublicae tuis committo et commendo manibus et gratiam, quam supplicanti et profuso per se Ricemeri negare disposueram, per te primus exhibeo profunda enim deliberatione conpendiis nostris in hac parte consulimus, si in incertis procellarum erroribus nauem ex boni gubernatoris ordinatione flectamus. quis enim tibi excusare praesumat beneficium postulanti, cui oportuerat ante preces offerri?" haec imperator. at uenerabilis sacerdos "gratias" inquit "omnipotenti domino, qu pacem suam principis menti inseruit, quem ad instar superni dominatus uicarium potestatis suae uoluit esse mortalibus".

  19. 18

    Quibus breuiter narratis accepto etiam pro concordiae firmitate ab Athemio sacramento discessit, festinans ad Liguriam reuerti quoniam resurrectionis dominicae tempus instabat, per quod maceratis ieiuniorum cruce corporibus carne frigida spiritus hilaris recalescit et, dum a redemptore nostro moriendo mors uincitur, fidelis spei cibis anima saginatur. uicesimo a se, cum Romam egressus est, futurum Pascha dies promittebat: tanta tamen iter celeritate confecit, ut quarto decimo die inprouisus et famam praeueniens Ticinum ingrederetur, comitibus sane plurimis in uia derelictis, quia nec abstinentiam eius sustinere poterant nec laborem. ecce concursus praestolantium tanti antistitis aduentum domi positum uidere, quem nondum Romam egressum fuisse cognouerant. laetae urbis tripudia adtonito Ricemeri indicantur: pacem factam consono omnes ore clamitabant. exultatio infinita prouinciarum et, sicut hominum mos est gratius habere quod redditur, quam si omnino non pereat, dulcior erat concordia quae post litem reuocabatur et pax quae iam paene desperata contigerat. euocabatur reuerendus pontifex, ut diu expectatum Mediolanensibus praesentaret aspectum. at ille, ne uelut debitas gratiarum actiones praesens: uideretur exigere, uisitationes eorum sub colorata specie declinabat igitur processu temporis et laboris cotidianis successibus. uitae in eum meritum geminabatur. erat illi germana natu minor, religione non inpar, Honorata nomine, cuius uitam per singula uirtutum genera longum est eloqui sufficit tamen ad laudum eius cumulum dignam tanti uiri sororem dixisse. hanc in ipso quo de legatione rediit consecrauit anno, quam tamen inbuendam disciplinis caelestibus, quasi sancta illi natura non sufficeret, Luminosae cuidam feminae stupendae sanctitatis et singularis exempli commisit, cuius oporteret fortassis natalium culmina relegi, nisi insignior fuisset uita quam sanguine. haec enim fuit talis, de qua se crederet habere et ipse quod. disceret qui erudiendam consortem uteri committebat. nam breui apud hanc depositum antistitis pignus effloruit et ad maturitatem bonae frugis plantaria onusta perduxit. interea per propositum sibi callem uitae cursu praepeti sacerdos uenerabilis incedebat, eleemosynis sine retractatione operam dans, quod munus accipientibus uultu et animo blandissimo commendabat, ita ut cuicumque sermonis solius gratiam praestitisset, nequaquam se indonatum putaret abscedere: erat enim summum praemium, talem saltem uidisse pontificem. crescebat in dies singulos fama gloriosis successibus et totum paene mundum illius praedicatione conplebat.

  20. 19

    Defuncto tunc Ricemere uel Anthemio successit Olybrius, qui in ipsis exordiis diem clausit extremum. post hunc Glycerius ad regnum accitus est, apud quem quanta pro. salute multorum gesserit, studio breuitatis incido. nam supplicante sancto uiro inlatam matri a dicionis suae hominibus concessit iniuriam cam apud illum reuerentia praefati sacerdotis esset etiam decessore sublimior. post quem ad. regnum Nepos accessit. tunc inter eum et Tolosae alumnos Getas, quos ferrea Euricus rex dominatione gubernabat, orta dissensio est, dum illi Italici fines imperii, quos trans Gallicanas Alpes porrexerat, nouitatem spernentes non desinerent incessere, e diuerso Nepos, ne in usum praesumptio malesuada duceretur, districtius cuperet commissum sibi a deo regnandi terminum uindicare. hinc utrimque litium.. coeperunt fomenta consurgere, et dum neutrae partes conceptum tumorem uincendi studio deponunt, sic exuperabat causa discordiae. Adtigerat iam beatissimus uir octauum in sacerdotio annum, cum repente Nepotis animum submouendae dissensionis amor infudit, ut repulso simultatis ueneno seruaret inter reges caritas quod tueri arma uix poterant. euocantur ad consilium Liguriae lumina, uiri maturitatis, quorum possit deliberatione labans reipublicae status reuiuiscere et in antiquum columen soliditas desperata restitui, tantique ad tractatum coiere ei iussu principis, quanti poterant esse rectores. seritur de ordinanda legatione sermo: in beatissimum uirum Epiphanium mentes omnium et oculi diriguntur: fiunt cunctorum sententiae, quasi unius et ore proferrentur et pectore. quid pluribus ? cum laetitia Christi miles occasionem laboris amplectitur et spe effectum praecipit : de negotii aestimatione confidens agendi speciem melioraturus inquirit: actionem paene conclamatam et ualde difficilem caelestis potentiae praesidio percontatus est suscepit inpleuit. cuius itineris molestias necessitatesque non ualeam per ordinem digerere, nec si mihi centum linguarum fluminibus per meatus inriguos uerba. fundantur. nam egressus de Ticinensi oppido, donec ad destinata loca pertingeret, tali uiae suae fatigationem arte geminauit: ut si temperius iumentorum defectum considerantes in futurae mansionis diuersoria successerunt, praeter psalmorum continuationem, praeter lectionis perseuerantiam, quorum nihil nisi stando faciebat, eligebat secessum nemorea fronde conclusum, ubi conexis arborum brachiis nox domestica texeretur, quod solum refugus per umbracula opaca sol nesciret, et torum uiridanti cespite gratia naturalis sterneret ibi profusus ia oratione continuis fletibus exortem pluuiarum terram oculorum imbribus inrigabat reddebantur arua illa fecunda orationum copia, quae frugum esse non poterant.

