Petitorium quo Absolutus est Gerontius Puer Agapiti
- 1
VIII. PETITORIVM QVO ABSOLVTVS EST GERONTIVS PVER AGAPITL
- 1-2
Deus arbiter uniuersitatis et conditor illa res humanas lance dispensat, ut et fideles praemium et poenam rebelles excipiant. lassis enim deuotorum obsequiis ualitudinem tribuit, dum muneris oblatione succurrit. perdit laboris memoriam mens terrenis obligata carceribus, quotiens illi uicissitudine subuenitur: in antiquum sudoris iuuenescit affectum qui necessitatem gratiae melle conmutat: sanctorum poenae, dum corona quaeritur, abiurantur. cui dubium est, quod nec ad caelum sine fiducia remunerationis adceditur? imitanda sunt mortalibus duce sapientia illa, quibus aeternus ordo conponitur: secuturus est actibus animus, unde sumpsit originem, dum deo deuote famulantes quod praestolamur offerimus. a superna enim conuersatione non discrepat qui talem obsequentibus inpendit dominum, qualem sibi uult esse salutis auctorem. Gerontium itaque, cuius a me conperta fides pudor integritas et exigit libertatem et suis dotibus innotescit, per praesens petitorium a beatitudine uestra Romanae deprecor ciuitatis gaudere consortio, cuius ego absolutionis non tam largitor quam testis existo : abiecta enim esset natura designati, nisi moribus uulgaretur. hunc quidem sum dudum interueniente commutatione mercatus, sed quia nullum est maius commodum quam illud quod serenum examen adsequitur, elegi palmam iudicii quam de adquisito habere compendium. ostendit mihi iusta praedicti seruitus personam non esse seruilem. ergo nominato non tam cupio ingenuitatem tribui quam refundi. scio quod recte uile nomen expulerit qui ante ingenuus credi meruit quam uocari. remisso ergo ab eo quod mihi debebatur obsequio, quam suam esse conuersatione docuit, eidem restituo libertatem, supplicans coronae uestrae, ut gestis ecclesiasticis ex omni obnoxietate soluatur, ut perpetuo Romanae urbis possit exultare collegio, omni peculio suo sine aliqua inminutione concesso : nec fas est ei de adquisitis quicquam minui, quem polliceor donis etiam potioribus subsequendum.
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0114a.stoa013.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.