  21. 20

    Tali exercitio se macerans Tolosanam, in qua Euricus tunc rex degebat, urbem ingressus est, quem iam praeuia opinio Gallorum auribus, qualis esset, intimauerat, sacerdotibus praecipue eiusdem regionis, quos adtonitos de aduenientibus inquisitio profunda sollicitat. erat praeterea ea tempestate consiliorum principis et moderator et arbiter Leo nomine, quem per eloquentiae meritum non una iam declamationum palma susceperat, qui cum summo gaudio aduentum pontificis indicauit notitiae publicae. euocatur ex tempore regi praesentandus antistes, ad quem ilico at ingressus, uidit salutauit adgressus est: "quamuis te, stupende terrarum princeps, multorum auribus reddat uirtutis fama terribilem et gladii, quibus finitimos continua uastitate premis, segetem quandam inimici germinis metant, nullam tibi tamen superni gratiam numinis dira bellandi praestat ambitio nec ferrum fines tuetur imperii, si caelestis dominus offendatur. regem te habere memento cui oportet considerare quid placeat, qui cum susceptum hominem portaret ad caelum, pro inmensae hereditatis munere pacem discipulis iterata saepius admonitione commendat. cuius nos praecepti necesse est esse custodes, praecipue cum nouerimus uirum fortem dici non posse quem uicerit indignatio. deinde perpendere nos conuenit, quod nemo diligentius propria tuetur quam qui aliena non adpetit. quocirca Nepos, cui regimen Italiae ordinatio diuina commisit, ad haec nos impetranda destinauit, ut reductis ad fidem mentibus terrae sibi conuenae dilectionis iure socientur. qui licet certamina non formidet, concordiam primus exoptat. nostis in communi, quo sit dominiorum antiqui(tus uicini)tas limitata confinio, qua sustinuerint partes istae illarum rectores famulandi patientia. sufficiat, quod elegit aut certe patitur amicus dici qui meruit dominus appellari". haec uir insignissimus Epiphanius.

  22. 21

    At Euricus, gentile nescio quod murmur infringens, mollitum se adhortationibus eius uultus sui serenitate significat. Leo uero nominatus superius tanto adlocutionis ipsius tenebatur miraculo, ut crederet uerbis huiuscemodi expugnari posse mentes, si fas est dici, etiam si contra iustitiam postularet. taliter tamen fertur ad interpretem rex locutus: "licet pectus meum lorica uix deserat et adsidue manum orbis aeratus includat necnon et latus muniat ferri praesidium, inueni tamen hominem, qui me armatum possit expugnare sermonibus. fallunt qui dicunt Romanos in linguis scutum uel spicula non habere. norunt enim et illa quae nos miserimus uerba repellere et quae a se diriguntur ad cordis penetralia destinare. facio ergo, uenerande papa, quae poscis, quia grandior est apud me legati persona quam potentia destinantis. accipe nunc fidem et pro Nepote pollicere, quod seruet intemeratam concordiam, quoniam te promisisse iurasse est". his dictis inito etiam pactionis uinculo uerendus pontifex uale dicto discessit. ad quem statim precatorum turba dirigitur, ut secuturo die regis epulis interesset, quem ille iam conpererat iugiter per sacerdotes suos polluta habere conuiuia: cui excusauit dixitque sibi non esse in more positum alienis aliquando prandiis uesci, perendie se magis uelle proficisci. quod constitutum maturauit implere et Tolosam tantis comitantibus egressus est, ut paene deserta urbs discedente nostro pontifice cerneretur. tantos enim in breui deuinxerat sibi caritate sincera, ut captiuitatem flerent quos apud patriam remanere necessitas constringebat. inde tamen regrediens singula sanctarum habitationum loca uisitauit: Medianas insulas, Stoechadas, Lerum ipsamque nutricem summorum montium planam Lerinum adiit, unde singulos uitae flosculos decerpsit ex omnibus, quos in se boni germinis fomes insereret et ad maturitatis tempus grauida. pomis caelestibus arbor adduceret. interea expectatum Italis lumen redditur et reuertente singulari sacerdote per sudum rutilans iubar aperitur. Ticinum diu desideratus ingreditur, Nepoti effectum peractae legationis insinuat, et crescente laudum cumulo humilitas m eo pariter sentiebat augmentum.

  23. 22

    Igitur dum talibus se disciplinis et laboribus Christi [et] dei nostri operarius exerceret, ecce ille quietis nescius et scelerum patrator inimicus magna dolorum incrementa conglutinat et inquirit quibus uirum integerrimum passionibus lacesseret. exercitum aduersus Orestem patricium erigit et discordiae crimina clandestinus supplantator interserit: spe nouarum rerum perditorum animos inquietat. Odouacrem ad regnandi ambitum extollit et, ut haeo pernicies in Ticinensi ciuitate contingeret, Orestem ad eam fiducia munitionis inuitat. episcopus cum omnibus ad se pertinentibus praesens inuenitur: fit maximus in urbe concursus, praedandi rabies inardescit: ubique luctus, pauor ubique et mortis imago plurima. discurrebat ille sollicitus: poscebatur ad poenam cuius substantiam notiorem fecerat amicitiarum fides antiquior. alii flammas ruituris aedibus subponebant: alii ad exitium poscebant dominum, pro cuius conuenerat salute pugnari. currunt ad ecclesiae domum , totis direptionis incendiis aestuantes, dum quem uidebant erogare plurima perinmensa suspicabantur abscondere. pro nefas! thesauros cruda barbaries quaerebat in terra, quos ille ad caelestia secreta transmiserat. diripitur etiam sancta eius germana et seorsum ab eo captiuitatis sorte deducitur: omnes nobilium a suis familiae sequestrantur: Luminosa gloriosissima femina parili necessitatis condicione constringitur. o dolor! utraeque ecclesiae flammis hostilibus concremantur: tota ciuitas quasi rogus effulgurat. cunctorum uoces sacerdotem requirentium audiuntur: nemo periculi sui meminerat, dum maior ab illis salutis portio diuideretur. cui, quamuis confusa in singulorum exitium turba fremeret, honor tamen et inter gladios inpendebatur. nam ilico non fuerunt quos potuit uidere captiuos: uenerabilem germanam suam, priusquam in uesperam diei illius lux funesta laberetur, eripuit: plurimos etiam ciuium absoluit precatu suo, antequam durissimae condicionis uincla sentirent, matres familias praecipue, quas inmanior in hac necessitate poterat manere commoratio. postremo status ciuitatis, quem multitudo barbarica succidebat, unius fortissimae columnae sustentatus resurgebat auxilio, nec tantum ad delendum sufficiebat exercitus, quantum ad reparandum unius persona pontificis. sublato tamen Oreste et propter Placentinam urbem extincto depraedationis impetus conquieuit.

  24. 23

    Post quem adscitus in regnum Odouacris tanto cultu insignem uirum coepit honorare, ut omnium decessorum suorum circa eum officia praecederet. interea ne diu fauillis domicilia diuina premerentur, ante gloriosus antistes reaedificandi sumpsit animum quam expensas aut substantiam. praeparandi. ingentis pretii fabricas sine nummorum adtollere condito non expauit, apostolicae admonitionis haud inscius, quod caelestia regna quaerentibus indeficiens iugiter census exuberet et de pleno semper inpertiat quem non opprimit in largiendi uoluntate paupertas. dicebat enim: "uix est, ut animum diuitem possibilitas deserat, et difficillimum, ut sequatur abundantia hominem mente mendicum". iam iamque tamen fastigia perfectionis maioris ecclesiae opus adtigerat aedificio et dedicationis insignibus adornato, extemplo alterius ecclesiae cum columnatus repente paries inpulsu callidi serpentis eiectus est. uoluit experiri, si multiplici eius possit uexatione subuerti. at ille uiolentior, ne malis eius cederet, adsurgebat et continuo sine alicuius passionis indicio ad reparationem ipsius plena se auiditate succinxit. nimio tamen uniuersitas tenebatur miraculo, quod ab ipso templi tholo artifices cum ingenti machina corruerunt, nullus tamen eorum aut crure debilis factus est aut aliqua membrorum parte truncatus. quod orationibus episcopi contigisse cunctorum sensibus patuit, ut molem propriam ruina sustineret et a casu suo lapides suspenderentur. stupendo tamen ordinationis eius cursu supra dicti operis perfectionem labor accepit. nam consummato maioris ecclesiae (opere) reparationem orditus, raptim ad fastigia priscae incolumitatis surrexisse conspexit domum dei qui necdum conpererat inchoatam. quibus tamen ab eo celeriter exactis mox se in illum diuinus fauor ostendit. nam in eiusdem anni curriculo summa daemonum turba de obsessis coeperunt clamare corporibus, flagris se et cruciatibus nimiis, ut fugerent, sacerdote Epiphanio imperanto conpelli. quos ille modica cum fletu oratione profusa ad extima terrarum confinia transmittebat ac diuersis uocibus heiulantes meritorum suorum urguebat imperio. sed cum talia per Christi gratiam iugiter faceret, nihil sibi de praesumptionum flatibus adsumebat. tollit enim illis boni meriti potentiam quibus supercilium fiducia benignitatis adtulerit.

  25. 24

    Interea ne solis ciuitatem templorum aedibus uideretur ornasse, fessis eiusdem Urbis habitatoribus remediorum utilitate prospexit. nam directa legatione ad Odouacrem quinquennii uacationem fiscalium tributorum impetrauit, ad quae beneficia per singulos dispertienda tanta se castitate continuit, ut nemo ex his minus acciperet quam is, quo fuerant inpetrante concessa. dum haec tamen gererentur, in perniciem Liguriae possessorum Pelagi, qui ea tempestate praetorio praefectus erat, repositus malitiae ardor efferbuit nam coemptionum enormitate grauissima tributa duplicabat reddebatque onus geminum, quod simplex sustineri non poterat. unde mox ad sanctum uirum oppressorum turba confluxit, qui laetus succurrendi occasiones amplectitur et pro cunctorum necessitate alacer ambulauit poposcit obtinuit. sed quid frustra gestio singulorum species laborum eius uel formas eloqui, dum quod non explicat possibilitas praesumit adfectus datque terminum latiora opinantibus sermonis angustia? P fuerunt tamen ista sacratissima uatis desideria, ut, cum innumerabilia faceret, optaret de laudibus suis aut nulla aut pauca perstringi. unde si quid minus lingua pauper aperui, audientum et legentum sensibus derelinquo.

  26. 25

    Post multas tamen quas apud Odouacrem regem legationes uiolentia supplicationis exegit dispositione caelestis imperii ad Italiam Theodericus rex cum inmensa roboris sui multitudine commeauit, ad quem uir integerrimus, dum Mediolani iam positus esset, excurrit. quem cum ille regum praestantissimus cordis oculis inspexisset et solita iudicii sui sacerdotem nostrum libra pensaret, inuenit in eo pondus omnium constare uirtutum, cuius integritatem uelut fabrilibus lineis ad perpendiculum mentis emensus est, quique tali apud suos de illo sermone usus est: "ecce hominem, cui totus Oriens similem non habet, quem uidisse praemium est, cum quo habitare securitas. fortissimo muro Ticinensis ciuitas incolumi isto uallatur, quos inpugnantum nulla uis possit obruere, quos nequaquam Balearis fundae transcendat excursus. si qua necessitas inter undas certaminum adcesserit, tutum est apud istum matrem familiasque deponere et expeditum excursibus militare bellorum".

  27. 26

    Interea perduelles animos dediticii exercitus mutationum incendit ambitio, quorum caput Tufa fuit, homo in perfugarum infamio notitia ueteri pollutus: qui concepit mente, ut se desperatis partibus cum ingenti multitudine redderet. quod cum Theodericus rex principali sollicitudine cognouisset, continuo omnem illam, quam totus Oriens uix sustinuit, contraxit manum atque ad Ticinensis ciuitatis se angustiam contulit. uideres urbem familiarum coetibus scatentem, domorum inmanium culmina in angustissimis resecata tuguriis: cerneres a fundamentis aedificia inmensa migrare nec ad recipiendam habitantium densitatem solum ipsum posse sufficere.

  28. 27

    Inter haec ille in bonis uir exercitatissimus, in quo animorum amplitudo cunctis pandebat adcessum, opportunum sibi coniciens tempus offerri, quo benignitatis suae pleno austro uela laxaret et portum gloriae per uariarum notitiam gentium et actuum celebritatem secunda nauigatione pertingeret, primore in loco, quod nullae chartae ueterum, nulli librorum de quocumque locuntur annales, quod cum stupore relator adfirmet uel cum admiratione lector admittat, ut cum sagacissima gente habitans et quam nulla suspicionum aura praeteruolat, in rebus dubiis, quando metus periculi etiam mitia contra quoslibet corda sollicitat, sic illis fidelissimus extitit, ut inimicos eorum toto deuinctos teneret affectu et inter dissidentes principes solus esset qui pace frueretur amborum. adplicabat enim ad conpendium unius quicquid praestabatur ab altero: et reuerentia personae suae atque dulcedine sic largientis temperabat animum, ut nullatenus accenderetur, si aliquid a se beneficii per episcopum et inimicus acciperet. ille fuit, circa quem concordiam et pugnantes seruarent et cuius quietem bella non laederent iam si ad illud ueniamus, quod cotidiana et ipsos pascebat humanitate raptores et illis intra ciuitatem sumptuum necessaria ministrabat, qui foris praedia illius continua uastitate deleuerant. nam tot milia hominum uno eodemque tempore, cum diuersa poscerent, reficiebat blanditiis, humiliabat adloquio, pascebat muneribus. si cuius liberi uxorque inimicis a qualibet parte fuissent intercipientibus occupati, ilico supplicationis illius pretio reddebantur suis, quos auri redimere non potuisset effusio. regi aptissimus et prae sanctis omnibus uenerabilis existebat, ut quoscumque Romanorum bellandi licentia hominum eius fecisset esse captiuos, mox illi restitueret, quem sola intellegebat aliorum libertate ditari. deinde enumerare nequeam quanta ille subiugatorum agmina solo proprio reddidit, quanta ne uexarentur, imposuit. iam si illa retexam, quas inimicorum sustinuit insolentias, quibus laborauit inmissionibus, quali procellas pessimorum uirtute contempsit: ad haec enarranda lingua non sufficiet. iuuat enim certa quaeque decerpere, ubi sunt omnia admiranda quae referas. sub tali cruce triennium duxit, soli deo dolorum suorum secreta manifestans, a quo ministrari sibi clandestinum poscebat auxilium.

  29. 28

    Post hinc digressis Gothis ciuitas Ticinensis Rugis est tradita, hominibus omni feritate inmanibus, quos atrox et acerba uis animorum ad cotidiana scelera sollicitabat: diem putabant perisse, qui illos sinefacinore casu aliquo interueniente fugisset. quos tamen beatissimus antistes sermonum suorum melle delinibat, ut effera corda auctoritati se submitterent sacerdotis et amare discerent quorum pectora odiis semper fuisse dedicata cognouimus. mutata est per meritum illius peruersitas naturalis, dum inhonoris mentibus radix peregrinae apud illos affectionis inseritur. quis sine grandi stupore credat dilexisse et timuisse Rugos episcopum et catholicum et Romanum, qui parere regibus uix dignantur? cum quibus tamen integrum paene biennium exegit taliter, ut ab eo flentes discederent, etiam ad parentes et familias regressuri.

  30. 29

    Postquam uero perfuncta res est misero exitialique bello et uicit is, cuius post triumphum spoliatum uagina gladium nullus aspexit, qui praesumptionem exercitus sui cum proelio terminauit, ilico adgressus est uenerandus pontifex de urbis suae reparatione tractare, quam at primum dignis conpleret habitatoribus, spiritalis prospexit deliberatione consilii. et licet eam precatu illius faciente nullus in uastitatem temporalis procellae turbo dispulerat, parum tamen credebat posse sufficere, si post ruinam omnium Liguriae ciuitatum Ticinus suis tantum contenta indigenis exultaret. coepit finitimarum urbium certos quosque de ciuibus flosculos legere atque ad suos hortos cultor diligens plantaria iam probata portare, de quibus frugi et idoneus aptissima caperet poma possessor.

  31. 30

    Interea subita animum praestantissimi regis Theoderici deliberatio occupauit, ut illis tantum Romanae libertatis ius tribueret, quos partibus ipsius fides examinata iunxisset, illos uero, quos aliqua necessitas diuiserat, ab omni iussit et testandi et ordinationum suarum ac uoluntatum licentia submoueri.qua sententia promulgata et legibus circa plurimos tali lege calcatis uniuersa Italia lamentabili iustitio subiacebat itur rursus ad illum, qui manu medica publicis consueuerat subuenire uulneribus, cuius fonte aerumnarum saepe fuerat ardor extinctus. qui dum se diceret solum ad tantam sarcinam sustinendam non posse sufficere, rogatur pariter uenerabilis Laurentius Mediolanensis episcopus. qui profecti una Rauennam etiam pariter peruenerunt, suscepti reuerenter. postquam illis agendi aditus reclusus est, beatus Laurentius necessarium duxit illi potissimum perorandi copiam dari, cuius uestigia frequentium legationum laboriosus callis adtriuerat et per tramitem huiuscemodi itineris cursitantem non semel hispidum castrensis puiuis effecerat. qui tali publicas petitiones est orditus eloquio. "quantus, inuictissime princeps, per innumerabiles successus felicitatem tuam fauor diuinus euexerit, si per ordinem relegam, agnoscis te uotorum parcum maiora semper a deo nostro beneficia accepisse quam optasse memineris. sufficit tamen horum unum um narrare sed maximum, quod apud te principem ibi seruorum tuorum causas agimus, ubi solebat inimicus tuus huius solii possessione gaudere. habes plurimum Christo redemptori nostro quod debeas: pro quibus rogamus ipse largitus est. cauendum nobis est, ne offendatur auctor muneris, si quod praestitit non amemus. diu suspendo fiduciam meam: placet ire per singula, quae fando conperi quaeque perspexi accessisse tibi diuinitatis auxilio. scis quae te pollicebaris acturum, quando confertissimis inimicorum cuneis urguebaris et circa muros Ticinensis ciuitatulae hostilis litui clangor streperet, quando armis numero aduersarii praestantiores subsistere sola tecum dimicante caelitus inuisibili uirtute non poterant. audebat te adgredi qui exercitus tuos nuda aestimatione pensabat: solaciorum tuorum pondus omnis bellandi apparatus sustinere non ualuit. quotiens utilitatibus tuis aer ipse seruierit, si recenses, tibi caeli serena militarunt, tibi conuexa pluuias pro uoto fuderunt. quis resistere dexterae tuae ausus fuit et cum gratia superna pugnanti? quotiens inimici tui ceciderunt mucronibus sodalium suorum ? quotiens tibi uicit qui pro hostium tuorum utilitate certabat? his ergo donis caelestibus uicissitudinem inpensa circa homines pietate restitue. mysticae oblationis holocausta sunt supplicantum lacrimas non sperni. illud certe perpende, qualibus in regno successeris: quos si, ut liquet, malitia expulit, casus illorum necesse est ut sequentes informet ruina praecedentium posteros docet: cautio est semper in reliquum lapsus anterior. non sine exemplo militat qui respicit qua causa decessor eiectus est. his freta Liguria uestra nobiscum profusa supplicat, ut legum uestrarum beneficia sic tribuatis innocentibus, ut noxios absoluatis. exigua est apud deum nostrum misericordia, si illos tantum laesio non sequatur, qui reatu carent: culpas dimittere caeleste est, uindicare terrenum". post haec siluit.

  32. 31

    At eminentissimus rex infit, quo loquente adtonita de uoluntate eius corda pauor artabat: "quamuis te, uenerabilis episcope, pro meritorum tuorum luce suspiciam et multa apud me confusionis tempore reposuisses beneficia, quibus frui te conuenit tranquillitate reuocata, regnandi tamen necessitas qua concludimur misericordiae quam suades non ubique pandit accessum, et inter res duras nascentis imperii pietatis dulcedinem censurae pellit utilitas. exemplorum caelestium testimonio assertio mea nititur. offendisse legimus principem, qui caelitus destinatum neci inimicum subduxit exitio: poenam meruit lenitas, quam potuit intulisse districtio. ultionem suscipit qui detractat inferre: uim diuini iudicii aut adtenuat aut contemnit qui hosti suo, cum potitur, indulget iustitia coercendi sunt quos constat gratiam non secutos. uitia transmittit ad posteros qui praesentibus culpis ignoscit. nam quod de redemptoris nostri patientia loqueris, illos uere amplectitur lac gratiae, quos austeritas legis informat. numquam a medico ad plenissimam curationem aeger adductus est, nisi ab illo, qui primum putria ferro membra desecuit et latentem penitus e sinu uiscerum produxit inluuiem. qui criminosos patitur inpune transire, ad crimina hortatur insontes. tamen quia precibus uestris, quibus superna assentiunt, obsistere terrena non possunt, omnibus generaliter errorem dimittemus. nullius caput noxa prosternet, quoniam potestis et apud deum nostrum agere, ut sceleratae mentes a propositi sui peruersitate discedant. paucos tamen, quos malorum incentores fuisse cognoui, locorum suorum tantummodo habitatione priuabo, ne forte exurgens necessitas uicinos inueniat nutritores et malorum adiuta successibus bella consurgant". his praecellentissimus rex dictis uirum inlustrissimum Vrbicum acciri iubet, qui uniuersa palatii eius onera sustentans, Ciceronem eloquentia, Catonem aequitate praecesserat, cui praecepit ut generalis indulgentiae pragmaticum promulgaret: quod ille ad omnem benignitatem paratissimus ilico tanta breuitate et luce contexuit, ut et illa culparum genera cognoscerentur abolita, quae putabantur fuisse reseruata.

  33. 32

    Interea secretius rex praestantissimus sacerdotem uenerandum Epiphanium imperat euocari, quem tali conpellat affatu : "iudicii nostri ex ipsa sententia, gloriose antistes, pondus intellege, ut, cum tot in regni nostri circulo pontifices esse uideantur, tu potissimum in tanta re quasi unicus eligaris: nec eneruata per meritum tuum huiusmodi aestimatores inludit opinio. solus esse iuste crederis, cuius splendore tamquam globis lunaribus minorum siderum lumen obtunditur et modicae lucis radii praefulgida conscientiae tuae luce fuscantur. quis quaerat noctis lampadam, ubi solis iubar effulgurat ? quis candelae praesidium, ubi caminis indesinentibus fidei pyra succenditur? postremo talem a me oportet dirigi, qualem suscipiens libenter auscultet. uides uniuersa Italiae loca originariis uiduata cultoribus. in tristitiam meam segetum ferax spinas atque iniussa plantaria campus adportat, et illa mater humanae messis Liguria, cui numerosa agricolarum solebat constare progenies, orbata atque sterilis ieiunum cespitem nostris monstrat obtutibus. interpellat me terra, quocumque respicio uberem uinetis faciem, cum aratris inpexa contristat. o dolor! nullus umor illorum labris infunditur, quos a uini copia Oenotrios uocauit antiquitas. haec quamuis Burgundio inmitis exercuit, nos tamen, si non emendamus, admisimus. populatae patriae cessamus succurrere, et aurum apud nos habetur in conditis? quid interest, pecuniis an ferro aduersariorum animos inclinemus ? obtulisse quod mentes capiat hosti uicisse est, occuluisse superari. suscipe ergo Christo adiuuante huius laboris sarcinam, ex qua communem habeamus in caelesti repromissione mercedem, quia nouus iste propriis insignibus titulus laudis adcrescit, per manus tuas de oppugnatoribus nostris sine sanguine triumphare. princeps eorum Gundobadus est, cui reuerentiam tui uetustas inseruit, quem uidendi te nimia cupido stimulat. mihi crede, pretium captiuitatis Italicae erit uester aspectus: redemptos putabo esse quos cupio, si ad terras illas talis redemptor accesserit. quam magno suffragio uincuntur oculi, quibus te offerimus! sed quid demoror manus arua poscentia? polliceor tibi rediuiuum statum Liguriae: polliceor soli laetitiam et post Transalpinam peregrinationem reducem fecunditatem: ex accidenti aurum tibi commodatur pro qua talis legatus acturus es".

  34. 33

    Ad haec episcoporum lux Epiphanius respondit: "quanto, uenerabilis princeps, pectus meum tripudio repleueris, si sermone posset ambiri, pro diuitiis meritorum tuorum inmeditata et continua uerba profunderem. sed quam sermoni meo interceptus denegetur successus, monstrant lacrimae gaudiorum, quas dolorum alumnas nunc parturit exultatio. proinde intellege, ad referendas optimo regi tam pro nobis quam pro se ipso gratias plus me sentire posse quam eloqui. iustitia prius an bellorum exercitatione an, quod his praestantius est, omnes retro imperatores te pietate superasse commemorem? habes unde gentis nostrae rectores accuses: tu redimis quos illi persaepe aut permiserunt fieri aut fecerunt ipsi captiuos. Dauid legimus pro singularis laudationis exemplo idcirco maxime caelorum proximitates indeptum, quod oblato manibus suis Sauli pepercit inimico et in testimonium concessae potestatis exuuiarum eius particulam rapuit, per quam et licentiam probaret et uotum. deus bone! in quanta remuneratione huius factum suscipis pro tot milium oppressorum libertate tractantis, qui illum pro unius seruati hominis sanguine sublimasti. perage ergo coepta festinus et felicitatis tuae oblationem laetus adporta meque, quamuis sim paratus, stimula, ne in offerendo tam odorato sacrificio tarditatis obice refreneris. Christi redemptoris nostri erit concedere, sicut ex operibus futurum conicimus, ut uere holocausta tua per meas manus possis offerre. precor tamen, ut indultu clementiae tuae Victor, Taurinatis urbis episcopus, comes mihi et particeps huius itineris adiungatur, in quo clarum est epitomam omnium uirtutum constare: quo socio adhibito de deo nostro. securus spondeo, nullum effectum propriis petitionibus abnegandum".

  35. 34

    Quibus auditis rex eminentissimus adnuit. at tremendus pontifex dicto uale discessit. ex tempore portandae pro redemptione pecuniae destinantur, suscipiuntur: egreditur, Ticinum inpiger uenit, et quamuis adhuc hiemali torpore Martius mensis glaciales fluminibus frenos inponeret et cana niuibus iuga Alpium transituris minarentur exitium, sed mortiferum frigus et concretas algore glebas fidei ardor exuperat. numquam in gelu labitur cuius fundamentum petra solidauit. ordinato ergo itineris sui uiatico profectus est: diceres quod uniuersa inpelleret quae poterat retinere necessitas, nec cibi ipsius capiendi mora sustinebatur, et cum singulos cum ipso positos ille plenus discriminibus callis turbaret, solus inter pericula timere non nouerat quem spes uitae certa comitabatur. interea illa quae itineris eius fuit semper praeuia et in apparatu diligens praecessit fama et tanta Gallos insignium eius relatione conpleuit, at quasi superni numinis aduentu aut praesentia turbarentur. concurrebat omnis aetas et sexus et quos a uicinitate uiae ipsius longa interualla seiunxerant ardor animi proximabat. quicquid habuit quisque pretiosum obtulit et, si non habuit, aliunde mercatus est: patria ubique, ubique opulenta diffusio. inemptis dapibus mensae cumulabantur peregrinorum et illis, quas nisi conparatas incolae habere non poterant, escis sine pretio utebantur externi. tunc quoscumque indigentum repperit, illis quae erant donata dispersit. domi forisque pascebat miseros, neque fieri potuit, ut quod ad ipsum delatum est pauperum usibus subtraheretur.

  36. 35

    Hoc ordine mira celeritate Lugdunum ingressus est, ubi Rusticius tone episcopalem cathedram possidebat, homo qui et in saecularis tituli praefiguratione sacerdotem semper exhibuit et sub praetexta fori gubernatorem gessit ecclesiae: qui trans Rhodanum fluuium aduentui ipsius spiritalis laetitiae copia repletus occurrit, causam commeationis inquirit, quae essent astutiae regis edocuit quem ne inopinantem obiectionum aut responsionis calliditas inueniret, intra penetrale pectoris certaminum se prolusione firmabat. quem postquam Gundobadus terrae illius dominus uenisse cognouit, "ite" inquit ad suos "et uidete hominem quem et meritis et uultu semper ego Laurenti martyris personae coniunxi: qui quando nos uidere uelit inquirite et cum iusserit inuitate". mox ad eum omnis Christianorum principis adsistentium turba confluxit, qui affatim admiratione capiebantur, quod illa tot linguarum fama tam minorem se in isto, quamuis esset ampla, monstraret, cui numquam sufficeret paupertate sermonum, quamuis ditior iusto esset in reliquis. constitutus ergo uidendi. regem dies: ad quem cum ingressus est, salutauit, et sua utrique uisione laetati sunt. dedit summo uiro Victori licentiam, ei iuberet ipse, principium legationis ordiri: qui ad illum omne pondus rettulit, ut fuit ad cunctam humilitatem paratissimus.

  37. 36

    E uestigio decus Italiae antistes noster talibus uerbis regem coepit adfari: "inexplicabilis mihi dudum, probatissime princeps, uestri amor inposuit per iter istud contra naturam et tempus bella suscipere et crustati montis pericula non timere, quibus dum in metallum aquas artauerit, coagulatum ex liquore minatur exitium. transcendi alienis mensibus ninguidos saltus, posui gressus quos in suis locis uis frigoris obligabat, postremo mortem non timui, ut tibi celer praemium aeternae lucis adferrem. inter duos optimos reges testimonium in caelestibus dicturus adhibeor, si quod ille misericorditer postulat tu clementer adcommodes. munus repromissionis dominicae aequa lance diuidite, et cum ambo amplius habueritis, damna nemo lugebit. certate, duces inuictissimi, et alterutrum uos exequendo praecepta mystica superate. in qua conflictatione sic brauium uictor accipiet, ut uictus praemium non amittat. sequimini consilium meum, et ambo superiores, ambo pares extabitis. redimere cupit ille captiuos: tu sine pretio redde genitalibus glebis. mihi credite, nemo uberius in hac causa, nemo maius accipiet quam qui nihil acceperit: defrudabitur praemium partis illius, atque ad tua conpendia lucrum transit alterius, si quos et uendere gloriosum est donare disponas. pro quantum dispendii de pollicitatione diuina offerenti aurum in hoc negotio, si remittatur, infligit! uel quantam pauperiem, si suscipiatur, adportat ! diuites exercitus tuos faciet contempta pecunia, adquisita mendicos. audi Italorum supplicum uoces et de te praesumentium preces serenus admitte. audi Italiam numquam a te diuisam et multum de animi tui clementia confidentem, quae si una, uoce uteretur, haec diceret: quotiens pro me, si reminisceris, ferratum pectus hostibus obtulisti? quotiens pugnasti consilio, ne bella subriperent, ne aliquis meorum duceretur in quacumque orbis parte captiuus? quos nunc detines, tu nutristi: dolose mihi uirtus tua beneficium praestitit , si quos ab extraneis tutatus est custos inuasit quis catenarum nexibus inpeditus durae sorti non uberiores lacrimas exhiberet, cum se ad condicionem liberator inpelleret? quis se subduceret, cum armorum tuorum crepitus audiretur, in quo in necessitatibus tutissimum habuere perfugium? elisis collo manibus matrona sublimis, cum traheretur ad uincula, promisit sibi uindicem te futurum. uirgo ab stupratoris insidiis pudorem suum tibi credebat displicere posse si perderet. in summam, capti sunt quos nemo fugientes inuenit. agricolarum laboriosae stirpes et duris exercitatae ligonibus suboles, quos per terram suam pascit infabricata simplicitas, cum loris colla necterentur et palmas uinciret arta conexio, nihil pro defensione sua aliud clamitabant: scimus et euidenter agnoscimus, nonne uos estis Burgundiones nostri? uidete, ne ante pium regem quae facitis excusetis et illa urbanorum consuetudine crimina subprimatis. quotiens istae quas ligare praesumitis manus domino communi tributa soluerunt? nouimus quia ille fieri ista non iussit. hac auctoritate miseri pro solaciis utebantur. multos tamen integritatis tuae fiducia fecit interimi, dum capti superbius responderunt redde ergo residuos patriae, redde origini, redde gloriae tuae. antiquus dominus prouinciam diligit, quam et modernus amplectitur. remitte quamuis ad alienam dicionem, qui se et ibi positi tuos esse cognoscant. parum enim gratiae inpendimus illius imperio, cuius misericordiae nil debemus. uacua sentibus illam quam bene nosti Liguriam et reple culturis. quantum muneribus tuis obnoxia sit intellegit, si faciem suam aliquando cognouerit domesticum tibi semper est indulgere supplicibus, sicut superbos obprimere. sic in utroque fortissimos, ibi per gladium, hic per temperantiam triumphos adquires. nostris nostrorumque mouere fletibus. sic in successione regni istius legitimus tibi heres adcrescat, et per spem adultae progenies ad Burgundionum gubernacula reuiuiscas. et licet hoc deo tribuas, adice et illud, quod nec hominibus externis istud inpendis. iam tibi Italiae dominus etiam necessitudinis adfinitate coniungitur: sit filii tui sponsa Latia largitas, absolutio captiuorum: offerat pactae suae munus quod et Christus accipiat". haec cum dixisset, commonito sancto collega Victore surrexit, et usque ad pectus regium lacrimantes et cum omnibus propter adstantibus capita submiserunt.

  38. 37

    Tunc rex probatissimus, ut erat fando locuples et ei eloquentiae diues opibus et facundus adsertor, uerbis taliter uerba reposuit: "belli iura pacis suasor ignoras et condiciones gladio decisas concordiae auctor euisceras: lex est certantium quem putas errorem: frenum nesciunt inimicitiae, quem tu, Chirstianae lucis iubar, ostendis. proeliis temperantiam nullus adnectit, quae oris tui nitore, egregie moderator, adtollitur. statuta sunt dimicantium quicquid non licet tunc licere. ista sibi forte quies uindicet quae narrasti: hostem suum qui non laesit adiuuit. paulatim aduersarius a regni sui mole succiditur, cuius imperii radices uiribus amputantur. reposui regi partium illarum contumeliam, quam putas inlatam. ludificatus specie foederis nihil egi studiosius, nisi ut, quod est cautelae, apertos inimicos agnoscerem. concedat tamen diuinitatis adsensus, at solidatum inter nos foedus longa aetate seruetur: inuenient partes illae constantem in amicitia quem senserunt perniciosum sibi fuisse dum litigat. uos tamen, sancti uiri, ad domos in quibus manetis sine tribulatione discedite, dum ego animae meae et regni utilitate discussa quae me conueniat praestare pronuntiem". his auditis pontifices abscesserunt

  39. 38

    At ille uocato Laconio, cui et rerum et uerborum fides ab illo semper tute mandata est, quem et praerogatiua natalium et auorum curules per magistrae probitatis insignia sublimarunt, cum quo confert quotiens et pia et religiosa meditatur, et sicut non est cum uitiis sociata nobilitas nec adstringitur ad inlecebras lux naturae, si quid ille benigne facere uoluerit, duplicari iste hortatur adhibitus. cui princeps "uade" inquit \'\'Laconi, et tota notorum tuorum uela suspende. et sacerdos a nobis et beatus Epiphanius libenter auditus est, cuius te precibus fuisse permotum, cum apud nos uerba faceret, animorum indices lacrimae testabantur. uade et pleno pectore dicta sententias, per quas pactionis illius durissimae nexus inrumpas ilicet omnibus Italis: quoscumque Burgundionum nostrorum metus captiuitatis fecit esse captiuos, quos famis necessitas, quos periculorum timor aduexit, postremo quoscumque concessit aut addixit consensus principis sui, noster absoluat: at paucos quos quasi ardore proeliandi tunc ab aduersariorum suorum dominatione rapuerunt, pro illis pretii quantulumcumque percipiant, ne detestabiles apud illos fiant certaminum casus, quorum cam discrimina sustinuerint, lucra non sentiant".

  40. 39

    Post praeceptum uenerandi regis inpiger ille uerborum saltibus indulgentiae species ant formas exposuit et cartas ad insignem antistitem detulit: quas ille cum expectatissima deuotione suscepit et portitorem tanti doni ambienter amplexus est. qui postquam rumor innotuit, tanta istius iam liberae multitudinis frequentia subito adstitit, ut desolata crederes esse etiam incolis rura Gallorum: nam testis huius rei ego sum, per cuius manus pictacia ad clusuras iussio sacerdotis elicuit, quadringentos homines die una de sola Lugdunensi ciuitate redituros ad Italiam fuisse dimissos. identidem per singulas urbes Sapaudiae uel aliarum prouinciarum factum indubitanter agnouimus, ita ut istorum, quos solae preces beatissimi uiri liberarunt, plus quam sex milia animarum terris patriis redderentur. eorum uero, qui redempti auro sunt, numerum ad liquidum cognouisse non potui, quia inter eos etiam multos fuga eripuit. sic factum est, ut tunc ad liberationem omnium subiugatorum transeundi occasio concessa sufficeret. postquam tamen pecuniarum ille cumulus effusus est, continuo ad expensas redemptionis suggessit necessaria illa, quae ibi est thesaurus ecclesiae, Syagria, cuius prolixam quaerit uita narrationem: sufficit tamen ut ei operibus agnoscatur quam uerba transcendunt dedit etiam praestantissimus inter Gallos Auitus Viennensis episcopus, in quo se peritia uelut in diuorsorio lucidae domus inclusit. quid pluribus ? auro illorum ex maxima parte actum est, ne Gallis diutius seruitum pubes Ligurum. duceretur. meo in uno loco summus uir in illa se regione continuit, ne forsitan in longinquo degentes dominorum feritas inpediret. fuit Genauae, ubi Godigisclus germanus regis larem statuerat, qui formam fraternae deliberationis secutus bonis operibus eius se socium dedit. breui tamen tantae liberatorum phalanges remissae sunt, ut uideres longe lateque agminibus feruentia itinera cum laude dei nostri, tum etiam splendidissimi sacerdotis Epiphani, cuius ministerio atque labore erepti fuerant, redeuntium. et ne tanti lux nostra tropaeo muneris priuaretur atque ab oculis ipsius pulcherrimum spectaculum tolleretur, ipse cum his remeauit. uideres duci in triumphis caelestibus uulgus liberum et pro mactandorum sanguine terram madefieri lacrimis exultantum, cum Heliae currum istarum cohortium ductor scanderet et quadriiugum ad caelestia pro merito suo raperetur excursu. non sic Pellaeus princeps Alexander, quem pacatorem orbis uocauit uana laudatio, captum gentium duxit examen, ut iste reuocauit ecce tunc conperimus armatorum mentes sanctitate superatas et cessisse precibus electi principem, qui obuium semper lanceis pectus ingessit. quantum acutior fuit uerborum quam ferri lamina, hinc lector agnosce: expugnauit sermo cui se gladii subduxserunt. dam ergo tertio mense cum tali tropaeo Ticinum remearet antistes, ut Tarantasiam uenit (sic enim uocitatur oppidum Alpibus uicinum), ibi quaedam mulier graui inmundi spiritus uexatione laborabat, quae continuo percepta benedictione absoluta discessit. ipse tamen suis inopinatus nec suspicantium oculis adstitit. uisus est subito, de quo uix credebatur aliqui posse rumor audiri.

  41. 40

    Mox tamen ut rediit, curis ex more animum fatigat, ne forte quibus absolutionem deus noster per illum dederat proprii census possessione turbarentur, praecipue ob nobilium considerationem personarum, quibus inmanior apud suos poterat constare calamitas, si uitam inopem reduces sustinerent et de peregrinationis incommodis sola misericordiae solacia perdidissent. ad regem inuictissimum Theodericum per se mox ire noluit, ne forte laboris sui uicissitudinem in relatione gratiarum aut in exhibitione munerum coram positus uideretur exigere: flagitat enim quasi debitam retributionem qui profligatis principum iussionibus ipse quid actum sit actor adnuntiat hoc ergo ille totius acuminis uir prospiciens declinare gestiebat scripsit tamen et quae gesta sint loqui commisit epistolis, ne aut tacendo contemptor aut occurrendo per adrogantiam pronuntiaretur intemperans. quantum tunc, admirande pontifex, tua plus egit absentia, quantum imperauit humilitas deprehensa, dicant illi, quos de exulibus ditissimos reddidisti. igitur omnia, quae a piissimo rege pro miseris per paginam petiit singularis antistes, incunctanter obtinuit. serenus praestitit copiam supplicanti, cui pro conpensatione laboris sui hoc credebatur posse sufficere, quicquid per illum beneficii redemptus et pauper acciperet.

  42. 41

    Postquam tamen omnes qui reuocati fuerant indultu praeferendi principis iure suo donati sunt, perfunctam molestiarum suarum molem admirabilis censebat episcopus, cum necdum biennio exacto a deliberatae quietis gremio tamquam a portu cumba aliis inlata tempestate propellitur. nam infirmis Ligurum et labantibus humeris uix ferenda tributorum sarcina mandabatur. rursus ad te, adflictorum consolator, adcurritur. doceres frustra reddidisse patriae ciues, si illis in solo auito periclitantibus non adesses. et quia apud te numquam fatigatus est qui rogauit, suscepisti causas infelicium et te protinus ad recidiua onera praeparasti. Rauennam pro nobis regem rogaturus excurris, quam, ne te ibi quisquam post Gallicana insignia laudaret, effugeras. minas caeli procellarumque discrimina, adhuc quasi aeui integer aut ualentia corporis munitus, exuperas. numquam tibi ad officium animorum se membra quamuis inualida subduxerunt: frigus, pluuiae, Padus, ieiunia, nauigatio, periculum, tonitrua, sine tecto mansio in ripis fluminis, incerti paene sine terra portus, uirtuti tuae dulcia fuerunt et grata successui. contristatus est de praesentia tui et ille eminentissimus rex, qui te uidere ambienter optabat. exposuisti necessitates nostras aduentu tuo, antequam diceres, et quales tecum habitantium lacrimae te conpulerint, docuerunt superata discrimina.

  43. 42

    Ast ubi ad principem tamen ingressus est, ita loqui coepit: "solita, rex uenerabilis, mentis tranquillitate famulorum preces intellege. et me ad postulanda necessaria et nos ad tribuenda usus informat. lex tua est, ductor inuicte, misereri iugiter: tu semper nutristi spem intercessionum in posterum, dum praesentibus non resistis: uiam supplicationi nostrae patefecit ad reliqua semper apud uos beneficii fides impetrati. Liguribus tuis largire quod proferas, tribue quod reponas: futurorum quaestus est temporalis indulgentia. boni principis mos est cum uirtutibus amare famam et regnum ita ordinare, tamquam ad stirpis suae posteros transiturum. nutantes domini haec tantum quae accipiunt diligunt, firmissimi illa potius quae dimittunt. sic terris semina parua committimus, ut multiplicata capiamus: fenus sine crimine fit triplicatum: boni imperatoris est possessoris opulentia. concede immunitatem anni praesentis Liguriae, qui eos ab externis, qui supplicant, reduxisti. quam uberem praesentem natiuitatem habuerimus, clementia uestra adstantes interroget. nemo illi mentitur, cui seruiunt qui conuincant". ad haec princeps: "licet nos inmanium expensarum pondus inlicitet et pro ipsorum quiete legatis indesinenter munera largiamur, tamen uis meritorum tuorum tractatibus nostris reuerenter interuenit. opus est fieri quicquid iniunxeris: iuuat omne quod praecipis. aestimamus enim conpendiis nostris adici illud, quod ipse decerpseris. nihil tu quasi ex accidenti depreceris, qui habes a nobis plurima quae reposcas. duas tamen praesentis indictionis fiscalis calculi partes cedemus, tertiam tantummodo suscepturi, ne aut aerarii nostri angustia Romanis pariat maiora dispendia aut supplicatio tua expectata patriae gaudia non reportet". taliter praefato regi egit gratias summus antistes, a quo uale dicens abscessit. heu dolor atque gemitus! omnibus quasi supremi officii uel ultimae uisitationis studio inpiger occurrebat. et cum domus ipsius \'Christianae multitudinis turbas euomeret, ipse tamen omnium penetralia adibat. nullum humanae mentis crassitudine hebetatum tangebat tam funesta suspicio, quod instaret transitus eius, quem ille spiritus reuelatione cernebat ninguido aere et quali solent homines ad tecta confugere Rauennam egressus est et per omnes Aemiliae ciuitates celer uenit, tamquam ad sepulcri receptaculum properans: omnibus sacerdotibus in itinere positis munificus communis adfabilis et quasi exagellam relingens se ipso praestantior. ut Parmam tamen eiusdem uiae ingressus est ciuitatem, continuo eum coagulatus in uitalibus umor infudit, quem catharrum medici uocant, qui se medullitus inserens in ruinam publicam saeuiebat. sed quid formidas, oratio? quid uelut (nauta) nauifragos scopulos perhorrescis ? uelis nolis cuius uita etsi strictim dicta est, narrandus est obitus, quoniam nulla protensione libelli, nullis dilatationibus promulgatae laudis, transitus ipsius poterit occultari. et quamuis uelut Scyllaeos canes et patulas Charybdis fauces fragoso discrimina murmure minitantes uelificans carina diffugiat, obitus eius naufragium non omittit. quid fletus narrare metuo, quos continua semper necesse est ut monstret effusio? ergo dum se oppido Ticinensi nunc misero propinquauit, quasi alacer et sanus apparuit: quod licet cum omnium exultationibus ob reditum suum introisset, ilico gaudia uertit in lacrimas, aegrum se esse die ipsa significans, altera grauiorem. et cum grandior per dies singulos appareret infirmitas, adiuta est inperitia medicorum. stabant mussitantes et adtoniti populi, casum in uno homine totius prouinciae considerantes et funus mundi metuentes. septimo tamen die inopinatum scelus, ineffabilis calamitas, inexplicabilis luctus accessit. sed cum beatissimus cerneret pontifex sarcina carnis abiecta maturius se ad purum aetheris euolare fulgorem, cuius uox semper illa fuit mihi uiuere Christus est et mori lucrum, laeto animo ac uultu sereno illos uersiculos Dauiticos saepius repetebat: misericordiastuas, domine, inaeternum cantabo. in generatione et progenie adnuntiabo ueritatem tuam in ore meo, et illud: in manus tuas, domine, commendo spiritum meum. nec non adiciebat de perfectione securus: confirmatum est cor meum in domino, et exaltatum est cornu meum in deo salutari meo, ut hymnis et canticis et in morte resonans ad sedem suam caelestis anima remearet, quae quinquagesimum octauum aetatis annum duxit ad tumulum, triginta in hac sacerdotali, qualem etsi excerptim lector adtendis scalptam, conuersatione exemit.

  44. 43

    Illud namque silentio praeterire non debeo, quod eius sanctae reliquiae usque in diem tertium, quo cam summa ueneratione reconditae dinoscuntur, tanto lumine ac decore uestitae cunctorum uisae sunt oculis, at splendorem uitae uultus signaret defuncti et depositam gloriam iam nunc percepisse gloriosum uas crederetur, in quo uere fuit thesaurus magni regis inclusus. quae ibi fuerunt flumina lacrimarum, quanti planctus, silebo, ne post annosa curricula nouellum dolorem scriptor incutiam. quaecumque ibi mater uenit, liberatum clamauit ab illo filium: quaecumque uxor, maritum: quaecumque soror, fratrem: qui caelebs, se ipsum. postremo in illa tanta hominum multitudine et conuentu, ut audenter dicam, totius orbis nemo fuit qui beneficiis illius aliquid non deberet.

  45. 44

    Sed quaeso iam temperemus a luctibus: contractam tristitia resoluamus frontem. excelsa cum deo possidet ob cuius obitum maeremus in terris. sed quid faciam, quod remediatoris uestri singultus uerba dissiciunt, lacrimae ora perfundunt, mugitum - resonat omne quod eloquor?et intellego quod numquam ad flentem flens bene ueniat consolator. haec sancto patri et doctori peritissimo idoneus affectu non scientia inpendi, ut aliquos de conuersatione illius flosculos relegerem, ut est longum iter agentibus in usu positum, qui non omnes obuios consalutant. tu mihi, anima apud redemptorem nostrum praepotens, tribue, ut cura uacuus et pectore liber munda tibi sicut debentur praeconia mundus exsoluam. de cetero habentem in te post deum fiduciam non relinquas et quem religionis titulis insignisti religiosorum in diuinam repromissionem redde participem.

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0114a.stoa015.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.